Argumentum.
Tres complectitur partes tractatus S. Cypriani de Oratione Dominica, in quo librum Tertulliani de Oratione imitatur. In priore
ostendit
0519C
Orationem Dominicam esse omnium excellentissimam, summe spiritualem et ad impetrandum efficacissimam. In altera vero parte
Dominicae Orationis complectitur explicationem, septemque ejus partes praecipuas, Tertulliani vestigiis inhaerens, decurrit.
Demum in tertia parte Orationis conditiones expendit, docetque Orationem esse debere, 1
º
perseverantem et assiduam, exemplo Christi Domini; 2º
vigilantem ac toto corde effusam, exemplo sacerdotis qui «ante orationem praefatione praemissa parat fratrum mentes dicendo: Sursum corda,
et respondet plebs: Habemus ad Dominum;» 3º
bonis operibus et eleemosynis consociatam, Tobiae instar et Cornelii; 4º
omnibus diei horis ac praesertim tribus ab Ecclesia Orationi destinatis, tertia nimirum, sexta et nona, mane nec non
0519D
et vespere esse orandum. Edd.
I. Evangelica praecepta, fratres dilectissimi, nihil
0520B aliud sunt quam magisteria divina, fundamenta aedificandae spei
0519D Fundamenta corroborandae fidei, nutrimenta aedificandae spei, firmamentum fovendi cordis
Voss. 3.
, firmamenta corroborandae fidei, nutrimenta fovendi cordis, gubernacula dirigendi itineris,
0520C praesidia obtinendae salutis; quae, dum dociles credentium mentes in terris instruunt, ad coelestia regna perducunt. Multa
et per Prophetas servos suos dici Deus voluit et audiri; sed quanto majora
0519D Meliora
Voss. 2. Pem.
quae Filius loquitur, quae Dei sermo qui in Prophetis fuit propria voce testatur, non jam mandans ut paretur venienti via,
sed ipse veniens, et viam nobis aperiens et ostendens; ut qui, in tenebris mortis errantes, improvidi et caeci prius fuimus,
luce gratiae luminati, iter vitae duce et rectore
0520D Iter viae duce
Lin. Nc. 2. Bod. 1, 2, 4.
Domino teneremus.
0521C
II.—
Magis spiritalis. Pamelius monuit scriptum esse
spiritalior in quatuor antiquis codicibus. Ego quoque
0521D ita reperi in sex. Vide notas ad librum
de Habitu Virginum, pag. 525.
Quae a Christo. Manutius posuit
quae vere a Christo. Sed ego vocem
vere, quae non habetur in antiquis editionibus neque in veteribus libris nostris, et inutilis est, abjeci. Nemo quippe dubitare
potest quin Oratio Dominica composita sit a Christo. Editio quoque Anglicana eam vocem rejecit.
II. Qui inter caetera salutaria sua monita et praecepta divina quibus populo suo consulit ad salutem, etiam orandi ipse formam
dedit, ipse quid precaremur monuit et instruxit. Qui fecit vivere, docuit et orare, benignitate ea scilicet qua et caetera
dare et
0520D conferre dignatus est; ut, dum prece et oratione
0520D Orationem
Voss. 3.
quam Filius docuit apud Patrem loquimur, facilius audiamur.
0521A Jam praedixerat horam venire quando veri adoratores adorarent Patrem in spiritu et veritate (Joan. IV, 23) , et implevit
quod ante promisit; ut qui spiritum et veritatem de ejus sanctificatione
0521C Satisfactione
pro sanctificatione
Oxon.
percepimus, de traditione quoque ejus vere et spiritaliter adoremus. Quae enim potest esse magis spiritalis oratio quam quae
a Christo nobis data est, a quo nobis et Spiritus sanctus missus est? Quae vera magis apud Patrem precatio quam quae a Filio,
qui est Veritas, de ejus ore prolata est? ut aliter orare quam docuit non ignorantia sola sit, sed et culpa, quando ipse posuerit
et dixerit:
Rejicitis mandatum Dei, ut traditionem vestram statuatis (Marc. VII, 8) .
0521D
III.—
Deum de suo rogare. Seneca, Epist. 10:
Audacter Deum roga, nihil de alieno rogaturus.
Christi oratione. Secuti in hoc loco sumus editionem Rigaltii, quam ipse veram esse probat ratione et exemplo. Nititur autem ea plurium veterum
librorum auctoritate.
III. Oremus itaque, fratres dilectissimi, sicut magister Deus
0521C Magister Dominus
Ar. Magister docuit
Bod. 2, 3.
docuit. Amica et familiaris oratio est
0521B Deum de suo rogare, ad aures ejus ascendere Christi oratione. Agnoscat Pater Filii sui verba cum precem facimus. Qui habitat
intus in pectore, ipse sit et in voce. Et cum ipsum habeamus apud Patrem advocatum pro peccatis nostris (I Joan. II, 1) ,
quando peccatores pro delictis nostris petimus, advocati nostri verba promamus. Nam, cum dicat quia quodcumque petierimus
a Patre in nomine ejus dabit nobis, (Joan. XVI, 23) , quanto efficacius impetramus quod petimus in Christi nomine, si petamus
ipsius oratione?
0521D
IV.—
Denique Magisterio. Citat hunc locum sanctus Fulgentius lib. II
ad Trasimundum, cap. 16.
Abditis et semotis. Veteres editiones et tres libri veteres praeferunt
abditis et secretis vel semotis, ut lector
0522C eam lectionem acciperet quam mallet. Itaque quidam
0522D habebant
in abditis et secretis, alii
in abditis vel semotis.
Cogitationes hominum. Vox
hominum deest in antiquissima editione hujus libri quam habeo, in quibusdam editionibus, et in quibusdam codicibus antiquis. Certe
non est necessaria.
IV. Sit autem orantibus sermo et precatio cum disciplina, quietem continens et pudorem. Cogitemus nos sub conspectu Dei stare.
Placendum est divinis oculis et habitu corporis et modo
0521C Modulo vocis
Victor. Voss. 2.
vocis. Nam, ut impudentis est clamoribus strepere, ita contra congruit
0521C verecundo modestis precibus orare. Denique magisterio suo Dominus secreto orare nos praecepit, in abditis et semotis locis,
in cubiculis ipsis, quod magis convenit fidei; ut sciamus Deum ubique esse praesentem, audire omnes et videre, et majestatis
suae plenitudine in
205 abdita quoque et occulta penetrare, sicut scriptum est:
Ego Deus approximans,
0522A
et non Deus de longinquo. Si absconditus fuerit homo in absconditis, ego ergo non videbo eum? Nonne coelum et terram ego impleo
0521C Impleo, dicit Dominus
Victor.
(Hierem. XXIII, 23, 24) ? Et iterum:
In omni loco oculi Dei speculantur bonos et malos (Prov. XV, 3) . Et quando in unum cum fratribus convenimus, et sacrificia divina cum Dei sacerdote celebramus, verecundiae
et disciplinae memores esse debemus, non passim ventilare preces nostras inconditis vocibus, nec petitionem commendandam modeste
Deo tumultuosa loquacitate jactare, quia Deus non vocis sed cordis auditor est. Nec admonendus est clamoribus qui cogitationes
hominum videt, probante Domino et dicente:
Quid cogitatis nequam in cordibus vestris (Luc. V, 22) ? Et alio loco:
Et scient omnes ecclesiae quia ego sum scrutator renis
0522B
et cordis (Apoc. II, 23) .
0522D
V.—
Labia ejus movebantur. Horatius, lib. I Epist., 16:
Labra moves metuens audiri. Persius, Sat. 5:
Labra moves tacitus, id est,
clam bene precando, ut ait Volscus interpretans hunc locum. Sic Judith commendatur quod oraret cum lacrymis et labiorum motu in silentio. Augustinus
in libro quinquaginta Homiliarum, Homilia XXIII:
Tacita loquebatur, non sermone rogabat, sed devotionem ostendebat. Alio sensu apud Petronium Quartilla
commovebat valgiter labra.
Dicite in cordibus. Quatuor libri veteres, et in his Seguierianus, habent:
Dicite in cordibus vestris et in cubilibus vestris compungimini. Quod congruit cum versione vulgata psalmi IV.
V. Quod Anna, in primo Regnorum libro, Ecclesiae typum portans, custodit et servat; quae Dominum non clamosa petitione
0522C Clamosa voce, nec petitione
Ebor.
, sed tacite et modeste intra ipsas pectoris latebras precabatur. Loquebatur prece occulta, sed manifesta fide; loquebatur,
non voce, sed corde, quia sic Deum sciebat audire: et impetravit efficaciter quod petiit, quia fideliter postulavit. Declarat
Scriptura divina quae dicit:
Loquebatur in corde suo, et labia ejus movebantur, et vox ejus non audiebatur; et exaudivit eam Deus (I Reg. I, 13) . Item legimus in Psalmis:
Dicite in cordibus et in stratis vestris, et transpungimini (Psal. IV, 5) . Per Hieremiam quoque haec eadem Spiritus sanctus suggerit et docet dicens:
In sensu autem tibi debet
0522C Tibi debemus adorare
Paris. In sensu autem tibi esse debet adoratio Domini.
Ver. In corde autem
Vict.
adorari Deus (Baruch,
0522C VI, 5) .
0523C
VI.—
Sanctificari hic. Pamelius auctoritate codicis Camberonensis posuit
sanctificari publicanus hic. Verum vox
publicanus, quae valde superflua et inutilis est in hoc loco, non reperitur in antiquis exemplaribus nostris neque in Anglicanis, neque
demum in editionibus antiquis. Recte ergo fecerunt Angli dum eam expunxerunt. Gronovius, cap. 14 suarum Observationum
0523D in scriptoribus ecclesiasticis, jam dixerat additamentum esse ex interpretatione.
Qui humilibus. Pamelius ex eodem codice Camberonensi scripsit,
qui semper humilibus ignoscit. Vocem
semper non habent veteres editiones nec libri veteres. Et
556 tamen Angli cam retinuerunt, quamvis octo eorum libri illam non habeant.
Volebat ad coelum levare. Codex Seguierianus,
levabat ad coelum. Sic etiam in alio veteri libro. In Evangelio secundum Lucam,
nolebat nec oculos ad coelum levare. Ubi vide annotationes Erasmi.
VI. Adorans autem, fratres dilectissimi, nec illud ignoret quemadmodum in templo cum Pharisaeo Publicanus oraverit, non allevatis
in coelum impudenter oculis, nec manibus insolenter erectis, sed pectus suum pulsans, et peccata intus inclusa contestans,
divinae misericordiae implorabat auxilium. Et cum
0523A sibi Pharisaeus placeret, sanctificari hic magis meruit qui sic rogavit, qui spem salutis non in fiducia
0523C Non fiduciam
Gronov. Monob. p. 151, adnotat genuinam esse hanc lectionem, quam tamen nemo accepit.
innocentiae suae posuit, cum innocens nemo sit, sed peccata confessus humiliter oravit, et exaudivit orantem qui humilibus
ignoscit. Quae Dominus in Evangelio suo ponit et dicit:
Homines duo ascenderunt in templum orare
0523C Adorare
omnes edd. ante Oxon.
,
unus pharisaeus et unus
0523C Et alter
Ebor. Voss. 3. Et alius
Ver. Lan. Nc. 1. Mr.
publicanus. Pharisaeus
0523C Pharisaeus autem
Lam. Ebor.
cum stetisset, talia apud se precabatur
0523C Precabatur, dicens
Nc. 1. Lam.
:
Deus, gratias tibi ago quia non sum sicut caeteri homines, injusti, raptores, adulteri, quomodo et publicanus iste. Jejuno
bis in sabbato, decimas do omnium quaecumque possideo. Publicanus autem de longinquo stabat, et neque oculos volebat ad coelum
levare, sed percutiebat pectus suum dicens: Deus, propitius esto mihi peccatori. Dico
0523C Amen, amen dico
Bod. 1.
vobis, descendit hic justificatus in domum suam magis quam
0523B
ille pharisaeus. Quia omnis qui se extollit
0523C Exaltat
Ar. Lam. Paris. Bod. 2.
humiliabitur, et qui se humiliat exaltabitur (Luc. XVIII, 10-14) .
VII. Quae nos, fratres dilectissimi, de divina lectione discentes, postquam cognovimus qualiter ad orationem accedere debeamus,
cognoscamus, docente Domino, et quid oremus.
Sic, inquit,
orate: Pater Noster Qui Es In Coelis, Sanctificetur Nomen Tuum, Adveniat Regnum Tuum, Fiat Voluntas Tua
0523C Tua in coelo et
Bod. 1. 4.
Sicut In Coelo Et In Terra: Panem Nostrum Quotidianum Da Nobis Hodie, Et Remitte
0523C Dimitte
Pem. Ebor. Paris. Lam. Ver.
Nobis Debita Nostra Sicut Et Nos Remittimus Debitoribus Nostris; Et Ne Nos Patiaris
0524C Ne nos inducas
Ar. Ebor. Pem. Lin. Voss. 2. Bod. 3, 4. Et ne passus fueris induci nos
Ver.
Induci In Tentationem, Sed Libera Nos A Malo. Amen (Matth. VI, 9-13) .
0523D
VIII.—
Unitatis magister. Codex Fuxensis,
unitatis amator et magister.
Singillatim. Ita septemdecim libri veteres. At antiquae editiones, etiam Manutiana et Morelliana, et undecim vetera exemplaria praeferunt
singulatim. Sic etiam in nova nostra Conciliorum editione, pag. 1097,
0524C monuimus veteres concilii Chalcedonensis codices habere
singillatim pro eo quod editiones habent
singulatim.
Pro se solo. Codex Turonensis,
non pro se solo. Hanc lectionem confirmare videtur unus vetus meus, in quo scriptum est:
Ne ut quis cum precatur pro se tantum precetur.
0524D
Christus docuerat. Pamelius ex codice Camberonensi posuit,
Christus in carne visus docuerat. Pamelii editionem secuti sunt Rigaltius et Angli. Sed cum eam additionem, quae maxime superflua est, neque libri veteres
habeant neque veteres editiones, delevi.
Ascensum. Duae veteres editiones et tres libri manuscripti habent
ascensam, duo
ascensionem. Ego praeferrem
ascensam, nisi omnes fere libri veteres repugnarent. Nam Tertullianus et Cyprianus scribere solent remissam pro remissione. Vide glossarium
Latinum Cangii.
Quae fuerat. Ita omnes veteres editiones et omnia vetera exemplaria Pamelius ex unico codice Camberonensi posuit
quae fuit. Vide notas ad extremam partem libri
de Unitate Ecclesiae, pag. 554. Non video autem cur istud mutari debuerit, cum utriusque lectionis idem sit sensus.
VIII. Ante omnia, pacis doctor atque unitatis magister singillatim noluit et privatim precem fieri, ut
0524A quis cum precatur, non pro se tantum precetur. Non enim dicimus,
Pater meus qui es in coelis, nec
Panem meum da mihi hodie; nec dimitti sibi tantum unusquisque debitum postulat, aut ut in tentationem non inducatur, atque a malo liberetur, pro se
206 solo rogat. Publica est nobis et communis oratio; et quando oramus, non pro uno sed pro toto populo oramus, quia totus populus
unum sumus. Deus pacis et concordiae magister, qui docuit unitatem, sic orare unum pro omnibus voluit quomodo in uno omnes
ipse portavit. Hanc orationis legem servaverunt tres pueri in camino ignis inclusi, consonantes in prece, et spiritus consensione
concordes. Quod declarat Scripturae divinae fides: et dum docet quomodo oraverint tales
0524C Tale dat exemplum
Voss. 3.
, dat exemplum quod imitari in precibus debeamus, ut
0524B tales esse possimus:
Tunc ille tres, inquit,
quasi ex uno ore hymnum canebant et benedicebant Dominum (Dan. III, 51) . Loquebantur quasi ex uno ore, et nondum illos Christus docuerat orare. Et idcirco orantibus fuit impetrabilis
et efficax sermo, quia promerebatur Dominum pacifica et simplex et spiritalis oratio. Sic et Apostolos cum discipulis post
ascensum Domini invenimus orasse:
Erant, inquit,
perseverantes omnes unanimes in oratione cum mulieribus et Maria quae fuerat mater Jesu, et fratribus ejus (Act. I, 14) . Perseverabant in oratione unanimes, orationis suae et instantiam simul et concordiam declarantes
0524C Orationis suae instantia simul et concordia declarantes, quia . . .
Lips. ed. qui adnotat suam lectionem probabiliorem videri, utpote quae in 3 edd. monetur (a J. Walkero in Dorvilii et Burmanni
miscellan. observatt. vol.
III,
t. I,
p. 13).
: quia Deus,
qui inhabitare facit unanimes in domo
0524C In domo una
Pem. Voss. Bod. 4.
(Psal. LXVII, 7) , non admittit in divinam et aeternam domum nisi eos apud quos est unanimis oratio.
0525A IX. Qualia autem sunt, fratres dilectissimi, orationis Dominicae sacramenta, quam multa, quam magna
0525C Quam magna, quam grandia
Ar. Bod. 2. Mr.
, breviter in sermone collecta, sed in virtute spiritaliter copiosa, ut nihil omnino praetermissum sit quod non in precibus
atque orationibus nostris coelestis doctrinae compendio comprehendatur.
Sic, ait,
crate: Pater Noster Qui Es In Coelis. Homo, novus, renatus, et Deo suo per gratiam ejus restitutus,
Pater primo in loco dicit, quia filius esse jam coepit.
In sua, inquit,
propria venit, et sui eum non receperunt. Quotquot autem eum receperunt, dedit illis potestatem ut filii Dei fierent, his
qui credunt in nomine ejus
(Joan. I, 11, 12) . Qui ergo credidit in nomine ejus, et factus est Dei filius, hinc debet incipere ut et gratias agat et
profiteatur se Dei filium, dum nominat patrem sibi esse in
0525B coelis Deum; contestetur quoque inter prima statim nativitatis suae verba renuntiasse se terreno et carnali patri, et patrem
solum nosse se et habere coepisse qui sit in coelis, sicut scriptum est:
Qui dicunt patri et matri: Non novi te, et filios suos non agnoverunt, hi custodierunt praecepta tua et testamentum tuum servaverunt (Deut. XXXIII, 9) . Item Dominus in Evangelio suo praecepit ne vocemus nobis patrem in terra, quod sit scilicet nobis unus
pater qui est in coelis (Matth. XXIII, 9) . Et discipulo qui mentionem defuncti patris fecerat respondit:
Sine mortui mortuos suos sepeliant (Matth. VIII, 22) . Dixerat enim patrem suum mortuum, cum sit credentium Pater vivus.
0525D
X.—
Filios generavi. Hanc lectionem inveni in decem libris veteribus et in editione Manutiana. At in aliis editionibus et in septemdecim vetustis
exemplaribus legitur
genui.
Vae gens peccatrix. Secutus sum editionem Anglicanam, quia eam vidi confirmatam auctoritate veterum editionum et quatuordecim veterum librorum.
Nam et Tertullianus in libro
adversus Judaeos hoc eodem modo refert hunc locum, ut notavit etiam Pamelius. Aliam lectionem, quae habet:
Vae genti peccatrici, populo pleno peccatis, inveni in tredecim vetustis exemplaribus. In uno meo,
populo gravi iniquitute. Quo etiam modo scriptum est in capite I Isaiae in editione vulgata. Observat autem Arnobius, lib. I, ethnicos nobis exprobrasse
quod res nostrae barbarismis et soloecismis obsitae essent et vitiorum deformitate pollutae. Vide lib. III
Testimoniorum, cap. 3, pag. 276.
Semen nequam. Septuaginta, ut ait Hieronymus,
0526D verterunt
semen pessimum. Quo etiam modo habent tres libri nostri veteres.
X. Nec hoc solum, fratres dilectissimi, animadvertere et intelligere debemus, quod appellemus Patrem
0525C qui sit in coelis, sed conjungimus et dicimus, Pater Noster, id est eorum qui credunt, eorum qui, per eum sanctificati et
gratiae spiritalis nativitate reparati, filii Dei esse coeperunt. Quae vox etiam Judaeos perstringit et percutit, qui Christum,
sibi per Prophetas annuntiatum et ad se prius missum, non tantum infideliter spreverunt, sed et crudeliter necaverunt: qui
jam non possunt patrem Deum vocare, cum Dominus eos confundat et redarguat dicens:
Vos de diabolo patre nati estis, et concupiscentias patris vestri facere
0526A
vultis. Ille enim homicida fuit ab initio, et in veritate non stetit, quia veritas non est in illo (Joan. VIII, 44) . Et per Esaiam prophetam Deus clamat indignans:
Filios generavi et exaltavi, ipsi autem me spreverunt. Agnovit bos possessorem suum, et asinus praesepe domini sui; Israel
autem
207
me non cognovit, et populus meus me non intellexit. Vae! gens peccatrix, populus plenus peccatis, semen nequam, filii scelesti.
Dereliquistis Dominum, et in indignationem misistis illum Sanctum Israel
(Isa. I, 2-4) . In quorum exprobrationem Christiani quando oramus, Pater Noster dicimus, quia noster esse coepit et Judaeorum,
qui eum relinquerunt, esse desiit. Nec peccator populus potest esse filius, sed quibus remissa peccatorum datur
0525C Remissa peccatorum dantur
Bod. 1. 4. Remissio
Vict.
, eis filiorum nomen adscribitur, et eis aeternitas repromittur, Domino ipso
0526B dicente:
Omnis qui facit peccatum servus est peccati. Servus autem non manet in domo in aeternum, filius autem manet in aeternum (Joan. VIII, 34, 35) .
0526D
XI.—
Clarificate. Codex Monasteriensis,
glorificate vel clarificate. Hinc factum ut quidam libri veteres habeant
glorificate, alii
clarificate. Vide notas ad librum
de Habitu Virginum, pag. 524.
XI. Quanta autem Domini indulgentia, quanta circa nos dignationis ejus et bonitatis ubertas, qui sic nos voluerit orationem
celebrare in conspectu Dei ut Deum patrem vocemus, et, ut est Christus Dei filius, sic et nos Dei filios nuncupemus
0526C Filios nuncupemus
Impr. ante Oxon.
! Quod nomen nemo nostrum in oratione auderet attingere, nisi ipse nobis sic permisisset orare. Meminisse itaque, fratres
dilectissimi, et scire debemus quia, quando patrem Deum dicimus, quasi filii Dei agere debemus, ut, quomodo nos nobis placemus
de Deo patre, sit sibi placeat et ille de nobis. Conversemur quasi Dei templa, ut Deum in nobis constet habitare: nec sit
0526C degener actus noster a spiritu, ut qui coelestes et spiritales esse coepimus, non nisi spiritalia et coelestia cogitemus
et agamus, quia et ipse Dominus Deus dixit:
Eos qui clarificant me clarificabo, et qui me spernit spernetur (I Reg. II, 30) . Beatus quoque Apostolus in Epistola sua posuit:
Non estis vestri. Empti enim estis pretio magno
0526C Empti estis magno
Nc. 1. 4. Lam. Bod. 3.
.
Clarificate et portate Deum in corpore vestro (I Cor. VI, 19, 20) .
0526D
XII.—
Sanctificetur nomen tuum. Refert hunc locum sanctus Augustinus lib. IV
contra duas Epistolas Pelagianorum, cap. 9. Hieronymus in Epistola ad Suniam et Fretelam:
Sanctificetur nomen tuum, non quod nobis orantibus sanctificetur quod per se sanctum est, sed quo petamus ut quod per naturam
sui sanctum est sanctificetur in nobis.
Rufinus in Psal. LXXV:
Sanctificetur nomen tuum. Quod non sic petitur quasi non sit nomen sanctum Dei, sed ut sanctum habeatur ab hominibus, id est
ita illis innotescat Deus ut non existiment aliquid sanctius quod magis offendere timeant.
Vide Tertullianum in libro
de Oratione.
0527D
Appetitores. Quinque libri veteres habent
concubitores. Sic etiam se in antiquissimo codice legisse testatur Morellius, in uno codice Bodleiano editio Anglicana. Sic etiam editio
vulgata Epistolarum sancti Pauli.
Fraudulenti. Codex Fuxensis
fraudatores vel fraudulenti, ut arbitrium esset integrum lectori retinendae lectionis quae sibi magis arrideret. Ego praefero ultimam, quia eam reperi
in XXV libris veteribus. Aliam raro reperi.
Vivificato. Ita omnes libri veteres et omnes antiquae editiones. Manutiana habet
justificato. Morellius retinuit veterem lectionem. Pamelius et Rigaltius maluerunt
justificato. Sic etiam Angli, quamvis haberent auctoritatem plurium veterum exemplarium contra sentientium. Vide concilium Carthaginense,
Cypriani pag. 332, in allocutione Felicis a Bagai.
XII. Post hoc dicimus: Sancticetur Nomen Tuum. Non quod optemus Deo ut sanctificetur orationibus
0527A nostris, sed quod petamus ab eo ut nomen ejus sanctificetur in nobis. Caeterum a quo Deus sanctificatur, qui ipse sanctificat?
Sed quia ipse dixit:
Sancti estote, quoniam et ego sanctus sum (Lev. II, 44) , id petimus et rogamus, ut, qui in Baptismo sanctificati sumus, in eo quod esse coepimus perseveremus. Et
hoc quotidie deprecamur. Opus est enim nobis quotidiana sanctificatione, ut, qui quotidie delinquimus, delicta nostra sanctificatione
0527C Satisfactione
Ar.
assidua repurgemus. Quae autem sit sanctificatio quae nobis de Dei dignatione confertur Apostolus praedicat dicens:
Neque fornicarii, neque idolis servientes, neque adulteri, neque molles, neque masculorum appetitores, neque fures, neque
fraudulenti, neque ebriosi, neque maledici, neque raptores regnum Dei consequentur
0527C Possidebunt
Pem. Bod. 4. Voss. 1.
.
Et haec
0527B
quidem fuistis; sed abluti estis, sed justificati estis, sed sanctificati estis
0527C Sanctificatos nos dicit
Lam. Ebor. Voss. 1. Bod. 1, 2, 3, 4.
in nomine Domini nostri Jesu Christi et in Spiritu Dei nostri (I Cor. VI, 9-11) . Sanctificatos nos dicit in nomine Domini Jesu Christi et in Spiritu Dei nostri. Haec sanctificatio ut
in nobis permaneat oramus. Et quia Dominus et judex noster sanato a se et vivificato comminatur jam non delinquere, ne quid
ei deterius fiat, hanc continuis orationibus precem facimus, hoc diebus ac noctibus postulamus, ut sanctificatio et vivificatio
quae de Dei gratia sumitur ipsius protectione servetur.
0528D
557 XIII.—
Resurrectio ipse sit. Omnes editiones, si Morellianam excipias, habent
resurrectio nostra ipse sit. At vox
nostra deest in omnibus exemplaribus nostris et in octo Anglicanis. Certe videtur non esse necessaria. Caeterum vocabulo
resurrectionis uti nolent Ciceroniani et qui nihil scribere volunt quod non sit purae latinitatis. At Christiani, homines simplices et rerum
magis quam verborum curiosi, crediderunt sibi licere uti vocabulo quo unico significarent reditum Christi ad vitam. Itaque
dixerunt
resurrectionem. Nihil vulgatius in libris veterum scriptorum ecclesiasticorum.
Expellentur. Codex Gratianopolitanus,
ejicientur. Lamonianus,
mittentur.
XIII. Sequitur in oratione: Adveniat Regnum Tuum. Regnum etiam Dei repraesentari nobis petimus, sicuti et nomen ejus, ut
in nobis sanctificetur postulamus. Nam Deus quando non regnat? aut apud eum
0527C quando incipit quod et semper fuit et esse non desinit? Nostrum regnum petimus advenire a Deo nobis repromissum, Christi
sanguine et passione quaesitum; ut, qui in saeculo ante servivimus, postmodum Christo dominante regnemus, sicut ipse pollicetur
et dicit:
Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab
208
origine mundi (Matth. XXV, 34) . Potest vero, fratres dilectissimi,
0528A et ipse Christus esse regnum Dei, quem venire quotidie cupimus, cujus adventus ut cito nobis repraesentetur optamus. Nam,
cum resurrectio ipse nostra
0527C Nostra
deest in 8 Angl. et multis impr. in quibus recentissimus ed. Lips.
sit, quia in ipso resurgimus, sic et regnum Dei potest ipse intelligi, quia in illo regnaturi sumus. Bene autem regnum Dei
petimus, id est regnum coeleste, quia est et terrestre regnum. Sed qui renuntiavit jam saeculo, major est et honoribus ejus
et regno. Et ideo, qui se Deo et Christo dedicat
0528C Dicavit
Lam. Ben. Bod. 2, 3. Dicat
Bod. 1, 4.
Paris.
, non terrena sed coelestia regna desiderat. Continua autem oratione et prece opus est ne excidamus a regno coelesti, sicut
Judaei, quibus hoc prius promissum fuerat, exciderunt, Domino manifestante et probante:
Multi, inquit,
venient ab Oriente et Occidente, et recumbent cum Abraham et Isaac et Jacob in regno
0528B
coelorum; filii autem regni expellentur in tenebras exteriores. Illic erit ploratio
0528C Erit fletus
Bod. 1, 2.
et stridor dentium (Matth. VIII, 11, 12) . Ostendit quia ante filii regni Judaei erant, quando et filii Dei esse perseverabant. Postquam cessavit
circa illos nomen paternum, cessavit et regnum. Et ideo Christiani, qui in oratione appellare patrem Deum coepimus, nos et
0528C Coepimus nosse
Lem. Pem. Voss. 2, 3. Ben. Bod. 2. Cupimus
Ar.
ut regnum Dei nobis veniat oramus.
0528D
XIV.—
Addimus quoque. Citat hunc locum sanctus Augustinus lib. IV
contra duas Epistolas Pelagianorum, cap. 9.
XIV. Addimus quoque et dicimus: Fiat Voluntas Tua Sicut In Coelo
0528C Tua in coelo
Paris. August.
Et In Terra; non ut Deus faciat quod vult, sed ut nos facere possimus quod Deus vult. Nam Deo quis obsistit quominus quod
velit faciat? Sed quia nobis a diabolo obsistitur quominus per omnia noster animus atque actus Deo obsequatur, oramus et petimus
ut fiat in nobis voluntas Dei, quae
0528C ut fiat, in nobis opus est Dei voluntate, id est ope ejus et protectione; quia nemo suis viribus fortis est, sed Dei indulgentia
et misericordia tutus est. Denique et Dominus, infirmitatem hominis quem portabat ostendens, ait:
Pater, si fieri potest, transeat a me calix iste (Matth. XXVI, 39) . Et exemplum discipulis suis tribuens ut non voluntatem suam sed Dei faciant, addidit dicens:
Verumtamen non quod ego volo,
0529A
sed quod tu
0529C Tu vis
Voss. 3.
(Matth. XXVI, 39) . Et alio loco dicit:
Non descendi de coelo ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me (Joan. VI, 32) . Quod si filius obaudivit ut faceret patris voluntatem, quanto magis servus obaudire debet ut faciat domini
voluntatem? sicut in Epistola sua Joannes quoque ad faciendam Dei voluntatem hortatur et instruit dicens:
Nolite diligere mundum neque ea quae in mundo sunt. Si quis dilexerit mundum, non est charitas
0529C Dilectio
Ebor.Thu. Foss. Lin.
Patris in illo, quia omne quod in mundo est, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et ambitio saeculi, quae
non est a Patre, sed ex concupiscentia mundi
0529C Concupiscentia saeculi et mundus
Thu. Foss. Transit
Paris.
:
et mundus transibit et concupiscentia ejus; qui autem fecerit voluntatem Dei manet in aeternum, quomodo et Deus manet in aeternum (I Joan. II, 15-17) .
0529B Qui in aeternum manere volumus, Dei, qui aeternus est, voluntatem facere debemus.
0529D
XV.—
In quaestione. Vide notas ad Epistolam XXI, pag. 408.
XV. Voluntas autem Dei est quam Christus et fecit et docuit. Humilitas in conversatione, stabilita sin fide, verecundia in
verbis, in factis justitia, in operibus misericordia, in moribus disciplina, injuriam facere non nosse, et factam posse tolerare,
cum fratribus pacem tenere; Deum toto corde diligere, amare in illo quod pater est, timere quod Deus est; Christo nihil omnino
praeponere, quia nec nobis quicquam ille praeposuit; charitati ejus inseparabiliter adhaerere, cruci ejus fortiter ac fidenter
assistere
0529C Fortiter ac fideliter
Bod. 3, 4. Fortiter ac libenter insistere
Ver.
; quando de ejus nomine et honore certamen est, exhibere in sermone constantiam, qua confitemur, in quaestione fiduciam, qua
congredimur, in morte patientiam,
0529C qua coronamur. Hoc est cohaeredem Christi esse velle, hoc est praeceptum Dei facere, hoc est voluntatem
209 Patris adimplere.
0529D
XVI.—
Fieri autem petimus. Citat hunc locum sanctus Augustinus in libro mox laudato et lib. II
contra Julianum Pelagianum, cap. 3.
Impense. Adverbium hoc deest in viginti et uno codicibus antiquis et in excerptis Flori. In editione quae dicitur Gravii scriptum
est minutiori charactere, ut daretur intelligi dubium esse an retineri deberet. Ego retinui quia extat in codice Seguieriano.
XVI. Fieri autem petimus voluntatem Dei in coelo et in terra; quod utrumque ad consummationem nostrae incolumitatis
0529C Voluntatis
Pem. Man.
pertinet et salutis. Nam, cum corpus e terra et spiritum possideamus e coelo, ipsi terra et coelum sumus; et in utroque,
id est et corpore et spiritu, ut Dei voluntas fiat oramus. Est enim inter carnem et spiritum colluctatio, et discordantibus
advers us se invicem quotidiana congressio, ut non quae
0530A volumus ipsa faciamus, dum spiritus coelestia et divina quaerit, caro terrena et saecularia concupiscit. Et ideo petimus
impense
0529D Impense
rejicit Lips.
inter duo ista ope et auxilio Dei concordiam fieri, ut dum et in spiritu et in carne voluntas Dei geritur, quae per eum renata
est anima servetur. Quod aperte atque manifeste
0530C Aperte Paulus
Paris. Bod. 1, 2, 3, 4.
Manut.
apostolus Paulus sua voce declarat:
Caro, inquit,
concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem. Haec enim invicem adversantur sibi, ut non quae vultis ipsa faciatis.
Manifesta autem sunt opera
0530C Facta
Lin. Nc. 2. Paris. Bod. 1, 3, 4.
Manut.
carnis, quae sunt adulteria, fornicationes, immunditiae, spurcitiae, idololatria, veneficia, homicidia, inimicitiae, contentiones,
aemulationes, animositates, provocationes, simultates, dissensiones, haereses, invidiae, ebrietates, comessationes, et his
similia, quae praedico vobis sicut praedixi, quoniam
0530B
qui talia agunt regnum Dei non possidebunt. Fructus autem spiritus est charitas
0530C Agapes . . . suavitas, benignitas
Ver. Man.
,
gaudium, pax, magnanimitas, bonitas, fides, mansuetudo, continentia, castitas (Gal. V, 17-22) . Et idcirco quotidianis, immo continuis orationibus hoc precamur, et in coelo et in terra voluntatem circa
nos Dei fieri, quia haec est voluntas Dei, ut terrena coelestibus cedant, spiritalia et divina praevaleant.
0529D
XVII.—
Potest et sic intelligi. Et hunc quoque locum citat sanctus Augustinus in Epistola
ad Valentinum.
0530D
Pro iis qui nos. Id est
pro inimicis nostris qui nondum in Christum crediderunt, ut explicat Augustinus in eodem libro IV
contra duas Epistolas Pelagianorum, cap. 10.
In illis non credentibus. Negatio deest in omnibus fere libris nostris et in Anglicanis, tum etiam in antiquis editionibus. Exstat autem in ea quae
dicitur Gravii et in Morelliana. Eam habuisse codicem quo sanctus Augustinus utebatur clare colligi posse videtur ex libro
ejus
de Praedestinatione sanctorum cap. 8. (
Vulgo «in illis non credentibus»,
sed refragantibus edd. prope omnibus et vett. codd. Neque oportet illud
0531B
legisse August. de Praedest. Sanct. cap. 84. Nostrae lectionis sensus expeditus: Terreni enim sicubi in eis voluntas Dei fit,
coelestes,
i. e.
credentes evadunt — Goldhorn. )
XVII. Potest et sic intelligi, fratres dilectissimi, ut, quoniam mandat et monet Dominus etiam inimicos diligere et pro iis
quoque qui nos persequuntur orare, petamus et pro illis qui adhuc terra sunt
0530C Terreni sunt
Ar. od. 1, 2. Thu. Foss. Terrena sapiunt
Vict.
et necdum coelestes esse coeperunt, ut et circa illos voluntas Dei fiat, quam Christus hominem conservando et redintegrando
perfecit. Nam, cum discipuli ab eo non jam
0530C
terra appellentur, sed
sal terrae (Matth. V, 13) , et Apostolus primum hominem vocet de terrae limo, secundum vero de coelo, merito et nos, qui esse debemus
patri Deo similes, qui
solem suum oriri facit super bonos et malos et pluit super justos et injustos. (Matth. V, 45) , sic, Christo monente, oramus et petimus ut precem pro omnium salute faciamus; ut, quomodo in coelo id est,
in nobis, per fidem nostram voluntas Dei facta est ut essemus e caelo, ita et in terra, hoc est in illis non credentibus
0530D In illis credentibus
Bod. 1, 2, 3, 4.
Thu. Foss. Vict.
0530D
Man.
, fiat voluntas Dei, ut qui adhuc sunt prima nativitate terreni,
0531A incipiant esse coelestes ex aqua et spiritu nati.
0531B
XVIII.—
Panem nostrum quotidianum. Vide Hieronymum incap. II Epistolae ad Titum, et Maldonati Commentarium in caput V Matthaei in prima editione. Nam posteriores
non sunt consentaneae. Huic malo medicinam
0531C attulit is qui anno 1677 nova editione donavit tractatum Maldonati
de Sacramentis. Posuit enim in praefatione sua verba ejus qualia habentur in prima editione Commentariorum
in Evangelia.
Christus eorum. Ita emendavimus hunc locum ex fide octodecim librorum nostrorum, in quibus est Seguierianus, et decem Anglicanorum, in quibus
etiam legitur
contingunt. Confirmant hanc emendationem haec verba quae paulo post sequuntur:
Manifestum est eos vivere qui corpus ejus contingunt. (Non potui, quin hic Bal. sequerer. Reliqui ad unum omnes: quia Chr. noster, qui corpus ejus contingimus.
Walkerus, misc. obs. p. 53, hunc locum per mms. sic restitui monet: quomodo dicimus Patrem nostrum, quia—vocamus Christum, quia is eorum, qui corpus ejus contingimus.
Praetulissem lectionem ante Bal. vulgarem, mutato solum Christus nostrum,
nisi solemnis veteribus fuisset allocutio: Pater noster. — Goldhorn. )
Hunc autem panem. Citatur hic locus a sancto Augustino
0531D lib. IV
contra duas Epistolas Pelagianorum, cap. 9, et in concilio Toletano IV, can. 10, et ab Adrevaldo in libro
de Corpore et Sanguine Domini, in tomo XII
Spicilegii Dacheriani pag. 36. (
Satis hinc perspicuum est, quotidie adhuc aetate Cypriani communicasse fideles, quod jam inde ab Apostolis usitatum fuisse,
patet ex Act. Apostolorum non uno in loco. Perduravit ea consuetudo usque ad D. Hieron. aetatem Romae; et in Hispanis, vel
ipso teste epistola ad Lucam Beticum et apologet. ad Pamach. pro libris contra Jovin.; Mediolani ad D. Ambros. usque, quemadmodum
colligere est ex ult. cap. lib.
IV
et V
de Sacrament; et in Africa usque ad D. Augustini aetatem, ut patet ex epistola CXVIII.
Atqui in Oriente jamdudum desierat ea consuetudo, uti patet, tum ex dicto lib. V
Ambrosii de Sacrament. et libr. II
de Sermone Domini D. Augustin; tum ex D. Chrysost. Hom. LXI
ad pop. Antioch., III
in Epistolam ad
0532B
Ephes., et XXII
ad Hebraeos, ubi varias affert observationes, tum eorum qui in solemnitatibus communicabant in Adventu et Quadragesima, tum
eorum qui in Pascha dumtaxat, aut bis aut ter in anno, tum heremitarum qui ex humilitate quadam semel quotannis aut singulis
biennis. Quare non tam urgent D. D. Chrysost. et Hieronymus communionem quotidianam. quam dignam Eucharistiae sumptionem.
— Pamelius. )
0532C
Abstenti. Codex Gratianopolitanus habet
abstinentes, Lamonianus,
absentes. Et paulo post in Gratianopolitano scriptum est,
qui abstinet separetur. Ex quo fortassis colligi posset legendum esse apud Augustinum in loco mox citato et lib. II
de Dono perseverantiae, cap. 4,
abstinentes pro eo quod veteres editiones habebant
absentes. Verum in nova operum sancti Augustini editione annotatum est
abstenti semper scriptum esse in manuscriptis Gallicanis et Vaticanis.
Panis autem quem. Vide Gronovium, cap. 14 Observationum in scriptoribus ecclesiasticis.
Et orandum. Haec desunt in duobus antiquis exemplaribus. Et quamvis exstent in multis aliis et in editionibus, puto esse superflua. Non
sum tamen ausus delere contra tot veterum librorum scripturam.
Procul remaneat. Cum vocem
procul in nullo veterum librorum nostrorum repererim quam in Thuano, huc valde inclinabam ut delerem. Sensus enim integer est absque
illo vocabulo. Codex Seguierianus pro
procul habet
extraneus, unus meus et alius vetus
0532D
separatus maneat, octo libri nostri et quatuor Anglicani
alienus. Quae variae lectiones introductae videntur ab iis qui nesciebant vocem
remaneat solam constituere optimum sensum, ut in simili argumento dixi olim in capite 37 praefationis meae in concilium Chalcedonense.
Rufinus, lib. VIII, cap. 9:
Sed hoc solum singuli pavescebant ne forte dum properam sol urgens clauderet diem, separatus a consortio martyrum remaneret. Sanctus
558 Ambrosius, lib. I
Officiorum, c. 41, agens de sancto Laurentio:
Cum videret Xistum episcopum suum ad martyrium duci, flere coepit, non passionem illius, sed suam remansionem. Sic Pontius diaconus in libro quem scripsit
de Vita sancti Cypriani ait:
Quid hoc loco faciam inter gaudium passionis et remanendi dolorem?
Panem nostrum, id est Christum. Citatur hic locus in canone 10 concilii Toletani IV.
XVIII. Procedente oratione postulamus et dicimus: Panem Nostrum Quotidianum Da Nobis Hodie. Quod potest et spiraliter et
simpliciter intelligi, quia et uterque intellectus utilitate divina proficit ad salutem. Nam panis vitae Christus est; et
panis hic omnium non est, sed noster est. Et quomodo dicimus
Pater noster, quia intelligentium et credentium pater est, sic et
panem nostrum vocamus, quia Christus eorum qui corpus ejus contingunt
0531B Noster (qui corpus ejus contingimus)
Oxon.
panis est. Hunc autem panem dari nobis quotidie postulamus, ne qui in Christo sumus et Eucharistiam quotidie ad cibum salutis
accipimus, intercedente aliquo graviore delicto, dum abstenti et non communicantes a coelesti pane prohibemur, a Christi corpore
separemur, ipso
0531B praedicante et monente
0531B Dicente
Bod. 1, 4. Paris. Vict. Aug. saepius.
:
Ego sum panis vitae qui de coelo descendi. Si quis ederit de meo pane, vivet in aeternum. Panis
0531B Panem autem
Lips., qui addit: Ita editiones vett. probante
0532B
Gronovio Obs. monob., p. 151.
autem quem ergo dedero caro mea est pro saeculi
0532B Mundi
Voss. 3.
vita (Joan. VI, 51) . Quando ergo dicit in
0532A aeternum vivere si quis ederit de ejus pane, ut manifestum est eos vivere qui corpus
210 ejus attingunt et Eucharistiam jure communicationis accipiunt, ita contra timendum est et orandum ne, dum quis abstentus
separatur a Christi corpore, procul remaneat a salute, comminante ipso et dicente:
Nisi ederitis carnem Filii hominis et biberitis sanguinem ejus, non habebitis vitam in vobis (Joan. VI, 53) . Et ideo panem nostrum, id est Christum, dari nobis quotidie petimus, ut, qui in Christo manemus et vivimus,
a sanctificatione ejus et corpore non recedamus.
0533D
XIX.—
Cogitare. Postea sequebatur in duobus libris nostris et in tribus Anglicanis
quid manducatis aut quid bibitis. Quae lectio confirmari posse videtur ex his verbis Matthaei, VI 31:
Nolite cogitare dicentes, quid edemus vel quid bibemus. Quae verba referuntur in sequenti pagina. Seneca, Epist. XII:
Ille beatissimus est et securus qui crastinum sine sollicitudine expectat.
Exhibitionem. Ita etiam infra in libro
de Opere et Eleemosynis, pag. 240. Libri veteres et quaedam veteres editiones praeferunt
victum. Tertullianus in libro de Idololatria:
Si ita necessitas exhibitionis obtenditur. Et infra:
Male nobis de necessitatibus humanae exhibitionis applaudimus. Idem, in libro de Monogamia:
Quid si inopiam quis causetur, ut carnem aperte prostitutam profiteatur, exhibitionis causa nubentem, oblitus de victu et
vestitu non esse cogitandum?
Cassianus, lib. I, cap. 3, dixit alimenta et operimenta, damnans interpretes qui vestimenta posuerunt pro operimentis.
XIX. Potest vero et sic intelligi, ut qui saeculo renuntiavimus, et divitias ejus et pompas fide gratiae spiritalis abjecimus,
cibum nobis tantum petamus et victum, quando instruat Dominus et dicat:
Qui non
0532B
renuntiat omnibus quae sunt ejus, non potest meus discipulus esse (Luc. XIV, 33) . Qui autem Christi coepit esse discipulus, secundum magistri sui vocem renuntians omnibus, diurnum debet
cibum petere nec in
0533A longum desideria petitionis extendere, ipso iterum Domino praescribente et dicente:
Nolite in crastinum cogitare; crastinus enim ipse cogitabit sibi: sufficit
0533C Sufficit enim
Ar. Bod. 2.
diei malitia sua (Matth. VI, 54) . Merito ergo Christi discipulus victum sibi in diem postulat, qui de crastino cogitare prohibetur; quia
et contrarium sibi fit et repugnans ut quaeramus in saeculo diu vivere, qui petimus regnum Dei velociter advenire. Sic et
beatus Apostolus monet, formans et corroborans spei nostrae ac fidei firmitatem:
Nihil, inquit,
intulimus in hunc mundum, verum nec auferre possumus. Habentes itaque exhibitionem et tegumentum, his contenti simus. Qui
autem volunt divites fieri, incidunt in tentationem et muscipulam et desideria multa et nocentia, quae mergunt hominem in
perditionem et in interitum. Radix enim
0533B
omnium malorum est cupiditas; quam quidam appetentes, naufragaverunt a fide et inseruerunt se doloribus multis. (I Tim. VI, 7-10) .
XX. Docet non tantum contemnendas, sed et periculosas esse divitias, illic esse radicem malorum blandientium
0533C Radicem omnium
Pem. Voss. 2. Bod. 4.
, caecitatem mentis humanae occulta deceptione fallentium. Unde et divitem stultum saeculares copias cogitantem et se exuberantium
fructuum largitate jactantem redarguit Deus dicens:
Stulte, hac nocte expostulatur anima tua. Quae ergo parasti cujus erunt (Luc. XII, 20) ? Laetabatur stultus in fructibus ipsa nocte moriturus; et cui vita jam deerat, victus abundantiam cogitabat.
Contra autem Dominus perfectum et consummatum docet fieri qui, omnibus suis venditis atque in usum pauperum distributis,
0533C thesaurum sibi condat in coelo. Eum dicit posse se sequi et gloriam Dominicae passionis imitari qui, expeditus et succinctus,
nullis laqueis rei familiaris involvitur, sed solutus ac liber facultates suas ad Deum ante praemissas ipse quoque comitatur
(Matth. XIX, 21) . Ad quod ut possit unusquisque nostrum parare se, sic discat orare et de orationis lege qualis esse debeat
noscere.
0533D
XXI.—
Quaerentibus regnum. In codice Gratianopolitano
0534D sic habetur:
Quae? regnum Dei et justitiam ejus.
XXI. Neque enim deesse quotidianus cibus potest
0534A justo, cum scriptum sit:
Non occidet Dominus fame animam justam (Prov. X, 93) . Et iterum:
Junior
0533C Juvenior
Paris. Bod. 1, 2, 3. Thu. Foss.
fui, et senui; et non vidi justum derelictum, neque semen ejus quaerens panem (Psal. XXXVI, 25) . Item Dominus promittat et dicat:
Nolite cogitare dicentes: Quid edemus, aut quid bibemus, aut quid vestiemur? Haec enim nationes quaerunt. Scit autem pater
vester quia horum omnium indigetis. Quaerite primum regnum Dei et justitiam ejus, et haec omnia apponentur vobis
(Matth. VI, 31) . Quaerentibus regnum et justitiam Dei omnia promittit apponi. Nam cum Dei sint omnia, habenti Deum nihil
deerit, si Deo ipse non desit. Sic Danieli, in leonum lacu jussu regis incluso, prandium divinitus procuratur, et inter feras
esurientes et parcentes
0534C Esurientes et rugientes
Pem. Voss. 2. Bod. 1, 4.
homo Dei pascitur (Dan. XIV, 30) . Sic alitur Helias
0534B in fuga; et in solitudine corvis ministrantibus, et
211 volucribus cibum sibi apportantibus, in persecutione nutritur (III Reg. XVII, 6) . Atque, o humanae malitiae detestanda
crudelitas! ferae parcunt, aves pascunt, et homines insidiantur et saeviunt.
0534D
XXII.—
Quam necessarie. Citat hunc locum sanctus Augustinus lib. IV
contra duas Epistolas Pelagianorum, cap. 9.
Et remittendis. Vide Erasmum ad hunc locum Matthaei et ad caput XI Lucae.
Debita. Quae postea vocat peccata. Et tamen sunt quidam qui putant esse discrimen inter debita et peccata inter delicta et peccata.
Vide annotationes Erasmi in hunc locum Lucae. Vide paulo post
circa debitores.
Innocens placeat. Post haec Pamelius adjecit ex codice Camberonensi,
cum innocens nemo sit. Sed hoc additamentum non habetur in antiquis editionibus, neque in libris nostris veteribus, uno Pithoeano excepto, nec in
decem Anglicanis. Et tamen Angli illud retinuerunt in editione sua. Repetitio est cujusdam studiosi ex initio istius libri
de Oratione Dominica, pag. 205.
Nos ipsos decipimus. Codex Gratianopolitanus,
se ducimus.
XXII. Post haec, et pro peccatis nostris deprecamur dicentes: Et Remitte
0534C Dimitte
Bod. 1, 2, 3, 4. Aug. Ver.
Nobis Debita Nostra Sicut Et Nos Remittimus Debitoribus Nostris. Post subsidium cibi petitur et venia delicti, ut qui a Deo
pascitur in Deo vivat, nec tantum praesenti et temporali vitae sed et aeternae consulatur; ad quam veniri potest, si peccata
donentur: quae debita Dominus appellat, sicut in Evangelio suo dicit:
Dimisi tibi omne debitum, quia me rogasti (Matth. XVIII, 32) . Quam necessarie autem, quam providenter et salutariter admonemur
0534C quod peccatores sumus, qui pro peccatis rogare compellimur! ut, dum indulgentia de Deo petitur, conscientiae suae animus
recordetur. Ne quis sibi quasi innocens placeat et se extollendo plus pereat, instruitur et docetur peccare se quotidie, dum
quotidie pro peccatis jubetur orare. Sic denique et Joannes in Epistola sua monet dicens:
Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos decipimus
0534C Seducimus
Voss. 1.
,
et veritas in nobis non est. Si autem confessi fuerimus peccata
0535A
nostra, fidelis et justus est Dominus qui nobis peccata dimittat (I Joan. I, 8) . In Epistola sua utrumque complexus est, quod et rogare pro peccatis debeamus, et impetremus indulgentiam
cum rogamus. Ideo et fidelem dixit Dominum ad dimittenda peccata, fidem pollicitationis suae reservantem; quia qui orare nos
pro debitis et peccatis docuit, paternam misericordiam promisit et veniam secuturam.
0535C
XXIII.—
Circa debitores. Tres libri veteres habent
peccatores.
Religatur. Ita omnes fere libri veteres. Nam quod in Moyssiacensi et in Gratianopolitano scriptum est
relegatur, istud profectum est ex permutatione litterarum. Qui vero postea retinuerunt hanc lectionem, id est Manutius et alii, putarunt
vocem
relegatur melius conjungi cum accusativo quam
religatur, non animadvertentes Tertullianum et Cyprianum saepe
0535D scripsisse
in carcerem, ut legitur in antiquis codicibus, pro
in carcere.
XXIII. Adjunxit plane et addidit legem, certa nos conditione et sponsione constringens, ut sic nobis dimitti debita postulemus
secundum quod et ipsi debitoribus nostris dimittimus, scientes impetrari non posse quod pro peccatis petimus, nisi et ipsi
circa debitores nostros paria fecerimus. Idcirco et alio in loco dicit:
In qua mensura mensi fueritis, in ea remetietur
0535B
vobis (Matth. VII, 2) . Et qui servus post dimissum sibi a domino omne debitum conservo suo noluit ipse dimittere (Matth. XVIII,
34) , in carcerem religatur: quia indulgere conservo suo noluit, quod sibi a Domino indultum fuerat amisit. Quae adhuc fortius
Christus in praeceptis suis majore censurae suae vigore proponit:
Cum steteritis, inquit,
ad orationem, remittite si quid habetis adversus aliquem, ut et Pater vester qui in coelis est remittat peccata vestra vobis.
Si autem vos non remiseritis, neque Pater vester qui in coelis est remittet vobis peccata vestra
(Marc. XI, 25) . Excusatio tibi nulla in die judicii superest, cum secundum tuam sententiam judiceris, et quod feceris hoc
et ipse patiaris. Pacificos enim et concordes atque unanimes esse in domo sua Deus praecipit, et
0535C quales nos fecit secunda nativitate, tales vult renatos perseverare; ut qui filii Dei esse coepimus, in Dei pace maneamus,
et quibus spiritus unus est, unus sit et animus et sensus. Sic nec sacrificium Deus recipit dissidentis, et ab altari revertentem
prius
0536A fratri reconciliari jubet (Matth. V, 24) , ut pacificis precibus et Deus possit esse pacatus. Sacrificium Deo majus est
pax nostra et fraterna concordia, et de unitate Patris et Filii et Spiritus sancti plebs adunata.
0535D
XXIV.—
Innocenter. Codex Fuxensis habet pro hac voce
mutones, id est verveces. Quod videtur melius convenire cum historia.
Judicabunt. Quamvis sciam omnes editiones, praeter Morellianam, et quatuordecim antiqua exemplaria habere
vindicabuntur, ego praefero lectionem editionis Morellianae, quam adstruunt septem vetera exemplaria, quia in Evangelio secundum Matthaeum
cap. XIX, et secundum Lucam cap. XXII, Christus ait discipulos suos in regeneratione, cum venerit filius hominis in sede majestatis
suae, cum ipso judicaturos duodecim tribus Israel.
In quo numero judicantium, inquit sanctus Augustinus in Sermone 351, de Poenitentia:
omnes intelliguntur qui propter Evangelium omnia sua dimiserunt et secuti sunt Dominum.
0536C Vide Cresollium, Decade prima
Anthologiae sacrae, cap. 1, sect. 9. Itaque Cyprianus in Epistola LXXXI, pag. 164,
ad Confessores ait illos judicaturos nationes et regnaturos cum Christo. Lactantius, cap. 57 Epitomes:
Nos judicium Dei expectare debemus, ut eos postmodum qui de nobis judicaverint judicemus. Ita vulgatae editiones, melius profecto quam in editione Pfalfii, in qua scriptum est,
qui de nobis judicant. Porro in uno ex illis septem codicibus antiquis quos
0536D commemoravimus et in Metensi sancti Arnulphi scriptum est
judicabuntur. Ex quo alii haud dubie fecerunt
vindicabuntur, ut in Carnotensi. Error enim est constans. Eodem errore scriptum est in
Apologetico Tertulliani in quibusdam
559 veteribus libris et editionibus
Aesculapius fulmine judicatur, cum in editione Pamelii recte positum sit
vindicatur, ut dicemus alibi. Vide annotationes Henrici Valesii ad Eusebium, lib VI, c. 42. (
Restitui lectionem quae, excepto Morellio, omnibus ante Bal. communis fuit. Hic e septem edd. posuit: judicabunt,
quod sane melius, quia istius aevi opinionibus respondet. Cfr. Ep. VI (Bal. LXXXI) , II.
Neque vero meliora semper genuina. Imo probabilius, emendatorem quemdam vulgari lectioni Morellianam, quam huic illam substituisse.
Sed ad liquidum non facile rem perducat, nisi qui quales sint edd., in quibus alterutrum legitur, accurate noverit.
— Goldhorn. )
XXIV. Neque enim in sacrificiis quae Abel et Cain primi obtulerunt munera eorum Deus sed corda intuebatur, ut ille placeret
in munere qui placebat in corde (Gen. IX, 5) . Abel pacificus et justus, dum Deo sacrificat innocenter, docuit et caeteros,
quando ad altare munus offerunt, sic venire cum Dei timore, cum simplici corde, cum lege justitiae, cum concordiae pace. Merito
ille dum in sacrificio Dei talis est, ipse postmodum sacrificium Deo factus est, ut martyrium primus ostendens initiaret
212 sanguinis sui gloria Dominicam passionem qui et justitiam Domini habuerat
0536B et pacem. Tales denique a Domino coronantur, tales in die judicii cum Domino judicabunt
0535C Vindicabuntur
Oxon. Lips. Impr. omnes praeter Morell. et Baluz.
. Caeterum discordans et dissidens et pacem cum fratribus non habens, secundum quod beatus Apostolus et Scriptura sancta testatur,
nec si pro nomine Christi occisus fuerit, crimen dissensionis fraternae poterit evadere, quia, sicut scriptum est,
Qui fratrem suum odit, homicida est, nec ad regnum coelorum pervenit aut cum Deo vivit homicida (I Joan. III, 15) , non potest esse cum Christo qui imitator Judae maluit esse quam Christi. Quale delictum est quod nec
Baptismo sanguinis potest ablui? quale crimen est quod martyrio non potest expiari?
XXV. Illud quoque necessarie admonet Dominus ut in oratione dicamus: Et Ne Nos Patiaris Induci In
0536C Tentationem. Qua in parte ostenditur nihil contra nos adversarium posse, nisi Deus ante permiserit; ut omnis timor noster,
et devotio atque observatio ad Deum convertatur, quando in tentationibus nostris nihil malo liceat, nisi potestas inde tribuatur.
Probat
0537A Scriptura divina quae dicit:
Venit Nabuchodonosor rex Babyloniae in Hierusalem, et expugnabat eam, et dedit eam Dominus in manu ejus (IV Reg. XXIV) . Datur autem potestas adversus nos malo secundum nostra peccata, sicut scriptum est:
Quis dedit in direptionem Jacob et Israel eis qui praedantur illum? nonne Deus cui peccaverunt? et nolebant in viis ejus ambulare
neque audire legem ejus, et superduxit super eos iram animationis suae
(Isa. XLII, 24) . Et iterum, Salomone peccante et a praeceptis atque a viis Domini recedente, positum est:
Et excitavit Dominus Satanam ipsi Salomoni (III Reg. XII) .
0537D
XXVI.—
Ne tangas. Post ista additum est in libro Fuxensi:
Et alio loco dicit: Ecce trado illum tibi. Tantum animam illius custodi. Quod sumptum est ex capite II libri Job, ut citatur a Tertulliano in libro
de Fuga in persecutione.
Tempore passionis. Pamelius adjecit ex codice Camberonensi
ad Pilatum. Sed ego istud non reperi in libris nostris, et manifestum est deesse in editionibus quae Pamelianam antecesserunt.
Quando autem rogamus. Citat hunc locum sanctus
0538D Augustinus lib. IV
contra duas Epistolas Pelagianorum cap. 9.
XXVI. Potestas vero dupliciter adversus nos datur, vel ad poenam cum delinquimus, vel ad gloriam cum probamur; sicuti de
Job factum videmus, manifestante Deo et dicente:
Ecce omnia quaecumque
0537B
habet in manus tuas do; sed ipsum cave ne tangas (Job, I, 12) ? Et Dominus in Evangelio suo loquitur tempore passionis:
Nullam haberes adversum me potestatem, nisi datum esset tibi desuper (Joan. XIX, 11) . Quando autem rogamus ne in tentationem veniamus, admonemur infirmitatis et imbellicitatis nostrae dum
sic rogamus, ne quis se insolenter extollat, ne quis sibi superbe atque arroganter aliquid assumat, ne quis sibi aut confessionis
aut passionis gloriam suam ducat, cum Dominus ipse humilitatem docens dixerit:
Vigilate et orate, ne veniatis in tentationem. Spiritus quidem promptus est, caro autem infirma (Marc. XIV, 38) ; ut, dum praecedit humilis et summissa confessio et datur totum Deo, quicquid suppliciter cum timore et
honore Dei petitur ipsius pietate praestetur.
0537C
0538D
XXVII.—
Venit clausula. Tertullianus in libro de Oratione:
Et respondet clausula interpretans quid sit Ne nos inducas in tentationem.
Sed libera nos a malo. Vide annotationes Erasmi in caput XI Lucae.
XXVII. Post ista omnia in consummatione orationis venit clausula universas petitiones et preces nostras collecta brevitate
concludens. In novissimo enim ponimus, Sed Libera Nos A Malo, comprehendentes adversa cuncta quae contra nos in hoc mundo
molitur inimicus; a quibus potest
0537D A quibus non potest
correx. Oxon. nullo cod. allato.
esse fida et firma tutela, si nos Deus liberet, si deprecantibus atque implorantibus opem suam praestet
0537D Nisi . . . praestet
correxit Oxon., nec ullum cod. excitavit.
. Quando autem dicimus, Libera Nos A Malo, nihil remanet quod ultra adhuc debeat postulari, quando semel protectionem Dei
adversus malum petamus; qua impetrata, contra omnia quae diabolus et mundus operantur securi stamus et tuti. Quis enim ei
de saeculo metus est cui in saeculo Deus tutor est?
0538A XXVIII. Quid mirum, fratres dilectissimi, si oratio talis est quam Deus docuit, qui magisterio suo omnem precem nostram
salutari sermone breviavit? Hoc jam per Esaiam prophetam fuerat ante praedictum, cum, plenus Spiritu sancto de Dei majestate
ac pietate, loqueretur
213:
Verbum consummana, inquit,
et brevians in justitia, quoniam sermonem breviatum faciet Deus in toto orbe terrae (Isa. X, 22) . Nam, cum Dei Sermo, Dominus noster Jesus Christus, omnibus venerit, et, colligens doctos pariter et indoctos,
omni sexui atque aetati praecepta salutis ediderit, praeceptorum suorum fecit grande compendium, ut in disciplina coelesti
discentium memoria non laboraret, sed quod esset simplici fidei necessarium velociter disceret
0537D Ecclesia disceret
Pem.
. Sic, cum doceret quid sit vita aeterna, sacramentum
0538B vitae magna et divina brevitate complexus est dicens:
Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te solum et verum
0537D Te solum verum
Paris.
Deum, et quem misisti Jesum Christum (Joan. XVII, 8) . Item, cum de Lege et Prophetis praecepta prima et majora decerperet,
Audi, inquit,
Israel, Dominus Deus tuus Deus unus est. Et diliges Dominum Deum tuum de toto corde tuo, et de tota anima tua, et de tota
virtute tua
(Deut. VI, 4, 5) .
Hoc est primum mandatum. Et secundum simile est huic: Diliges proximum tibi tamquam te ipsum
0538D Proximum tuum
Oxon. Tibi.
Ver. Mr. Lam. Nc. 1. Tamquam te
Paris.
(Marc. XII, 29-31) .
In his duobus praeceptis tota Lex pendet et Prophetae (Matth. XXII, 40) . Et iterum:
Quaecumque volueritis ut faciant vobis homines bona, ita et vos facite illis. Haec est enim Lex et Prophetae (Ibid. VII, 12) .
XXIX. Nec verbis tantum, sed et factis Dominus
0538C orare nos docuit, ipse orans frequenter et deprecans, et quid facere nos oporteret exempli sui contestatione demonstrans,
sicut scriptum est:
Ipse autem fuit secedens in solitudinem et adorans
0538D Orans
Lam. Ebr Ar. Bod. 2, 3.
(Luc. V, 16) . Et iterum:
Exivit in monte orare, et fuit pernoctans in oratione Dei (Luc. VI, 12) . Quod si ille orabat qui sine peccato erat, quanto magis peccatores oportet orare? Et si ille per totam noctem
jugiter vigilans continuis precibus orabat, quanto nos magis in frequentanda oratione debemus nocte vigilare?
0538D
XXX.—
Postulavit. Vulgatae editiones, Hilarius in libro X
de Trinitate, c. 38, et Hieronymus lib. II
adversus Pelagium habent
expetivit, uti legitur in capite
0539D II Evangelii secundum Lucam. Gravii tamen quae dicitur editio praefert
postulavit. Cum ergo lectionem illam ego invenerim in XXVII libris nostris et in novem Anglicanis, tum etiam in libro Tertulliani
de Fuga in persecutione, apud sanctum Augustinum, Enaratione in psalmum c, et in editione Morelliana non dubitavi quin ita reponendum esset, etiam
quia ita scriptum est supra in Epistola VII pag. 14.
Vexaret. In Evangelio Lucae et in uno codice Vaticano, tum etiam in libro II sancti Angustini
adversus Pelagium legitur
cribraret. At tres libri nostri habent
ventilaret. Quo etiam modo scriptum esse in vetustis exemplaribus libri X sancti Hilarii
de Trinitate adnotatum est in editione viri optimi et doctissimi Petri
0540D Coustant, cui debemus egregiam editionem operum illius Sancti. Tertullianus in libro
de Fuga in persecutione et Hilarius in libro mox laudato habent
cerneret.
XXX. Orabat autem Dominus et rogabat, non pro se, quid enim pro se innocens precaretur? sed pro delictis nostris, sicut et
ipse declarat, cum dicit ad Petrum:
Ecce Satanas postulavit
0538D Expetivit
Oxon et vett. impr.
ut vos vexaret
0539A
0539C Cribraret
Voss. 3.
quomodo triticum. Ego autem rogavi pro te, ne deficiat fides tua (Luc. XXII, 31, 32) . Et postmodum pro omnibus Patrem deprecatur dicens:
Non pro his autem rogo solis, sed et pro illis qui credituri sunt per verbum ipsorum in me, ut omnes unum sint, sicut tu Pater,
in me et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint
(Joan. XVII, 20) . Magna Domini propter salutem nostram benignitas pariter et pietas, ut non contentus quod nos sanguine
suo redimeret, adhuc pro nobis amplius et rogaret. Rogantis autem desiderium videte quod fuerit, ut, quomodo unum sunt pater
et filius, sic et nos in ipsa unitate maneamus. Ut hinc quoque possit intelligi quantum delinquat qui unitatem scindit et
pacem, cum pro hoc et rogaverit Dominus, volens scilicet sic plebem suam salvam fieri et in pace vivere
0539C
Sic vulgo in vett. codd. Plebem suam unice,
quod probavit Walkerus Miscell. Obs. p. 54.
, cum sciret ad regnum
0539B Dei discordiam non venire.
0540D
XXXI.—
Sursum corda. Commodianus Instructione 76:
Sacerdos Domini cum susum corda praecipit. Antiqui enim saepe scribebant
susum pro
sursum, uti diximus ad caput 19 libri Lactantii
de Mortibus persecutorum. Addo nunc Vitruvium, apud quem, lib. X, cap. 8, legitur
ab imo susum in veteri codice mms. Petri Pithoei. Vide Onomasticon Rosweydi
ad vitas Patrum et notationes ejus
ad Martyrologium Adonis.
XXXI. Quando autem stamus ad orationem, fratres dilectissimi, vigilare et incumbere ad preces toto corde debemus. Cogitatio
omnis carnalis et saecularis abscedat, nec quicquam tunc animus quam id solum cogitet quod precatur. Ideo et sacerdos, ante
orationem praefatione praemissa, parat fratrum mentes dicendo:
Sursum corda; ut, dum respondet plebs,
Habemus ad Dominum, admoneatur nihil aliud se quam Dominum cogitare debere. Claudatur contra adversarium pectus, et soli Deo pateat, nec ad se
hostem Dei tempore orationis adire patiatur. Obrepit enim frequenter et penetrat, et subtiliter fallens preces nostras a Deo
avocat, ut aliud habeamus in corde, aliud in voce, quando intentione sincera Dominum
0539C debeat, non vocis sonus, sed animus et sensus, orare. Quae autem segnitia est alienari et rapi
0539D Alienari et capi
Paris. Bod., 1, 2, 3, 4.
Mr. Manut.
ineptis cogitationibus et profanis cum Dominum deprecaris,
214 quasi sit aliud quod magis debeas cogitare quam quod cum Deo loqueris? Quomodo te audiri a Deo postulas, cum te ipse non
audias? Vis esse Deum memorem tui cum rogas, quando tu ipse memor tui non sis? Hoc est ab hoste in totum non cavere: hoc est,
quando oras Deum, majestatem Dei negligentia orationis offendere: hoc est vigilare oculis et corde dormire, cum debeat Christianus
et cum dormit oculis corde vigilare, sicut
0540A scriptum est ex persona Ecclesiae loquentis in Cantico Canticorum:
Ego dormio
0540C Dormio, inquit
Ar. Lam. Nc. 1.
,
et cor meum vigilat (Cant. V, 2) . Quapropter sollicite et caute Apostolus admonet dicens:
Instate orationi, vigilantes in ea (Coloss. IV, 2) , docens scilicet et ostendens eos impetrare quod postulant de Deo posse, quos Deus videat in oratione vigilare.
XXXII. Orantes autem non infructuosis nec nudis precibus ad Deum veniant. Inefficax petitio est cum precatur Deum sterilis
oratio. Nam, cum
omnis arbor non faciens fructum excidatur et in ignem mittatur (Matth. VII, 19) , utique et sermo non habens fructum promereri Deum non potest, quia nulla est operatione foecundus. Et
ideo Scripturae divina instruit dicens:
Bona est oratio cum jejunio et eleemosyna (Tob. XII, 9) .
0540B Nam qui in die judicii praemium pro operibus et eleemosynis redditurus est, hodie quoque ad orationem cum operatione
0540C Cum elemosyna
Ar. Lam. Nc. 1.
venienti benignus auditor est. Sic denique Cornelius centurio cum oraret, meruit audiri. Fuit enim faciens multas eleemosynas
in plebem et semper orans Deum. Huic circa horam nonam oranti adstitit Angelus testimonium reddens sui operis
0540D Suis operibus
Ver. Ebor. Pem. Bod. 4.
et dicens:
Corneli, orationes tuae et eleemosynae tuae ascenderunt ad memoriam coram Deo (Act. X, 4) .
0540D
XXXIII.—
Angelis justis. Plerique libri veteres habent
sanctis, ut in libro
de Mortalitate pag. 232, ubi idem locus refertur.
XXXIII. Cito orationes ad Deum ascendunt quas ad Deum merita nostri operis imponunt. Sic et Raphael angelus Tobiae oranti
semper et semper operanti testis fuit dicens:
Opera Dei revelare et confiteri honorificum est. Nam, quando orabas tu et Sarra, ego obtuli memoriam orationis vestrae in
conspectu claritatis
0540C
Dei. Et cum sepelires tu mortuos simpliciter, et quia non es cunctatus exsurgere et derelinquere prandium tuum, sed abisti
et condidisti mortuum, missus sum tentare te; et iterum me misit Deus curare te et Sarram nurum tuam. Ego enim sum Raphael,
unus ex septem Angelis justis qui assistimus et conversamur ante claritatem Dei
(Tob. XII, 11-15.) . Per Esaiam quoque Dominus admonet et docet similia contestans:
Solve, inquit,
omnem nodum injustitiae, resolve suffocationes impotentium commerciorum. Dimitte quassatos in requiem et omnem consignationem
injustam dissipa. Frange esurienti panem tuum, et egenos sine tecto induc
0541A
in domum tuam. Si videris nudum, vesti; et domesticos seminis tui non despicies. Tunc erumpet temporaraneum lumen tuum et
vestimenta tua cito orientur, et praeibit ante te justitia, et claritas Dei circumdabit te. Tunc exclamabis, et Deus exaudiet
te, et dum adhuc loqueris dicet: Ecce adsum
(Isa. LVIII, 6-9) . Adesse se repromittit et audire ac protegere se eos dicit qui, injustitiae nodos de corde solventes
et eleemosynas circa domesticos Dei, secundum ejus praecepta, facientes, dum audiunt quod Deus praecipit fieri, ipsi quoque
a Deo merentur audiri. Beatus apostolus Paulus, in necessitate pressurae adjutus a fratribus, opera bona
0541D Opera quae fiunt
Lam. Ebor. Lin. Nc. 1.
quae fiunt sacrificia Dei dixit esse:
Saturatus sum, inquit,
recipiens ab Epaphrodito ea quae a vobis missa sunt, odorem suavitatis, sacrificium acceptum et
0541B
placitum Deo (Phil. IV, 18) . Nam, quando quis miseretur pauperis, Deum foenerat; et qui dat minimis, Deo donat, spiritaliter Deo suavitatis
odorem sacrificat.
0541D
XXXIV.—
Petrus hora sexta. Vide Tertullianum in initio libri
de Jejuniis, Hieronymum in Epistola ad Eustochium
de Custodia virginitatis, et Danielis Heinsii annotationes
in Clementem Alexandrinum pag. 77.
XXXIV. In orationibus vero celebrandis invenimus observasse cum Daniele tres pueros in fide fortes et in captivitate victores,
horam tertiam, sextam,
215 nonam, sacramento
0541D Sacramentum
Ver. Sacramenta
Vat. 2.
scilicet Trinitatis, quae in novissimis temporibus manifestari habebat. Nam et prima hora in tertiam veniens consummatum
numerum trinitatis ostendit: itemque ad sextam quarta procedens declarat alteram trinitatem; et quando a septima nona completur,
per ternas horas trinitas perfecta numeratur. Quae horarum spatia jampridem spiritaliter determinantes adoratores Dei statutis
et
0541C legitimis ad precem temporibus servabant
0541D Domino serviebant
Lam. Bod. 2. Nc. 1. Serviebant
Oxon. Lips.
. Et manifestata postmodum res est sacramenta olim fuisse quod ante sic justi precabantur. Nam super discipulos hora tertia
descendit Spiritus sanctus, qui gratiam Dominicae repromissionis implevit. Item Petrus, hora sexta in tectum superius ascendens,
signo pariter et voce Dei monentis instructus est ut omnes ad gratiam salutis admitteret, cum de emundandis gentilibus ante
dubitaret. Et Dominus hora sexta crucifixus, ad nonam peccata nostra sanguine suo abluit, et ut redimere et vivificare nos
posset, tunc victoriam suam passione perfecit.
0541D
XXXV.—
Observatas. Quaedam vetera exemplaria habent
observandas, unum meum
constitutas.
Mane assistam. Codex Seguierianus,
mane adstabo tibi et videbo te. Alii tres,
mane adstabo tibi et exaudies me.
Ambulemus. Tres libri veteres,
exultemus et laetemur.
0542D Alii quatuor et editio Morelliana,
exultemus et iucundemur. Seguierianus,
laetemur et epulemur in eum.
Malachias. Veteres editiones et tredecim libri veteres habent
Malachim, Fuxensis
Malachil, Veronensis
Malachiel.
XXXV. Sed nobis, fratres dilectissimi, praeter horas antiquitus observatas, orandi nunc et spatia et
0541D sacramenta creverunt. Nam et mane orandum est,
0542A ut resurrectio Domini matutina oratione celebretur. Quod olim Spiritus sanctus designabat in Psalmis dicens:
Rex meus et Deus meus, quoniam ad te orabo
0541D Adorabo
Ver.
,
Domine, mane exaudies vocem meam, mane assistam
0542D Astabo
Lam. Ma. Nc. 1,
Bod. 2, 3.
tibi, et contemplabor te (Psal. V, 2) . Et iterum per Prophetam loquitur Dominus:
Diluculo vigilabunt ad me dicentes: Eamus et revertamur ad Dominum Deum nostrum (Ose. VI, 1) . Recedente item sole ac die cessante necessario rursus orandum est: nam, quia Christus sol verus et dies est
verus, sole ac die saeculi recedente, quando oramus et petimus ut super nos Iux denuo veniat, Christi precamur adventum lucis
aeternae gratiam praebiturum. Christum autem diem dictum declarat in Psalmis Spiritus sanctus:
Lapis, inquit,
quem reprobaverunt aedificantes, hic factus
0542B
est in caput anguli. A Domino factus est iste
0542D Factum est istud
Pem. Paris. Vict.
et est admirabilis
0542D Mirabilis
Ar. Ben.
in oculis nostris. Iste est dies quem fecit Dominus, ambulemus et jucundemur in eo (Psal. CXVII, 22, 23) . Item, quod sol appellatus sit Malachias
0542D Malachiel
Ver. Vict.
propheta testatur dicens:
Vobis autem qui timetis nomen Domini, orietur sol justitiae, et in alis ejus curatio est (Malach. IV, 2) . Quod si in Scripturis sanctis sol verus et dies verus est Christus, hora nulla a Christianis excipitur
quominus frequenter ac semper Deus debeat adorari; ut qui in Christo, hoc est in sole et in die vero, sumus, insistamus per
totum diem precibus et oremus, et quando mundi lege decurrens vicibus alternis nox revoluta succedit, nullum de nocturnis
tenebris esse orantibus damnum potest, quia filiis lucis et in noctibus dies est. Quando enim sine lumine
0542C est cui lumen in corde est? aut quando sol ei et dies non est cui sol et dies Christus est?
0542D
XXXVI.—
Deserto lumine. Ita ferme omnes libri veteres. Quatuor tamen habent
deserti a lumine. Alii tres,
derelicti a lumine.
XXXVI. Qui autem in Christo, hoc est in lumine, semper sumus, nec noctibus ab oratione cessemus. Sic Anna vidua sine intermissione
rogans semper et vigilans perseverabat in promerendo Deo, sicut in Evangelio scriptum est:
Non recedebat, inquit,
de templo, jejuniis et orationibus serviens nocte ac die (Luc. II, 37) . Viderint vel gentiles, qui necdum illuminati sunt, vel Judaei, qui, deserto lumine, in tenebris remanserunt.
Nos, fratres dilectissimi, qui in Domini luce semper sumus, qui meminimus et tenemus quid esse accepta gratia coeperimus,
computemus noctem pro die. Ambulare nos credamus semper
0542D in lumine, non impediamur a tenebris quas evasimus.
0543A Nulla sint horis nocturnis precum damna, nulla orationum pigra et ignava dispendia. Per Dei indulgentiam recreati
216 spiritaliter et renati, imitemur quod futuri sumus. Habituri in regno sine interventu noctis
0544A solum diem, sic nocte quasi in lumine vigilemus. Oraturi semper et acturi gratias Deo, hic quoque orare et gratias agere
non desinamus.