F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
130 ROMANA
Interim sollicitudine plane pastorali Emus Urbis Vicarius nonnullum movit lapidem ut ad saniorem mentem D. Stellam perduceret, sed incassum. Imo dum apud secretarium Vica- riatus capitulum habere debebat conventum ad tentandam omnem conciliationis viam, pridie huius diei canonicus Stella e Sacrario ecclesiae S. Michaelis clam controversa utensilia asportavit.
Re cognita, Camerlingus statim protestationem dedit ad Emum Urbis Vicarium.
At Emus Urbis Vicarius huius controversiae iudicialem tractationem remisit ad S. C Concilii, monitis autem par- tibus, ut quaeque proprias exhiberet deductiones, per litteras diei 21 Februarii 1894.
Canonicus Stella reposuit, se suo iure dominii usum esse, in asportandis utensilibus, quae nondum Ecclesiae S. Mi- chaelis donaverat, et nil aliud deducendo S. C. Congregationi se offert, sibique plenum et absolutum vindicat super illas res dominium.
Deinde opponit, quod actor nullum ius acquisierat in controversa utensilia, quae ipse conventus, tunc Sacrarii Ca- merlingus, et horum utensilium dominus, Ecclesiae in usum, a se ipso moderandum, concesserat.
Ex alia parte S. Angeli Capitulum instat se in hac sede iudicii non in petitorio, sed in possessorio agere.
D i s c e p t a t i o S y n o p t i c a
Revocanda est doctrina Iuris Canonici in themate spolii, quae plane doctrina iure merito potest dici canonica cum suam repetat perfectionem ab institutis Iuris Canonici. Iure Romano iam promulgata erant fundamentalia hac de re principia, scilicet : « possessio nihil habet commune cum proprietate », et aliud effatum « possessio ad factum non ad ius pertinet »; nihilominus iuridica tutela possessionis contra spoliatores erat arctioribus circumscripta limitibus per celebre interdictum « Unde vi ».