Argumentum.
0463D
Pollicitus erat frequenter Cyprianus, ubi primum pax Ecclesiae reddita foret, se certius
0464D
quid scripturum de ratione lapsorum: hoc igitur libro promissis satisfacit. Et in primis, ob oculos
0465A
posita cum gaudio tam insperata Ecclesiae pace, et confessorum caeterorumque stantium in fide constantia et deinde cum dolore
summo lapsorum ruinis, ac persecutionis praeteritae causis explicatis, disciplinae nempe neglectu et peccatis fidelium; graviter
increpat lapsos quod, ad prima statim verba minantis inimici idolis sacrificaverint, et non potius, juxta Christi consilium,
secesserint: item quod jam sacrificiis macalati, contra Evangelii legem, ante expiata delicta, ante exomologesin criminis
factam vim inferrent corpori et sanguini Domini, et communicationem ac pacem a quibusdam presbyteris sine episcopi sententia
extorquerent. Deterritos proinde vindicta divina lapsorum aliquot qui indigne communicarant (obiter interjecta mentione libellaticorum,
quod a crimine non excusarentur),
0465B
et animatos eorum exemplo qui, quamvis nullo sacrificii aut libelli facinore constricti, quoniam tamen de hoc vel cogitaverunt,
hoc ipsum apud sacerdotes Dei dolenter et simpliciter confitentes, exomologesin faciebant; ad confessionem delicti, ad poenitentiam
publicam, ad satisfactionem plenam multis hortatur. Postremo vitari monet Novatianos, confutans Scripturis aliquot illorum
haeresin.
0465D
I.—
Pax ecclesiae reddita. Post obitum Decii, ut ostendit Pearsonius in Annalibus Cyprianicis.
Nube. Rigaltius addidit
et caligine. Sed hanc additionem, quae haud dubie est ex glossemate, non agnoscunt aliae editiones nec libri veteres. Reperta est in duobus
tantum, in uno nimirum regio, ex quo puto Rigaltium accepisse, et in Moyssiacensi.
Votis omnium. Codex Fuxensis,
vocibus et votis omnibus.
I. Pax ecce, dilectissimi fratres, Ecclesiae reddita est et, quod difficile nuper incredulis ac perfidis impossibile videbatur,
ope atque ultione divina securitas nostra reparata est. In laetitiam mentes redeunt, et, tempestate pressurae ac nube
0465C Nube discussa et caligine discissa
Ar. Nc. 1. Bod. 2. Lam. Ebor. Tempestate pressa
Voss. 3. Nube et caligine
Oxon. Rigalt.
discussa, tranquillitas ac serenitas refulserunt. Dandae laudes Deo, et beneficia ejus ac munera cum gratiarum actione celebranda,
0465C quamvis agere gratias nostra vox
0465C Nostra vox convenit
Bod. 4.
nec in persecutione cessaverit. Neque enim tantum inimico
0466A licere potest ut non, qui Dominum toto corde et anima et virtute diligimus
0465C Nos qui Deum toto corde et animo diligimus, benedictiones ejus et laudes non
Voss. 3.
, benedictiones ejus et laudes semper et ubique cum gloria praedicemus. Exoptatus votis omnium dies venit, et, post longae
noctis horribilem tetramque caliginem, Domini luce radiatus mundus eluxit
0465C Eluxit et confessores
Bod. 4.
.
0465D
II.—
Cohors candida. Tertullianus in libro I ad Uxorem:
Tota illa Ecclesia candida de sanctitate conscribitur. Ubi vide Rigaltium. Idem Tertullianus in libro
0466C de Corona:
Et de martyrii corona laurea melius coronandus. Vide notas Joannis Ludovici de Ia Cerda pag. 649. De massa candida vide Baronium an. 261 et 303.
Sacrificiis sacrilegis. Septem libri veteres habent
sacrificiis ac sacrilegiis.
0466D
Reservavit. Duo libri veteres
mancipavit.
Sexum vicerunt. Supra, Epist. XXXI, pag. 164
sexu suo fortiores. Ubi vide notas.
Annos suos virtutibus. Ita veteres editiones, viginti et tres libri nostri, et quatuor Anglicani. In uno regio et in Moyssiacensi legitur,
annos suos continentiae virtutibus. Cum autem vox
continentiae desit in tam multis antiquis codicibus, cum non conveniat
534 huic loco, ut ait Latinius, nobis visum est illam esse delendam. Sane Pamelius illam adjecit ex editione quae dicitur Gravii
et ex quodam veteri libro. Verum idem Latinius jampridem pronuntiavit eam auctoritatem tanti non esse ut persuadere possit
vocem hanc esse retinendam.
Stantium. Veteres editiones, codex Seguierianus, Gratianopolitanus, recentior Victorinus, et unus Vaticanus
0467C habent
circumstantium. Sed haec lectio bona non est. Lamonianus habet
adstantium.
Damna. Haec vox deest in antiquis editionibus et in tredecim libris veteribus. Erasmus adjecit. Non reperi autem illam nisi in quinque
codicibus. Retinui tamen, quia videtur necessaria.
Explorandae. Hanc lectionem exhibent sexdecim
0467D vetera exemplaria. Codex Remensis sancti Dionysii habet:
Expugnandae fidei praefigebantur dies. Burgundicus,
praenuntiabantur. Veteres editiones,
pertimebantur.
II. Confessores, praeconio boni nominis
0465C Numinis
Ben. Luminis
Ar. Voss. 1. Lam. Bon. 3.
claros et virtutis ac fidei laudibus gloriosos, laetis conspectibus intuemur, sanctis osculis adhaerentes, desideratos diu
inexplebili cupiditate complectimur. Adest militum Christi cohors candida, qui persecutionis urgentus ferociam turbulentam
stabili congressione fregerunt, parati ad patientiam carceris, armati ad tolerantiam mortis. Repugnastis
0466C Repugnantes
Bod. 1, 3.
fortiter saeculo, spectaculum gloriosum praebuistis Deo
0466C Deum secuturis
Voss. 1.
, secuturis fratribus fuistis
0466B exemplo. Religiosa vox Christum
0466C Christi
Bod. 1. 4.
locuta est, in quem se semel credidisse confessa est. Illustres manus, quae non nisi divinis operibus assueverant, sacrificiis
sacrilegis restiterunt. Sanctificata ora coelestibus cibis, post corpus et sanguinem Domini, profana contagia et idolorum
reliquias respuerunt. Ab impio sceleratoque velamine, quo illic velabantur sacrificantium capita captiva, caput vestrum liberum
mansit. Frons cum signo Dei pura, diaboli coronam ferre non potuit, coronae se Domini reservavit. Quam vos laete sinu
0466C Laetos in sinum
Voss. 1, 2, 3. Laeto sinu
Oxon. Impr.
suo excipit
0466C Excepit
Bod. 1, 4, Lam.
mater Ecclesia de praelio revertentes! quam beata, quam gaudens portas suas aperit, ut adunatis agminibus intretis, de hoste
prostrato trophaea referentes! Cum triumphantibus viris et feminae veniunt, quae cum saeculo dimicantes
0466C Cum saeculo sexum quoque
Bod. 1 3. 4. Lam. Ebor. Voss. 1. 3. Thu. Corb. Vat. 2. Mr.
,
0466C sexum quoque vicerunt. Veniunt et geminata militiae suae gloria virgines, et pueri annos suos virtutibus transeuntes. Necnon
et caetera stantium multitudo
0467A vestram gloriam sequitur, proximis et pene conjunctis laudis insignibus vestigia vestra comitatur. Eadem et in illis sinceritas
cordis, eadem fidei tenacis integritas. Inconcussis praeceptorum coelestium radicibus
182 nixos et evangelicis traditionibus roboratos, non praescripta exilia, non destinata tormenta, non rei familiaris damna, non
corporis supplicia terruerunt. Explorandae fidei praefiniebantur dies. Sed qui saeculo renuntiasse se meminit, nullum saeculi
diem novit; nec tempora terrena jam computat qui aeternitatem de Deo sperat.
0467D
III.—
Cauta secessione. De hac secessione sancti Martyris sic scribit inter alia Pontius diaconus:
Sequitur ut probemus secessum illum non hominis pusillan imitate conceptum, sed, sicuti est, vere fuisse divinum. Sic de Paulo eremita ait Hieronymus:
Cum persec utionis procella denotaret, in villam remotiorem et sec retiorem recessit. Vide librum Tertulliani
de Fuga in persecutione.
III. Nemo
0467C Nemo, fratres, nemo
Voss. 1. Lam. Mr.
, fratres dilectissimi, nemo hanc gloriam mutilet, nemo incorruptam stantium firmitatem maligna obtrectatione debilitet. Cum
dies negantibus
0467C Negantium
Voss. 1. 3.
praestitutus excessit, quisquis professus intra diem
0467B non est, Christianum se esse confessus est
0467C Se non est confessus?
Lam.
. Primus est victoriae titulus, gentilium manibus apprehensum Dominum confiteri: secundus ad gloriam gradus
0467C Gradus est, cum quis se
Voss. 1.
est cauta secessione subtractum Domino reservari
0467C Servavit
Voss. 1.
. Illa publica, haec privata confessio est. Ille judicem saeculi vincit, hic contentus Deo suo judice conscientiam puram cordis
integritate custodit. Illic, fortitudo promptior, hic sollicitudo securior. Ille appropinquante hora sua, jam maturus inventus
est; hic fortasse dilatus est qui, patrimonio derelicto, idcirco secessit quia non erat negaturus: confiteretur utique si
fuisset et ipse detentus.
0467D
IV.—
Durus aut ferreus. Cicero Actione II in Verrem:
Quis tam fuit illo tempore durus ac ferreus, quis tam inhumanus. Juvenalis
Satira I:
Nam quis iniquae
Tam patiens urbis tam ferreus ut teneat se!
Incursu. Codex Fuxensis
impetu. Paulo post in hoc ipso libro,
nec prostratus est persecutionis impetu.
0468C Vide quae
de incursu notavimus ad Epistolam XXIII, pag. 421.
In prostratis. Optatus lib. I,
nonnullos funestam prostravit in mortem.
IV. Has martyrum coelestes coronas, has confessorum glorias spiritales, has stantium fratrum maximas eximiasque virtutes
moestitia una contristat,
0467C quod avulsam nostrorum viscerum partem violentus
0468A inimicus populationis suae strage dejecit. Quid hoc loco faciam, dilectissimi fratres? fluctuans vario mentis aestu, quid
aut quomodo dicam? Lacrymis magis quam verbis opus est ad exprimendum
0468C Extendendum
Ar. Lam. Ben. Ebor. Nc. 2. Bod. 2.
dolorem quo corporis nostri plaga deflenda est, quo populi aliquando numerosi multiplex lamentanda jactura est. Quis enim
sic durus aut ferreus, quis sic fraternae charitatis
0468C Sic cladis
Lam.
oblitus, qui inter suorum multiformes ruinas et lugubres ac multo squalore deformes reliquias constitutus siccos oculos tenere
praevaleat, nec, erumpente statim fletu, prius gemitus suos lacrymis quam voce depromat? Doleo, fratres, doleo vobiscum, nec
mihi ad leniendos dolores meos integritas propria et sanitas privata blanditur, quando plus pastor in gregis sui vulnere vulneretur.
Cum singulis pectus
0468B meum copulo, moeroris et funeris pondera luctuosa participo. Cum plangentibus plango, cum deflentibus defleo, cum jacentibus
jacere me credo. Jaculis illis grassantis
0468C Grassantibus
Lin. Nc. 2.
inimici mea simul membra percussa sunt, saevientes gladii per mea viscera transierunt. Immunis et liber a persecutionis incursu
fuisse non potest animus. In prostratis fratribus et me prostravit affectus.
0468C
V.—
Pax longa corruperat. Sanctus Augustinus in Epistola ad Bonifacium comitem;
Decuit enim eos sollicitudo quos negligentes securitas fecerat. Sulpitius
0468D Severus lib. II sacrae Historiae:
Plerique eorum longa rursum pace corrupti. Et infra:
Rursum corrupti longae pacis malo idolis libaverunt. Velleius Paterculus lib. II,
Pannonia insolens longae pacis bonis. Et Tacitus lib. IV
Annalium tradit Pisonem fuisse pace incuriosum. Juvenalis Sat. VI:
Nunc patimur longae pacis mala. Lucanus lib. V:
Longaque in pace quietos bellorum primus sparsit furor. Modestus in libro de Vocabulis rei militaris:
Longa securitas pacis homines partim ad delectationem otii, partim ad civilia traduxit officia. Caesar lib. II de Bello civili:
Multitudo insolens diuturnitate otii. Cassianus lib. V, cap. 19:
Scilicet ne pacis otio miles Christi lentescens incipiat oblivisci constitutionum suarum gloriosa certamina, ac securitatis
inertia dissolutus praemiorum stipendiis ac triumphorum meritis defraudetur.
Sanctus Leo Papa sermone II in solemnitate Epiphaniae:
Vigilanter cavenda sunt illa discrimina quae de otio ipsius pacis oriuntur. Vide notas nostras ad librum VI Salviani.
0469B
Amplius mereremur. Ita antiquae editiones. Erasmus scripsit
amplius pati mereremur; quod ego reperi in quatuor antiquis exemplaribus. Gravii quae dicitur editio id quoque habuit, sed minutiore charactere scriptum,
ut intelligi daretur dubium videri an esset Cypriani. Vox autem
pati non invenitur in octodecim exemplaribus nostris neque in quinque Anglicanis, neque in editionibus Manutii et Morellii. Ego
suppositam arbitror a quodam sciolo qui putaret sensum non esse integrum absque illo vocabulo, sicut Freinshemius ad librum
II Historiarum Taciti, ubi legitur
incipi victoriam ratus, existimat vocem
ratus adjectam esse ab aliquo extraneo, qui deesse aliquid heic putabat. Erasmi tamen editio posset adjuvari ex eo quod paulo post
sequitur,
quid non perpeti tales pro peccatis ejusmodi mereremur.
V. Habenda tamen est, fratres dilectissimi, ratio veritatis, nec sic mentem debet et sensum persecutionis infestae tenebrosa
0468C Infestae illecebrosa
Voss. 1. 3.
caligo caecasse, ut nihil remanserit lucis et luminis unde divina praecepta perspici possint. Si cladis causa cognoscitur,
et medela vulneris invenitur. Dominus probari familiam suam voluit; et quia traditam nobis divinitus disciplinam
0468C pax longa corruperat, jacentem fidem et pene
0468C Et ut pene
Lam. Bod. 2.
, ut
0469A ita dixerim, dormientem censura coelestis erexit; cumque nos peccatis nostris amplius mereremur, clementissimus Dominus
sic cuncta moderatus est, ut hoc omne quod gestum est exploratio potius quam persecutio videretur.
0469C
VI.
In ministris. Duo libri veteres habent
ministeriis.
Capilli mendacio colorati. Infra in hoc libro, pag. 191,
et quae capillos tuos inficis. Ovidius lib. III, de Arte amandi:
Femina canitiem germanis inficit herbis. Martialis lib. VI, Epigr. 57:
Mentiris fictos unguento Phaebe capillos. Columella in praefatione librorum
de Re rustica: Capitum et capillorum concinnatores non solum ipse audivi, sed et ipse vidi. Vide notas ad librum
de Habitu virginum in verbo
lapillis, pag. 528.
Jungere cum infidelibus. Citat hunc locum sanctus Augustinus, lib. I
535
de Conjugiis adulterinis cap. 21:
Quamvis beatissimus Cyprianus inde non dubitet nec in levibus peccatis constituat jungere cum infidelibus vinculum matrimonii,
atque id esse dicat prostituere gentilibus membra Christi.
Item in libro
de Fide et Operibus cap. 19, ubi hinc colligit quaedam uno saeculo tolerata esse quae in alio non licebant. Sane Tertullianus docet unam fidei
regulam esse immutabilem,
0469D caetera vero correctionis et disciplinae admittere novitatem correctionis. Vide rursum sanctum Augustinum in Epistola ad
Bonifacium
de variis Consuetudinibus Ecclesiarum et provinciarum. Hieronymus lib. I
contra Jovinianum: Junguntur gentilibus et templa Christi idolis prostituunt. Idem in Epistola ad Eustochium
de Custodia virginitatis: Si autem et illae quae virgines sunt ob alias tamen culpas virginitate corporum non salvantur, quid
fiet illis quae prostituerunt membra Christi?
Concilium Arelatense primum canone 11:
De puellis fidelibus quae gentilibus junguntur placuit ut aliquanto tempore a communione separentur. Vide Rigaltii observationes in librum II Tertulliani
ad Uxorem. In titulo Codicis Theodosiani
de Nuptiis gentilium, praecipitur ut nulli provincialium, cujuscumque ordinis aut loci fuerit, cum barbara sit uxore conjugium, nec ulli gentilium
provincialis femina copuletur, et si contra factum fuerit, capitaliter expietur.
0470B Gentiles istic, ut recte observat Jacobus Gothofredus, non dicuntur respectu fidei seu religionis, verum respectu Romanorum,
barbari, et speciatim ii qui ex variis gentibus felicitatem Romanam sequentes se ad imperium contulerant. Itaque provincialibus
opponuntur, id est Romanis, non etiam Christianis.
Hortamento. Haec est editio Manutii, cum superiores editiones haberent
ornamento. Lectionem Manutianam inveni in duodecim vetustis codicibus. Alia extat in aliis septem, in editione Morelliana, et apud sanctum
Augustinum lib. III
contra Cresconium, cap. 36. Vide quae in simili casu adnotavi ad Epistolam XV, pag. 401. In Concilio Toletano III, canone 10, legitur
hortamento concilii et alibi
ornamento.
Procuratores. Vetitum istud semper in Ecclesia
0470C Dei. Insignis est in ea causa locus in canone 16, concilii Carthaginensis habiti P. C. Honorii XII et Theodosii VIII, extatque
apud Gratianum 21, q. 2:
Placuit ut episcopi. Vide
Epitomem juris pontificii Antonii Augustini lib. IV, tit. 73, et notas nostras ad librum Agobardi
de modo Regiminis ecclesiastici. Vide etiam invectivam Jacobi Cardinalis Papiensis adversus Joannem Cardinalem Attrebatensem. Sulpitius Severus lib. I
Historiae sacrae, cum dixisset levitis nullam potestatem datam, quo liberius servirent Deo, addit:
Equidem hoc exemplum non tacitus praeterierim, legendumque ministris ecclesiarum libenter ingesserim. Etenim praecepti hujus
non solum immemores sed etiam ignari mihi videntur. Tanta hoc tempore animos eorum habendi cupido, velut tabes, incessit.
Inhiant possessionibus, praedia excolunt, auro incubant, emunt venduntque, quaestui per omnia student.
Vide sanctum Gregorium lib. VIII, Epist. XI,
adversus Basilium episcopum Capuanum. Hieronymus in Epistola ad Nepotianum
de Vita clericorum: Procuratores
0470D
et dispensatores domorum alienarum quomodo possunt esse clerici qui proprias jubentur contemnere facultates? Quo referri etiam possunt ea quae diximus in notis ad Capitularia, pag. 1169.
Derelicta cathedra. Contra regulas ecclesiasticae disciplinae. Vide concilia Africana.
In Ecclesia fratribus. In editione Pamelii adjectum est
non subvenire. Sed ego additamentum illud non reperi in veteribus libris a me visis neque in Anglicanis. Sane Pithoeanus habet
nihil tribuere. Quo etiam modo scriptum quoque fuisse in Camberonensi testatur Pamelius. Et tamen minime necessarium mihi videtur hoc additamentum.
Reprehendit Cyprianus episcopos qui cum viderent fratres in Ecclesia esurientes, aurum et argentum sitiebant. Dixi aurum et
argentum, quia in uno libro meo veteri scriptum est:
Esurientibus in Ecclesia fratribus aurum habere largiter velle, et in alio
argentum pro
0471C
aurum. Sed, quod jugulum petit, sanctus Augustinus hunc eumdem locum referens in Epistola
ad Macrobium, lib. III,
adversus Cresconium, cap. 36, et lib. IV
de Baptismo contra Donatistas, cap. 9, non habet hoc additamentum. Deest etiam apud Venericum episcopum Vercellensem in libro
de Unitate Ecclesiae et apud Thomam Valdensem in Doctrina X
de Sacramentalibus. Hieronymus in Epistola ad Nepotianum de Vita clericorum:
Gloria episcopi est pauperum inopiae providere. Ignominia omnium sacerdotum est propriis studere divitiis. Vide Prosperum sive Julianum
0471D Pomerium lib. III
de Vita contemplativa
536, cap. 24.
Fundos rapere. Citat hunc locum sanctus Augustinus lib. IV
de Baptismo contra Donatistas, cap. 10, et in Epistola
ad Macrobium. Julianus Pomerius lib. I
de Vita contemplativa, cap. 13, loquens de episcopis:
Fundorum terminos sine termino cupiditatis extendunt, et se passim exquisitis deliciis dedunt quae animum corpusque debilitant. De Potamio Olyssiponae episcopo ita legitur in libello precum Marcellini et Faustini:
Sed et Potamio non fuit inulta sacrae fidei praevaricatio. Denique cum ad fundum properat quem pro impia fidei subscriptione
ab Imperatore meruerat impetrare, dans novas poenas linguae per quam blasphemaverat, in via moritur, nullos fructus fundi
vel visione percipiens.
Hieronymus in Epistola ad Nepotianum de Vita clericorum:
Turpe est ante fores sacerdotis Christi crucifixi et pauperis, et qui cibo
0472C
quoque vescebatur alieno, lictores consulum et milites excubare, judicemque provinciae melius apud te prandere quam in palatio. Cui loco recte adjungi possunt ea quae Ammianus Marcellinus lib. XXVII, dicit de conviviis episcoporum Romanorum sui temporis,
quos ait epulas curasse profusas, adeo ut eorum convivia regales superarent mensas. Vide supra pag. 444.
Justificationes. Novem libri nostri et sex Anglicani et editio Morelliana praeferunt
justitias.
VI. Studebant augendo patrimonio singuli, et, obliti quid credentes aut sub Apostolis ante fecissent aut semper facere deberent,
insatiabili cupiditatis ardore ampliandis facultatibus incubabant. Non in sacerdotibus
0469B Sacerdotiis
Bod. 1. 4.
religio devota, non in ministris
0469B Ministeriis
Bod. 2. 4. Thu. Foss. Lam. Manut. Gronov. Lips.
fides integra, non in operibus misericordia, non in moribus disciplina. Corrupta barba in viris, in feminis forma fucata,
adulterati post Dei
183 manus oculi, capilli mendacio
0470A colorati. Ad decipienda corda simplicium callidae fraudes, circumveniendis fratribus subdolae voluntates. Jungere cum infidelibus
vinculum matrimonii, prostituere gentilibus
0470B Prostituere cum gentibus
Nc 1. Pem.
membra Christi. Non jurare tantum temere, sed adhuc etiam pejerare: praepositos superbo tumore contemnere; venenato sibi
ore maledicere, odiis pertinacibus invicem dissidere. Episcopi plurimi, quos et hortamento esse oportet caeteris et exemplo,
divina procuratione contempta, procuratores rerum saecularium fieri, derelicta cathedra, plebe deserta, per alienas provincias
oberrantes, negotiationis quaestuosae nundinas
0470B Quaestuosas nundinas
Bod. 4.
aucupari, esurientibus in Ecclesia fratribus, habere argentum largiter
0471A velle, fundos insidiosis fraudibus rapere, usuris multiplicantibus foenus augere. Quid non perpeti tales pro peccatis ejusmodi
mereremur, cum jam pridem praemonuerit ac dixerit censura
0471C Scriptura
Voss. 1, 2.
divina:
Si dereliquerint
0471C Filii
add. Voss. 1.
legem meam et in judiciis meis non ambulaverint, si justificationes meas profanaverint et praecepta mea non observaverint,
visitabo in virga facinora eorum et in flagellis delicta eorum
0471C Iniquitates eorum et in flagellis delicta eorum; misericordiam autem ab eo non dispergam ab eis.
Voss. 3.
(Psal. LXXXVIII, 31-33) .
VII. Praenuntiata sunt ista nobis et ante praedicta. Sed nos, datae legis et observationis immemores, id egimus per nostra
peccata, ut, dum Domini mandata contemnimus, ad correctionem
0471C Correptionem
Ar. Lam. Voss. 1.
delicti et probationem fidei remediis severioribus veniremus. Nec saltem sero conversi ad Domini timorem sumus, ut hanc correptionem
nostram probationemque divinam patienter
0471B et fortiter subiremus
0471C Patienter subiremus
Voss. 3. Lin.
. Ad prima statim verba minantis inimici maximus fratrum numerus fidem suam prodidit; nec prostratus est persecutionis impetu,
sed voluntario lapsu se ipse prostravit. Quid oro inauditum, quid novum venerat, ut, velut incognitis
0471C Ignotis
Voss. 1.
atque inopinatis rebus exortis, Christi sacramentum temeritate praecipiti solveretur? Nonne haec et Prophetae ante et Apostoli
postmodum nuntiaverunt? nonne justorum pressuras et gentilium semper injurias pleni sancto Spiritu praedicaverunt? nonne fidem
nostram semper armans et Dei servos coelesti voce corroborans dicit Scriptura divina:
Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies (Deut. VI, 13; Matth.
0472A IV, 10) . Nonne, iram divinae indignationis ostendens et poenae metum praemonens, denuo dicit:
Adoraverunt eos
0472C Adoraverint deos
Voss. 3. p.
quos fecerunt digiti eorum; et curvatus est homo et humilitatus est vir, et non laxabo illis (Isa. II, 8) . Et iterum Deus loquitur dicens:
Sacrificans diis eradicabitur, nisi Domino soli (Exod. XXII, 19) . In Evangelio quoque postmodum Dominus, in verbis doctor et consummator
0472C Doctor, consummatur in factis
Thu. Foss.
in factis, docens quid fieret, et faciens quodcumque docuisset, quicquid nunc geritur et geretur nonne ante praemonuit? Nonne
et negantibus
0472C Futura sua
Bod. 4.
aeterna supplicia et salutaria confitentibus praemia ante constituit?
0472D
VIII.—
Ascenderent apprehensi. Haec est lectio editionis Anglicanae, quam confirmant vetera exemplaria, quam vero Rigaltius in observationibus suis ait
esse verissimam. Caeterum Manutius et Morellius non fuere primi qui eam induxerunt, ut putasse videtur Rigaltius. Habetur
enim in antiquis editionibus. Vide quae notamus ad Epistolam VI, pag. 392.
Ad forum. Et hinc in Capitolium. Nam supra pag. 407, adnotatum est forum fuisse juxta Capitolium.
Negarent. Post haec Manutius et Pamelius ad dunt
ut thus accenderent. Sed hanc lectionem merito reprobat Rigaltius, quamvis eam retinuerit. Quippe nuspiam reperitur in antiquis exemplaribus,
nisi quod Angli unum citant ex bibliotheca Vaticana.
Quam semper. Sexdecim libri veteres et editio Morellii habent
libenter.
Quot ne eorum. Codex Seguierianus,
quod ut
0473D
interrogati negarent, ne eorum differretur interitus et rogaverunt.
Brachia conciderunt. Codex Seguierianus,
membra conciderunt.
Immolaturus. Quidam libri veteres et veteres editiones habent
immolaturus vel supplicaturus. Itaque quidam librarius antiquus scripsit
immolaturus. Alius supra lineam, ut tum solebat, scripsit
vel supplicaturus. Ex his duabus lectionibus ii qui postea secuti sunt eam elegerunt quae illis magis placebat. Ego praefero eam quae habet
immolaturus, quam non dubito fuisse primam. Nam et mox sequitur:
Immolasti hic salutem tuam. Aliam lectionem adjuvare possunt haec verba Tertulliani ex libro
de Jejuniis: Saccis voluti et cinere conspersi idolis suis invidiam supplicem objiciunt.
VIII. Exciderunt quibusdam, proh nefas! omnia et de memoria recesserunt. Non expectaverunt saltem ut ascenderent apprehensi,
ut interrogati negarent
0472C Expectaverunt saltem ut interrogati rogarent, ut thus accenderent
Voss. 3. Impr.
.
0472B Ante aciem multi victi, sine congressione prostrati; nec hoc sibi reliquerunt, ut sacrificare idolis viderentur inviti.
Ultro ad forum currere, ad mortem sponte properare, quasi hoc olim cuperent, quasi amplecterentur occasionem datam quam semper
optassent. Quot illic
0472C Quod illic
Voss. 4. quid illi
Oxon.
a magistratibus vespera urgente dilati sunt? quot, ne eorum differretur interitus, etiam rogaverunt? Quam vim potest talis
obtendere, qua crimen suum purget, cum vim magis ipse fecerit ut periret? Nonne, quando ad Capitolium sponte ventum est, quando
ultro ad obsequium diri facinoris accessum est, labavit
0472C Lapsus est
Boss. 1.
gressus, caligavit aspectus, tremuerunt viscera, brachia conciderunt? nonne sensus.
0473A
184 obstupuit, lingua haesit, sermo defecit? Stare illic
0473C Illic quomodo
Voss. 2. Illic num
Bod. 2.
potuit Dei servus, et loqui et renuntiare Christo, qui jam diabolo renuntiaverat et saeculo? Nonne ara illa quo moriturus
accessit rogus illi fuit? nonne diaboli altare, quod foetore tetro fumare ac redolere conspexerat, velut funus et bustum vitae
suae horrere ac fugere debebat
0473C Debuerat
Voss. 1.
? Quid hostiam tecum, miser, quid victimam immolaturus imponis? ipse ad aram hostia, victima ipse venisti; immolasti illic
salutem tuam, spem tuam, fidem tuam funestis illis ignibus concremasti.
0473D
IX.—
Infantes quoque. Citat hunc locum sanctus Augustinus in Epistola
ad Bonifacium episcopum. Optatus lib. III:
Omnibus locis templum erat aut scelus. Inquinabantur prope morientes senes, ignorans polluebatur
0474D
infantia, manibus parvi pueri portabantur ad nefas, parentes incruenta parricidia facere cogebantur.
Amiserunt parvuli. Hunc quoque locum refert sanctus Augustinus in Epistola
ad Bonifacium episcopum, ut Cypriani testimonio probet parvulis apud Deum non officere parentum perfidiam.
Aliena fraude caperemur. Ita sex libri veteres et sanctus Augustinus. Plerique tamen libri habent
morerentur, quinque
aliena morte morerentur.
IX. Ac multis proprius interitus satis non fuit. Hortamentis mutuis in exitium
0473C Exitum suum
Oxon.
populus impulsus est, mors invicem lethali poculo propinata est; ac, ne quid deesset ad criminis cumulum, infantes quoque,
parentum manibus vel impositi vel attracti, amiserunt
0473B parvuli quod in primo statim nativitatis exordio fuerant consecuti. Nonne illi cum judicii dies venerit dicent: Nos nihil
mali
0473C
Nescio cur Baluz. hic interponat mali
Goldh.
fecimus, nec, derelicto cibo et poculo Domini, ad profana contagia sponte properavimus. Perdidit nos aliena perfidia, parentes
sensimus parricidas. Illi nobis Ecclesiam matrem, illi patrem Deum negaverunt; ut, dum, parvi et improvidi et tanti facinoris
ignari, per alios ad consortium criminum jungimur, aliena fraude caperemur.
X. Nec est, proh dolor! justa aliqua et gravis causa quae tantum facinus excuset. Relinquenda erat patria et patrimonii facienda
jactura. Cui enim nascenti atque morienti non relinquenda quandoque patria et patrimonii sui facienda jactura est?
0473C Jactura est? Ut Christus
Oxon.
Christus non relinquatur, salutis ac sedis aeternae jactura timeatur.
0473C Clamat ecce per prophetam Spiritus sanctus:
Discedite, discedite, exite inde, et immundum nolite tangere. Exite de medio ejus, separamini
0473C Nundamini
Man. Qui portatis
Lin. Bod.
,
qui fertis vasa Domini (Isa. LII, 11) . Et qui vasa sunt Domini ac templum Dei, ne immundum tangere et feralibus
0474A cibis pollui violarique cogantur, non exeunt de medio nec recedunt! Alibi quoque vox auditur e coelo, praemonens quid Dei
servos facere conveniat dicens:
Exi de ea, populus meus, ne particeps sis delictorum ejus et ne perstringaris plagis ejus (Apoc. XVIII, 4) , Qui exit et cedit
0473C Et secedit
Pem. Lin. Voss. 3.
, delicti particeps non fit; plagis vero et ipse perstringitur qui socius criminis invenitur. Et ideo Dominus in persecutione
secedere et fugere mandavit, atque, ut id fieret, et docuit et fecit. Nam, cum corona de Dei dignatione descendat, nec possit
accipi nisi fuerit hora sumendi, quisquis in Christo manens interim cedit, non fidem negat, sed tempus
0474C Horam
Voss. 3.
expectat: qui autem cum non secederet cecidit, negaturus remansit.
0474D
XI.—
Illae catenae. Sanctus Augustinus Tractatu X in Evangelium Joannis:
Erit tibi avaritia catena pedum.
Qui terrestribus. Pamelius adjecit
cupiditatibus, parum firmis testimoniis. Idem paulo post simili auctoritate addidit
et consulens post vocem
praemonens. Sed ista non extant in antiquis codicibus neque in antiquis editionibus. Angli tamen ea retinuerunt, quamvis his carerent
eorum libri. Vox
cupiditatis addita haud dubie est a quodam studioso qui infra legebat,
qui terrenis cupiditatibus praegravantur.
XI. Dissimulanda, fratres dilectissimi, veritas non
0474B est, nec vulneris nostri materia et causa reticenda. Decepit multos patrimonii sui amor caecus, nec ad recedendum parati
aut expediti esse potuerunt quos facultates suae velut compedes ligaverunt. Illa fuerunt remanentibus vincula, illae catenae
quibus et virtus retardata est, et fides pressa, et mens vincta
0474C Fides prodita et mens victa
Voss. 1.
, et anima praeclusa, ut serpenti terram, secundum Dei sententiam, devoranti praeda et cibus fierent qui terrestribus inhaererent.
Et idcirco Dominus, bonorum magister et praemonens in futurum
0474C
Sic XI
Mss. Et praemonens et consulens
Oxon.
:
Si vis, inquit,
perfectus esse, vade, vende omnia tua, et da pauperibus, et habebis thesaurum in coelis; et veni, sequere me. (Matth., XIX, 21) . Si hoc divites facerent, per divitias suas
0474C Non suas
Lam. Thu. Foss. Voss.
non perirent; thesaurum in coelo reponentes, hostem nunc et expugnatorem
0474C Hostem nunc expugnatorem
Oxon.
domesticum non haberent. Esset in coelo
0474C cor et animus et sensus, si thesaurus esset in coelo: nec vinci a saeculo posset qui unde vinceretur
0474C Vinciretur
Emendat Gronov. Obs. mon. p. 40.
, in saeculo non haberet. Sequeretur Dominum solutus et liber
0474C Securus et liber
Bod., 4.
, ut Apostoli et sub Apostolis multi et nonnulli saepe fecerunt,
185 qui, et rebus suis et parentibus
0475A derelictis, individuis Christo nexibus adhaeserunt.
0475C
XII.—
Possidere se credunt. Vide supra pag. 384.
Nec ad pecuniam. Quinque libri veteres habent
nec pecuniae suae. Alii duo,
nec ad pecuniam domini, sed ipsi potius pecuniae
537.
Erraverunt. Revocavimus necessario hanc lectionem, quam Manutius eliminaverat ponens
naufragaverunt. Quamquam illius mutationis primus auctor non est Manutius, cum ea lectio jam extaret in margine editionis quae dicitur esse
Gravil. Ea quam nos reposuimus extat in antiquis editionibus et in decem et novem vetustis exemplaribus. Manutianam non inveni
nisi in quinque. Pamelius, quamvis eam retinuerit in contextu, magis aliam probat in observationibus suis. In uno vero libro
ex more veterum librariorum scriptum est
naufragaverunt et erraverunt.
0475D Et tamen Cyprianus in libro
de oratione dominica, pag. 210;
in libro de Opere et Eleemosynis, pag. 240; et lib. III
Testimoniorum cap. 61, habet
naufragaverunt à fide.
Septies. Quatuor libri veteres et editio Manutiana habent
centies
XII. Sequi autem Christum quomodo possunt qui patrimonii vinculo detinentur? Aut quomodo coelum petunt, et ad sublimia et
alta conscendunt qui, terrenis cupiditatibus degravantur? Possidere se credunt qui potius possidentur, census sui servi, nec
ad pecuniam suam domini, sed magis pecuniae mancipati. Hoc tempus, hos homines Apostolus denotat dicens:
Qui autem volunt divites fieri, incidunt in tentationem et muscipulam
0475C Muscipulam diaboli
Voss. 3.
et desideria multa inutilia et nocentia
0475C Multa et nocentia
Oxon ex Mss.
,
quae mergunt hominem in perditionem et in interitum. Radix enim omnium malorum est cupiditas, quam quidam appetentes erraverunt
a fide et inseruerunt se doloribus multis
(I Tim., VI, 9) . Dominus autem quibus nos praemiis ad contemptum rei familiaris invitat? Parva haec et
0475B exigua hujus temporis damna quibus mercedibus pensat?
Nemo est, inquit,
qui relinquat domum aut agrum, aut parentes aut fratres, aut uxorem aut filios, propter regnum Dei, et non recipiat septies
tantum in isto tempore, in saeculo autem venturo vitam aeternam
(Marc. X, 29) . Quibus cognitis et de Domini pollicentis veritate compertis, non tantum timenda non est ejusmodi sed et
optanda jactura, ipso denuo Domino
0475C Et Deo
Voss. 1. 3.
praedicante et monente:
Beati eritis cum persecuti vos fuerint
0475C Fuerint homines
Ar. Bod. 2, 3.
,
et separaverint vos et expulerint, et maledixerint nomini vestro ut nequam propter Filium hominis. Gaudete in illa die et
exultate; ecce enim merces vestra multa est in coelis
(Luc. VI, 22) .
0476A
0475D
XIII.—
Venerant. Ita veteres editiones et XXVII libri veteres, in quibus pono Veronensem et Seguierianum, nisi quod eorum tres habent
venerunt. Erasmus scripsit
ventura erant.
In dolore. Codex Lamonii
per dolorem. Quod fortasse melius est. Vide Epistolam III Basilii
ad Amphilochium, ubi tractat de iis qui non ferentes dolores ad negationem Christi tracti sunt.
Reluctantibus. Quatuor libri veteres praeferunt
in luctationibus, alius
in luctaminibus.
Congressione. Codex Fuxensis
colluctatione.
Fatigatum. Morellius et Pamelius addunt
jam lassum corpus. Sed ego delevi, quia non reperi in ullo
0476C veteri libro quam in Beccensi. Sed tamen in variis lectionibus positis ab erudito quodam in marginibus editionis Lugdunensis
anni 1544, adnotatum vidi contra hunc locum
jam lassum. Caesar lib. I de bello Gallico dixit
verberibus exanimatum corpus.
In dolore defecit. Hieronymus in caput I Epistolae Pauli apostoli ad Galatas:
In martyrio non eadem poena plectitur qui absque colluctatione et tormentis statim prosilivit ad negandum et ille qui inter
equuleos, fidiculas, ignesque distortus compulsus est quod credebat negare.
Et in caput VI:
Si quis pro Christi nominis confessione cruciatus alium in tormentis viderit denegasse, compatiatur vulneribus negatoris,
et non tam illum victum quam se vicisse miretur.
Casto et Aemilio. Kalendarium vetus ecclesiae Carthaginensis
0476D editum a Mabillonio: XI
Kal. Junias sanctorum Casti et Aemilii. In martyrologiis Bedae et aliorum legitur eadem die:
In Africa Casti et Aemilii, qui per ignem passionis martyrium consummaverunt. Scribit Cyprianus in libro de Lapsis. Extat inter Sermones sancti Augustini Sermo
in natali plurimorum martyrum incipiens:
Sanctorum martyrum, quem nuperi editores operum sancti Augustini collegerunt ex indiculo Possidii dictum esse in natali sanctorum Casti et Aemilii.
Victores in secundo. Sic sanctus Joannes Chrysostomus, in initio secundae Paraenesis
ad Theodorum lapsum ait multos qui vi tormentorum fracti Christum negaverant, redintegrato certamine martyrii coronam reportasse.
Semiustulatis. Codex Lamonii
semiusti lateris.
XIII. Sed tormenta postmodum venerant, et cruciatus graves reluctantibus imminebant. Queri de tormentis potest qui per tormenta
superatus est? Potest excusationem doloris obtendere qui victus est in dolore? Potest rogare talis et dicere: «Certare quidem
fortiter volui, et, sacramenti mei memor, devotionis ac fidei arma suscepi; sed me in congressione pugnantem cruciamenta varia
et supplicia longa vicerunt. Stetit mens stabilis et fides fortis, et cum torquentibus poenis immobilis diu anima luctata
est: sed, cum, durissimi judicis recrudescente saevitia, jam fatigatum nunc flagella
0476C Flagella adhuc
Bod. 1, 3, 4.
scinderent, nunc contunderent fustes, nunc equuleus extenderet, nunc ungula effoderet, nunc flamma torreret, caro me in colluctatione
deseruit, infirmitas viscerum cessit, nec animus sed corpus
0476B in dolore defecit.» Potest cito
0476C Cito
deest in Voss.
proficere ad veniam causa talis. Potest ejusmodi excusatio esse miserabilis. Sic hic
0476C Sic sic
Lam. Voss. 1. Foss. Spir. Imp. nup.
Casto et Aemilio aliquando Dominus ignovit; sic, in prima congressione devictos, victores in secundo praelio reddidit, ut
fortiores ignibus fierent qui ignibus ante cessissent, et unde superati essent, inde superarent. Deprecabantur illi non lacrymarum
miseratione sed vulnerum, nec sola lamentabili voce, sed laceratione corporis et dolore. Manabat pro fletibus sanguis, et
pro lacrymis cruor semiustulatis visceribus defluebat.
0476D
XIV.—
Quas plagas. Codex Seguierianus,
quam vim quas plagas.
0477B
Imperitus est medicus. Tertullianus, in libro de poenitentia:
Miserum est secari et cauterio exuri et pulveris alicujus mordacitate cruciari. Tamen quae per insuavitatem medentur, ea et
emolumento curationis offensam sui excusant et praesentem injuriam superventurae utilitatis gratia commendant.
Idem in Scorpiace:
Et est
0477C
plane quasi saevitia medicinae de scapello deque cauterio, de sinapis incendio; non tamen secari et inuri et exedi idcirco
malum, quia dolores utiles affert.
Et infra:
Ululans denique ille et gemens et mugiens inter manus medici postmodum eadem mercede cumulabit, et artifices optimos praedicabit
et saevos jam negabit.
Lucifer Calaritanus in libro de Moriendo pro Dei Filio:
Quid enim licet ferro medicus secet, cauterio urat, sinapis incendio ad omnem dolorem aegrum deducat, tamen nec secari, exuri,
exedi, morderique esset inimicum, quippe quod idcirco bonum sit quia dolores inutiles auferat per adhibitos salutis causa
dolores.
Cassi mus Collat. VI, cap. 6.
Etenim sectio vel ustio salutaris quae illis qui ulcerum contagione putrefacti sunt pie infertur a medico mala a tolerantibus
creditur.
Pacianus in Paraenesi ad Poenitentiam:
Prudentes aegri medicos non verentur ne in occultis quidem corporum partibus etiam
538
secaturos, etiam perusturos. Meminimus quosdam remota etiam et verecunda membrorum non erubescentes in ferro et
0477D
cauterio et gravissima illa pulveris mordacita e durasse. Istud Fulgentius Placiades lib. I. Mythol. vocat chirurgicae lanienam. Hieronymus in Epistola ad Marcellam de Onaso:
Medici quos vocant chirurgicos crudeles putantur et miseri sunt. Annon est miseria alienis non dolere vulneribus et mortuas
carnes inclementi secare ferro?
Idem in Epistola ad Amandum presbyterum:
Putridae carnes ferro indigent et cauterio; nec est medicinae culpa, sed vulneris, cum crudelitate clementi non parcit medicus
ut parcal, saevit ut misereatur.
Idem in Epistola ad Matrem et Filiam:
Putridae carnes ferro curantur et cauterio. Siricius Papa in Epistola ad Himerium:
Ferro necesse est exscindantur vulnera quae fomentorum non senserint medicinam. Ennodius in Vita Epiphanii:
Numquam a medico ad plenissima curationum aeger adductus est ab illo qui primum putrita ferro membra desecuit et latentem
penitus a sinu viscerum produxit illuviem.
Xenophon in libro V de Paedia Cyri ait medicos
0478B eos qui gravius laborant urere et secare, ut eos curent. Prudentius in Carmine
de Romano martyre:
Putate ferrum triste chirurgos meis
Inferre costis quod secat salubriter.
Non est amarum quo reformatur salus.
0478C Ovidius lib. I, Metamorphoseon:
Cuncta prius tentanda, sed immedicabile vulnus
Ense recidendum est, ne pars sincera trahatur.
Idem lib. I, de Remedio amoris:
Ut corpus redimas terrum patiaris et ignes.
Vociferetur. Tertullianus lib. II adversus Marcionem:
Quid enim si medicum dicas esse debere, ferramenta vero ejus accuses quod secent et inurant et amputent et constrictent, quando
sine instrumento artis medicus esse non possit?
Hieronymi nomine Epistola scripta ad Amicum aegrotum:
Manus medici multa caedendo conferunt sanitatem non sine murmure patientis.
Aeger impatiens. Supra Epist. XXVI pag. 37:
Non est nisi patientia morbis necessaria.
Cum senserit sanitatem. Julius Firmicus in libro de Errore profanarum religionum:
Sic homo recepta sanitate et salute sibi reddita quicquid aegrotantis corporis vitio invitus passus est, hoc totum pro utilitate
sua factum esse stantis animi judicio confitetur.
Innocentius
0478D Papa III, lib. XI, Epist. 211:
Ideoque si morbum tuum, quod absit, invenerimus induratum, violentiori nos coges insistere medicinae, juxta quod necessaria
cura deposcet; cujus asperitatem etsi forsan in praesenti refugias, sanitate tamen recepta, ipsius collaudabis effectum, ac
peritum quoque medicum benedices.
Seneca lib. V de Beneficiis, cap. 20:
Non est spectandum an doleat aliquis beneficio accepto, sed an dolere debeat.
XIV. Nunc vero quae vulnera ostendere victi possunt,
0477A quas plagas hiantium viscerum, quae tormenta membrorum, ubi non fides congressa cecidit, sed congressionem perfidia praevenit?
Nec excusat oppressum necessitas criminis ubi crimen est voluntatis. Nec hoc ideo dico ut fratrum causas onerem, sed ut magis
fratres ad precem satisfactionis instigem: nam, cum scriptum sit.
Qui vos felices dicunt, in errorem vos mittunt, et semitas pedum vestrorum turbant (Isa. III, 12) , qui peccantem blandimentis
0477B Verbis
Voss. 3.
adulantibus palpat, peccandi fomitem subministrat; nec comprimit delicta ille, sed nutrit. At qui consiliis fortioribus redarguit
simul atque instruit fratrem, promovet ad salutem.
Quos diligo, inquit Dominus,
redarguo et castigo (Apoc. III, 19) . Sic oportet et
186 Dei sacerdotem non obsequiis decipientibus fallere, sed remediis salutaribus
0477B providere. Imperitus est medicus qui tumentes vulnerum sinus manu parcente contrectat, et in altis recessibus viscerum virus
inclusum dum servat exaggerat. Aperiendum vulnus est et secandum, et, putraminibus amputatis, medela fortiore curandum. Vociferetur
et clamet licet et conqueratur aeger impatiens
0478A per dolorem, gratias aget postmodum cum senserit sanitatem.
0478D
XV.—
Irrita et falsa pax. Cicero, lib, X Epistolarum ad Atticum, Epist. 1:
De pace idem sentio quod tu, simulationem esse apertam, parari autem bellum acerrimum. Vide supra pag. 457.
Sanitatis patientiam. Liber Flori
poenitentiam. Et mox pro
medicina codex Lamonianus habet
poenitentiam.
Excussa. Ita duodecim libri veteres. Alii undecim et veteres editiones
exclusa. Utraque lectio bona est. Codex Fossatensis:
Poenitentia de peccatoribus exclusa
0479C
est vel exclusa. Utramque lectionem protulit librarius, ut lector intelligeret liberum sibi esse eam praeferre quae sibi magis arrideret,
ut saepe accidit in libris veteribus.
Immunditia ipsius. Ita etiam lib. III.
Testimoniorum, cap. 94. At Cassianus lib. VI, cap. 8 Collat. XII, cap. 2, et Collat. XXII, cap. 5, legit,
in quo est immunditia, peribit coram Domino.
XV. Emersit enim, fratres dilectissimi, novum
0477B In nos novum
Voss. 3.
genus cladis; et, quasi parum persecutionis procella saevierit, accessit ad cumulum sub misericordiae titulo malum fallens
et blanda pernicies. Contra Evangelii vigorem, contra Domini
0478B Contra Deum et Dei
Voss. 3.
ac Dei legem temeritate quorumdam laxatur incautis communicatio, irrita et falsa pax, periculosa
0478B Perniciosa
Ebor.
dantibus et nihil accipientibus profutura. Non quaerunt sanitatis patientiam, nec veram de satisfactione medicinam. Poenitentia
de pectoribus excussa est, gravissimi extremique delicti memoria sublata est. Operiuntur morientium vulnera, et plaga lethalis
altis et profundis visceribus infixa, dissimulato dolore, contegitur. A diaboli aris revertentes,
0478B ad sanctum Domini sordidis et infectis nidore manibus accedunt. Mortiferos idolorum cibos adhuc pene ructantes, exhalantibus
etiam nunc scelus suum faucibus et contagia funesta redolentibus, Domini corpus invadunt, quando occurrat Scriptura divina,
et clamet et dicat:
Omnis mundus manducabit carnem,
0479A
et anima quaecumque manducaverit ex carne sacrificii salutaris quod est Domini, et immunditia ipsius super ipsum est, peribit
anima illa de populo suo
(Levit. VII, 20) . Apostolus item testetur et dicat
0479C Comminetur et denuntiet
Bod. 1, 2, 3, 4.
:
Non potestis calicem Domini bibere et calicem daemoniorum, non potestis mensae Domini communicare et mensae daemoniorum (I Cor. X, 21) . Idem contumacibus et pervicacibus comminatur et denuntiat dicens:
Quicumque ederit panem aut biberit calicem Domini indigne, reus erit corporis et sanguinis Domini (I Cor. XI, 27) .
0479D
XVI.—
Spretis his omnibus. Restituimus hunc locum uti reperitur in antiquis exemplaribus, in editione Morelliana, et in ea quae dicitur Gravii. In quo
secuti sumus consilium Rigaltii; qui quamvis retinuerit in contextu veterem lectionem, pronuntiat in observationibus suis
illam quam nos revocavimus esse verissimam.
Ante exomologesim factam. Nimirum apud sacerdotes Dei, ut ait infra Cyprianus in hoc libro, pag. 190. Rufinus in Psal. XXXI:
Licet autem Deus dimittat peccata ex quo homo in voluntate poenitet, tamen confitendum est ministris Ecclesiae. Vide Socratem lib. V, cap. 19, cum annotationibus Henrici Valesii. Vide etiam infra in notis ad paginam 209,
peccare nec satisfacere.
539.
Verbis fallacibus. Codex Seguierianus
fallentibus.
Arborem. Haec vox deest in sexdecim codicibus antiquis et in antiquioribus editionibus. Deerat etiam in alio veteri, sed addita est
postea supra lineam. Epistola
0480C nomine Hieronymi scripta ad Amicum aegrotum:
Non enim est arbor solida nec robusta nisi quae assidui turbinis incursione stipitibus concussis huc atque illuc inclinata
tentatur, in quam saepe ventorum turbinum flamen incurrat. Ipsis enim vexationibus constringitur, premitur, fixisque radicibus
citius roboratur.
XVI. Spretis his omnibus atque contemptis, ante expiata delicta, ante exomologesin factam criminis, ante purgatam conscientiam
sacrificio et manu sacerdotis, ante offensam placatam indignantis Domini et minantis, vis infertur corpori ejus et sanguini,
et plus
0479B modo in Dominum manibus atque ore delinquunt, quam cum Dominum negaverunt
0479C
Verba ante offensam . . . negaverunt
inter contemptis
et ante expiata
Ver. Impr. praeter Baluz. interponunt. Oxon. nullam ad h. l. varietatem lectionum affert.
. Pacem putant esse quam quidam verbis fallacibus venditant. Non est pax illa, sed bellum; nec Ecclesiae jungitur qui ab Evangelio
separatur. Quid injuriam beneficium vocant? quid impietatem vocabulo pietatis appellant? Quid eis qui flere jugiter et rogare
Dominum suum debent, intercepta poenitentiae lamentatione, communicare se simulant? Hoc sunt
0479C Haec sunt
Ar. Bod. 1, 2, 3.
ejusmodi lapsis quod grando frugibus, quod turbidum sidus arboribus, quod armentis pestilens vastitas, quod navigiis saeva
tempestas. Solatium aeternae spei
0479C Solatium spei
Bod. 1, 2, 3, 4. Voss. 1. adimunt radice
0480C
Bod. 1, 2, 3, 4.
adimunt, arborem a radice subvertunt, sermone morbido ad lethale contagium serpunt, navem scopulis, ne in portum perveniat,
illidunt. Non concedit pacem facilitas ista sed tollit, nec communicationem
0479C tribuit, sed impedit ad salutem. Persecutio est haec alia et alia tentatio, per quam subtilis inimicus impugnandis
0480A adhuc lapsis
0480C Impugnandis hominibus
Voss. 2, 4. Pem.
occulta populatione grassatur, ut lamentatio conquiescat, ut dolor sileat, ut delicti memoria evanescat, ut comprimatur pectorum
0480C Peccatorum
Lin. Voss. 1.
gemitus, statuatur fletus oculorum, nec Dominum, graviter offensum, longa et plena poenitentia deprecetur, cum scriptum sit:
Memento unde cecideris, et age poenitentiam (Apoc. II, 5) .
0480D
XVII.—
Solus Dominus misereri potest. Tertullianus in libro de Baptismo:
Sed neque peccatum dimittit neque spiritum indulget nisi solus Deus. Item in libro de pudicitia:
Quis enim dimittit delicta nisi solus Deus? Sanctus Joannes Chrysostomus Homilia IV in caput I Matthaei, ait neminem posse peccata dimittere nisi solummodo Divinam Naturam.
Guido de Perpiniano scribens adversus Errores Armenorum ait:
Dicunt etiam quod homo non remittere potest peccata nisi solus Deus. Ruricius, lib. II, Epist. 41:
Praestabit, ut credimus, misericordia ipsius ut qui poenitendi vobis animum inspirare dignatus est, qui solus potest et sanare
corrupta et reparare collapsa et delere commissa.
Vide Maldonati Tractatum
de Sacramentis, pag. 255, secundae editionis.
Plurimum martyrum. Veteres editiones et octo libri veteres habent
plurimum valere martyrum. Sed vox
valere non extat in aliis antiquis.
XVII. Nemo se fallat, nemo se decipiat. Solus Dominus misereri potest.
187 Veniam peccatis quae in ipsum commissa sunt, solus potest ille largiri qui peccata nostra portavit, qui pro nobis doluit,
quem Deus tradidit pro peccatis nostris. Homo Deo esse non potest major; nec remittere aut donare indulgentia sua servus potest,
quod in Dominum delicto graviore commissum est, ne adhuc lapso et hoc accedat ad crimen
0480B si nesciat esse praedictum:
Maledictus homo qui spem habet
0480C Confidit
Ar. Bod., 2. Ben.
in homine (Hier. XVII, 5) . Dominus orandus est, Dominus nostra satisfactione placandus est, qui negantem negare se dixit, qui omne
judicium de Patre solus accepit. Credimus quidem posse apud judicem plurimum martyrum merita et opera justorum, sed cum judicii
dies venerit, cum, post occasum saeculi hujus et mundi, ante tribunal Christi populus ejus adstiterit.
0480D
XVIII.—
Facultate. Veteres editiones et novem libri
0481C veteres, etiam Seguierianus, praeferunt
facilitate. Alii quatuor
felicitate, nimirum, ut opinor, pro
facilitate.
Bonum. Pamelius posuit
dignum, nescio qua auctoritate. Ego sane
bonum vidi scriptum in omnibus antiquis editionibus et in omnibus libris veteribus.
Vindicetur. Falluntur profecto qui putant hanc vocem istic accipiendam esse eo sensu quo accipitur apud Optatum cum loquitur de ossibus
cujusdam martyris nondum vindicati. Istic enim vox illa referri
0481D per consequentiam necessariam debet ad ea quae antecedunt, ex quibus liquet existimasse Cyprianum plurimum posse apud judicem
merita martyrum et opera justorum, sed cum judicii dies venerit, cum post occasum saeculi hujus et mundi ante tribunal Christi
populus ejus adstiterit. Et mox Cyprianus affert locum ex Apocalypsi in quo animae martyrum occisorum sub ara Dei constitutae
postulant a Deo vindictam de persecutoribus suis. Alia erat causa martyrum nondum occisorum, quos Cyprianus ait non posse
remittere neque donare peccata, neque ipsos posse alios defendere antequam ipsi vindicentur, uti postulabant animae martyrum
occisorum. Eodem sensu Epist. LVI, pag. 93, ait Dominum passiones nostras et vulnera vindicaturum. Vide etiam extremam partem
libri
de Bono patientiae, pag. 255. Tertullianus in libro de Fuga in persecutione:
Potes itaque te martyrem vindicare, scientes esse magnum vindicari
0482C
ab eo. Lucifer Calaritanus in Apologia I pro sancto Athanasio:
Talis mos est Dei cultoribus ut totum reservent Deo, scientes esse magnum vindicari ab eo. Vide Rigaltii observationes ad librum Tertulliani
de Oratione. Julius Capitolinus in Pertinace dixit:
Aliquos etiam mortuos vindicavit. Quod tamen referri non potest ad mortuos vindicatos in sensu Optati.
Si non contra. Rigaltius istic ait ista sic uno tractu perducenda,
si non contra ipsum Dominum a Dei sacerdote
0482D
facienda sit obtemperantis facilis et prona consensio, hancque scripturam putat esse verissimam. Laudat autem codicem Veronensem, in quo scriptum erat
sit pro
sunt. Sic etiam in editione Morelliana. At in Seguieriano legitur:
Mandant aliquid martyres fieri, si justa, si licita, si non contra ipsum Dominum a Dei sacerdote facienda. Sit obtemperantis
facilis et prona consensio, si petentis fuerit religiosa moderatio.
Ita etiam ferme codex sancti Arnulphi.
XVIII. Caeterum, si quis, praepropera festinatione temerarius remissionem peccatorum dare, se cunctis putat posse
0480C Dare se cunctis posse
Imp. Dare se posse
Bod. 2.
, aut audet Domini praecepta rescindere, non tantum nihil prodest sed et obest lapsis. Provocasse est iram, non servasse sententiam,
nec misericordiam prius Dei deprecandam putare, sed contempto
0480C Domino de sua facultate praesumere. Sub ara Dei animae occisorum martyrum clamant magna voce
0481A dicentes:
Quousque, Domine, sanctus et verus, non judicas et vindicas sanguinem nostrum de his qui in terris inhabitant (Apoc. VI, 10) ? Et requiescere ac patientiam tenere adhuc jubentur. Et quemquam posse aliquis existimat remittendis passim
donandisque peccatis bonum fieri contra judicem velle, aut prius quam vindicetur ipse alios posse defendere? Mandant martyres
aliquid fieri; sed si justa, si licita, si non contra ipsum Dominum a Dei sacerdote
0481C Ad Dei sacerdotem.
facienda, si obtemperantis facilis et prona consensio, si petentis fuerit religiosa moderatio. Mandant aliquid martyres fieri
0481C Fieri? Si
Oxon.
; sed, si scripta non sint in Domini lege quae mandant, ante est ut sciamus illos de Deo impetrasse quod postulant, tunc facere
quod mandant. Neque enim statim videri potest de divina majestate concessum, quod fuerit
0481B humana pollicitatione promissum.
0482D
XIX.—
Fecerunt sibi deos aureos. Haec desunt in antiquis editionibus et in quatuordecim codicibus manuscriptis. Exstant tamen in aliis septem, et in quibusdam
additur
et argenteos, quod deest in Fuxensi et in editione Morellii. In capite IV Epistolae ad Fortunatum de Exhortatione martyrii legitur:
Fecerunt sibi deos aureos. In libro vero I Testimoniorum, cap. 1:
Fecerunt sibi deos aureos et argenteos. In capite XXXII Exodi,
feceruntque sibi deos aureos.
XIX. Nam et Moyses pro peccatis populi petiit, nec tamen peccantibus veniam cum petisset accepit:
Precor, ait,
Domine, deliquit populus hic delictum grande, et fecerunt sibi deos aureos; et nunc, si dimittis eis, delictum dimitte; sin
autem, dele me de libro quem scripsisti
0481C Libro tuo
Lam. Quem scripsi.
Voss. 1.
.
Et dixit Dominus ad Moysen: Si quis deliquerit
0481C Deliquerit
Voss. 1. Pem.
ante me, deleam eum de libro meo (Exod. XXXII, 31) . Ille amicus Dei, ille facie ad faciem locutus saepe cum Domino, quod petiit impetrare non potuit, nec
Dei indignantis offensam sua deprecatione placavit. Hieremiam Deus laudat et praedicat dicens:
Prius quam te formarem in utero novi te, et prius quam exires de vulva sanctificavi te, et prophetam in gentibus posui te (Hier. I, 5) . Et eidem pro
0481C peccatis populi deprecanti frequentius et oranti,
0482A
Noli, ait
0481C Ait Dominus
Oxon.
,
orare pro populo hoc, et noli postulare pro eis in prece et oratione, quia non exaudiam in tempore in quo invocabunt me, in
tempore afflictionis suae
(Hier. XI, 14) . Quid vero justius Noe, qui cum repleta esset terra peccatis, solus inventus est justus in terris? Quid
gloriosius Daniele? quid illo ad facienda martyria in fidei firmitate robustius, in Dei dignatione felicius
0482C Facilius
Voss. 2.
, qui toties et cum confligeret vicit, et cum vinceret supervixit? Quid Job in operibus promptius, in tentationibus fortius,
in dolore patientius, in timore submissius, in fide verius? Nec his tamen, si rogarent, concessurum se Deus dixit. Cum propheta
Ezechiel pro delicto populi deprecaretur,
Terra, inquit,
quaecumque peccaverit mihi ut delinquat delictum, extendam manum
0482B
meam super eam, et obteram stabilimentum
188
panis et immittam in eam famem, et auferam ab ea hominem et pecora. Etsi fuerint tres viri hi in medio ejus, Noe, Daniel et
Job, non liberabunt filios neque filias, ipsi soli salvi erunt
(Ezech. XIV, 13) . Adeo
0482C A Deo
Voss. 2.
non omne quod petitur in praejudicio petentis
0482C In preces judicio potentis
Voss. 1.
sed in dantis arbitrio est; nec quicquam sibi usurpat et vindicat humana sententia, nisi annuat et censura divina.
0483D
XX.—
Dilectissimi. Tres libri veteres:
Nemo, fratres dilectissimi, nemo hanc gloriam mutilet neque infamet.
XX. In Evangelio Dominus loquitur dicens:
Qui confessus me fuerit coram hominibus
0482C Coram hominibus
Bod. 4.
,
et ego confitebor eum coram Patre meo qui in coelis est. Qui autem me negaverit, et ego negabo eum (Luc. XII, 8) . Si negantem non
0482C Confitentem non
Nc. 4. Lin.
negat, nec confitentem confitetur. Non potest Evangelium in parte consistere et in parte nutare: aut
0482C utrumque oportet valeat, aut utrumque vim veritatis
0483A amittat: si negantes rei criminis non erunt, nec confitentes praemium virtutis accipient. Porro, si fides quae vicerit coronatur,
necesse est ut victa perfidia puniatur. Ita martyres, aut nihil possunt si Evangelium solvi potest, aut si Evangelium non
potest solvi
0483C Si Evangelium solvi potest, aut si non potest solvi contra
Lin. Lam. Nc. 1, 2. Pem. Ebor. Voss. 1. Bod. 1, 2, 3, 4.
, contra Evangelium facere non possunt qui de Evangelio martyres fiunt. Nemo, fratres dilectissimi, nemo infamet martyrum
dignitatem
0483C Nemo hanc gloriam mutilet
Bod. 3.
, nemo eorum glorias destruat et coronas. Manet incorruptae fidei robur incolume; nec dicere aliquid aut facere contra Christum
potest, cujus et spes et fides et virtus et gloria omnis in Christo est. Ut ab episcopis contra mandatum Dei fiat auctores
esse non possunt qui ipsi Dei mandata fecerunt. An quisquam major Deo aut divina bonitate clementior,
0483B qui aut infectum velit quod passus est Deus fieri, aut quasi illi minus potestatis ad protegendam Ecclesiam suam fuerit,
auxilio nos suo putet posse servari?
XXI. Nisi si haec ignaro Deo gesta sunt, aut non permittente
0483C Aut permittente
Lin.
illo omnia ista venerunt, cum doceat indociles et admoneat immemores Scriptura divina, quae loquitur dicens:
Quis dedit in direptionem Jacob et Israel iis qui praedabantur illum? Nonne Deus, cui peccaverunt? Et noluerunt in viis ejus
ambulare neque audire legem ejus: et superduxit super eos iram animationis suae
(Isa. XLII, 24) . Et alibi testatur ac dicit:
Numquid non valet manus Dei ut salvos faciat, aut gravavit aurem ut non exaudiat? Sed peccata vestra inter vos et Deum separant,
et propter delicta vestra avertit faciem a vobis ne misereatur
0483C (Isa. CIX, 1) . Delicta potius nostra reputemus, actus nostros et
0483D Actus nostri
Bod. 1, 2, 4.
animi secreta revolventes, conscientiae merita ponderemus. Redeat in cor nostrum non ambulasse nos in viis Domini et abjecisse
legem Dei, praecepta ejus et monita salutaria numquam servare voluisse.
XXII. Quid de eo boni sentias, quem timorem fuisse apud eum, quam fidem credas quem corrigere nec metus potuit, quem persecutio
ipsa non reformavit? Alta et erecta cervix nec quia cecidit inflexa est. Tumens animus et superbus nec quia victus est
0484A fractus est. Jacens stantibus et integris vulneratus miratur; et quod non statim Domini corpus inquinatis manibus accipiat,
aut ore polluto Domini sanguinem bibat, sacerdotibus sacrilegus irascitur. Atque, o tuam
0483D Ob tuam
Bod. 1, 2. 3. Voss. 2.
nimiam, furiose, dementiam! Irasceris ei qui abs te avertere iram Dei nititur; ei
0484C Nititur et
Bod. 1, 2, 3.
minaris qui pro te Domini misericordiam deprecatur, qui vulnus tuum sentit quod ipse non sentis, qui pro te lacrymas fundit,
quas forsitan ipse non fundis. Oneras adhuc crimen et cumulas; et cum sis ipse implacabilis
0484C Implacabilis irasceris
Oxon. Ad sacerdotes Dei irasceris, et
Lin. Voss.
ad antistites et sacerdotes Dei, putas circa te Dominum posse placari?
0483D
XXIII.—
Flemus. Codex Burgundicus addit
et dolemus. Sic etiam in Vaticano scriptum esse inveni adnotatum in editione Anglicana
540.
Dies venerit poenae. Codex Seguierianus,
judicii dies venerit.
Corrigantur. Sic Erasmus et alii post eum. Quae lectio sane bona est. Et tamen antiquae editiones et tredecim libri nostri itemque tres
Anglicani praeferunt
dirigantur.
XXIII. Accipe potius et admitte quae loquimur. Quid surdae aures salutaria praecepta non audiunt quae monemus? quid caeci
oculi poenitentiae iter non vident
0484B quod ostendimus? quid perculsa
0484C Praeclusa
Pem. Voss. 1, 2. Nc. 2. Bod. 2.
et alienata
189 mens remedia vitalia non percipit quae de Scripturis coelestibus et discimus et docemus? Aut si incredulis quibusdam minor
fides est futurorum, vel praesentibus terreantur. Ecce eorum qui negaverunt quae supplicia conspicimus, quos eorum tristes
exitus flemus? Nec hic esse sine poena possunt, quamvis necdum dies venerit poenae. Plectuntur interim
0484C In terra
Nc. 2.
quidam, quo caeteri corrigantur. Exempla sunt omnium tormenta paucorum.
0483D
XXIV.—
Precum. Istud quoque mutare oportuit
0484D propter auctoritatem veterum exemplarium et editionis Spirensis. Erasmus primus posuit
precandum. Sed ego lectionem illam non reperi nisi in codice Turonensi. Caeterum pro
misericordiam Fuxensis habet
medelam.
Correpta laniavit. Erasmus scripsit
correpta cecidit laniavit. At vocem
cecidit nullus veterum librorum nostrorum agnoscit, nisi quod duo ex illis habent
concidit. Non extare etiam in Veronensi et in Beneventano, itemque in Seguieriano, mihi compertum est.
XXIV. Unus ex his qui sponte Capitolium negaturus ascendit, postquam Christum negavit obmutuit. Poena inde coepit unde coepit
et crimen; ut nec rogare jam posset qui verba ad precum misericordiam non haberet. Alia in balneis constituta (hoc enim crimini
0484C ejus et malis deerat
0484D Non deerat
Lam. Ebor. Nc. 1.
, ut et ad balneas statim pergeret quae lavacri vitalis gratiam perdidisset), illic ab immundo spiritu immunda correpta, laniavit
dentibus linguam qua fuerat vel pasta impie vel locuta. Postquam sceleratus cibus sumptus est, in perniciem suam rabies oris
armata est. Ipsa sui carnifex exstitit, nec diu superesse postmodum potuit: doloribus ventris et viscerum cruciata, defecit.
0484D
XXV.
Minus. Pamelius postea vocem
sibi posuit
0485B ex conjectura Cauchii, fassus eam non reperiri in aliis exemplaribus. Ego sane nuspiam illam inveni in iis quibus usus sum.
Panem mero. Ita omnes libri veteres et editiones. Pithoeanus tamen habet
panem mordidit mixtum.
Arcere. Quatuor libri veteres praeferunt
cavere. In
0485C uno tamen scriptum est
arcere et supra lineam
vel cavere.
Rudis anima. Infra, in libro de Bono Patientiae, pag. 251:
Ploratu et gemitu rudis anima testatur. Tertullianus in Apologetico:
Fugientem animam novam expecta, excipe rudem sanguinem. Hieronymus in Epistola ad Ctesiphontem adversus Pelagianos:
Asseris posse hominem esse sine peccato, si velit, et post gravissimum somnum ad decipiendas rudes animas frustra conaris
adjungere non absque Dei gratia.
Fatebatur. Duo libri veteres
testabatur.
Calicem diaconus. Vide Beveregium ad canonem II synodi Ancyranae. Similem ferme historiam de quadam juvencula Araba natione narrat Prosper
in libro inscripto
Dimidium temporis, cap. 6.
Obturantibus. Ita quindecim libri veteres et editiones Manutii et Morellii. Veteres et octo vetera exemplaria habent
obdurantibus. Quae discrepantia orta est ex commutatione litterarum.
XXV. Praesente ac teste me ipso accipite quid evenerit. Parentes forte fugientes, dum trepidi minus consulunt, sub nutricis
alimento parvulam filiam reliquerunt;
0485A relictam nutrix detulit ad magistratus. Illi ei, apud idolum quo populus confluebat, quod carnem necdum posset edere per
aetatem, panem mero mixtum, quod tamen et ipsum de immolatione pereuntium supererat, tradiderunt. Recepit filiam postmodum
mater. Sed facinus puella commissum tam loqui et indicare non potuit, quam nec intelligere prius potuit nec arcere. Ignoratione
igitur obreptum est ut sacrificantibus nobis eam secum mater inferret. Sed enim puella mixta cum sanctis, precis nostrae et
orationis impatiens, nunc ploratu concuti, nunc mentis aestu coepit fluctuabunda jactari, et velut tortore cogente, quibus
poterat indiciis conscientiam facti in simplicibus adhuc annis rudis anima fatebatur. Ubi vero solemnibus adimpletis calicem
diaconus offerre praesentibus coepit, et accipientibus caeteris locus ejus
0485B advenit, faciem suam parvula instinctu divinae majestatis avertere, os labiis obturantibus premere, calicem recusare. Perstitit
tamen diaconus, et reluctanti licet de sacramento calicis infudit. Tunc sequitur singultus et vomitus. In corpore atque ore
violato Eucharistia permanere non potuit. Sanctificatus in
0486A Domini sanguine potus de pollutis visceribus erupit. Tanta est potestas Domini, tanta majestas! Secreta tenebrarum sub ejus
luce detecta sunt, sacerdotem Dei nec occulta crimina fefellerunt.
0485D
XXVI.—
Sacrificantibus nobis. Hanc lectionem exhibent octo codices antiqui et editio Morellii. Sed veteres editiones, etiam Manutiana, et tredecim libri
veteres non habent vocem
nobis, quam ergo arbitror non esse necessariam. Non sum tamen ausus expungere, quia non officit sententiae sancti martyris. Simile
quid habetur in libro Lactantii
de Mortibus Persecutorum, cap. 10, ubi
quidam ministrorum scientes Dominum, cum adsisterent immolanti, imposuerunt frontibus immortale signum. Qui locus nullam habet difficultatem. Quippe ministri scientes Dominum non possunt esse alii quam Christiani, praesertim
cum statim Lactantius dicat illos imposuisse frontibus suis signum crucis. Et tamen fuit nuper qui existimaret hunc loquendi
modum esse ambiguum, dubium enim esse an ministri illi fuerint ministri Diocletiani aut Christiani. Christianos porro fuisse
ostendunt etiam
0486B ea quae sequuntur in hoc loco Lactantii, tum etiam alius locus ejus ex libro IV
divinarum institutionum, cap. 27, ubi de hac ipsa re agens scribit,
quidam ministrorum nostrorum sacrificantibus dominis adsisterent.
0486C
Intra. Non admonerem me mutasse pro eo quod Pamelius posuit
inter, nisi ita me facere coegisset auctoritas veterum exemplarium. Quippe omnia, si duo tantum excipias, habent
intra. Ita etiam habet editio Morellii.
Pectus admittens. Pamelius secutus auctoritatem codicis Camberonensis posuit
pectus sanguinem admittens. Eam lectionem retinuit Rigaltius, Angli expunxerunt. Recte. Non extat enim in libris nostris neque in duobus Petavianis ab
Albertino citatis.
Arcam suam. Hospinianus, lib. II, cap. 5, de Templis afferens hunc locum sancti Cypriani multum disputat adversum nos, propterea quod
Eucharistiam concludimus in arca sive techa vel armario, et ait nullum de includenda Eucharistia mandatum exstare vel Christi
vel Apostolorum. Inutiliter profecto scripta illa sunt ab Hospiniano. Nam nos id facile concedimus. In illa Ecclesiae novitate,
cum illa inter persecutores suos degeret, et in occulto Christiani peragerent divina mysteria, locus non erat tutus et certus
0486D in quo concludi posset Eucharistia.Itaque distribuebatur fidelibus a ministris, et unusquisque partem suam deferebat domum
ut communionem acciperet. At postea, cum totus orbis factus fuisset christianus, decens et congruens visum est in loco certo
et tuto eam reponere
541 ut ea statim distribueretur sumere volentibus, non in occulto, ut in primis ecclesiae saeculis, sed palam et publice et statim
cum quis cuperet.
Domini sanctum. Id est Eucharistia, quam in initiis christianae religionis unusquisque domum ferebat ut sibi ipse libere communionem corporis
Christi impertiretur. Tertullianus in libro II ad Uxorem:
Non sciet maritus quid secreto ante omnem cibum gustes. Vide quae notamus ad librum de Bono patientiae.
Manibus indignis. Codex Veronensis, unus meus, et duo Anglicani habent
inquinatis.
0487C
Sanctitate fugiente. Codex Seguierianus,
sancto inde fugiente. Paulo ante dixit,
In qua Domini sanctum fuit. Itaque ista lectio videtur esse melior. Sed non sum ausus mutare, quia reliqui libri praeferunt
sanctitate. Ea quippe lectio bonum quoque sensum constituit. Captabo autem hanc occasionem ut emendem extremam partem Epistolae tertiae
Pelagii II ad episcopos Istriae, ubi legitur
sanctitate servante. Pro quo scribendum esse
servavit docet vetus codex ex quo illa edita est. Ibidem paulo ante addenda sunt tria vocabula quae exciderunt veteri librario. Legendum
igitur:
Qui de iterando baptismate scripserat,
0487D
in unitate catholica defunctum perhibuit. Ita Augustinus in libro
de unico Baptismo, cap. 12.
Poenitentiam non agentes . . . confitentes. Ista primum emersere e typographia Manutii. Inveni in tribus antiquis codicibus. Desunt autem in sexdecim et in editione
Morellii.
Quam sibi. Antea in omnibus editionibus et in omnibus fere codicibus manuscriptis legebatur
quem. Facile erat existimare reponendum esse
quam. Et tamen eam lectionem, quam puto esse verissimam, nuspiam reperi nisi in codice Remensi sancti Dionysii. Unus Anglicanus
praefert
quae.
Ira. Haec est scriptura viginti veterum exemplarium nostrorum et octo Anglicanorum. Eorum auctoritas mihi persuasit ut ita ponerem
pro eo quod editiones habent
censura, quamvis haec quoque lectio bona sit et reperiatur in quibusdam libris veteribus.
XXVI. Hoc circa infantem quae ad eloquendum alienum circa se crimen necdum habuit aetatem. At vero ea quae, aetate provecta
et in annis adultioribus constituta, sacrificantibus nobis latenter obrepsit, non cibum sed gladium sibi sumens, et velut
quaedam venena lethalia intra fauces et pectus admittens, angi et anima exaestuante concludi postmodum coepit. Et pressuram
non jam persecutionis sed delicti sui passa, palpitans et tremens concidit. Impunitum diu non fuit nec occultum dissimulatae
conscientiae crimen. Quae fefellerat hominem, Deum sensit ultorem. Et
0486B cum quaedam arcam suam, in qua Domini sanctum fuit, manibus indignis
0485B Inquinatis
Pem. Voss. 2.
tentasset aperire, igne inde surgente deterrita est ne auderet attingere. Et quidem alius
0485B Et cum alius
Bod. 1.
, quia et ipse maculatus sacrificio a sacerdote celebrato partem cum caeteris
0486B Caeteris accipientibus
Pem. Voss. 2.
ausus est latenter accipere, sanctum Domini edere et contrectare non potuit, cinerem ferre se apertis
190 manibus invenit.
0487A Documento unius ostensum est Dominum recedere cum negatur, nec immerentibus ad salutem prodesse quod sumitur, quando gratia
salutaris in cinerem sanctitate fugiente mutatur. Quam multi quotidie
0487C Quotidie immundi
Bod., 1, 2, 3, 4. Spir.
poenitentiam non agentes, nec delicti sui conscientiam confitentes, immundis spiritibus adimplentur, quam multi usque ad
insaniam mentis excordes dementiae furore quatiuntur? Nec necesse est ire per exitus singulorum, cum per orbis multiformes
ruinas tam delictorum poena sit varia quam delinquentium multitudo numerosa. Unusquisque consideret, non quid alius passus
sit, sed quid pati et ipse mereatur. Nec evasisse se credat, si eum interim poena distulerit, cum timere plus debeat quam
sibi Dei judicis ira servavit
0487C Ira Dei reservavit
Bod., 1, 2, 3, 4. Lam. Ebor. Lin. Nc., 1. Censura
Oxon.
.
0487B
0488C
XXVII.—
Fugere. Antea legebatur
subterfugere; quam lectionem ego arbitror esse optimam; verum auctoritas veterum librorum exegit ut mutarem. Sunt autem numero XVI comprobantes
hanc mutationem.
Absconditis. Duae sunt hujus loci lectiones in codicibus manuscriptis. Quidam enim habent
absconditis, alii
abditis. Utraque lectio bona est.
Nonne coelum impleo. Haec desunt in antiquis editionibus et in quindecim codicibus antiquis.
Conceptas. Codex Fuxensis,
contemplans. Quae lectio non est mala.
XXVII. Nec sibi quominus agant poenitentiam blandiantur qui etsi nefandis sacrificiis manus non contaminaverunt, libellis
tamen conscientiam polluerunt. Et illa professio denegantis contestatio est christiani quod fuerat
0487C Quod eum fuerat
Lam.
abnuentis. Fecisse se dixit quidquid alius faciendo commisit. Cumque scriptum sit,
Non potestis duobus dominis servire (Matth. VI, 24) , servivit saeculari domino qui obtemperavit ejus edicto; magis obaudivit humano imperio quam Deo. Viderit
an minore vel dedecore vel crimine apud homines publicaverit quod admisit. Deum tamen judicem fugere et vitare non poterit,
cum dicat Spiritus sanctus in Psalmis:
Quod est imperfectum meum viderunt oculi tui, et in libro tuo omnes scribentur (Psal. CXXXVIII, 16) . Et iterum:
Homo videt in facie,
0488A
Deus autem in corde
0488C In cor
Ver. Ben.
(I Reg. XVI, 7) . Ipse quoque Dominus praemoneat et praestruat dicens:
Et scient omnes ecclesiae quia ego sum scrutator renis et cordis (Apoc. II, 23) . Perspicit ille abdita, et secreta atque occulta considerat. Nec Dei oculos potest aliquis evadere dicentis:
Ego Deus approximans, et non Deus de longinquo. Si absconditus fuerit homo in absconditis, ego ergo non videbo eum
0488C Non videbo eum? Videt ille
Ben. Lam. Ebor. Nc., 1.
?
Nonne coelum et terram ego impleo (Hier. XXIII, 23) ? Videt ille corda et pectora singulorum, et judicaturus est, non tantum de factis, sed et de verbis et
de cogitationibus nostris, omnium mentes voluntatesque conceptas in ipsis adhuc clausi pectoris latebris intuetur.
0488D
XXVIII.—
Fide majores. Veteres editiones, decem libri nostri, et sex Anglicani praeferunt
fide majore et timore meliore. Alii sexdecim ita quoque habent, nisi quod in illis scriptum est
meliores. Quatuor habent
majores. Epitome Lactantii cap. 43:
Ingrato populo ab haereditate summoto, aliam sibi plebem fideliorem de exteris gentibus congregaret.
Qui confusus. Ita veteres editiones et tredecim libri veteres. Tres alii habent:
Qui confusus me fuerit, confundam et ego eum coram Patre meo qui in coelis est. Beccensis,
Qui confusus fuerit me coram hominibus, confundet. Contra, in aliis duobus scriptum est:
Qui me confessus fuerit, confitebitur eum filius hominis. Sic etiam supra, Epist. IX, pag. 18. At lectio quae habet
Qui confusus extat etiam supra, epist. LXIII, pag. 109. Ego puto hanc discrepantiam esse imputandam temeritati librariorum.
XXVIII. Denique quanto et fide majores et timore meliores sunt qui quamvis nullo sacrificii aut libelli
0488B facinore constricti, quoniam tamen de hoc vel cogitaverunt, hoc ipsum apud sacerdotes Dei dolenter et simpliciter confitentes,
exomologesin conscientiae faciunt, animi sui pondus exponunt, salutarem medelam parvis licet et modicis vulneribus exquirunt,
scientes scriptum esse:
Deus non deridetur (Gal. VI, 7) . Derideri et circumveniri Deus non potest nec astutia aliqua fallente deludi. Plus immo delinquit qui secundum
hominem Deum cogitans evadere se poenam criminis credit, si non palam crimen admisit. Christus in praeceptis suis dicit:
Qui confusus me fuerit, confundet eum filius hominis (Marc. VIII, 38) . Et Christianum se putat qui Christianus esse aut confunditur
0488C Aut
deest in Oxon.
aut veretur? Quomodo potest esse cum Christo qui ad Christum pertinere aut erubescit aut metuit?
0489A Minus plane peccaverit non videndo idola, nec sub oculis circumstantis atque insultantis populi sanctitatem fidei profanando,
non polluendo manus suas funestis sacrificiis, nec sceleratis cibis ora maculando. Hoc eo proficit ut sit minor culpa, non
ut innocens conscientia. Facilius potest ad veniam criminis pervenire. Non est tamen immunis a crimine. Nec cesset in agenda
poenitentia atque in Domini misericordia deprecanda, ne quod minus esse in qualitate delicti
0489C Minus esse delicti
Lam. Ebor. Nc. 1. Bod. 2. Len.
videtur, in neglecta satisfactione cumuletur.
0489C
XXIX.—
Quaeso vos, fratres. Post ista sequebatur in libro Veronensi:
Confiteatur unusquisque delictum suum.
Dum admitti confessio. Post mortem enim non admittitur. Exomologesis apud inferos non est, ut
0489D ait Cyprianus. Vide Pamelium.
Corde vestro. Codex Pithoeanus addit
et ex tota anima vestra.
XXIX. Confiteantur singuli, quaeso vos, fratres dilectissimi,
191 delictum suum, dum adhuc qui deliquit in saeculo est, dum admitti confessio ejus potest, dum satisfactio et remissio facta
per sacerdotes apud Dominum grata est. Convertamur ad Dominum mente tota;
0489B et, poenitentiam criminis veris doloribus exprimentes, Dei misericordiam deprecemur. Illi se anima prosternat
0489C Illi se prosternat
Ben.
, illi moestitia satisfaciat
0489C Illius majestati satisfaciat
Voss., 1.
, illi spes omnis incumbat. Rogare qualiter debeamus dicit ipse:
Revertimini, inquit,
ad me ex toto corde vestro, simulque et jejunio et fletu et planctu; et scindite corda vestra, et non vestimenta vestra (Joel II, 12) . Ad Dominum toto corde redeamus. Iram et offensam ejus jejuniis, fletibus, planctibus, sicut admonet ipse,
placemus.
0489D
XXX.—
Cum feminis. Ita omnes editiones ante Pamelianam. Pamelius itaque expunxit has voces, tum quia illas non reperiebat in suis codicibus
manuscriptis, tum quia iis opus non esse credebat. Sane desunt in tredecim nostris. Verum exstant in aliis quindecim et in
uno Anglicano. Non video autem cur expungi debeant, cum videam supra, in libro
de Habitu Virginum, pag. 179, balnea promiscua cum viris et feminis interdici virginibus. Hinc enim colligitur feminas lavare consuevisse cum
viris. Vide notas ad librum
de Habitu Virginum, pag. 530.
542
Barbam vellit. Vide lib. III
Testimoniorum, cap. 84; Savaronem et Sirmondum
ad Sidonium lib. IV, Epist. 24. Vide etiam Franciscum Georgium Venetum
0490C in libro
de Harmonia mundi, cantico II, cap. 6, et notas nostras
ad Gratianum dist. 22, cap.
Prohibete, pag. 453.
Peccandi vulnera. Codex Lamonii habet
genera.
0490D
Peccasse nec satisfàcere. Quintillianus, lib. XI, cap. 1,
Tulissimum ergo poenitentiae confessio et satisfactio culpae. Tertullianus in libro de Poenitentia:
Confessio enim satisfactionis consilium est. Vide supra, pag. 538,
ante exomologesim factam.
XXX. Lamentari eum putamus ex toto corde, jejuniis, fletibus, planctibus Dominum deprecari, qui ex primo criminis die lavacra
quotidie cum feminis celebrat, qui, epulis affluentibus pastus et sagina largiore distentus, cruditates suas postridie ructat,
nec cibos et potus suos cum pauperum necessitate communicat?
0489C Qui hilaris ac laetus incedit, quomodo mortem suam deflet? Cumque scriptum sit,
Non corrumpetis effigiem barbae vestrae (Levit. XIX, 27) , barbam vellit et faciem suam comit? Et placere nunc cuiquam studet qui Deo displicet? An illa ingemiscit
et plangit cui vacat cultum pretiosae vestis induere nec indumentum
0490A Christi quod perdidit cogitare, accipere pretiosa ornamenta et monilia elaborata
0489C Laborata
Lips. Gronov. ex codd. mss.
, nec divini et coelestis ornatus damna deflere? Tu, licet indumenta peregrina et vestes sericas induas, nuda es. Auro te
licet et margaritis gemmisque condecores, sine Christi decore deformis es. Et quae capillos tuos inficis, vel nunc in doloribus
desine; et quae nigri pulveris ductu
0490C Nigro pulveris ductu
Ver. Inductu
Pem.
oculorum liniamenta depingis, vel nunc lacrymis oculos tuos ablue. Si quem de tuis charum
0490C
Sic codd. novem. Caris
Oxon.
mortalitatis exitu perdidisses, ingemisceres dolenter et fleres, facie inculta, veste mutata, neglecto capillo, vultu nubilo,
ore dejecto indicia moeroris ostenderes. Animam tuam, misera
0490C Animam tuam miseram
Voss., 1, 2. Pem. Lin.
, perdidisti, spiritaliter mortua supervivere hic tibi et ipsa ambulans funus tuum portare coepisti; et non acriter plangis,
non jugiter ingemiscis,
0490B non te vel pudore criminis vel continuatione lamentationis abscondis! Ecce pejora adhuc peccandi vulnera, ecce majora delicta,
peccasse nec satisfacere, deliquisse nec delicta deflere.
0490D
XXXI.—
In sacco. Quinque libri veteres praeferunt
in cilicio et sacco, Seguierianus
in cinere, in cilicio. Infra, in fine hujus libri, pag. 192,
strato sacco adhaerere in cinere et cilicio et sordibus. Tertullianus in libro de Poenitentia dixit,
sacco et cineri incubare, corpus sordibus obscurare, et in asperitudine sacci et horrore cineris. Saccus, ut ait Hieronymus in Epistola ad Marcellam
de Muneribus acceptis, est signum orationis atque jejunii.
Qui servas. Veteres editiones et quatuor libri veteres addunt
et disponis. Alii tres habent quidem
disponis, sed non habent
servas.
0491D
Tibi, Domine, justitia. Erasmus edidit:
Tibi, Domine, gloria, tibi justitia. Sed ego vocem
gloria nuspiam reperi in codicibus manuscriptis. Non exstat autem in capite III Prophetiae Danielis, ex quo ista sumpta sunt.
XXXI. Ananias, Azarias, Misahel, illustres ac nobiles pueri, quominus exomologesin Deo facerent nec inter flammas et camini
exaestuantis incendia quieverunt. Bene sibi licet conscii et Dominum fidei ac timoris obsequio saepe promeriti, humilitatem
tamen tenere et Domino satisfacere nec inter ipsa gloriosa virtutum suarum martyria destiterunt. Loquitur Scriptura divina:
Stans, inquit,
Azarias precatus est, et aperuit os suum, et exomologesin faciebat Deo simul cum sodalibus suis in medio ignis (Dan. III, 25) . Daniel quoque, post fidei atque innocentiae suae multiplicem
0490C gratiam, post dignationem Domini circa virtutes ac laudes suas saepe repetitam, jejuniis adhuc promereri Deum nititur, in
sacco et in cinere volutatur, exomologesin faciens dolenter et dicens:
Dominus Deus magnus et fortis et metuendus, qui servas testamentum tuum et miserationes eis qui te diligunt et conservant
0491A
imperia tua; peccavimus, facinus admisimus, impii fuimus, transgressi sumus, ac deseruimus praecepta tua et judicia tua; non
audivimus verba puerorum tuorum Prophetarum quae locuti sunt in nomine tuo super reges nostros et omnes gentes et super omnem
terram. Tibi, Domine, justitia
0491C Gloria
addunt edd. ab Erasmo ad Oxon. usque.
,
nobis autem confusio (Dan. IX, 4-7) .
XXXII. Haec mites, haec simplices, haec innocentes in promeranda Dei majestate
192 fecerunt; et nunc satisfacere et Dominum rogare detrectant qui Dominum negaverunt! Quaeso vos, fratres, acquiescite salubribus
remediis, consiliis obedite melioribus; cum lacrymis nostris vestras lacrymas jungite, cum nostro gemitu vestros gemitus copulate.
Rogamus vos, ut pro vobis Deum rogare possimus. Preces ipsas ad vos
0491B prius vertimus, quibus Deum pro vobis ut misereatur oramus. Agite poenitentiam plenam, dolentis ac lamentantis animi probate
moestitiam.
0491D
XXXIII.—
Gravi crimine. Quatuordecim libri nostri et octo Anglicani praeferunt hanc lectionem pro eo quod alibi scriptum est
grandi.
XXXIII. Nec vos quorumdam moveat aut error improvidus aut stupor vanus, qui, cum teneantur in tam gravi crimine, percussi
sunt animi caecitate, ut nec intelligant delicta nec plangant. Indignantis Dei major haec plaga est, sicut scriptum est:
Et dedit illis Deus spiritum transpunctionis (Isa. XXIX, 10) . Et iterum:
Dilectum veritatis non receperunt ut salvi fierent; ac propterea mittet illis Deus operationem erroris, ut credant mendacio,
ut judicentur omnes qui non crediderunt veritati, sed sibi placent in injustitia
(II Thess. II, 10) . Injuste sibi placentes et transpunctae mentis alienatione dementes Domini praecepta contemnunt,
0491C medelam vulneris negligunt
0491C Negligentes
Lam. Ebor. Bod. 2.
, agere poenitentiam nolunt. Ante admissum facinus improvidi, post facinus obstinati, nec prius stabiles, nec postmodum supplices.
Quando debuerant stare, jacuerunt; quando jacere et prosternere se Deo debent, stare se opinantur. Pacem sibi ultro nemine
dante sumpserunt. Falsa pollicitatione seducti et apostatis ac perfidis juncti, errorem pro veritate suscipiunt. Communicationem
0492A non communicantium ratam ducunt; hominibus contra Deum credunt, qui contra homines Deo non crediderunt.
0491D
XXXIV.—
Transilit. Ita vulgo libri veteres et editiones. Quidam tamen aliter habent. In duobus enim legitur
transfigit, in alio demum
transcingit.
Illic superest. Pamelius posuit
illic sola superest ex manuscriptis et veteri excusso. At vox
sola, quae inutilis est, deest in omnibus libris nostris praeter unum Gratianopolitanum et in septem Anglicanis.
XXXIV. Ejusmodi homines quantum potestis effugite
0491C Fugite
Oxon. codd. Pem. Nc. 2.
, perniciosis contactibus adhaerentes salubri cautione vitate. Sermo eorum sicut cancer serpit, colloquium velut contagium
transilit, noxia et venenata persuasio persecutione ipsa pejus interficit. Illic superest poenitentia quae satisfaciat; qui
autem poenitentiam criminis tollunt, satisfactionis viam claudunt. Ita fit ut, dum temeritate quorumdam vel promittitur salus
falsa vel creditur, spes verae salutis adimatur.
0491D
XXXV.—
Orare oportet. Beatus Rhenanus, cum multa de Poenitentia et Confessione dixisset in argumento libri Tertulliani
de Poenitentia, demum
0492D velut complementum observationum suarum describit hunc Cypriani locum. Interim admoneo argumentum illud Beati Rhenani deesse
in posterioribus editionibus operum Tertullianicorum.
Quod adversarius auferebat. Infra in libro
de Opere et Eleemosynis, pag. 243:
Patrimonium Deo creditum nec respublica eripit nec fiscus invadit. Sanctus Augustinus, in libro L
Homiliarum, Homilia 48:
Hoc tollit fiscus quod non accipit Christus. Vide eumdem, Enarratione in Psal. CXLVI. Lactantius, c. 8 de Mortibus Persecutorum:
Cruentissimus fiscus male partis opibus affluebat. Plinius in Panegyrico Trajani:
Saepius vincitur fiscus, cujus mala causa nunquam est nisi sub bono principe. In Epitome Victoris legitur Trajanum fiscum vocasse lienem, quod eo crescente artus reliqui tabescant. Symmachus in relatione
pro ara Victoriae:
Fiscus bonorum principum non sacerdotum damnis, sed hostium spoliis augetur.
0493B Novella Anthemii A. de Bonis vacantibus:
Neque enim aliud imperatoriae majestati videtur accommodum
0493C
quam commune jus omnibus reservare subjectis et nihil amplius bonis licere principibus nisi quod liceat privatis. Ammianus Marcellinus lib. XXVIII, agens de praefectura Olybrii, ait:
Calumniarum acerrimus insectator, fisci lucra unde poterat intercidens.
Veneno. Quaedam editiones habent
vendenda, eamque lectionem magis probat Pamelius. Nostram probant sexdecim libri nostri et undecim Anglicani. Neque dubium esse potest
quin sit verissima. Eamdem praeferunt omnes veteres editiones, etiam Manutiana et Morelliana.
0494B
Domino foeneretur. Ita scribere placuit ideo quia ita loquitur Cyprianus in libro
de Habitu Virginum,
0494C pag. 167. Sic etiam habent quidam libri veteres et editio Spirensis, tum etiam Veneta vetus. Hieronymus in Dialogo adversus
Luciferianos:
Deo foenerat. Martialis, lib. I, Epig. 44:
Haec omnis foenerat una deos.
XXXV. Vos vero, fratres dilectissimi, quorum timor in Deum pronus est, et in ruina licet animus
0492B constitutus, mali sui memor est, poenitentes ac dolentes peccata vestra perspicite, gravissimum conscientiae crimen agnoscite,
ad intelligentiam delicti vestri oculos cordis aperite, nec desperantes misericordiam Domini, nec tamen jam veniam vindicantes.
Deus, quantum patris pietate, indulgens
0491C Clemens
Pem. Voss. 2.
semper
0491C Semper, semper et bonus
Pem.
et bonus est; tantum judicis majestate metuendus est. Quam magna deliquimus, tam granditer defleamus. Alto vulneri diligens
et longa medicina non desit. Poenitentia crimine minor non sit. Putasne tu Dominum cito
0492C
Sic octo codd. Anglic. Cito
deest in impr. vett.
posse placari, quem verbis perfidis abnuisti, cui patrimonium praeponere maluisti, cujus templum sacrilega contagione violasti?
putas facile eum misereri
0492C Posse misereri tui
Pem.
tui, quem tuum non esse dixisti? Orare oportet impensius et rogare, diem luctu transigere,
0492C vigiliis noctes ac fletibus ducere, tempus omne lacrymosis lamentationibus occupare, stratos
0492C Strato solo
Affluat Thu. Foss. Stratos solo adhaerere cineri
Oxon. Lips.
solo adhaerere, in cinere et cilicio et sordibus volutari, post indumentum Christi perditum nullum jam velle vestitum, post
diaboli cibum malle jejunium, justis operibus incumbere, quibus peccata purgantur, eleemosynis frequenter insistere, quibus
a morte animae liberantur. Quod adversarius auferebat Christus accipiat.
0493A Nec teneri jam nec amari patrimonium debet, quo quis et deceptus et victus est. Pro hoste vitanda res, pro latrone fugienda,
pro gladio metuenda possidentibus
193 et veneno: ad hoc tantum profuerit quod remansit ut inde crimen et culpa redimatur. Incunctanter et largiter fiat operatio,
census omnis in medelam vulneris erogetur, opibus
0493B Operibus
Lin. Pem. Nc. 2. Bod. 3.
et facultatibus nostris qui de nobis
0493B Qui de bonis
Thu. Voss.
judicaturus est Domino foeneretur. Sic sub Apostolis fides viguit: sic primus credentium populus Christi mandata servavit.
Prompti erant, largi erant
0493B Largi erant ad distribuendum
Pem.
, distribuendum per Apostolos totum dabant, et non talia delicta redimebant.
0494C
XXXVI.—
Deflectere. Codex Moyssiacensis addit
delicta remittere.
Dat ille arma. Codex Lamonii:
Dat ille arma justitiae quibus justus armetur.
Dei veniam merebitur. Id est consequetur, ut ait Lactantius, lib. IV, cap. 17.
XXXVI. Si precem toto corde quis faciat, si veris poenitentiae lamentationibus
0493B Lamentis
Lam. Ebor.
et lacrymis ingemiscat, si ad veniam delicti sui Dominum justis et continuis
0493B operibus inflectat, misereri talium potest qui et misericordiam suam protulit dicens:
Cum conversus ingemueris, tunc salvaberis, et scies ubi fueris (Isa. XXX, 15) . Et iterum:
Nolo mortem morientis
0493B Peccatoris
Lin.
,
dicit Dominus, quantum ut revertatur et vivat (Ezech. XXXIII, 11.) Et Johel propheta pietatem Domini, Domino ipso
0494A monente, declarat
0494B Declarat dicens
Bod. 2. Lam. Ebor.
:
Revertimini, inquit,
ad Dominum Deum vestrum, quoniam misericors et pius est et patiens et multae miserationis, et qui sententiam flectat adversus
malitias irrogatas
(Joel. II, 13) . Potest ille indulgentiam dare, sententiam suam potest ille deflectere. Poenitenti, operanti, roganti potest
elementer ignoscere, potest in acceptum referre quidquid pro talibus et petierint martyres et fecerint sacerdotes. Vel si
quis plus eum suis satisfactionibus moverit, si ejus iram, si indignantis offensam justa deprecatione placaverit, dat ille
et arma rursum quibus victus
0494B Virtus armetur
Bod. 1.
armetur, reparat et corroborat vires quibus fides instaurata vegetetur. Repetet certamen suum miles, iterabit aciem, provocabit
hostem, et quidem factus ad praelium fortior per dolorem. Qui sic Deo satisfecerit,
0494B qui poenitentia facti sui, qui pudore delicti
0494B Poenitentiam facti sui, qui pudorem delicti
Bod. 1, 3, 4. Thu.
, plus et virtutis et fidei de ipso lapsus sui dolore conceperit, exauditus et adjutus a Domino, quam contristaverat, nuper
laetam faciet Ecclesiam; nec jam solam Dei veniam merebitur, sed et coronam.