Argumentum.
0581C
Paucis argumentum explicat D. Pontius in Vita Cypriani: «A quo, inquit, Christiani mollioris affectus circa amissionem suorum
aut, quod majus est, fidei parvioris, consolarentur spe futurorum.» In primis enim, ubi praedictas docuit ejuscemodi
0581D
afflictiones a Christo, non timendam docet mortalitatem seu pestem, eo quod ad immortalitatem
0582C
ducat, atque adeo fidem illi deesse qui non ad meliora festinat. Neque mirum quod Christiano cum gentilibus sint mala hujus
vitae communia, cum plus caeteris illis in saeculo sit laborandum: atque proinde exemplo sanctorum Job et Tobiae, patientia
opus
0582D
esse, neque murmurandum. Nisi enim praecesserit pugna, non posse victoriam contingere, et quantumvis
0583A
morbi communes sint virtutibus vitiisque, mortem tamen communem non esse; ad refrigerium enim justos, ad supplicium rapi injustos.
Deinde objectioni tacitae quod per hanc mortalitatem privarentur martyrio, respondet; non esse in nostra potestate martyrium,
et vel animum ad martyrium promptum Deo judice coronari. Postremo non ita lugendos docet mortuos, ut gentilibus scandalo simus,
tamquam spe resurrectionis careamus. Quin si et nostrae accersitionis dies venerit, lubenti animo ad Dominum hinc emigrandum,
praesertim cum ad patriam transmigremus: ubi nos magnus charorum numerus exspectat, frequens et copiosa turba desiderat, jam
de sua immortalitate secura, et adhuc de nostra salute sollicita, facit autem occasionis qua librum hunc scripsit mentionem
0583B
Eusebius in Chronico: «Pestilens morbus, inquit, totius orbis multas provincias occupavit, maximeque Alexandriam et Aegyptum,
ut scribit Dionysius, et Cypriani de Mortalitate testis est liber.
»
0583C
Praesentis mortalitatis. Describit eleganter hanc miseram cladem Pontius in Vita sancti Cypriani.
Delicatae mentis. Tertullianus in libro de Spectaculis:
0583D
Delicatus es, christiane, si et in saeculo voluptatem concupiscis.
Sufficit. Sic scribendum esse arbitratus sum propter auctoritatem codicis Veronensis et Seguieriani, et quia eadem lectio reperitur
in aliis viginti libris nostris et in decem Anglicanis. Veteres editiones et quinque libri veteres habent
potest.
Invictum. Duo libri veteres
incoruptum.
229 Etsi apud plurimos vestrum, fratres dilectissimi, mens solida est et fides firma et anima devota, quae ad praesentis mortalitatis
copiam non movetur, sed tamquam petra fortis et stabilis turbidos impetus mundi et violentos saeculi fluctus frangit potius
ipsa nec frangitur, et tentationibus non vincitur, sed probatur, tamen quia animadverto in plebe quosdam vel imbecillitate
animi, vel fidei parvitate, vel dulcedine saecularis vitae, vel sexus mollitie, vel, quod majus est, veritatis errore minus
stare fortiter nec pectoris sui divinum atque invictum robur exercere, dissimulanda
0583C res non fuit nec tacenda quo minus quantum nostra mediocritas sufficit, vigore pleno et sermone de dominica lectione concepto
delicatae mentis ignavia comprimatur, et qui homo Dei et Christi esse jam coepit, Deo et Christo dignus habeatur.
0583D
II.
Sperat. Angeli posuerunt
spirat auctoritate septem veterum exemplarium. Quae sane lectio bona est, eamque confirmant duo nostra vetera. Verum quia reliqua
et aliae editiones habent
sperat, quae lectio quoque bona est, mutare noluimus.
Turbatio. Antea legebatur
cunctatio. Sed ego hanc lectionem non reperi nisi in tribus codicibus antiquis. Eam quam retinui habent XXIV libri nostri et septem
Anglicani, et in primis Veronensis.
Tolerantiam futurorum. Citat hunc locum Hincmarus tom. I, pag. 72, ex libro
de mortalitate, ubi tamen
0584C Sirmondus monet in margine sumptum esse ex libro de Unitate Ecclesiae sub finem.
Cecinit. Et istud quoque ponendum fuit propter
0584D auctoritatem veterum librorum et editionum. Erasmus scripsit
docuit, itemque Manutius. Hanc vero lectionem ego non reperi nisi in tribus codicibus antiquis. Aliam, quae est nostra, praeferunt
novendecim libri nostri et undecim Anglicani. Veronensis ita etiam habebat.
Regnum Dei fratres. Refert hunc locum sanctus Augustinus lib. IV contra duas epistolas Pelagianorum cap. 8.
577
Incipere. Codex Sorbonicus
in perpetuo. Alius vetus
cum Christo perpetuo regnaturum. Hanc postremam lectionem accepi ex margine editionis Lugdunensis anni 1544, ubi positae sunt ab aliquo viro erudito variae
lectiones petitae ex antiquis codicibus manuscriptis. Cum eas allego, ut id quoque obiter dicam, moneo simpliciter me sumpsisse
ex uno veteri libro, ne quis existimare possit me fallere quia non dico unde accepta sit lectio.
II. Agnoscere enim se debet, fratres dilectissimi,
0584A qui Deo militat, qui positus in coelestibus castris divinam jam sperat, ut ad procellas et turbines mundi trepidatio nulla
sit in nobis, nulla turbatio, quando haec ventura praedixerit Dominus providae vocis hortatu instruens et docens et praeparans
atque corroborans Ecclesiae suae populum ad omnem tolerantiam futurorum, bella et fumes et terrae motus et pestilentias per
loca singula exsurgere praenuntiavit et cecinit. Et ne inopinatus nos et novus rerum infestantium metus quateret, magis ac
magis in novissimis temporibus adversa crebrescere ante praemonuit. Fiunt ecce quae dicta sunt; et quando fiunt quae ante
praedicta sunt, sequentur et quaecumque promissa sunt, Domino ipso pollicente et dicente:
Cum autem videritis haec omnia fieri, scitote quoniam in proximo
0584B
est regnum Dei. (Luc. XXI, 31) . Regnum Dei, fratres dilectissimi, esse coepit in proximo. Praemium vitae et gaudium salutis aeternae, et
perpetua securitas
0583C Laetitia—
Ita edd. prope omnes, et Augustin. contra duas epist. Pelag. IV, 8.
Baluz. ratione non allata: Securitas
0584C (
Goldhorn).
, et possessio paradisi nuper amissa, mundo transeunte jam veniunt; jam terrenis coelestia et magna parvis et caducis aeterna
succedunt. Quis hic anxietatis et sollicitudinis locus est? Quis inter haec trepidus et moestus est, nisi cui spes et fides
deest? Ejus est enim mortem timere qui ad Christum nolit ire. Ejus est ad Christum nolle ire qui se non credat cum Christo
incipere regnare.
0585C
III.—
Expuncta. Sex libri nostri, quatuor item quos Pamelius laudat, unus Morellianus et unus Anglicanus habent
expugnata, alii duo
extincta, alius
expulsa. Nos secuti sumus meliores codices, qui habent
expuncta.
III. Scriptum est enim justum fide vivere (Rom. I, 17) . Si justus es, et fide vivis, si vere in Christum credis, cur non
cum Christo futurus et de Domini pollicitatione securus quod ad Christum voceris
0584C amplecteris, et quod diabolo careas gratularis. Simeon denique ille justus, qui vere justus fuit, qui fide plena Dei praecepta
servavit, dum ei divinitus responsum fuisset quod non ante moreretur quam Christum vidisset, et Christus infans in templum
cum matre venisset, agnovit in Spiritu natum esse
0585A jam Christum, de quo sibi fuerat ante praedictum; quo viso, scivit se cito esse moriturum. Laetus itaque de morte jam proxima,
et de vicina accersitione securus, accepit in manus puerum,
230 et benedicens Dominum exclamavit et dixit:
Nunc dimittis servum tuum, Domine, secuudum verbum tuum in pace, quoniam viderunt oculi mei salutare tuum (Luc. II, 29, 30) ; probans scilicet atque contestans tunc esse servis Dei pacem, tunc liberam, tunc tranquillam quietem,
quando, de istis mundi turbinibus extracti, sedis et securitatis aeternae portum petimus, quando expuncta hac morte ad immortalitatem
venimus. Illa est enim vera
0585C
Sic Baluz. ratione non prodita: caeteri omnes Nostra pax.
pax, illa fida tranquillitas, illa stabilis et firma et perpetua securitas.
0585C
IV.—
Cum avaritia. Hunc locum refert sanctus Augustinus
0585D lib. IV,
contra duas Epistolas Pelagianorum, cap. 10, et lib. II
contra Julianum, cap., 8.
Carnalibus vitiis. Augustinus lib. VI
Operis imperfecti contra Julianum, cap. 14:
Hic est ille conflictus quem memoratus martyr in libro quem de Mortalitate conscripsit diligenter et eloquenter explicat,
dicens inter caetera quod nobis sit cum carnalibus vitiis atque illecebris saecularibus assidua et molesta luctatio.
Assidua. Veteres editiones et septem libri veteres habent
assidua et jugis et molesta. Sic etiam quatuor Anglicani. Sed multo plures non habent
et jugis. Quae desunt etiam apud Augustinum in locis mox adducendis. Et tamen in initio libri
de Opere et Eleemosynis, pag. 237, legitur
assidua et jugis operatio.
IV. Caeterum, quid aliud in mundo, quam pugna
0585B adversus diabolum, quotidie geritur, quam adversus jacula ejus et tela conflictationibus assiduis dimicatur? Cum avaritia
nobis, cum impudicitia, cum ira, cum ambitione congressio est, cum carnalibus vitiis, cum illecebris saecularibus assidua
et molesta luctatio est. Obsessa mens hominis et undique diaboli infestatatione vallata
0585C Circum vallata
Lam. Ebor. Bod. 3, 4.
vix occurrit singulis, vix resistit. Si avaritia prostrata est, exsurgit libido: si libido compressa est, succedit ambitio:
si ambitio contempta est, ira exasperat, inflat superbia, vinolentia invitat, invidia concordiam rumpit, amicitiam zelus abscindit.
Cogeris maledicere quod divina lex prohibet, compelleris jurare quod non licet.
0585D
V.—
Diaboli gladios. In codice Laetiensi legitur
laqueos et supra lineam
vel gladios. Hinc orta discrepantia lectionum in libris veteribus. Quidam enim maluerunt
laqueos, alii
gladios. Unus meus habet
laqueos
0586C
et gladios. Admonet autem Pamelius se vidisse
laqueos scriptum in quatuor libris veteribus, sed aliam lectionem retinuisse, quia exstat apud Augustinum.
Cum viderimus. Viginti sex antiqui codices habent
quis vel
qui viderit. Alii quatuordecim praeferunt
credendi vel
credere.
V. Tot persecutiones animus quotidie patitur
0585C Tot persecutionibus mens quotidie quatitur
Voss 1. Nc. 2. Ita etiam in libro de Patientia.
, tot periculis pectus urgetur; et delectat hic inter
0585C diaboli gladios diu stare, cum magis concupiscendum sit et optandum ad Christum, subveniente velocius morte
0585C Veloci morte
Pem. Voss. 2. Nc. 2.
, properare, ipso instruente nos et dicente
0586C Et monente
Lam. Voss 1. Ebor. Nc. 1. Bod. 2, 3.
:
0586A
Amen amen dico vobis quoniam vos plorabitis et plangetis, saeculum autem gaudebit; vos tristes eritis, sed tristitia vestra
in laetitiam veniet
(Joan. XVI, 20) . Quis non tristitia carere optet? quis non ad laetitiam venire festinet? Quando autem in laetitiam veniat
nostra tristitia Dominus denuo ipse declarat dicens:
Iterum
0586C Iterum autem
Lam. Voss. 1. Ebor Nc. 1. Voss. 1, 2.
videbo vos, et gaudebit cor vestrum, et gaudium vestrum nemo auferet a vobis (Ibid. 22) . Cum ergo Christum videre gaudere sit, nec possit esse gaudium nostrum nisi cum viderimus Christum, quae caecitas
animi quaeve dementia est amare pressuras et poenas et lacrymas mundi, et non festinare potius ad gaudium quod numquam possit
auferri?
VI. Hoc autem fit, fratres dilectissimi, quia fides deest, quia nemo credit vera esse quae promittit
0586B Deus, qui verax est, cujus sermo credentibus aeternus et firmus est. Si tibi vir gravis et laudabilis aliquid polliceretur,
haberes utique pollicenti
0586C Haberes pollicenti
Lam. Ebor. Nc. 1. Voss. 1, 2.
fidem, nec te falli aut decipi ab eo crederes quem stare in sermonibus atque in actibus suis scires. Nunc Deus tecum loquitur;
et tu mente incredula perfidus fluctuas! Deus tibi de hoc mundo recedenti immortafitatem atque aeternitatem pollicetur; et
tu dubitas! Hoc est Deum omnino non nosse; hoc est Christum, credentium
0586C Credendi magistrum
Veron. Ren. Paris. Lam. Ebor. Lin. Nc. 1, d.
Voss. 1, 2, Bod. 2, 4. Manut. Credentium magistrum peccato
Routh. Goldhorn.
dominum et magistrum, peccato incredulitatis offendere; hoc est in Ecclesia constitutum, fidem in domo fidei non habere.
0586D
VII.—
Utilitatis. Dubium est an legi debeat
utilitatis vel
humilitatis. Nam quatuor libri praeferunt
utilitatis et supra lineam
vel humilitatis. Duo alii
utilitatis tantum. Alii duo
humilitatis tantum. Itaque liberum fuit librariis ponere lectionem quam mallent. Ego lubenter praeferrem
humilitatis, quia certum est Christum fuisse doctorem et magistrum humilitatis, ut ipse Cyprianus eum vocat in Epistola LVI, pag. 91,
ad Thibaritanos, Hieronymus in Epistola
ad Antonium, Augustinus, cap. 31 XXXIII libri
de Virginitate et alibi, sanctus Ambrosius lib. III, cap. 7,
de Fide, et Caesarius Arelatensis in calce undecimae Homiliae earum quae a nobis editae sunt. Petrus Blesensis sermone tertio eum
vocat humilem magistrum et doctorem humilitatis. Huc facit quod Tertullianus in libro
de Virginibus velandis ait nihil esse Deo charius humilitate. Retinui tamen
utilitatis, quia haec lectio bona est et reperitur in libris emendatioribus.
0587D
Beatus apostolus. Citat hunc locum sanctus Augustinus lib. IV
contra duas epistolas Pelagianorum, cap. 10.
VII. Quantum prosit exire de saeculo Christus ipse salutis atque utilitatis nostrae magister ostendit; qui, cum discipuli
ejus contristarentur quod se jam diceret
0586C recessurum, locutus est ad eos dicens:
Si me dilexissetis, gauderetis utique, quoniam vado ad Patrem (Joan. XIV, 23) , docens scilicet et ostendens, cum
0587A chari quos diligimus de saeculo exeunt, gaudendum potius quam dolendum. Cujus rei memor beatus apostolus Paulus in Epistola
sua ponit et dicit:
Mihi vivere Christus est, et mori lucrum (Philip. I, 21) ; lucrum maximum computans jam saeculi
0587C Saecularibus
Ar. Ben. Bod. 1. 2, 3, 4. Voss. 1, 2. Lam. Ebor.
laqueis non teneri, jam nullis peccatis et vitiis carnis obnoxium fieri, exemptum pressuris angentibus, et venenatis diaboli
0587C Venantis diaboli
Morel.
faucibus liberatum, ad laetitiam salutis aeternae Christo vocante proficisci.
0587D
VIII.—
Christus nos perducat. Sic scripsi ex fide quatuor veterum exemplarium, pro eo quod antea legebatur
Spiritus. In duobus autem ex iis quatuor codicibus scriptum est
Christus, eo modo quo per compendium quandoque solet scribi
Spiritus, et supra lineam scriptum est
vel Spiritus. Porro saepe in antiquis codicibus manuscriptis Operum sancti Cypriani et aliorum veterum scriptorum ecclesiasticorum vidi
scriptum
Spiritus pro
Christus et e converso, in primis vero apud auctorem libri
de Rebaptismate, qui pag. 364 referens locum ex Epistola prima Joannis in quo legitur
Christus est veritas, posuit
Spiritus est veritas. Scio Christum alibi vocari spiritum, etiam apud Cyprianum; sed, cum habeamus aliam lectionem faciliorem, necesse non est
eam retinere quae potest habere difficultatem et inducere obscuritatem.
VIII. Atenim quosdam
231 movet quod aequaliter cum gentilibus nostros morbi istius valitudo corripiat; quasi ad hoc crediderit Christianus, ut, immunis
a contactu malorum, mundo et saeculo feliciter perfruatur, et non omnia hic adversa perpessus, ad futuram laetitiam reservetur.
Movet quosdam quod sit
0587B nobis cum caeteris mortalitas ista communis. Quid enim nobis in hoc mundo non commune cum caeteris quamdiu adhuc, secundum
legem primae nativitatis, manet caro ista communis? Quoadusque istic in mundo sumus, cum genere humano carnis aequalitate
conjungimur, spiritu separamur. Itaque, donec corruptivum istud induat incorruptionem, et mortale hoc accipiat immortalitatem
(I Cor. XV, 53) , et Christus
0587C Spiritus nos
Lectio vulg. Oxon. Routh. Lips.
nos perducat ad Deum Patrem, quaecumque sunt carnis incommoda sunt nobis cum humano genere communia. Sic, cum foetu sterili
terra jejuna est, neminem fames separat. Sic, cum irruptione hostili civitas aliqua possessa est, omnes simul captivitas vastat.
Et quando imbrem nubila serena suspendunt, omnibus siccitas una est. Et cum navem
0587C scopulosa saxa constringunt
0588C Confringunt
Lam. Lin Nc. 1. Ebor. Bod. 4.
, navigantibus naufragium sine exceptione commune est. Et oculorum dolor, et impetus febrium, et omnium valitudo membrorum
cum caeteris communis est nohis quamdiu portatur in saeculo caro ista communis.
IX. Quinimmo, si qua conditione, qua lege crediderit Christianus noscat et teneat, sciet plus sibi quam caeteris in saeculo
laborandum, cui magis sit
0588A cum diaboli impugnatione luctandum. Docet et praemonet Scriptura divina dicens:
Fili, accedens ad servitutem Dei, sta in justitia et timore, et praepara animam tuam ad tentationem. Et iterum:
In dolore sustine, et in humilitate tua patientiam habe, quoniam in igne probatur aurum et argentum
0588C Argentum. Sic Job
Lam. Ebor. Lin. Nc. 1, 2. Paris. Bod. 2, 3, 4.
,
homines vero receptibiles in camino humiliationis (Eccli. II, 1, 4, 5) .
0587D
X.—
Nudus ibo. Vide Frontonis Ducaei notas in homiliam VI Chrysostomi
ad populum Antiochenum. Vide
0588D etiam lib. III
Testimoniorum, cap. 6.
Ineptis. Ego mutavi, cum antea legeretur
insipientibus, quia
ineptis scriptum vidi in septemdecim libris nostris, in octo Anglicanis et in editione Morellii.
Non est similis illi. Ovidius lib. I
Metamorphoscon loquens de Deucalione:
Non illo melior quisquam nec amantior aequi
Vir fuit.
Opera Dei. Ita etiam in libro
de Oratione Dominica p. 214. Ante vero haec
578 verba scriptum est in codice Turonensi et in Fuxensi,
secretum regis celare bonum. Quod videtur esse ex glossemate. Ideo non addidimus in contextu, quamvis in c. XII Tobiae scriptum sit:
Secretum regis abscondere bonum est. Horatius Epist. XVIII:
Arcanum neque tu scruteris ullius umquam.
Nurus tua. Hae duae voces desunt in novemdecim libris nostris et in undecim Anglicanis. Certe necessariae non sunt, cum satis sit eas
positas esse paulo post, ubi locus iste sacrae Scripturae refertur.
X. Sic Job post rerum damna, post pignorum funera, vulneribus quoque et vermibus graviter afflictus, non victus est, sed
probatus; qui in ipsis conflictationibus et doloribus suis patientiam religiosae mentis ostendens ait:
Nudus exivi de utero matris, nudus etiam ibo sub terram. Dominus dedit, Dominus abstulit. Sicut Domino visum est, ita factum
est. Sit nomen Domini benedictum
(Job. I, 21) . Et cum eum
0588B uxor quoque compelleret ut, vi doloris impatiens, aliquid adversus Deum querula et invidiosa voce loqueretur, respondit
et dixit:
Tamquam una ex ineptis mulieribus locuta es. Si bona excepimus de manu Domini, mala cur non tolerabimus? In his omnibus quae
contigerunt ei, nihil peccavit Job labiis suis in conspectu Domini
(Job II, 10) . Itaque illi Dominus Deus perhibet testimonium dicens:
Animadvertisti puerum meum Job? Non enim est similis illi quisquam in terris, homo sine querela, verus Dei cultor (Ibid., I, 8) . Et Tobias, post opera magnifica, post misericordiae suae multa et gloriosa praeconia, caecitatem luminum
passus, timens et benedicens in adversis Deum, per ipsam corporis sui cladem crevit ad laudem; quem et ipsum uxor sua depravare
tentavit dicens:
Ubi sunt justitiae
0588C
tuae
0588C Et eleemosynae
Voss. 2. Pem.
?
Ecce quae pateris (Tob. II, 14) . At ille, circa timorem Dei stabilis et firmus, et ad omnem tolerantiam passionis fide religionis armatus,
tentationi uxoris invalidae in dolore non cessit, sed magis Deum patientia majore promeruit. Quem postmodum Raphael angelus
collaudat et dicit:
Opera Dei revelare et confiteri honorificum est. Nam, quando orabas tu et Sara nurus tua, ego obtuli memoriam orationis
0589A
vestrae in conspectu claritatis Dei. Et cum sepelires tu mortuos simpliciter, et quia non es cunctatus exsurgere et derelinquere
prandium tuum, et abisti et condidisti mortuum, missus sum tentare te, et iterum
232
me misit Deus curare te et Saram nurum tuam. Ego enim sum Raphael unus ex septem Angelis sanctis qui assistimus et conversamur
ante claritatem Dei
(Tob. XII, 11-15) .
0589B
XI.—
Murmurandum non est. Hieronymus in Epistola ad
Pammachium et
Oceanum adversus Rufinum:
Prudentis hominis est, etiamsi doleat, dissimulare conscientiam et cordis nubilum frontis serenitate discutere. Inter mandata quae sanctus Ludovicus, rex Francorum, moriens dedit filio suo, istud imprimis reperitur:
Praeterea,
0589C
si Dominus tibi aliquam tribulationem habere permiserit, benigne et cum gratiarum actione debes suscipere. Fulgentius Placiades lib. II Mythologicon:
Sapiens enim dolorem suum aut benignitati commendat aut oblivioni. Idem supra dixerat oblivionem esse medicinam miseriarum. Horatius lib. II, Od. 3:
Aequam memento rebus in arduis
Servare mentem.
Epistola Oenonis ad Paridem, apud Ovidium:
Leniter ex merito quicquid patiare ferendum est:
Quae venit indigno poena, dolenda venit.
Vide A. Gellium, lib. XIII. cap. 26, et quae, ad erigendum animum Ciceronis exulis et afflicti, disserit Philiscus apud Dionem
Cassium lib. XXXVIII.
XI. Hanc tolerantiam justi semper habuerunt, hanc Apostoli disciplinam de Domini lege tenuerunt, non mussitare in adversis,
sed quaecumque in saeculo accidunt fortiter et patienter accipere, cum Judaeorum populus hinc semper offenderit quod adversus
Deum frequentius murmuraret, sicut testatur in Numeris Dominus Deus dicens:
Desinat murmuratio eorum a me, et non morientur (Num. XVIII, 25) . Murmurandum
0589B non est in adversis, fratres dilectissimi, sed patienter et fortiter quidquid acciderit sustinendum, cum scriptum sit:
Sacrificium Deo spiritus contribulatus, cor contritum et humiliatum Deus non despicit (Psal. L, 19) ; in Deuteronomio quoque moneat per Moysen Spiritus sanctus et dicat
0589B Monet . . . dicit.
Routh. ex 5 codd.
:
Dominus Deus tuus vexabit te, et famem injiciet tibi, et cognoscetur in corde
0590A
tuo si bene custodieris praecepta ejus, sive non (Deut. VIII, 2) . Et iterum:
Tentat vos Dominus Deus vester, ut sciat si diligitis Dominum Deum vestrum ex toto corde vestro et ex tota anima vestra (Deut. XIII, 4) .
0589C
XII.—
Sit licet rei familiaris amissio. Rufinus in Psal. XCV:
Turbetur terra, turbetur mare, turbentur omnia elementa; Dei servus intrepidus maneat.
Tentat vos. Ita etiam in libro
de Exhortatione Martyrii, cap. 9, et lib. III
Testimoniorum, cap. 15. Vide notas
0589D nostras ad Agobardum pag. 9.
XII.—
Navis gubernator. Hunc locum, antea mutilum, cum legeretur
nam pro
navis, nos supplevimus ope duorum veterum exemplarium. In tribus deest vocabulum
nam, quod alibi et in editionibus ponitur ante
gubernator. Error est. Sed tamen error ille ostendit veram esse lectionem quam nos afferimus. Lactantius lib. III, cap. 13:
Navis sine gubernatore abit pessum. Leo papa I in Epistola ad Rusticum:
Quis inter fluctus maris navem diriget, si gubernator abscedat? Seneca in libro
de Providentia, cap. 4:
Gubernatorem in tempestate, in acie militem intelligas. Idem Epist. CVIII.
Non magis mihi potest quisquam talis prodesse praeceptor, quam gubernator in tempestate nauseabundus. Tenendum est rapiente
fluctu gubernaculum, luctandum cum ipso mari, eripienda sunt vento vela.
Cicero lib. II de Divinatione:
Medicus morbum ingravescentem ratione praevidet, insidias
0590B
imperator, tempestates gubernator. Joannes Chrysostomus in Epistola CLXXXII
ad Venerium ait gubernatorem in tempestate cognosci, medicum optimum graviores corporis morbos indicare. Sidonius, lib. VIII, Epist.
X:
Medicus in desperatione, gubernator in tempestate cognoscitur. Quintilianus lib. IV, cap. 1:
Pessimus
0590C
certe gubernator qui navem, dum portum egreditur, impegit; et cap. 10:
Bonus gubernator numquam fecit naufragium. Vegetius lib. IV, cap. 15, dixit:
Quid enim salutis superest ei qui amiserit clavum? Cornelius Nepos in Vita Attici:
Gubernator praecipua laude fortior qui navem ex hieme marique scopuloso servat. Seneca Epist. XXX:
Magnus gubernator et scisso navigat velo; et si exarmavit, tamen reliquias navigii aptat ad cursum. Theodoretus Epist. LXXIX scribit maris agitationem prodere gubernatoris industriam. Nam, ut ait Hieronymus lib. I,
adversus Rufinum, navem agere ignarus navita timet. Apud Avitum Epist. XXXI legitur:
Alias autem quae ultio est, si navis in magistrum ventis furentibus non sine illorum periculo cedatur isto discrimine. Melius fortassis in codice Marnaesii, in quo scriptum est:
Si nautae sine magistro fuerint. Non sine illorum periculo ceditur isti discrimini. Hanc porro Aviti epistolam R. P. Harduinus t. II Conciliorum, p. 981, edidit tamquam novam ex codice manuscripto bibliothecae
regiae. Et tamen edita fuerat a Sirmundo anno 1643.
0590D
Delicata jactatio. Tertullianus in libro de Corona:
Novi pastores eorum in pace leones, in praelio cervos. Sidonius lib. V, Epist. VII:
Cum sint in praetoriis leones, in castris lepores. Martinus Magistri in libro
de Fortitudine, fol. 8:
Multi sunt qui in absentia periculorum multa proponunt, etiam sine ulla animi fictione, qui, oblatis periculis, a recto et
sancto proposito discedunt, quemadmodum in Evangelio legimus de Petro, qui in absentia
579
periculi de prope tamen instantis dicebat Christo: «Etiamsi oportuerit me mori tecum, non te negabo;» cum autem vidisset
Christum vinctum, ad vocem ancillulae dixit se non novisse eum.
Apud T. Livium, lib. IV, Vectius Messius, Volscos increpans, ait illos in otio tumultuosos esse, in bello segnes. Tacitus
in libro primo Historiarum:
Ignavissimus quisque et, ut res docuit, in periculo non ausurus, nimii verbis, linguae feroces. Et infra:
Illi ante discrimen feroces, in periculo pavidi.
0591C Dio Cassius lib. XLVI adnotat solere plerosque antequam in conspectum atque experientiam periculi pervenerint audaces esse.
Seneca
Troade.
O tumide, rerum dum secundarum status.
Extollit animos, timide cum increpuit metus.
Huc quoque referri possunt ista ex capite primo
Threnorum Hieremiae:
Facti sunt principes ejus velut arietes non invenientes pascua, et abierunt absque fortitudine ante faciem subsequentis (Thren. I, 6) .
0591D
Arbor. Supra in libro
de Unitate Ecclesiae pag. 197:
Triticum non rapit ventus, nec arborem solida radice fundatam procella subvertit. Seneca in libro
de Providentia, cap. 4:
Non est arbor solida nec fortis nisi in quam frequens ventus incursat. Ipsa etiam vexatione constringitur et radices altius
figit. Fragiles sunt quae in aprica valle creverunt.
XII. Sic Abraham Deo placuit, qui, ut placeret Deo, nec amittere filium timuit, nec gerere parricidium recusavit (Gen. XX)
. Qui filium non potes lege et sorte mortalitatis amittere, quid faceres si filium jubereris occidere? Ad omnia paratum facere
timor Dei et fides debet. Sit licet rei familiaris amissio, sit de infestantibus morbis assidua membrorum et cruenta vexatio,
sit de uxore, de liberis, de excedentibus charis funebris et tristis avulsio; non sint tibi scandala ista, sed praelia; nec
debilitent aut frangant Christiani fidem
0589B Christianam fidem
Routh. ex trib. cod.
, sed potius ostendant in colluctatione
0590B virtutem, cum contemnenda sit omnis injuria malorum praesentium fiducia futurorum bonorum. Nisi praecesserit pugna, non
potest esse victoria: cum fuerit in pugnae congressione victoria, tunc datur vincentibus et corona. Navis
0590B Nam gubernator.
Prisca et probata lectio Lips. Nam
et navis
expunxit Routh.
gubernator in tempestate dinoscitur, in acie miles probatur. Delicata jactatio est cum periculum non est. Conflictatio
0591A in adversis probatio est veritatis
0591C Virtutis
Grav. Routh.
. Arbor quae alta radice fundata est, ventis incumbentibus non movetur; et navis quae forti compage solida est
0591C Compage solidata
Lam. Ebor. Voss. 1, 2, 3. Nc. 1, 2. Lin. Rod. 1, 2, 3, 4. Routh. Lips.
, pulsatur fluctibus, nec foratur; et quando area fruges terit, ventos grana fortia et robusta contemnunt, inanes paleae flatu
portante rapiuntur.
XIII. Sic et apostolus Paulus, post naufragia, post flagella, post carnis et corporis multa et gravia tormenta, non vexari
sed emendari se dicit adversis, ut, dum gravius affligitur, verius probaretur:
Datus est mihi, inquit,
stimulus carnis meae, angelus Satanae qui me colaphizet, ut non extollar. Propter quod ter Dominum rogavi ut discederet a
me, et dixit mihi: Sufficit tibi gratia mea. Nam virtus in infirmitate perficitur
(II Cor. XII, 7-9) . Quando ergo infirmitas et imbecillitas
0591B et vastitas aliqua grassatur, tunc virtus nostra perficitur, tunc fides, si tentata perstiterit, coronatur, sicut scriptum
est:
Vasa figuli probat fornax, et homines justos tentatio tribulationis (Eccli. XXVII, 5) . Hoc denique inter nos et caeteros interest, qui Deum nesciunt, quod illi in adversis queruntur et murmurant,
nos adversa non avocant a virtutis et fidei veritate, sed corroborant
0592C Comprobant
Ar. Paris Lam. Ebor. Bod. 2, 3.
in dolore.
0591D
XIV.—
Vastitatis. Ita sexdecim libri veteres et editiones Manutii et Morellii. Aliam tamen lectionem, quae habet
vastationis, habent etiam septem libri veteres. Ego eam praefero quam major librorum manuscriptorum pars ostendit esse magis receptam,
praesertim cum vocabulo
vastitatis uti soleat sanctus Martyr.
Inconcussa. Multum variant in hoc loco vetera exemplaria. Quaedam habent
inconcussi, alia
inconcussis. Ego malo referre ad animam.
Oportet. Retinui hanc vocem, quamvis eam non repererim nisi in paucis veteribus libri, quia aut illa aut alia similis necessaria est
in hoc loco.
0592C
Fidentibus. Tres libri veteres
fidelibus. Vide quae notata sunt supra ad Epistolam quintam, pag. 391.
XIV. Hoc quod nunc corporis vires solutus in fluxum venter eviscerat, quod in faucium vulnera conceptus medullitus ignis
exaestuat, quod assiduo vomitu intestina quatiuntur, quod oculi vi sanguinis inardescunt, quod quorumdam vel pedes vel aliquae
membrorum partes contagio morbidae putredinis amputantur, quod per jacturas et damna corporum prorumpente
0591C languore vel debilitatur incessus, vel auditus,
0592A
233 obstruitur, vel caecatur aspectus, ad documentum proficit fidei. Contra tot impetus vastitatis et mortis inconcussi animi
virtutibus congredi, quanta pectoris magnitudo est! quanta sublimitas inter ruinas generis humani stare erectum, nec cum eis
quibus spes in Deum nulla est jacere prostratum! Gratulari magis oportet et temporis munus amplecti quod, dum nostram fidem
fortiter promimus, et labore
0592C In labore
Lam. Nc 1. Ebor. Bod. 2.
tolerato ad Christum per angustam Christi viam pergimus, praemium vitae
0592C Praemium viae
Bod. 1, 2, 4. Nc. 1. Routh.
ejus et fidei ipso judicante capiamus. Mori plane timeat, sed qui, ex aqua et Spiritu non renatus, gehennae ignibus mancipatur.
Mori timeat qui non Christi cruce et passione censetur: mori timeat qui ad secundam mortem de hac morte transibit: mori timeat
quem, de saeculo recedentem, perennibus
0592B poenis aeterna flamma torquebit: mori timeat cui hoc mora longiore confertur, ut cruciatus ejus et gemitus interim differatur.
0592C
XV.—
Venientis. In duobus libris veteribus scriptum est
venientis, et supra lineam
vel saevientis. Sic etiam in uno suo veteri legisse se testatur Morellius.
Lupanaria non timentes. Adversarii christianae religionis, qui saeviebant in nostros, virgines martyrio destinatas mittebant ad lupanaria, sequentes
videlicet instituta veterum Romanorum, qui nefas putabant si puellae integrae exirent e vita. Tertullianus in
0592D calce Apologetici:
Nam et proxime ad lenonem damnantes christianam, potius quam ad leonem, confessi estis labem pudicitiae apud nos atrociorem
omni poena et omni morte reputari.
Prudentius in carmine de sancta Agnete:
Hanc in lupanar tradere certum est ad aram ni caput applicet.
Apud Rufinum l. VIII, c. 12, legitur historia cujusdam feminae nobilis Antiochenae, quae, cum videret se et filias suas cogi
ad sacrificandum idolis, et nisi facerent, tormenta et mortem intentari, timeret porro ne pudicitiae suae et filiarum vis
inferretur, se cum illis projecit in fluvium in itinere positum. Inter caetera vero quae dixit filiabus suis ut eis suaderet
hunc exitum, ait:
Prostituentur ergo in publicis lupanaribus membra quae aer pene ipse publicus habuit incognita? Hinc factum ut, quia virgines christianae projiciebantur in lupanaria, creditum sit illas, quamvis vim passae pudicitiam
vere perdidissent, fuisse tamen virgines secundum
0593C Evangelium, ut ex Hieronymo et Augustino probat Algerus, scholasticus Leodensis, in capite 76 libri
de Misericordia et Justitia. Ego vero ex eodem Augustino addo illum in Epistola
ad Victorianum scribere violentiam factam in virgine, si illa non consenserit, non pro corruptionis turpitudine, sed pro passionis vulnere
deputandam, et in Epistola
ad Honoratum scribere pudicitiam non violari violentia, si mente servatur, quoniam nec in carne violatur quando voluntas patientis sua
turpiter carne non utitur, sed sine consensione tolerat quod alius operatur.
0593D Vide etiam Carolum Guyetum lib. II, cap. 7, pag. 173,
Heortologiae. Suetonius in Tiberio:
Immaturae puellae, quia more tradito nefas esset virgines strangulari; vitiatae prius a carnifice, dein strangulatae. De filia Sejani ita etiam testatur Dio Cassius lib. LVIII. Vide Baronium ad diem 21 Januarii.
Delicata matrona. Victor Vitensis lib. V, cap. 8:
Matrona nobilis ac delicata. Hieronymus in Epistola
ad Pammachium adversus errores Joannis Hierosolymitani:
Dei Filius unam morbidam ovem suis humeris portavit ad coelos, bajulans et patiens delicatam peccatricem.
580
Copiosus. Tres libri nostri et unus a Morellio citatus exhibent
torosus, id est qui pulpam carnis maculosam habet, in quo est robur et fortitudo. Unde
cervix torosa apud Catullum in carmine de Berecynthia,
colla torosa boum apud Ovidium in libro
0594C secundo
Metamorphoseon, et
torosa juventus in Satyra III Persii. Minucius Felix in ipso ferme initio,
Crispis torosisque ibidem erroribus delectat. In libro monasterii Beccensis scriptum est
corrosus pro
torosus.
XV. Multi ex nostris in hac mortalitate moriuntur, hoc est, multi ex nostris de saeculo liberantur. Mortalitas ista, ut Judaeis
et gentilibus et Christi hostibus pestis est, ita Dei servis salutaris excessus est. Hoc quod, sine ullo discrimine generis
humani, cum injustis moriuntur et justi, non est quod putetis bonis et malis interitum esse communem: ad refrigerium justi
vocantur, ad supplicium rapiuntur injusti; datur velocius tutela fidentibus, perfidis poena. Improvidi et ingrati sumus, fratres
dilectissimi, ad divina beneficia, nec quid nobis conferatur agnoscimus. Excedunt ecce in pace tutae cum gloria sua virgines,
venientis antichristi minas et corruptelas et lupanaria
0592C non timentes, pueri periculum lubricae aetatis evadunt,
0593A ad continentiae atque innocentiae praemium feliciter perveniunt, tormenta jam non timet delicata matrona, metum persecutionis
et manus cruciatusque carnificis moriendi celeritate lucrata. Pavore mortalitatis et temporis accenduntur tepidi, constringuntur
remissi, excitantur ignavi, desertores compelluntur ut redeant, gentiles coguntur ut credant, vetus fidelium populus ad quietem
vocatur, ad aciem recens et copiosus exercitus robore fortiore colligitur, pugnaturus sine metu mortis cum praelium venerit,
qui ad militiam tempore mortalitatis accedit.
0594C
XVI.—
Indigentibus. Istud adjecimus ex fide duorum veterum librorum nostrorum et duorum item Anglicanorum.
XVI. Quid deinde illud, fratres dilectissimi, quale est, quam pertinens, quam necessarium, quod pestis ista et lues, quae
horribilis et feralis videtur, explorat justitiam singulorum, et mentes humani generis examinat,
0593B an infirmis serviant sani, an propinqui cognatos pie diligant, an misereantur servorum languentium domini, an deprecantes
aegros non deserant medici, an feroces violentiam suam comprimant, an rapaces avaritiae furentis insatiabilem semper ardorem
vel metu mortis extinguant, an cervicem flectant superbi, an audaciam leniant
0593C Comprimant
Pem. Voss. 1, 2.
improbi, an pereuntibus charis, vel sic aliquid divites indigentibus largiantur et donent sine haerede morituri! Ut nihil
aliud mortalitas ista contulerit, hoc Christianis et Dei servis plurimum praestitit, quod martyrium coepimus libenter appetere,
dum mortem discimus non timere. Exercitia sunt nobis ista, non funera. Dant animo fortitudinis gloriam, contemptu mortis praeparant
ad coronam.
0594C
XVII.—
Perniciosa conceptio. Codex Seguierianus,
periculosa.
Aliud est enim. Joannes Picus Mirandula aliter legebat in suo codice. Scripsit enim:
Aliud est enim
0594D
martyrium deesse animo, aliud animum deesse martyrio. Ita in
Apologia.
Desiderat. Et istud quoque adjeeimus ex quibusdam codicibus nostris et ex quibusdam Anglicanis. Potest tamen esse glossema.
XVII. Sed fortasse aliquis opponat et dicat: Hoc
0593C me ergo in praesenti mortalitate contristat quod qui paratus ad confessionem fueram, et ad tolerantiam passionis toto me
corde et plena virtute devoveram,
0594A martyrio meo privor, dum morte praevenior. Primo in loco non est in tua potestate, sed in Dei dignatione martyrium, nec
potes te dicere perdidisse quod nescis an merearis accipere
234. Tunc deinde Deus scrutator
0593C Scrutator est
Voss. 2. Pem. Saris. Bod. 1. 4.
renis et cordis et occultorum contemplator et cognitor videt te et laudat et comprobat, et qui perspicit apud te paratam
fuisse virtutem, reddet pro virtute mercedem. Numquid Cain cum Deo munus offerret jam peremerat fratrem? Et tamen parricidium
mente conceptum Deus providus ante damnavit. Ut illic cogitatio mala et perniciosa conceptio Deo providente prospecta est
0594C Perspecta
Lips. Voss. 2. 3.
, ita et in Dei servis, apud quos confessio cogitatur et martyrium mente concipitur, animus ad bonum deditus Deo judice coronatur.
Aliud est martyrio animum deesse, aliud animo defuisse
0594B martyrium. Qualem te invenit Dominus cum vocat, talem pariter et judicat, quando ipse testetur et dicat:
Et scient omnes Ecclesiae quia ego sum scrutator renis et cordis (Apoc. II, 23) . Nec enim Deus sanguinem nostrum desiderat
0594C Desiderat
deest in Ed. Princ. aliisq. Routh.
, sed fidem quaerit. Nam nec Abraham, nec Isaac, nec Jacob occisi sunt, et tamen fidei ac justitiae meritis honorati inter
Patriarchas primi esse meruerunt; ad quorum convivium congregatur quisquis fidelis et justus et laudabilis invenitur.
0594D
XVIII.—
Quam praeposterum. Ista exstant apud Gratianum XIII, q. 2, et apud Guillelmum Durandi in tractatu
de Modo celebrandi Concilii generalis, part. III, rubr. 6.
Pervicacium more servorum. Tacitus lib. I Historiarum:
Pervicax etiam adversus tormenta servorum fides. Vide Macrobium. lib. I
Saturnal, cap. 11. Idem Tacitus lib. IV
Annalium tradit Octaviam Neronis accusatam de servili amore, et actas ob id de ancillis quaestiones, ac vi tormentorum victis quibusdam
ut falsa annuerent, plures perstitisse sanctitatem dominae tueri. Suetonius in Caligula:
Mulieri libertinae
0595C
octoginta donavit, quod excruciata gravissimis tormentis de scelere patroni reticuisset. Alterius libertinae, cui Epicharis nomen erat, quae tormentis dilacerata numquam fateri voluit ea quae illi objiciebantur,
quamvis vera essent, mentionem facit Tacitus in libro XV
Annalium. Ammianus Marcellinus, lib. XXVIII, mentionem facit ancillae a qua
0595D contigua morti tormenta voces expresserunt obliquas in caput domini. Vide Plinium, lib. VII, cap. 23; Justinum, lib. XLIV;
Senecam, lib. IV,
de Beneficiis, cap. 19, et Epist. 6 ad illum locum,
in equuleo teneat, id est, ut Muretus interpretatur, non indicet conscios, nihil eorum prodat propter quae torquetur. Vide etiam Valerium Maximum,
lib. VI, cap. 8 et lib. VIII, cap. 4; Quintilianum, lib. II, cap. 20; Dionem Cassium, l. XLVII; Victorem Vitensem, lib. V,
cap. 2, et Patricium Junium in notis ad Epistolam Clementis
ad Corinthios, pag. 9.
XVIII. Meminisse debemus voluntatem nos, non nostram, sed Dei facere debere, secundum quod nos Dominus quotidie jussit orare.
Quam praeposterum est, quamque perversum, ut, cum ei voluntatem fieri postulemus, quando evocat nos et accersit de hoc
0594C mundo Deus, non statim voluntatis ejus imperio pareamus. Obnitimur et reluctamur, et, pervicacium more servorum, ad conspectum
Domini cum tristitia
0595A et moerore perducimur, exeuntes istinc necessitatis vinculo, non obsequio voluntatis; et volumus ab eo praemiis coelestibus
honorari ad quem venimus inviti! Quid ergo oramus et petimus ut adveniat regnum coelorum, si captivitas terrena delectat?
Quid precibus frequenter iteratis rogamus et poscimus ut acceleret dies regni, si majora desideria et vota potiora sunt servire
istic diabolo quam regnare cum Christo?
0595D
XIX.—
Audivit ut diceret. Interpres praefationis in altercationem Jasonis et Papisci:
Ad hoc enim viderat ut referret. Tertulliauus in extremo libro de Virginibus velandis:
Nobis Dominus etiam revelationibus velaminis spatia metatns est. Nam cuidam sorori nostrae angelus in sommis cervices quasi
applauderet verberans, Elegantes, inquit, cervices et merito nudae. Bonum est usque ad lumbos a capite veleris, ne et tibi
cervicum
0596C
libertas non prosit. Et utique quod uni dixeris omnibus dixeris. Audivit ergo ut diceret. Idem in libro de Idololatria:
Hoc in loco ex auctoritate Dei contestor quia nec tutum est subtrahere quodcumque uni fuerit ostensum, utique omnium causa. Augustinus, lib. VIII
Confess., cap. 5:
Sed ubi mihi homo tuus Simplicianus de Victorina ista narravit, exarsi ad imitandum. Ad hoc
0596D
enim et ille narraverat.
Sacerdotem. Haec tantum veteres editiones et omnes fere libri nostri veteres et Anglicani. Pamolins, ex editione quae dicitur Gravii
et ex veteri codice, scripsit
sacerdotem Dei. Sed ego vocem
Dei non inveni nisi in sex codicibus antiquis. Seguierianus illam non habet.
XIX. Denique, ut manifestius divinae providentiae indicia clarescerent quod Dominus praescius futurorum suis consulat ad
veram salutem, cum quidam de collegis et consacerdotibus nostris, infirmitate
0595C
Sic decem mss. Anglor. Nostris jam
Oxon.
defessus et de appropinquante jam morte sollicitus, commeatum sibi precaretur, adstitit deprecanti et jam pene morienti juvenis
honore et majestate venerabilis,
0595B statu celsus
0595C
Sic sex codd. Anglic. Excelsus
Oxon.
et clarus aspectu, et quem assistentem sibi vix posset humanus aspectus oculis carnalibus intueri, nisi quod talem videre
jam poterat de saeculo recessurus. Atque ille
0595C Ad quem ille
Lam. Ebor. Nc. 1. Bod. 2.
non sine quadam animi et vocis indignatione infremuit et dixit: «Pati timetis, exire non vultis, quid faciam vobis?» Increpantis
vox est et monentis, qui de persecutione sollicitis, de accersitione securis
0595C Sollicitus . . . securus
Routh. ex codd. Nc. 4 suis 5 Pamelius.
non consentit ad praesens desiderium, sed consulit in futurum. Audivit frater noster et collega moriturus quod caeteris diceret.
Nam qui moriturus audivit, ad hoc audivit ut diceret. Audivit non sibi ille, sed nobis. Nam quid sibi disceret jam recessurus?
Didicit immo nobis
0595C Nobis
deest in 14 codd. Anglor. Rejicitur a Routh. Lips.
remanentibus, ut, dum sacerdotem qui commeatum petebat increpitum esse comperimus, quid cunctis
0595C expediat agnosceremus
0595C Nosceremus
Lam. Ebor. Nc. 1, 2. Bod. 1, 2, 3, 4.
.
0596D
XX.—
Atras vestes. Veteres enim eo colore utebantur in luctu. Vincentius Lirinensis conqueritur viduas sub Arianorum persecutione fuisse depullatas,
quia nimirum ferebant vestes pullas, id est nigras. Apud Paulum lib. I
Sententiar., tit. 23, et hinc in libro VII
Capitularium, c. 743, legitur:
Qui luget abstinere debet a conviviis ac ornamentis et veste alba. Et tamen Herodianus, l. III, notat mulieres Romanas in luctu indutas fuisse vestibus albis exilibus, ut moerentium speciem
praeberent, cum contra viri vestibus atris essent amicti. Vide etiam
Quaestiones Romanas Plutarchi.
XX. Nobis quoque ipsis minimis et extremis quoties
0596A revelatum est, quam frequenter atque manifeste de Dei dignatione praeceptum est ut contestarer assidue et publice praedicarem
fratres nostros non esse lugendos accersitione Dominica de saeculo liberatos, cum sciamus non eos amitti
0596C Non amitti, sed recedentes
Ar. et caeteri modo memorati.
sed praemitti, recedentes praecedere, ut proficiscentes, ut navigantes solent, desiderari eos debere, non plangi, nec accipiendas
esse hic atras vestes,
235 quando illi ibi indumenta alba jam sumpserint, occasionem dandam non esse gentilibus ut nos merito ac jure reprehendant quod
quos vivere apud Deum dicimus, ut extinctos et perditos lugeamus, et fidem quam sermone et voce depromimus cordis et pectoris
testimonio non probemus. Spei nostrae ac fidei praevaricatores sumus; simulata
0596C Si stimulate,
Voss. 1. Bod. 4.
, ficta, fucata videntur esse quae
0596B dicimus. Nihil prodest verbis praeferre virtutem et factis destruere veritatem.
0596D
XXI.—
Plangimus ac dolemus. Ait Cyprianus nobis,
0597B qui spem resurrectionis habemus, licitum non esse flere mortuos. Quod intelligendum est de immodico fletu. Alioqui enim
Christus lacrymandi usum in mortibus amicorum suo exemplo comprobavit apud Bethaniam; ubi, cum vidisset Mariam et Judaeos
flentes ob mortem Lazari,
581 flevit et ipse. Unde collegerunt Judaei illum valde amatum fuisse a Christo. Nam supremae illae lacrymae, ut diximus ad librum
sextum Salviani, amantium magis sunt quam moerentium, quamvis
0597C etiam moerentium sint et amicos desiderantium. Eleganter itaque Seneca dixit in Epistola LXIII:
Nobis autem ignosci potest prolapsis ad lacrymas, si non nimiae decurrerunt, si ipsi illas repressimus. Nec sicci sint oculi
amisso amico nec fluant. Lacrymandum est, non plorandum.
Vide sancti Joannis Chrysostomi Homiliam
de Mortuis non immoderate lugendis, et Ruricium lib. II, Epist. 4. Vide etiam supra, p. 168, Epistolam
ad Tyrasium. Adde Dionem Chrysostomum, qui in Oratione XXIX docet defunctos memoria honorandos esse, non lacrymis. Luctus tempus olim
definitum erat apud Romanos. Seneca ait alicubi annum datum esse mulieribus ad luctum, non ut tamdiu lugerent, sed ne diutius.
Apud T. Livium, lib. II, funus Bruti consulis magno apparatu legimus fuisse celebratum.
Sed multo magis morti decus, inquit Livius,
publica fuit moestitia, eo ante omnia insignis quod matronae annum ut parentem eum luxerunt, quod tam acer ultor violatae
pudicitiae fuisset.
Sic P. Valerium Publicolam
0597D annum unum matronae luxerunt, teste Plutarcho. Sic Coriolanum, ut testatur idem auctor, matronae quoque luxerunt. Dio, l.
LV, memoriae prodidit decretum esse ut mulieres anno integro lugerent post mortem Augusti. Apud Spartanos, ut in Lycurgo tradit
Plutarchus, luctus finiebatur duodecimo die.
Si in Christum credimus. Ita scribendum et distinguendum esse censuimus, secuti auctoritatem sex veterum exemplarium. Haec enim lectio mihi videtur
esse praeferenda vulgatae, quam heic subjicio in gratiam illorum qui illam fortasse putabunt fuisse retinendam.
Si in Christum credimus, fidem verbis et promissis ejus habeamus, et non morituri in aeternum, ad Christum, cum quo victuri
et regnaturi semper sumus, laeta securitate veniamus.
Ubi interim admonendum est vocem
morituri non exstare in illis sex antiquis exemplaribus,
morimur vero vel
moriemur
0598B haberi in pluribus antiquis codicibus et editionibus.
XXI. Increpat
0596C Improbat
Impr. onmes utque ad edit. Lips. Improperat
conjiciunt Angli. Increpat
duo tantum codd. Angli.
denique apostolus Paulus et objurgabat et culpat si qui contristentur in excessu suorum:
Nolumus
0596C Nolo
Bod. 1. 3.
, inquit,
ignorare vos, fratres, de dormientibus, ut non contristemini sicut et caeteri qui spem non habent. Si enim credimus quia Jesus
mortuus est et resurrexit, sic et Deus eos qui dormierunt in Jesu adducet cum illo
(I Thessal. IV, 13, 14) . Eos contristari dicit in excessu suorum qui spem non habent. Qui autem spe vivimus et in Deum
credimus et Christum passum esse pro nobis et resurrexisse confidimus, in Christo manentes, et per ipsum atque in ipso resurgentes,
quid aut ipsi recedere istinc de saeculo nolumus, aut nostros recedentes quasi perditos
0596C plangimus ac dolemus, ipso Christo Domino et Deo nostro monente ac dicente:
Ego sum resurrectio et
0597A
vita. Qui credit in me, licet moriatur, vivet; et omnis qui vivit et credit in me, non morietur in aeternum (Joan. XI, 25, 26) . Si in Christum credimus, si fidem verbis et promissis ejus habemus, et non morimur in aeternum,
0597B Credimus, fidem verbis . . . habeamus et non morituri in aeternum
lect. omnibus edd. communis usque ad Lips. paucis exceptis, qui habent Non moriemur.
ad Christum, cum quo et victuri et regnaturi semper sumus, laeta securitate veniamus.
0598B
XXII.—
Dignitatem. Duae fuere antiquitus loci istius lectiones. Quidam enim codices praeferunt
firmitatem et supra lineam
vel dignitatem. Alii
dignitatem tantum. Et sic legebat Florus. Hinc orta discrepantia quae invenitur in antiquis exemplaribus. Ego legi
firmitatem in tribus absque ullo additamento.
Nostra conversatio. Vide Frontonis Ducaei notas ad panegyricum sancti Joannis Chrysostomi in sanctum
0598C martyrem Lucianum.
Conformatum. Duae quoque antiquitus fuere lectiones hujus loci. Duo quippe libri veteres habent
configuratum, et supra lineam
vel conformatum. Veteres librarii posuerunt eam lectionem quae magis illis placuit. Pamelius maluit
configuratum. Ego scribo
conformatum, quia ita inveni scriptum in viginti et duobus exemplaribus nostris, quorum unum est Seguierianum, et in quinque Anglicanis,
tum etiam in excerptis Flori, et quia sic etiam scriptum est lib. III
Testimoniorum, cap. 11. Contra, apud Reginonem lib. II, cap. 108,
de Disciplinis ecclesiasticis legendum est:
Sed haec sententia canonicis atque apostolicis infirmatur documentis, pro eo quod nos edidimus
informatur. Apud sanctum Gregorium lib. I, Epist. 71 vel 73,
ad Petrum subdiaconum, legitur:
Ut de aequitate servata praefati episcopi relationibus ipse lauderis. Pro quo tres optimi et antiquissimi libri habent
relationibus informemur. Quod ego melius esse puto. Et
0598D fortasse legendum est
relationibus informemur et tu ipse lauderis.
Secundum fidem veri. Haec lectio, quam exhibent undecim exemplaria, in quibus pono Seguierianum, est optima. In duobus aliis scriptum est
verbi. Morellius adnotat se vidisse scriptum in antiquis
veri, alias verbi. Quod confirmat nostram lectionem. In codice Beccensi et in editione Morellii legitur
veritatis.
XXII. Quod interim morimur, ad immortalitatem morte transgredimur; nec potest vita aeterna succedere, nisi hinc contigerit
exire. Non est exitus iste, sed transitus et temporali itinere decurso ad aeterna transgressus. Quis non ad meliora venire
0597B Venire
solus addit Baluz. nulla data ratione.
festinet? quis non mutari et transformari
0597B Reformari
habent caeteri omnes, mutavit Baluz. ignota
0598B
ratione.
ad Christi speciem et ad coelestis gloriae dignitatem venire citius exoptet, Paulo apostolo praedicante et dicente:
Nostra autem conversatio, inquit,
in coelis est
0598B Coelestis esse
Saris.
,
unde et Dominum
0597B
exspectamus Jesum Christum, qui transformabit
0598B Reformabit
Lam. Ebor. Voss. 3.
corpus humilitatis nostrae conformatum
0598B Conformatum
Lam. Ebor. Bod. 1, 3, 4.
corpori claritatis suae (Philip. III, 20, 21) . Tales nos futuros et Christus
0598A Dominus pollicetur, quando, ut cum illo simus, et cum illo in aeternis sedibus vivamus, atque in regnis coelestibus gaudeamus,
Patrem pro nobis precatur dicens:
Pater, quos mihi dedisti volo ut ubi ego fuero et ipsi sint mecum, et videant claritatem quam mihi dedisti priusquam mundus
fieret
(Joan. XVII, 24) . Venturus ad Christi sedem, ad regnorum coelestium claritatem, lugere non debet nec plangere, sed potius,
secundum pollicitationem Domini, secundum fidem veri, in profectione hac sua et translatione gaudere.
0598D
XXIII.—
De hoc contagio. Quamvis hanc lectionem praeferat major pars veterum exemplarium, in aliis tamen pluribus et in antiquis editionibus legitur
de hac contagione. Primus Manutius invexit eam quam nos retinuimus. Utraque bona est.
Sed et per Salomonem. Vide annotationem Pamelii ad hunc locum.
(Sed et per Salomonem docens Spiritus sanctus,
Librum Sapientiae Salomoni adscribit, non Cyprianus
0599C
modo tum hic tum infra lib. de Exhort. Mart.,
cap. 1, ad Testim. II,
cap. 13, et III,
cap. 15, 53, 59 ac 66, sed et Egesippus et Irenaeus, et omnis (inquit Eusebius Hist. ecclesiast. lib. quarto, cap. 22)
antiquorum chorus; Tertull. etiam lib. de Praescription adv. haeret.
Orig. lib. VIII,
in Epistolam ad Rom.; D. D. Hilarius in Psal. CXXIII;
Basilius lib. V contra Eunom.;
Evaristus epistola ad Afric.; Felix, 1 epistola, ad Gallos; Felix, 2 epistola, ad D. Athanasium; Epiphanius Haeres. 76
et lib. de Ponder. et Mens.;
Damasc. lib. IV,
cap. 18; Amb., in Psal. I,
et lib. de Paradiso,
c. 12; et vel ipse D. Hieronymus, epistola ad Paulinam de Instit. fil.
Causam reddit D. Aug. in haec verba lib. XVII de Civit. Dei,
cap. 20: «Alii duo libri, quorum unus Sapientia, alter vero Ecclesiasticus dicitur, propter eloquii nonnullam similitudinem,
ut Salomonis dicantur obtinuit consuetudo.» Quod ipsum tamen adhuc retractare videtur lib.
II,
c. 4: «Et certe multae ejus libri sententiae VII, VIII
et IX
cap. soli conveniunt Salomoni. Titulus etiam graecus est Σολόμοντος.
Quare probatur
0599D
mihi Dn. Joannis Driedonis opinio de Dog. eccles.
lib. I,
Philonem illum Judaeum, supra 160 annos ante natum Christum, temporibus Oniae Pontificis, sparsas passim Salomonis sententias
in unum hoc congessisse volumen. Eo magis quod
III
Reg. ult. cap. scribatur locutus tria millia parabolarum, carminum quinque millia, et disseruisse de jumentis, volucribus,
reptilibus et piscibus, etc. Confirmat, quod ipsa illius Proverbia, non ab illo sed diu postea a ministris Ezechiae regis
(aut juxta rabbi Moysen ab Isaia) in unum collecta, constet ex Proverb. c.
XXV.
Utut sit, pro doctrina Spiritus sancti hoc loco et epistola LXXXI,
ac Ad demetrian.
pro Scriptura divina agnoscit Cyprianus, nec minus alii veteres ubi hunc librum citant, nominatim Dionys. Areopag. cap. 4, de Div. Nom.,
et Concil. Sardinense epistola ad omnes episcopos. Quare hunc locum citans D. Aug., lib. de Praedest. Sanct.
cap. 14: «Quae cum ita sint, inquit, non debuit repudiari sententia libri
0600C
Sapientiae, qui meruit in Ecclesia Christi, de gradu lectorum Ecclesiae Christi tam longa annositate recitari, et ab omnibus
Christianis, ab episcopis usque ad extremos laicos fideles poenitentes, catechumenos, cum veneratione divinae auctoritatis
audiri.» Et paulo post: «Oportet ut istum librum Sapientiae omnibus tractatoribus anteponant, quoniam sibi eum anteposuerunt
etiam temporibus proximis Apostolorum egregii tractatores; qui eum testem adhibentes, nihil se adhibere nisi divinum testimonium
crediderunt.» Immo ipse apostolus Paulus, Rom.
XI
et Hebr. XI,
ad 9, 6 et 15. Sapientiae libri cap. alludit. Haec paulo prolixius, propter eos, qui librum hunc etiam hodie in canonem Scripturarum
recipere nolunt, quia D. Hieron. in canone Judaeorum haberi negat; quum tamen in Ecclesiae canone numeretur a D. Aug., concilio
Carthag., Innocencentio, Gelasio et Isidoro, locis infra citatis lib.
Test. I,
cap. 20. Pamel.)
Raptus est. Vide sanctum Augustinum cap. 14
0600D
de Praedestinatione Sanctorum.
Deo suo anima devota. Hieronymus in Dialogo adversus Luciferianos:
Simplicitas cordis et devota Deo suo anima. Auctor Epistolae
ad Oceanum, de ferendis Opprobriis, edita sub nomine Hieronymi:
Videat ergo anima Deo devota ne insipientium
582
risus eam vel stultorum hominum vanissimus sermo confundat.
XXIII. Sic denique invenimus et Enoch translatum esse, qui Deo placuit, sicut in Genesi testatur et loquitur Scriptura divina:
Et placuit
0598B Placuit, inquit
Lam. Ebor. Nc 1,
Enoch Deo, et non est inventus postmodum, quia Deus illum transtulit (Gen. V, 24) . Hoc fuit placuisse in conspectu
0598B Dei, de hoc contagio saeculi meruisse transferi. Sed et per Salomonem docet Spiritus sanctus eos qui Deo placeant maturius
istinc eximi et citius liberari,
0599A ne, dum in isto mundo diutius immorantur, mundi contactibus polluantur.
Raptus est, inquit,
ne malitia mutaret intellectum illius (Sap. IV, 11, 14) .
Placita enim erat Deo anima ejus. Propter hoc properavit ebducere eum de media iniquitate
0599B De medio iniquitatis
Oxon.
. Sic et in Psalmis ad Dominum properat spiritali fide Deo suo anima devota dicens:
Quam dilectissimae habitationes tuae, Deus virtutum! Desiderat et properat anima mea ad atria Dei
0599B Ad atria tua, Deus
Ver.
(Psal. LXXXIII, 2, 3) .
XXIV. Ejus est in mundo diu velle remanere quem mundus oblectat, quem saeculum blandiens atque decipiens illecebris terrenae
voluptatis invitat. Porro, cum mundus oderit Christianum,
236 quid amas eum qui te odit, et non magis sequeris Christum, qui te et redemit et diligit? Joannes in Epistola sua clamat
0599B et loquitur, et ne, carnalia desideria sectantes, mundum diligamus hortatur:
Nolite, inquit,
diligere mundum neque ea quae in mundo sunt. Si quis dilexerit mundum, non est charitas Patris in illo; quia omne quod in
mundo est concupiscentia carnis est et concupiscentia oculorum et ambitio saeculi, quae non est a Patre, sed ex concupiscentia
mundi. Et mundus transibit et concupiscentia ejus: qui autem fecerit voluntatem Dei manet in aeternum, quomodo et Deus manet
in aeternum
(I Joan. II, 15-17) . Potius, fratres dilectissimi, mente
0600A integra, fide firma, virtute robusta, parati ad omnem voluntatem Dei simus, pavore mortis excluso, immortalitatem quae sequitur
cogitemus. Hoc nos ostendamus esse quod credimus, ut neque charorum lugeamus excessum, et cum accersitionis propriae dies
venerit, incunctanter et libenter ad Dominum ipso vocante veniamus.
XXV. Quod cum semper faciendum fuerit Dei servis, nunc fieri multo magis debet, corruente jam mundo et malorum infestantium
turbidinibus obsesso; ut qui cernimus coepisse jam gravia et scimus imminere graviora, lucrum maximum computemus si istinc
velocius recedamus. Si in habitaculo tuo parietes vetustate nutarent, tecta desuper tremerent, domus jam fatigata, jam lassa,
aedificiis senectute
0600B labentibus, ruinam proximam minaretur, nonne omni celeritate migrares? Si navigante te turbida et procellosa tempestas fluctibus
violentius excitatis praenuntiaret futura naufragia, nonne portum velociter peteres? Mundus ecce nutat et labitur, et ruinam
sui non jam senectute rerum, sed fine testatur; et tu non Deo gratias agis, non tibi gratularis quod, exitu maturiore subtractus,
ruinis et naufragiis et plagis imminentibus exuaris?
0600B Eximaris
Routh.
0600D
XXVI.—
Fratres dilectissimi. In codice Seguieriano et istic et alibi hae duae voces sic scriptae sunt, Ff. Dd. Quod idcirco admoneo ut ostendam exactam
diligentiam viri doctissimi Joannis Tilii, qui, cum ederet opera Paciani episcopi Barcinonensis, et in Paraenesi ad poenitentiam
legeret in libro veteri,
scripta sunt haec Ff. Dd. et perpetuis caesa monumentis, noluit extendere, quamvis posset, sed in margine posuit arbitrari se his notis significari
dilectissimi fratres, quo modo scriptum est in veteri codice Carthusiae majoris. Galesinius, quamvis non haberet
0601B hanc auctoritatem, sic in sua editione posuit uti Tilius conjecerat esse scribendum.
Amplectamur diem. Citat hunc locum sanctus Augustinus lib. IV,
contra duas epistolas Pelagianorum, cap. 8.
Et regno. Antea legebatur
et regno coelesti. Verum vox
coelesti glossema est hominis qui nesciebat Cyprianum uti simpliciter verbo regni ad significandum regnum Christi, id est coeleste.
Ego sane vocem
coelesti reperi in duobus codicibus antiquis. At
0601C deest in aliis quatuordecim nostris et in octo Anglicanis.
De sua incolumitate. Haec est lectio omnium veterum editionum, omnium librorum nostrorum et decem Anglicanorum; atque ita referunt sanctus Augustinus
in libro
de Praedestinatione Sanctorum c. 19, et auctor Sermonis
in festo Sanctorum omnium editus in appendice tomi V Operum ejusdem sancti pag. 350, qui exstat etiam in codice homiliarum qui
0602B tribuitur Alcuino. Ruricius, episcopus Lemovicensis, l. II, Epist. 4:
Credite mihi, fratres charissimi, quia illa jam de sua quiete secura, de nostra est salute sollicita. Vide dissertationem XXVII Maximi Tyrii. Primus Erasmus posuit
immortalitate. Eam lectionem retinuit editio Manutii. Morellius rejecit et posuit
incolumitate. Pamelius, Rigaltius et alii maluerunt
immortalitate. Duo aut tria vetera exemplaria:
Jam de sua securi, adhuc de nostra incolumitate solliciti. Weselius Groningensis in epistola ad Bernardum Meppensem:
Orant
0602C
pro nobis defuncti ut in illorum felicem societatem traducamur. Vide supra pag. 467.
Passionis victoriam. Duo libri veteres
gloriam.
Gloriae suae. Tredecim libri veteres habent
claritatis, vocabulo frequentissimo apud Cyprianum. Alii quinque
charitatis, errore videlicet librariorum pro
claritatis. In tribus aliis scriptum est,
daturus eis amplissima munera et claritatis suae praemia.
XXVI. Considerandum est, fratres dilectissimi, et
0601A identidem cogitandum renuntiasse nos mundo, et tamquam hospites et peregrinos istic
0601B Hic
Lam. Saris. Bod. 1, 2, 3, 4.
interim degere. Amplectamur diem qui assignat singulos domicilio suo, qui nos istinc ereptos et laqueis saecucularibus exsolutos
paradiso restituit et regno. Quis non peregre constitutus properaret in patriam regredi? quis non, ad suos navigare festinans,
ventum prosperum cupidius optaret, ut velociter charos liceret amplecti? Patriam nostram paradisum computamus
0602B Nos paradisum computemus
Bod. 2.
: parentes Patriarchas habere jam coepimus. Quid non properamus et currimus ut patriam nostram videre, ut parentes salutare
possimus? Magnus illic nos charorum numerus exspectat, parentum, fratrum, filiorum frequens nos et copiosa turba desiderat,
jam de sua incolumitate secura, et adhuc
0601B de nostra salute sollicita. Ad horum conspectum et complexum venire quanta et illis et nobis in commune laetitia est? Qualis
illic coelestium regnorum
0602A voluptas sine timore moriendi, et cum aeterni ate vivendi quam summa et perpetua felicitas! Illic Apostolorum gloriosus
chorus, illic Prophetarum exultantium numerus, illic Martyrum innumerabilis populus ob certaminis et passionis victoriam coronatus,
triumphantes illic; Virgines, quae concupiscentiam carnis et corporis continentiae robore subegerunt; remunerati misericordes,
qui alimentis et largitionibus pauperum justitiae opera fecerunt, qui Dominica praecepta servantes ad coelestes thesauros
terrena patrimonia transtulerunt. Ad hos, fratres dilectissimi, avida cupiditate properemus, ut cum his cito esse, ut cito
ad Christum venire contingat optemus. Hanc cogitationem nostram Deus videat, hoc propositum mentis et fidei Dominus Christus
aspiciat,
0602B daturus eis gloriae suae ampliora praemia quorum circa se fuerint desideria majora.