SERMONES DE B. VIRGINE MARIA

 DE PURIFICATIONE B. VIRGINIS MARIAE (2 Febr.).

 Sermo 1 .

 Sermo II .

 Sermo III .

 Sermo IV .

 Sermo V .

 DE ANNUNTIATIONE B. VIRGINIS MARIAE (25 Martii).

 Sermo I.

 Sermo II .

 Sermo III .

 Sermo IV .

 Sermo V .

 Sermo VI .

 DE ASSUMTIONE B. VIRGINIS MARIAE (15 Augusti).

 Sermo I .

 Sermo II.

 Sermo III .

 Sermo V .

 Sermo VI .

 DE NATIVITATE B. VIRGINIS MARIAE (8 Septembris).

 Sermo I .

 Sermo II .

 Sermo III .

 Sermo V .

 Sermo VI .

 Sermo VII .

Sermo II .

Sicut sol oriens mundo in altissimis Dei, sic mulieris bonae species in ornamentum domus eius. Ecclesiastici vigesimo sexto .

Tanta est excellentia Virginis gloriosae, ut ab eius narratione et laude deficiant omnes linguae, deficiant Scripturae, deficiant prophetiae et similitudines parabolicae. Unde et Spiritus sanctus per ora Prophetarum commendat eam non solum verbis, verum etiam figuris et similitudinibus parabolicis; et quia nulla similitudo parabolica perfecte sufficit ad eius excellentiam exprimendam, ideo ad ipsius laudem multiformes introducuntur similitudines et metaphorae. Aliquando enim ad ipsius laudem introducuntur similitudines metaphoricae a natura inferiori, utpote similitudo radicis, terrae et virgae; modo, a natura media, utpote fontis, nebulae et nubeculae; aliquando, a natura supercaelesti, ut est metaphora solis et lunae et stellae. Inter omnes antem metaphoricas similitudines excellentissima videtur metaphorica similitudo sumta a sole. Solare enim corpus est excellentissimum omnium corporum sensibilium, et pro sui excellentia maxime designat Iesum Christum. Quia tamen ea quae sunt capitis referuntur ad corpus et membra, et praecellenlissimnm inter omnia membra Christi est Virgo beata, ideo satis convenienter luci solis potest comparari; et ideo Ecclesiasticus Spiritu sancto afflatus excellentiam Virginis nascentis describit sub metaphora solis orientis in verbo praemisso, cum dicit: Sicut sol oriens mundo in altissimis Dei etc. In quo verbo primo praemitlitur similitudo sensibilis, cum dicitur: Sicut sol oriens etc: secundo vero subditur adaptatio spiritualis, cum subiungitur: sic mulieris bonae species etc.

Bona autem mulier ista, quae soli comparatur, non est mulier qualiscumque, sed illa quae est bona simpliciter, et haec est Virgo Maria, de qua Hieronymus : " Sicut in comparatione Dei nemo bonus, ita in comparatione Matris Domini nulla invenitur perfecta, quamvis virtutibus eximia comprobetur". Haec ergo mulier bona soli excellentissime similatur ratione excellentium proprietatum solarium. Sol namque iste materialis habet speciosilatem in ortu, velocitatem in decursu, sublimitatem in situ et virluositatem in effectu. Quae quidem proprietates omnes ad Virginem transferri possunt. Ipsa enim habuit speciosilatem in ortu per gratiam purgativam: velocitatem in decursu, per gratiam promotivum: sublimitatem in situ, per gratiam perfectivam: virtuosilatem in effectu, per gratiam diffusivam: et ideo soli merito comparatur. . I. Habet igitur sol materialis speciosilatem in ortu. " Est enim speciositas, sicut dicit Augustinus in libro de Civitate Dei , quidam partium situs cum quadam coloris suavitate ". Unde speciositas perfecta claudit in se impermixtionem respectu contrarii, coordinationem respectu connexi et oblectationem

respectu sensus comprehensiva propter quae sol habet excellentem speciositalem.

Sol igitur habet speciosi talem in suo ortu propter impermixtionem contrarii, videlicet nubis et caliginis et omnis obscuritatis, quae in eius ortu recedit ; propter quod beata Virgo soli assimilatur per gratiam sanctificationis, quod designatur secundi Regum vigesimo tertio , ubi sic dicitur: Sicut lux aurorae, oriente sole, mane absque nubibus rutilat, et sicut pluviis germinat lierba de terra: sic insinuat, semen suum et germen rutilare debere in suo ortu. Et hoc quidem impletum fuit in gloriosissima Virgine et eius Prole: quae de se dicit illud Apocalypsis ultimo : Ego sum radix et genus David, stella splendida et matutina, quae mane dicitur sicut sol absque nubibus rutilasse propter gratiam sanctificationis perfectae, quia, ut dicit Anselmus, " decebat, ut illius hominis conceptio fieret de Matre purissima ea puritate, qua maior sub Deo nequit intelligi ". Propter quod comparatur soli mane absque nubibus rutilanti, seu orienti, quia in suo ortu habuit impermixtionem peccati.

Secundo, propter decoraiionem totius universi: unde Ecclesiastici quadragesimo tertio : Species caeli, in visione gloriae. Sol in aspectu annuntians in exitu, vas admirabile, opus Excelsi. Sol enim mirabiliter reddit universum formosum ex sua praesentia et ortu ; sic et beata Virgo decorat totum mundum ; est enim vas admirabile, luminis contentivum, quod si tollatur de medio, deformatur lotum universum . Si enim tollis Matrem Dei de mundo, per consequens tollis Verbum incarnatum; quo ablato, iam remanet deformitas peccantium et error peccatorum . Auferetur enim Dei sapientia, Christus, qui est pulcritudo pulcrificativa universorum, secundum illud Sapientiae septimo: Candor est lucis aeternae et speculum sine macula Dei maiestatis. Est enim haec speciosior sole etc.

Tertio, propter oblectationem sensus apprehensivi secundum illud Ecclesiastae undecimo : Dulce lumen, et delectabile est oculis videre solem. Satis quidem est delectabile oculis materialibus videre solem materialem, sed multo iucundius est oculis fidelibus contueri ipsam formositatem Virginis, in cuius figura dicitur Esther secundo, quod erat formosa valde et incredibili pulcritudine, omnium oculis gratiosa et amabilis videbatur. Talis, inquam, fuit gloriosissima Virgo, quae placuit Angelis Dei et oculis caelestis Sponsi prae magnitudine decoris et pulcritudinis. Unde Bernardus : " Virgo regia, gemmis ornata virtutum geminoque mentis et corporis decore praemlgida, specie sua et pulcritudine in caelestibus cognita, caeli civium in se provocavit aspectum, ita ut Regis animum in sui concupiscentiam inclinaret et caelestem nuntium ad se de supernis adduceret". Sic igitur Virgo gloriosissima propter speciositalem gratiae puriflcanlis assimilatur luci solari. - Sed econtra anima peccatrix assimilatur tenebrae et umbrae mortis . Propter commixtiones enim et libidines peccatorum, quantum est de se, deturpat universum, quia nihil ita deturpat ipsum, sicut facit peccatum, et ex hoc offendit aspectum humanum per malum exemplum et divinum et angelicum. Propter quod, Threnorum quarto, denigrata est super carbones facies eorum, et non sunt cogniti in plateis. Hoc dictum est de viris peccatoribus, qui Soli iustiliae adversantur.

II. Assimilatur etiam Virgo soli.quantum ad velocitatem in decursu, et hoc propter gratiam promotivum. Habet autem sol velocitatem in decursu propter triplicem rationem: primo, propter magnitudinem influentiae ex parte motoris, propter quod tertii Esdrae quarto : Magna est terra, et excelsum est coetum: et velox cursus solis. Nonne magnificus est qui haec facit? quasi dicat, quod ideo sol velociter complet cursum suum, quia magnae virtutis est motor, qui influit ad eius motum. Per hunc etiam modum Virgo Maria citissime profecit et tanquam sol velocissime cucurrit: et hoc propter virtutem Motoris summi. Sic enim dicit Angelus ei, Lucae primo: Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi. Unde Hieronymus: " Aliis per paries, sed Mariae totam se infudit graliae plenitudo ".

Secundo propter promptitudinem obedientiae ex parte mobilis: quia enim corpus solare omnino motori suo subiacet, ideo currit velocissime et movetur rectissime: quod convenit Virgini gloriosae, quae obedientissima fuit inspirationi supernae; propter quod admirantur animae sanctae, Canticorum sexto : Quae est ista quae progreditur quasi aurora consurgens ? ubi insinuatur velocissimus cursus et obedientissimus profectus Virginis quantum ad exercitium quatuor virtutum cardinalium. In hoc enim, quod dicitur quasi aurora consurgens, notatur discretio providentiae: in hoc, quod dicitur pulcra ut luna, pulcritudo pudicitiae sive temperantiae; in hoc, quod dicitur electa ut sol, rectitudo iustiliae, cuius est Deo obedire: in hoc quod subditur terribilis ut castrorum acies ordinata, fortitudo tolerante; et sic profecit Virgo velocissime de virtute in virtutem propter promptilndinem obedientiae.

Tertio, sol habet velocitatem in decursu propter amotionem omnis resistentiae ex parte modi movendi. Propter quod Ecclesiastae primo : Oritur sol et occidit et ad locum suum revertitur. Gyrat per meridiem et flectitur ad aquilonem: in quo insinuatur motus circularis, per quem describitur uniformitas contemplationis, qua beatissimi Angeli circulariter moventur circa thronum Maiestatis, ut dicit beatus Dionysius ; propter quod Apocalypsis septimo dicitur: Omnes Angeli stabant in circuitu throni. Sicut autem beatissimi Angeli circulariter, hoc est uniformiter et interminabiliter, moventur circa thronum Maiestatis aeternae; sic beata Virgo circulariter ad modum solis per meditationem ferebatur circa centrum humanitatis assumtae. Unde sibi competit illud Canticorum tertio: In lectulo meo quaesivi quem diligit anima mea. Surgam et circuibo civitatem etc. Non enim cessabat Virgo Maria quaerere et meditari circa Christum tanquam circa medium omnis virtutis: et ideo semper profecit in omni culmine perfectionis.

Sed nos miseri non proficimus, sed deficimus, quia modicam suscipimus influentiam virtutis et illi non obedimus nec conformiter sibi, sed trausversaliter movemur, ita ut multis nostrum possit dici illud Actnum septimo : Dura cervice et incircumcisis cordibus et auribus, vos semper Spiritui sancto resistitis: et illud Isaiaequinquagesimo tertio: Omnes nos quasi oves erravimus: et ideo non sumus similes soli progredienti, sed potius fulguri de caelo cadenti, Lucae decimo: Videbam satanam sicut fulgur de caelo cadentem.

III. Assimilatur etiam Virgo soli quantum ad subli-mitatem in situ, et hoc propter gratiam perfectivam, quae fecit eam sublimissimam super omnem creaturam puram. Habet namque sol sublimitatem in situ, et hoc per gratiam perfectivam propter triplicem rationem: primo, propter praeeminentiam incomparabilem: quia enim incomparabiliter praeeminet corporibus terrestribus et opacis, ideo multum elongatur ab eis et collocatur in superioribus partibus mundi. Quae quidem metaphora recte competit Virgini, pro eo, quod ipsa, in quantum Mater Dei, incomparabiliter praeeminet ceteris creaturis sicut sol ceteris creaturis opacis: propter quod in Psalmo dicitur: In sole posuit tabernaculum suum etc. Per solem istum, in quo Christus collocavit sibi tabernaculum, intelligitur Virgo Maria: et hoc patet per illud quod sequitur: et ipse tanquam sponsus procedens de thalamo suo , quia intra viscera virginalia copulavit sibi et desponsavit humanam naturam.

Secundo, propter refulgentiam inenarrabilem ; ideo enim sol in altissimis collocatur, ut cetera mundi corpora ab ipso illustrentur. Talis fuit gloriosissima Virgo Maria, quae illustrat lolam Ecclesiam et machinam mundanam; propter quod Ecclesiastici quadragesimo secundo: Sol illuminans per omnia respexit, et gloria Domini plenum est opus eius. Ipsa namque Virgo Maria ad modum solis radiis suis perlustrat universa: unde sibi competit illud Ecclesiastici vigesimo quarto: Ego feci in cadis, ut oriretur lumen indeficiens: et ideo subdit: Ego in altissimis habitavi, et thronus meus in columna nubis. Illustrat enim suis exemplis omnia tanquam lucerna super candelabrum mundi posita: unde Hieronymus : " Si diligentius respicias, nihil est virtutis, nihil speciositatis, nihil candoris et gloriae, quod non in ea resplendeat".

Terlio etiam habet sol sublimitatem in situ propter permanentiam incorruptibilem: quia enim corpus incorruptibile est de se, ideo elevatur super omnes sphaeras corruptibiles et elementares. In quo Virgo beata soli similis est, quia non lanium habuit gratiam sanctificantem, sed etiam gratiam confirmantem ; propter quod in Psalmo : Semel iuravi in sancto meo, si David mentiar etc. Thronus eius sicut sol in conspectu meo etc. Thronus iste veri David, qui in aeternum permanet, Virgo Maria fuit, quae gratiam, quam semel accepit, nunquam amisit, sed semper in ea incorruptibiliter permansit: unde sublimitatem in situ habuit, quia per gratiam perfectivam tota fuit caelestis.

Huic quidem Virgini debemus assimilari, ut possimus cum Apostolo dicere illud ad Philippenses tertio: Nostra conversatio in caelis est; sed timendum est, ne de multis possit dici quod praemittitur: Multi ambulant, quos saepe dicebam vobis (nunc autem et fiens dico), inimicos crucis Christi, quorum finis interitus, quorum deus venter est, et gloria in confusione ipsorum, qui terrena sapiunt.

IV. Assimilatur etiam postremo Virgo beata ipsi soli quantum ad viriuositalem in effectu, et hoc per gratiam diffusivam.

Est autem virtus solaris efficax ad effugandas terrestres caligines, in quo assimilatur Virgo soli, in quantum fugat haereses et tentationes: quod designatur in Psalmo :Posuisti tenebras, et facta est nox: in ipsa pertransibunt omnes bestiae siloae; et post: Ortus est sol, et congregali sunt: sicut enim in nocte ante solis ortum tenebrae sunt et bestiae discurrunt, sic ante Virginis ortum regnabant haereses et idololatriae et potestates adversae; sed per istius Virginis nativitatem confunduntur haereses et superantur adversariae potestates. Unde Bernardus : " In periculis, in angustiis, in rebus dubiis, Mariam cogita, Mariam invoca: non recedat a corde, non recedat ab ore etc. "; et post: " Ipsam sequens non devias, ipsam rogans non desperas, ipsam cogitans non erras, ipsa tenente, non corrois, ipsa protegente, non metuis, ipsa duce, non fatigaris, ipsa propitia, pervenis ".

Est etiam efficax secundo solaris virtus ad effundendas caelestes calores; unde Ecclesiastici quadragesimo tertio : Tripliciter sol exurens montes, radios igneos exsufflans et refulgens radiis suis, obcaecat oculos. Sol iste tripliciter montes exurens beata Virgo est, quae nos inflammat suis precibus et exemplis et patrociniis, et hoc per caritatem suam copiosissimam. Unde Bernardus: " Maria copiosissima caritate omnibus misericordiae sinum aperit, ut de plenitudine eius accipiant universi: captivus redemptionem, aegrotus curationem, tristis consolationem, peccator veniam, iustus gratiam, Angelus laetitiam, denique tota Trinitas gloriam, Filii persona carnis huinanae substantiam, ut non sit qui se abscondat a calore eius ".

Est etiam efficax tertio ad vegetandas virtutes vitales. Omnia enim terrae nascentia et viventia virtute solari vegetantur ad vitam, quod manifestum est in ascensu et descensu solis per lineam. obliquam Quantum ad hoc Virgo Maria soli assimilatur: Esther decimo : Parvus fons, qui crevit in fluvium et in lucem solemque conversus est et in aquas plurimas redundavit, Estlier est, quam rex accepit uxorem et voluit esse reginam. Per Esther in populis elevatam intelligitur Virgo Maria, quae, cum esset parvula ut fons, crevit in lucem, solem et fluvium, ut sic vitam conservaret, quae, inquam, conservatur per calidum et humidum et per conciliationem contrariorum: ut flumen enim vegetat ad humiditatem, ut sol ad caliditatem, ut lux conciliat contrarietatem. Unde Augustinus: " Ave, gratia plena, et bene plena, quae vitam viris et mulieribus peperisti ". Et propterea ipsa intelligitur per illum fontem solis, de quo dicitur Iosue decimo quinto : Terminus filiorum Iuda transit aquas, quae vocanur fons solis. Iste enim fons solaris dicitur propter hoc, quod influit nobis vitam quantum ad sensum et motum.

Sic igitur ex praedictis patet, quod Virgo Maria simillima est soli quantum ad duodecim proprietates superius praemonstratas. In cuius rei figura dicitur Apocalypsis duodecimo : Signum magnum apparuit in caelo: Mulier amicta sole, et luna sub pedibus eius, et in capite eius corona stellarum duodecim. In quo quidem amictu solis intelligitur conformitas ipsius ad solem verum, sed in corono duodecim stellarum intelligitur praerogativa duodecim proprietatum superius monstratarum.

Oritur ergo Maria Unquam sol spiritualis in mundo, qui, licet omnibus se exhibeat, non tameo ab omnibus suscipitur nec omnibus proficit, sed iis solum, qui ad eius influentiam se disponunt, quibus solis sol iste oriri dicitur. - Oritur namque primo credentibus: primi Machabeorum sexto. : Refulsit sol in clypeos aureos, et resplenduerunt montes ab eis. Per clypeum namque intelligitur fides: ad Ephesios sexto: In omnibus sttmentes scutum fidei. In hos clypeos Virgo refulsit, quando per incarnationem, quae facta est in ipsa, mentes fidelium illustravit Hic sol occultus est infidelibus et haereticis; unde Actuum decimo tertio dixit Paulus illi mago: Eris caecus, non videns solem usque ad tempus.

Secundo oritur timentibus: Malachiae quarto : Orietur vobis timentibus nomen meum Sol iustitiae, et sanitas in pennis eius: quo contra dicitur de superbis Sapientiae quinto: Erravimus a via veritatis, et iustitiae lumen non luxit nobis, et Sol intelligentiae non est ortus nobis.

Oritur tertio exspectantibus: primi Regum undecimo : Sic dicetis viris, qui sunt in Iabes Galaad: Cras erit vobis salus, cum incaluerit sol. Galaad enim interpretatur aceruus testimonii, in quo intelliguntur viri, qui credunt testimoniis divinarum promissionum; quo contra dicitur de desperatis Iudicum decimo nono: Occubuit eis sol iuxta Gabaa, quae est in tribu Beniamin. Gabaa enim interpretatur proclivium eius, per quod intelligitur proclivium peccati, quod facit descendere in profundum desperationis.

Oritur quarto poenitentibus; Genesis decimo nono : Sol egressus est super terram, et Lot ingressus est Segor. Per Lot, qui fugit de incendio Sodomorum, intelligitur vir poenitens, qui fugit de incendio peccatorum. Nam qui remanet in incendio et praevaricatione peccati, clauditurei irradiatio istius solis, secundum illud Psalmi: Supercecidit ignis, et non viderunt solem.

Oritur quinto obedientibus: Esther undecimo : Lux et sol ortus est, et humiles exaltati sunt: qui quidem humiles sunt obedientes, qui in ortu ipsius Virginis exaltati sunt, sicut ipsa in Cantico suo dicit, Lucae primo: Deposuit potentes de sede, et exaltavit humiles. - Oritur sexto contemplantibus: Genesis trigesimo secundo : Ortus est sol Iacob, postquam transgressus est Phanuel, quod interpretatur contemplatio eius, ubi Iacob vidit Deum facie ad faciem. - Oritur septimo pervenientibus: Marci ultimo : Veniunt ad monumentum, orto iam sole.

Per adventum ad monumentum intelligitur finalis consummatio meritorum, in quo Virgo beata perfecte manifestatur, dum praesidium fert Sanctis ad introducendum eos in gloriam. - Iste autem septiformis effectus solaris lucis sive manifestatio, qua se septem generibus hominum manifestat, spiritualiter potest intelligi per illud Isaiae trigesimo : Lux solis erit septempliciter sicut lux septem dierum, per quod intelligitur septiformitas harum manifestationum praedictarum, quae incipiunt a fundamento fidei et perveniunt usque ad complementum praemii aeterni per adiutorium Virginis et donum beatissimae Trinitatis, cui est honor et gloria in saecula. Amen.