237 Liber De Opere Et Eleemosynis.
0601D
De Opere Et Eleemosynis. De hoc libro sic loquitur sanctus Hieronymus in Epistola
ad Pammachium de Dormitione Paulinae:
Quantas vires habeat misericordia et quibus donanda sit praemiis, et beatus Cyprianus grandi volumine prosequitur, et Danielis
consilium probat, qui regem impiissimum, si audire voluisset, dicit pauperum sustentatione salvandum.
0601D
0601D
I.—
Multa et magna. Hic locus in graecam linguam versus prolatus est in concilio Ephesino inter testimonia Patrum et martyrum adversus haeresim
0602D Nestorii. Itaque in antiqua versione istius concilii non describuntur Cypriani verba, sed alia translata ex graeco sermone.
Exstat ea versio inter Opera Marii Mercatoris, pag. 180 editionis nostrae. Hunc porro locum lectum fuisse in concilio testatur
etiam vincentius Lirinensis.
Filium misit. In editionibus posterioribus et in tribus antiquis codicibus legitur
filium suum. Sane vox
suum exstat in Epistola Pauli
ad Galatas, ex qua sumptus est hic locus. Exstat etiam lib. II
Testimoniorum,
0603D cap. 8, Delevi tamen, quia deest in viginti libris veteribus, apud Marium Mercatorem, in editione Spirensi, in antiqua Veneta,
in Erasmica. Addita primo fuit in editione Manutii. Morellius expunxit.
Curaret. Antea legebatur
sanaret. Mutare coactus sum, quia omnes fere libri veteres habent lectionem quam profero.
Nam cum Dominus. Refert hunc locum sanctus Augustinus lib. IV
contra duas Epistolas Pelagianorum, cap. 8.
Antiqua. Ita veteres libri fere omnes et veteres editiones. Pamelius posuit
antiqui. Quam lectionem inveni etiam in quibusdam libris antiquis.
I. Multa et magna sunt, fratres
0601D Dilectissimi
Ar.
charissimi beneficia divina quibus in salutem nostram Dei Patris et Christi larga et copiosa clementia et operata sit et
0602D semper operetur, quod conservandis ac vivificandis nobis Pater Filium misit, ut reparare nos posset, quodque Filius missus
esse et hominis filius fieri voluit
0603A
0603C
Sic Lam. Ben. Ebor. Ar. Ver. Bod. 1, 2, 3. Esse et hominis filius voluit
Imp. Dici se et hominis filium
Ver.
ut nos Dei filios faceret. Humiliavit se, ut populum qui prius jacebat erigeret: vulneratus est, ut vulnera nostra curaret
0603C Sic
West. Lam. Ebor. Ar Bod. 1, 3, 4. Genev. Ver. Thu. Sanaret
Oxon.
: servivit, ut ad libertatem servientes extraheret: mori sustinuit, ut immortalitatem mortalibus exhiberet. Multa haec sunt
et magna divinae misericordiae munera
0603C Misericordiae opera
Ar.
. Sed adhuc, qualis providentia illa et quanta clementia est quod nobis salutari ratione prospicitur, ut homini qui redemptus
est reservando plenius consulatur! Nam, cum Dominus adveniens sanasset illa quae Adam portaverat vulnera, et venena serpentis
antiqua
0603C
Sic, Serpentis antiqua
Thu. Foss. Man.
curasset, legem dedit sano
0603C Sanis
Nc. 1. Peccarent
Nc. 1.
, et praecepit ne ultra jam peccaret, ne quid peccanti gravius eveniret. Coarctati eramus et in angustum innocentiae praescriptione
conclusi. Nec haberet
0603C Habebat
West. Aug. Saris.
quid fragilitatis humanae infirmitas atque
0603B imbecillitas faceret, nisi iterum pietas divina subveniens, justitiae et misericordiae operibus ostensis, viam quamdam tuendae
salutis aperiret, ut sordes postmodum, quascumque contrahimus
0603C Contraximus
Nc. 2.
, eleemosynis abluamus.
II. Loquitur in Scripturis divinis Spiritus sanctus et dicit:
Eleemosynis et fide delicta purgantur (Prov. XV, 27) . Non utique illa delicta quae fuerant ante contracta, nam illa Christi sanguine et sanctificatione purgantur.
Item denuo dicit:
Sicut aqua extinguit ignem, sic eleemosyna extinguit peccatum (Eccli. III, 33) . Hic quoque ostenditur et probatur quia, sicut lavacro aquae salutaris gehennae ignis extinguitur, ita
et eleemosynis atque operationibus
0603C Operationibus
Bod. 1, 2, 3, 4. Operibus
Oxon.
justis delictorum flamma
0603C Delictorum fomes
Bod. 3.
sopitur. Et quia
0603C Ut quia
Bod. 1.
semel in Baptismo remissa peccatorum datur
0603C
Sic Foss. Lam. Ebor. Remissio
Imp. Repromissa peccatorum venia datur assidua
Bod. 3.
, assidua et jugis operatio
0603C Baptismi instar imitata
0604C Baptismi instar operata
Bod. 4.
, Dei rursus indulgentiam largitur
0604C Indulgentia
Bod. 4. Largiatur
Bod. 1. 4.
. Hoc et in Evangelio Dominus docet. Nam
0604A cum denotarentur discipuli ejus quod ederent, nec prius manus abluissent
0604C Lavissent
Ar. Saris. Ver. Mr.
, respondit et dixit:
Qui fecit quod intus est, fecit et quod foris est. Verum date eleemosynam, et ecce vobis munda omnia (Luc. XI, 40) : docens scilicet et ostendens non manus lavandas esse, sed pectus, et sordes intrinsecus potius quam extrinsecus
detrahendas; verum qui purgaverit quod est intus, eum quoque id quod foris est repurgasse, et emundata mente, cute quoque
et corpore mundum esse coepisse. Porro autem, monens et ostendens unde mundi et purgati esse possimus, addidit eleemosynas
esse faciendas. Misericors docet et monet misericordiam fieri; et quia servare quaerit quos magno pretio redemit
0604C Magno redemit
Ar. Bod. 1, 2, 3, 4.
, post Baptismi gratiam sordidatos docet denuo posse purgari.
0604B
0603D
III.—
583
Agnoscamus itaque. Hunc quoque locum refert sanctus Augustinus ibidem, cap. 10.
Nec quisquam. Citat Augustinus ibidem et in libro II
contra Julianum Pelagianum, cap. 8.
0604D
Pectore. Antea legebatur
corde. Neque dubitandum est quin haec lectio sit optima. Verum, cum
pectore scriptum sit in viginti et duobus libris nostris et in sex Anglicanis, putavi debere me cedere eorum auctoritati, praesertim
cum ita quoque scriptum sit apud sanctum Augustinum, lib. II
contra Julianum Pelagianum, cap. 8.
Veritas in nobis non est. Postea additur in vulgatis editionibus:
Si autem confessi fuerimus peccata nostra, fidelis et justus est Dominus qui nobis peccata dimittat. Verum, tamenetsi ea exstent in quibusdam codicibus antiquis, cum desiderentur in sexdecim nostris, in primis in Seguieriano,
in sex Anglicanis, et apud sanctum Augustinum in locis supra laudatis, putavi ea non esse Cypriani, sed a quodam studioso
huc translata ex Epistola sancti Joannis. Certe absque iis non minus constat sensus.
III. Agnoscamus itaque, fratres charissimi, divinae indulgentiae munus salubre
0604C Salubre, ut
August.
, et emundandis purgandisque peccatis nostris, qui sine aliquo
238 conscientiae vulnere esse non possumus, medelis spiritalibus vulnera nostra curemus. Nec quisquam
0604C Quisquam sibi
Lin. Voss. 1.
sic sibi de puro atque immaculato pectore
0604C Immaculato pectore
West. Ar. Bod. 1, 2, 3, 4. August.
blandiatur, ut, innocentia sua fretus, medicinam non putet adhibendam esse vulneribus, cum scriptum sit:
Quis gloriabitur castum se habere cor, aut quis gloriabitur mundum se esse a peccatis (Prov. XX, 9) ? et iterum in Epistola sua Joannes ponat et dicat:
Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos decipimus
0604C Ipsos seducimus
Voss. 1.
,
et veritas in nobis
0604C Nobis non est. Si autem nemo
Ar. Saris. Bod. 1, 2, 3, 4. Thu. August. Addit Oxon. Si autem confessi fuerimus peccata nostra, fidelis et justus est Dominus, qui nobis peccata dimittat.
non est (I Joan. I, 8) . Si autem nemo esse sine peccato potest, et quisquis inculpatum se esse dixerit, aut superbus aut stultus
est, quam necessaria, quam benigna est
0604C divina clementia, quae, cum sciat
0604C Stultus est; cum sciat
August.
non deesse sanatis quaedam postmodum vulnera, dedit curandis denuo sanandisque vulneribus remedia salutaria!
0605A
0605C
IV.—
Vestimenta tua. Nescio unde orta sit scriptura libri Fuxensis, in quo legitur
et preces tuae cito exaudientur. In editione vulgata,
et sanitas tua citius orietur. Vide Hieronymum in caput LVIII Isaiae.
IV. Numquam denique, fratres dilectissimi, admonitio divina cessavit et tacuit
0605C Cessavit et tacuit,
sic Lam. Ebor. Nc. 1. Saris. Lin. Bod. 1, 2, 3, 4. Thu. Cessavit, numquam
Oxon.
quominus in Scripturis sanctis tam veteribus quam novis
0605C Sanctis semper et ubique
Thu.
semper et ubique ad misericordiae opera Dei populus provocaretur
0605C Populos provocaret
West. Saris.
; et canente atque exhortante Spiritu sancto, quisquis ad spem regni coelestis instruitur, facere eleemosynas jubetur. Mandat
et praecipit Esaiae Deus:
Exclama, inquit,
in fortitudine, et noli parcere. Sicut tuba exalta vocem tuam, et annuntia plebi meae peccata ipsorum et domui Jacob facinora
0605C Jacob delicta
Saris.
eorum (Isa. LVIII, 1) . Et cum peccata eis sua exprobrari praecepisset, cumque eorum facinora pleno indignationis impetu protulisset,
dixissetque eos nec, si orationibus et precibus et jejuniis uterentur, satisfacere pro delictis posse, nec, si in cilicio
et cinere volverentur, iram Dei posse lenire,
0605B in novissima tamen parte, demonstrans solis eleemosynis Deum posse placari, addidit dicens:
Frange esurienti panem tuum, et egenos sine tecto induc in domum tuam. Si videris nudum, vesti eum, et domesticos seminis
tui non despicias. Tunc erumpet temporaneum lumen tuum, et vestimenta tua cito orientur, et praeibit ante te justitia, et
claritas Dei circumdabit te. Tunc exclamabis, et Deus exaudiet te. Dum adhuc loqueris dicet: Ecce adsum
(Ibid., 7-9) .
0605C
V.—
In corde. In duobus libris antiquis legitur
0605D
sinu et supra lineam
vel corde. Hinc orta est discrepantia lectionum in antiquis codicibus, quorum nonnulli habent
corde, alii
sinu. Veteres editiones habent
sinu. Manutius posuit
corde, Morellius
sinu.
Misericordiam Domini. Jonas Aurelianensis, qui re fert hunc locum ex libro
de Oratione Dominica in libro III, cap. 10,
de Institutione laicali, legit
Dei misericordiam. Codex Lamonii,
Dei veniam. Seguierianus
Deum tantum.
Parcens. In codice Fuxensi
vel parcens vel patiens. Hinc orta est lectio diversa quorumdam librorum, in quibus scriptum est
patiens. Caeterum legendum esse puto
parcens, eo in primis argumento quod, praeter auctoritatem veterum librorum et editionum, scriptum est in libro Danielis;
Forsitan ignoscet delictis tuis.
Satientur. Ita veteres editiones ante eam quae dicitur esse Gravii. Sic etiam habet Morelliana. Consentiunt
0606C autem viginti libri nostri, etiam Seguierianus et Veronensis omnium antiquissimi. Sunt tamen duo qui habent
sacientur vel socientur, alii sex
socientur tantum. Eam postremum lectionem praeferunt septem Anglicani, sed non in hoc loco. Quippe vocem
socientur
0606D ponunt in phrasi superiore,
eleemosynis socientur. Pamelius, contra tot auctoritates, absque ullius libri veteris suffragio, tantum quia in editione illa quae dicitur Gravii
legitur
farciantur, et quia in quodam libro Coloniensi, qui certe mutilus est in hoc loco, legitur
farcientur, eo modo quo per errorem quoque scriptum est in Fuxensi
sacrentur; Pamelius, inquam, ex lectione illius editionis et codicis Coloniensis fecit
farciantur, minime dubitans quin haec lectio esset optima. Quod certe non licet. Nam, si conjecturis ita facile indulgere licitum esset,
ego mallem ponere cum Goulartio
fulciantur, quam lectionem scio probatam fuisse Nicolao Fabro. Eadem audacia Pamelius in Epistola LXXVI, pag. 154, posuit
sanat pro
satiat, ut illic monuimus. Apuleius lib. II Metamorphoseon:
Haec autem novissima, quam fonte satiante postremus partus effudit. Vide supra pag. 515.
V. Remedia
0605C Remedia de
Bod. 3.
propitiando Deo ipsius Dei verbis data sunt, quid deberent facere peccantes magisteria divina docuerunt, operationibus justis
Deo satisfieri, misericordiae meritis peccata purgari. Et apud Salomonem legimus:
Conclude eleemosynam in corde pauperis
0605C In sinu pauperis
Lam. Nc. 1. Ebor. Bod. 2. Exorabit in die malo
Ver.
,
et haec pro te exorabit ab omni malo. Et iterum:
0605C
Qui obturat aures ne audiat imbecillum, et ipse invocabit Deum, et non erit qui exaudiat eum (Prov. XXI,
0606A 13) . Neque enim promereri misericordiam Domini poterit qui misericors ipse non fuerit, aut impetrabit de divina pietate
aliquid in precibus qui ad precem pauperis non fuerit humanus. Quod item in Psalmis Spiritus sanctus declarat et probat dicens:
Beatus qui intelligit super egenum
0605C Egentem
Lam. Ebor. Nc. 1. Ver.
et pauperem, in die mala liberabit eum Dominus (Psal. XL, 2) . Quorum praeceptorum memor Daniel, cum rex Nabuchodonosor adverso somnio territus aestuaret, pro avertendis
malis ad divinam opem impetrandam remedium dedit dicens:
Propterea, rex, consilium meum placeat tibi, et peccata tua eleemosynis redime et injustitias tuas miserationibus pauperum,
et erit Deus parcens
0606C Deus parcens
Lam. Lin. Pem. Voss. 1, 2. Bod. 2, 3. Deus patiens
Oxon.
peccatis tuis (Dan. IV, 24) . Cui rex non obtemperans, adversa quae viderat et infesta perpessus est: quae evadere et
0606B vitare potuisset, si peccata sua eleemosynis redemisset. Raphael quoque angelus paria
0606C Paria Tobiae
Ar. Lam. Bod. 2.
testatur, et ut eleemosyna libenter ac largiter fiat hortatur dicens:
Bona est oratio
0606C Bona est, inquit
Lam. A peccatis
Ver. Eleemosyna cum justitia
Bod. 4.
cum jejunio et eleemosyna: quia eleemosyna a morte liberat, et ipsa purgat peccata (Tob. XII, 8) . Ostendit orationes nostras ac jejunia minus posse nisi eleemosynis adjuventur
0606C Eleemosynis socientur
Ar. West. Saris. Bod. 1, 2, 3, 4. Farciantur
alii post Pamel.
, deprecationes solas parum ad impetrandum valere, nisi factorum et operum accessione
239 satientur
0606C Subveniatur
Lin.
. Revelat Angelus et manifestat et firmat eleemosynis petitiones nostras efficaces fieri, eleemosynis vitam de periculis redimi,
eleemosynis animas a morte liberari.
VI. Nec sic, fratres charissimi, ista proferimus ut non quod Raphael angelus dixit veritatis testimonio comprobemus: in Actibus
0606C Sic in Act.
West.
Apostolorum facti fides
0606C posita est, et quod eleemosynis, non tantum a secunda, sed a prima morte animae liberentur gestae et
0607A impletae rei probatione compertum est
0607D Testatum est
Saris.
. Tabitha
0607D Tabitha eleemosynaria
Bod. 3. Orationibus
Ar. Saris Bod. 2.
, operationibus justis et eleemosynis praestandis plurimum dedita, cum infirmata esset et mortua, ad cadaver exanime Petrus
accitus est: qui cum impigre pro apostolica humanitate venisset, circumsteterunt eum viduae flentes et rogantes, pallia et
tunicas et omnia illa quae prius sumpserant indumenta monstrantes, nec pro defuncta suis vocibus, sed ipsius operibus deprecantes.
Sensit Petrus impetrari posse quod sic petebatur, nec defuturum Christi auxilium viduis deprecantibus, quando esset in viduis
ipse vestitus. Cum itaque genibus nixus
0607D Nixis
Ver. Orasset, et
Saris.
orasset, viduarum ac pauperum idoneus advocatus legatas sibi preces ad Dominum pertulisset, conversus ad corpus, quod in
tabula jam lotum jacebat,
Tabitha, inquit,
exsurge in nomine Jesu Christi
0607D Nomine Domini
West.
(Act. IX, 40) . Nec defuit Petro
0607B quominus statim ferret auxilium qui in Evangelio
0607D Evangelio suo
Voss. 2. Pem.
dari dixerat quicquid fuisset ejus nomine postulatum. Mors itaque suspenditur et spiritus redditur, et, mirantibus ac stupentibus
cunctis, ad hanc mundi denuo lucem redivivum corpus animatur. Tantum potuerunt misericordiae merita, tantum opera justa
0607D Opera justitiae
A. Ben. Bod. 2.
valuerunt! Quae laborantibus viduis largita fuerat subsidia vivendi, meruit ad vitam viduarum petitione revocari.
0607D
VII.—
Tinea. Vide Frontonis Ducaei notas in Homilias sancti Basilii
de Jejunio, pag. 29.
Vende omnia tua. Codex Lamonii,
vende omnia quae possides, et da egenis. Alibi quoque scriptum vidi
egenis pro
pauperibus.
Ubi autem invenit. Codex Lamonii:
Inventa autem
0608D
pretiosa margarita.
VII. Itaque in Evangelio Dominus, doctor vitae nostrae et magister salutis aeternae, vivificans credentium populum et vivificatis
consulens in aeternum, inter sua mandata divina et praecepta coelestia nihil crebrius mandat et praecipit quam ut insistamus
0607C eleemosynis dandis, nec terrenis possessionibus incubemus, sed coelestes thesauros potius recondamus.
Vendite, inquit,
res vestras, et date eleemosynam (Luc. XII, 33) . Et iterum:
Nolite vobis condere thesauros super terram, ubi tinea et comestura exterminat, et ubi fures effodiunt et furantur. Thesaurizate
autem vobis thesauros in coelo, ubi neque tinea neque comestura exterminat, et ubi fures non effodiunt nec furantur. Ubi enim
fuerit thesaurus tuus, ibi erit et cor tuum
(Matth. VI, 19-21) . Et cum observata lege perfectum et consummatum vellet ostendere,
Si vis, inquit,
perfectus esse, vade et vende omnia tua
0607D Omnia quae habes
Voss. 1. Possides
Nc. 2.
,
et da egenis, et habebis thesaurum in coelo; et veni, sequere me (Matth. XIX, 21) . Item alio loco negotiatorem coelestis gratiae et comparatorem salutis aeternae, distractis
0607D omnibus rebus suis, pretiosam margaritam, hoc est
0608A vitam aeternam Christi cruore pretiosam, de quantitate patrimonii sui dicit debere mercari:
Simile est, inquit,
regnum coelorum homini negotiatori
0608D Negotianti
Ar. West. Saris. Bod. 2, 3, 4.
quaerenti bonas margaritas. Ubi autem invenit pretiosam margaritam, abiit et vendidit omnia quae habuit, et emit illam (Matth. XIII, 45) .
0608D
VIII.—
Deum cogitat. Codex sancti Albini,
Deum foenerat. Burgundicus et Lamonianus,
Deo foenerat.
Mammona. Vide Coelium Calcagninum lib. I, Epist. 39.
VIII. Eos denique et Abrahae filios dicit quos in juvandis alendisque pauperibus operarios cernit. Nam, cum Zachaeus dixisset:
Ecce dimidium ex substantia mea do egenis, et si cui quid fraudavi
0608D Quem defraudavi
Bod. 3.
,
quadruplum reddo, respondit Jesus et dixit
quia salus
0608D Quia, inquit, salus
Saris.
hodie huic domui facta est, quoniam et hic filius est Abrahae (Luc. XIX, 8, 9) . Nam, si Abraham credidit Deo et deputatum est ei ad justitiam, utique qui secundum praeceptum Dei eleemosynas
facit, Deo credit, et qui habet fidei veritatem, servat Dei timorem; qui autem
0608B Dei timorem servat, in miserationibus pauperum Deum cogitat
0608D Deum foenerat
Voss. 1. Lam. Nc. 2.
. Operatur enim ideo
0608D Operatur enim Deo
Bod. 1, 2, 3.
240 quia credit, quia scit vera esse quae praedicta sunt verbis Dei, nec Scripturam sanctam posse mentiri; arbores infructuosas,
id est, steriles homines, excidi et in ignem mitti, misericordes autem ad regnum vocari. Qui et alio in loco operarios et
fructuosos fideles appellat, infructuosis vero et sterilibus fidem derogat dicens:
Si in injusto mammona fideles non fuistis, quod est verum
0608D Quod vestrum
Lam. Bod. 3, 4.
quis credet vobis? Et si in alieno fideles non fuistis, quod est vestrum quis dabit vobis (Luc. XVI, 11) ?
IX. Si
0608D Sed
Bod. 1, 2, 3, 4. Si
Impr. Oxon.
vereris et metuis ne, si operari plurimum coeperis, patrimonio tuo larga operatione finito ad penuriam forte redigaris, esto
in hac parte intrepidus,
0608C esto securus; finiri non potest unde in usus Christi impenditur, unde opus coeleste celebratur. Nec hoc tibi de meo spondeo,
sed de sanctarum Scripturarum fide et divinae pollicitationis auctoritate promitto. Loquitur per Salomonem Spiritus sanctus
et dicit:
Qui dat pauperibus, numquam egebit; qui autem avertit oculum suum, in magna penuria erit (Prov. XXVIII, 27) ; ostendens misericordes atque operantes egere non posse, magis parcos et steriles ad inopiam postmodum
devenire. Item beatus apostolus Paulus, Dominicae inspirationis gratia plenus:
Qui administrat, inquit,
semen seminanti, et panem ad edendum praestabit, et multiplicabit seminationem vestram, et augebit incrementa frugum justitiae
vestrae, ut in omnibus locupletemini.
Et iterum:
Administratio
0608D
hujus officii non tantum supplebit ea quae sanctis desunt,
0609A
sed et abundabit
0609D Sed et abundare facit
Bod. 4 Supra habetur: supplevit,
et abundavit.
per multam gratiarum actionem
0609D Per multas gratiarum actiones
Saris.
in Deum (II Cor. IX, 10-12) ; quoniam, dum gratiarum actio ad Deum pro eleemosynis
0609D Per eleemosynas
Saris.
atque operationibus nostris pauperum oratione dirigitur, census operantis
0609D Operantibus
Bod. 1.
Dei retributione cumulatur. Et Dominus in Evangelio, jam tunc ejusmodi hominum corda considerans, et perfidis atque incredulis
praescia voce denuntians, contestatur et dicit:
Nolite cogitare dicentes: Quid edemus, aut quid bibemus, aut quid vestiemur? haec enim nationes quaerunt. Scit autem
0609D Enim
Bod. 1, 2. Saris.
Pater vester quia omnium horum indigetis. Quaerite primum regnum Dei et justitiam ejus
0609D
Sic Ver. Thu. Foss. deerant in Impr.
,
et omnia ista apponentur vobis (Matth. VI, 31-33) . Eis omnia apponi dicit et tradi qui regnum et justitiam Dei quaerunt. Eos enim Dominus, cum judicii
dies venerit,
0609B ad percipiendum regnum dicit admitti qui fuerint in Ecclesia ejus operati.
0609D
X.—
Muscipulam. Duo libri veteres addunt
diaboli.
X. Metuis ne patrimonium tuum forte deficiat si operari ex eo largiter coeperis, et nescis, miser, quia, dum times ne res
familiaris deficiat, vita ipsa et salus deficit; et, dum ne quid de rebus tuis minuatur attendis, non respicis quod ipse minuaris,
amator magis mammonae quam animae tuae; ut, dum times ne pro te patrimonium tuum perdas, ipse pro patrimonio tuo pereas
0609D Ne forte
West. Ebor. Foss. ne pro te patrimonium perdas, id agis ut ipse, pro patrimonio pereas
Ver.
. Et ideo bene Apostolus clamat et dicit:
Nihil intulimus in hunc mundum, verum nec auferre quid possumus. Habentes itaque exhibitionem et tegumentum, his contenti
simus. Qui autem volunt divites fieri, incidunt in tentationem et in muscipulam et desideria multa et nocentia, quae mergunt
hominem in perditionem
0609C
et in interitum. Radix enim omnium malorum est cupiditas: quam quidam appetentes naufragaverunt a fide, et inseruerunt se
doloribus multis
(I Tim. VI, 7-10) .
0609D
XI.—
Deesse subsidia. Codex sancti Albini,
possit deesse substantia. Sic etiam scriptum erat in Veronensi.
XI. Metuis ne patrimonium tuum forte deficiat, si operari ex eo largiter coeperis. Quando enim factum est ut justo possent
deesse subsidia vitae
0609D Deesse substantia
Ver.
, cum scriptum sit:
Non occidet fame Dominus animam justam (Prov. X, 3) . Helias in solitudine corvis ministrantibus pascitur, et Danieli in lacu ad leonum praedam jussu regis incluso
prandium divinitus apparatur; et tu metuis ne operanti tibi et Dominum promerenti desit alimentum, quando ipse in Evangelio,
ad exprobrationem eorum quibus
0610D Quorum
West.
mens dubia est et fides
0610A parva,
241 contestetur et dicat:
Aspicite volatilia coeli, quoniam non seminant, neque metunt, neque colligunt in horrea, et Pater vester coelestis alit
0610D Pascit
Ar. Lam. Lin.
illa. Nonne vos pluris illis estis (Matth. VI, 26) ? Volucres Deus pascit, et passeribus alimenta diurna praestantur; et quibus nullus divinae rei sensus est,
eis nec potus nec cibus deest: tu Christiano, tu Dei servo, tu operibus bonis dedito, tu domino suo charo, aliquid existimas
defuturum?
0609D
XII.—
De terrestribus lucris. Vetus codex monasterii
0610D Compendiensis,
et ut nobis de terrestribus copiis lucra magna provida operatione faceremus.
XII. Nisi si putas
0610D Nisi putas quod
Ar. Bod. 2.
quia qui Christum pascit, a Christo ipse non pascitur, aut eis terrena deerunt quibus coelestia et divina tribuuntur. Unde
haec incredula cogitatio? unde impia et sacrilega ista meditatio? Quid facit in domo fidei perfidum pectus? Quid, qui Christo
omnino non credit, appellatur et dicitur Christianus?
0610B Pharisaei tibi magis congruit nomen. Nam, cum Dominus in Evangelio de eleemosynis disputaret, et ut nobis amicos de terrestribus
lucris provida operatione faceremus, qui nos postmodum in tabernacula aeterna susciperent, fideliter ac salubriter praemoneret,
addidit post haec Scriptura dicens
0610D Scriptura divina
Ar. Voss. 1. Lam. Bod. 2, 3.
:
Audiebant autem haec omnia Pharisaei, qui erant cupidissimi, et irridebant eum (Luc. XVI, 14) . Quales nunc quosdam
0610D Tales nunc
Ar. Quales nunc in Ecclesia
Oxon.
in Ecclesia videmus, quorum praeclusae aures et corda caecata nullum de spiritalibus ac salutaribus monitis lumen admittunt?
de quibus mirari non oportet quod contemnant in tractatibus servum, quando a talibus ipsum Dominum videamus esse contemptum.
0610D
XIII.—
Pondere suo onerat. Ita omnes veteres editiones, omnes libri nostri, et
534 octo Anglicani. Pamelius ex editione Gravii, ut ipse ait, adjecit
gravius, cum tamen vox illa non exstet in editione quae dicitur Gravii.
0611B
Redditus. Ita scribendum est, non autem
reditus. Vox enim
redditus descendit a verbo
reddo, non a
redeo. Varro lib III,
de Re rustica, cap. 3:
Ut sexaginta eo anno reddiderit ea par villae bis tantum quantum tuus fundus reddit. Hieronymus lib. II, adversus Jovinianum;
Pro magnis redditibus paterfamilias exigit. Sanctus Leo papa, Sermone III de Collectis:
Quanto enim major speretur redditus de majore semine, potest
0611C
tamen de exigua satione fructus provenire justitiae. Et tamen Cujacius, lib. IX
Observat., cap. 15, scribit
reditus, et ita scribendum esse contendit Salmasius
ad scriptores Historiae Augustae, pag. 3. Istic apud Cyprianum codex Compendiensis habet
divitias.
Possessionum terrestrium. Non improbo lectionem veterum editionum,
fac tibi ex possessionum terrestrium proventu Christum participem. Primus Manutius mutavit. Manutianam editionem confirmant vetera exemplaria.
XIII. Quid tibi in istis ineptis et stultis cogitationibus
0610C plaudis, quasi metu et sollicitudine futurorum ab operibus retarderis? Quid umbras et praestigias quasdam vanae excusationis
obtendis? Confitere immo quae vera sunt; et quia scientes non potes fallere, secreta et abdita mentis exprome. Obsederunt
animum tuum sterilitatis tenebrae, et, recedente inde lumine veritatis, carnale pectus alta et profunda avaritiae caligo caecavit.
Pecuniae tuae captivus et servus es, catenis cupiditatis et vinculis alligatus es, et quem jam solverat Christus, denuo vinctus
es. Servas pecuniam, quae te servata
0610D A te servata
Saris.
non servat. Patrimonium cumulas, quod te pondere suo onerat
0610D Sic onerat
Ar. West. Lam. Saris. Bod. 1, 2, 3, 4. Suo gravius
Oxon.
; nec meministi quid Deus responderit diviti exuberantium fructuum copiam stulta
0610D Copia, stulta se
Ver.
exultatione jactanti:
0611A
Stulte inquit,
hac nocte expostulatur anima tua a te. Quae
0611B Anima tua, quae
Ver. Ar. Saris.
ergo parasti cujus erunt (Luc. XII, 20) ? Quid divitiis tuis solus incubas? quid in poenam tuam patrimonii tui pondus exaggeras, ut quo locupletior
saeculo fueris, pauperior Deo fias? Redditus tuos divide cum Domino Deo tuo, fructus tuos partire cum Christo, fac tibi possessionum
terrestrium Christum participem, ut et ille te sibi faciat regnorum coelestium cohaeredem.
0611C
XIV.—
Et miserabilis. Haec desunt in septemdecim libris nostris et in tribus Anglicanis.
In Ecclesia Christi. Valde puto ista, quae desunt in antiquis editionibus, in decem codicibus nostris et in quinque Anglicanis, addita vero sunt
a Manutio, non debere esse in hoc loco. Non tamen ausus sum expungere, quia ea reperi in undecim vetustis exemplaribus.
XIV. Erras et falleris, quisquis te in saeculo divitem credis. Audi in Apocalypsi Domini tui vocem ejusmodi homines justis
objurgationibus increpantem:
Dicis, inquit,
Dives sum, et ditatus sum, et nullius
0611B Et ditatus, et nullius
Saris.
rei egeo; et nescis quoniam tu es miser et miserabilis, et pauper
0611B Miser et pauper
West. Satis. Bod. 1.
,
et caecus, et nudus. Suadeo tibi emere a me
0611B
aurum ignitum
0611B Aurum probatum
Voss. 1.
de igni, ut sis dives; et vestem albam, ut vestiaris
0611B
Sic Bod. 1, 3, 4. Thu. Foss. Albam vestiaris
Impr. Induaris
Ar. Bod. 2. Mr.
,
et non appareat in te faeditas nuditatis
0612A
tuae, et collyrio inunge
0612B Unge
Saris.
oculos tuos ut videas (Apoc. III, 17, 18) . Qui ergo locuples et dives es, eme tibi a Christo aurum ignitum, ut, sordibus tuis tamquam igne decoctis,
esse aurum mundum possis, si eleemosynis et justa operatione purgeris. Eme tibi albam vestem, ut qui secundum Adam nudus fueras
et horrebas ante deformis, indumento Christi candido vestiaris. Et quae matrona in Ecclesia Christi locuples
0612B Matrona lucuples
Ar. Saris. Bod. 1, 2, 4.
et dives es, inunge oculos tuos, non stibio diaboli
0612B Diaboli deformis
Bod. 3.
, sed collyrio Christi; ut pervenire ad videndum Deum possis, dum Deum et operibus
0612B Operibus bonis et moribus
Oxon.
et
242 moribus promereris.
0611C
XV.—
Corban. Ita scriptum vidi in novem codicibus manuscriptis, etiam in Seguieriano. Alii habent
Corbonam vel
Corbanam. Fuxensis,
Corban et
Corbanam.
0611D In capite VII Evangelii secundum
Marcum et in Epistola Hieronymi
ad Geruntiam de Monogamia:
Corban, quod est donum. Bona quoque potest esse lectio codicis Pithoeani, in quo scriptum est,
quae ut orba omnino non respicis. Nam paulo ante Cyprianus dixit matris illius oculos superfusos esse nigroris tenebris et nocte contectos. Vide notas Cotelerii
ad librum II
Constitutionum Apostolicarum, c. 36, et Samuelis Basnagii
Exercitationes in Baronium, p. 597.
In dominicum. Id est in domum in quam Christiani conveniunt ad celebranda mysteria. Constitutio Galerii Maximini pro Christianis apud Rufinum,
lib. IX, c. 9:
Sed et orationum domos, id est Dominica sua, ut instaurent pro voluntate sua permittimus. Et lib. X, cap. 3, quidam confessor qui vicerat philosophum, ait:
Surge et sequere me ad Dominicum et hujus fidei signaculum suscipe. Hieronymus in Chronico:
In Antiochia Dominicum quod vocatur aureum aedificari coeptum. Sanctus Hilarius, in extremo libro
ad Constantium
0612B qui incipit
Benignifico, ait de Arianis:
Verentur igitur populi judicium; a Dominico ad palatium transeunt. Vide Beveregii annotationes in canonem 15 concilii Ancyrani, et Joannem Stephanum Durantum, lib. I, cap. 1,
de Ritibus Ecclesiae catholicae.
Quoniam vero mentio incidit viri clarissimi et amantissimi patriae civis, qui fuit persona insignis, ut verbis utar sancti
Cypriani, arripienda est ista
0612C occasio ad destruendam fabulam quae de eo et Petro Danesio episcopo Vaurensi nuper emersit in republica litteraria. Novus
quidam scriptor, testis non satis idoneus, scribit Durantum non esse auctorem operis
de Ritibus Ecclesiae catholicae, sed Petrum Danesium episcopum Vaurensem, Durantum porro, qui illud invenerat in bibliotheca Danesii, quam pretio comparaverat,
suum fecisse eo jure quo emptores ea sua faciunt quae emunt. Istud vero se accepisse ait hic auctor a Petro Berterio episcopo
Montalbanensi, qui ita fando, ut ille ait, audiverat a Joanne Berterio, episcopo Rivensi, patruo suo, intima familiaritate
conjuncto cum Danesio et Duranto. Mirum est quam avide haec nova historia excepta est a nonnullis: quia, ut Cicero ait, vulgus
ex veritate pauca, ex opinione multa aestimat. Primum illud aequum et rationi prorsus consentaneum esse videtur, ut virum
magnae bonaeque famae nemo plagiarium audeat dicere absque certis testimoniis. Istic vero tantum abest ut certa
0612D sint testimonia quae opus illud Duranto abjudicant, ut contra omnia concurrant ad illud ei asserendum. Narrationem enim
de episcopo Montalbanensi, quae nunc primum post tot annos se exerit, non posse esse veram certum est. Patruus enim ejus Joannes
Berterius excessit e vivis anno MDCXX, mense julio. Tum vero episcopus Montalbanensis erat puer XII tantum annorum. Quis vero
facile in animum iuducere queat puerum istius aetatis colloquia cum patruo miscuisse de tam grandibus
585 materiis et de rebus ita remotis ab usu et ingenio puerorum? Praeterea certum est Danesium, aetate gravem, duobus ante obitum
annis secessisse in monasterium sancti Germani de Pratis, ubi obiit et sepultus est. Probabile porro non est voluisse virum
doctum divelli se et separari a bibliotheca sua; adeoque existimandum est illam transtulisse in eas aedes in quibus habitare
decreverat et ubi revera habitavit. Haec mea opinio confirmatur testimonio Genebrardi, qui in Oratione habita in funere
0613C Danesii, paucis diebus post illius abitionem in coelum, ait libros ejus apud haeredes tum fuisse, et neque distractos neque
venditos fuisse; tum etiam auctoritate Theveti, qui Danesium familiarissime noverat et ei supervixit. Is autem in elogio ejus
sic de lucubrationibus ejus loquitur, ut dicat se sperare eas reperiri inter libros ejus exstantes apud propinquos ejus. Ego
certe habeo in mea bibliotheca duos codices manuscriptos quos certum est fuisse olim in bibliotheca Danesii. Denique J. Ang.
Papius, qui primus opus
de Ritibus Ecclesiae catholicae edidit Romae anno 1591, et Gregorio XIV obtulit, testatur Durantum hoc opus
0613D appellasse
nocturnas lucubrationes suas, illudque Romam misisse ad cardinalem Pelleveum ut illic excuderetur. Circumfertur praeterea ejusdem Duranti
Epistola ad amicum suum Joannem Barreriam, abbatem Fuliensem, e carcere in quem vir optimus a perditis et factiosis hominibus conjectus fuerat scripta,
triduo ante miserabilem ejus mortem, in qua eum, qui tum Romae erat, rogat ut quandocumque ipse rebus humanis excesserit,
librum suum curet Romae approbari ac deinde typis mandari. An fas est opinari virum gravem, bonum, sapientem, tum morti destinatum
et proximum, ita impudentem esse potuisse ut sibi per summam audaciam et injustitiam tribueret opus quod sciret a se non fuisse
compositum. Absit ut haec cogitatio intrare possit in caput hominis cui mens sana est. Opinionis hujus seu potius fabulae
commenta delebit dies, eamque libentibus animis
0614C remittent studiosi veritatis et bonarum litterarum. Gloria Danesii non indiget mendaciis hominum. Vivet in aeternitate temporum,
fama rerum. Fuit enim, ut ait illustrissimus praeses Thuanus,
homo doctissimus, et qui, quamquam nullis editis scriptis, meruit ut inter doctrina et litteris politioribus praestantes hujus
aevi viros numeretur.
Cui accedens Scaevola Sammarthanus in
Elogiis Gallorum doctrina illustrium dolet
nulla jam superesse tanti ingenii tamque diuturni laboris monumenta.
Partem de sacrificio. Vide Petavii diatribam
de Poenitentia et Reconciliatione veteris Ecclesiae moribus recepta, cap. 3.
0614D
Meruit voce laudari. Hieronymus in Epistola ad Demetriadem
de Virginitate servanda, loquens de sancto Joanne Baptista ait:
Ante diem judicii judicis voce laudatus.
Infidelitatis. Parum abfuit quin ponerem
infelicitatis juxta lectionem veterum editionum, quam confirmant viginti et duo exemplaria nostra et undecim Anglicana. Manutius posuit
infidelitatis. Aliter Pamelio visum est.
Et vidua inops. Ita restitui hunc locum ex fide codicis Burgundici et sancti Arnulphi. Caeterum mala non est lectio Gratianopolitani et unius
mei, in quibus scriptum est:
Vidua et inops non vidua in opere invenitur. Porro vox
larga, quam Manutiana editio inseruit, nuspiam reperitur in antiquis exemplaribus nostris neque in Anglicanis.
XV. Caeterum, quae talis es, nec operari in Ecclesia potes. Egentem enim et pauperem non vident oculi tui superfusi nigroris
tenebris et nocte contecti
0612B Nocte caecati
Foss.
.
0612B Locuples et dives es, et Dominicum celebrare te credis, quae corban omnino non respicis, quae in
0613A Dominicum sine sacrificio venis, quae partem de sacrificio quod pauper obtulit sumis. Intuere in Evangelio viduam praeceptorum
coelestium
0613B Praeceptorum divinorum
Lam. Ebor.
memorem, inter ipsas pressuras et angustias egestatis operantem, in gazophylacium duo quae sola
0613B Quaeque sola
Saris.
sibi fuerant minuta mittentem: quam cum animadverteret Dominus et videret, non de patrimonio sed de animo opus ejus examinans,
et considerans non quantum sed ex quanto dedisset, respondit et dixit:
Amen dico vobis quoniam vidua ista plus omnibus misit in dona Dei. Omnes enim isti ex eo quod abundavit illis miserunt in
dona Dei, haec autem de inopia sua omnem quemcumque habuit victum misit
(Luc. XXI, 3) . Multum beata mulier et gloriosa, quae etiam antediem judicii judicis meruit voce laudari. Pudeat divites
0613B sterilitatis atque infidelitatis suae
0613B Sterilitatis atque infelicitatis
Ar. Saris. West. Voss. 1. Ebor. Lam. 6. Nc. 1, 2. Thu. Foss. Bod. 1, 2, 3.
. Vidua, et vidua inops rebus, dives in opere
0613B
Sic West. Ar. Lam. Ebor. Lin. Bod. 1, 2, 3, 4. In opere larga invenitur
Oxon.
invenitur. Cumque universa quae dantur pupillis et viduis conferantur, dat illa quam oportebat accipere; ut sciamus quae
poena sterilem divitem maneat, quando hoc ipso documento operari etiam pauperes debeant. Atque, ut intelligamus haec opera
0613B Hanc operam
Nc. 2.
Deo dari et eum quisquis haec faciat Dominum promereri, Christus illud Dei dona appellat, et in dona Dei viduam duos quadrantes
misisse significat, ut magis ac magis possit esse manifestum quia qui miseretur pauperis Deum foenerat
0613C Deo foenerat
Bod. 1, 2.
.
0614D
XVI.—
Nec conservos. Codex Compendiensis:
Nec servos aut liberos nostros Domino praeferamus
XVI. Sed nec illa res, fratres charissimi, a bonis operibus et justis refraenet et revocet Christianum, quod excusari se
posse aliquis existimet beneficio
0614A filiorum, quando in impensis spiritalibus Christum cogitare
0614B Christo erogare
Saris.
, qui accipere se professus est, debeamus, nec conservos liberis nostris sed Dominum praeferamus, ipso instruente et monente:
Qui diligit, inquit,
patrem aut matrem super me, non est me dignus; et qui diligit filium aut filiam super me, non est me dignus (Matth. X, 37) . Item in Deuteronomio, ad corroborationem fidei et dilectionem Dei, paria conscripta sunt:
Qui dicunt, inquit,
patri aut matri, Non novi te, et filios suos non agnoverunt, hi custodierunt praecepta tua, et testamentum tuum servaverunt (Deut. XXXIII, 9) . Nam, si Deum toto corde diligimus, nec parentes nec filios Deo praeferre debemus. Quod et Joannes in
Epistola sua ponit
0614B Ponit et dicit
Saris.
, charitatem Dei apud eos non esse quos videamus operari in pauperes nolle:
Qui
0614B
habuerit, inquit,
substantiam mundi, et viderit fratrem suum desiderantem
0614B Fratrem egentem
West. Desiderantem aliquid
Ver.
,
et clauserit viscera sua, quomodo
0614B Viscera sua, ab eo
West. Voss. 2. Pem. Foss.
charitas
0614B Quomodo poterit
Ver.
Dei manet in illo (Joan. III, 17) ? Si enim Deus eleemosynis pauperum foeneratur, et cum datur minimis Christo datur, non est quod quis terrena
coelestibus praeferat nec divinis humana praeponat.
0615C
XVII.—
Fidelia farris. Codex Lamonii
fiala. Pithoeanus,
hydria farinae non deficiet et vas olei non minuetur. Ita etiam ferme in c. XVII l. III Regnorum. Vide sanctum Ambrosium l. II
Officiorum, c. 4, et l. III, c. 1.
Capsaces olei. Prosper, seu quis alius, l. II
de Promissionibus et Praedictionibus Dei, cap. 29:
Capsaces olei non minuetur. Hieronymus in Epistola
ad Furiam de Viduitate servanda:
Farina seritur, et olei capsaces
0615D
invenitur. Item in Epistola
ad Eustochium de Virginitate servanda:
Mirum in modum capsace completo. Sulpitius Severus lib. I
sacrae Historiae loquens de historia Heliae:
Inde, admonitus a Domino, Sareptae oppidum petiit, ad mulierem viduam divertit. Cumque ab ea esuriens cibum peteret, illa
causari non esse sibi nisi pusillum farris et pusillum olei, quo absumpto, una cum filiis mortem exspectaret,
etc.
XVII. Sic vidua illa, in tertio Regnorum libro, cum, in siccitate et fame consumptis omnibus, de modico farre et oleo quod
superfuerat fecisset subcinericium panem
0614B Cineritium
Ver. Bod. 1, 2. 4.
, quo absumpto moritura cum liberis esset, supervenit Helias, et petiit sibi prius
0614B Sibi cibum prius
Bod. 1.
ad edendum dari; tunc quod superfuisset, inde illam cum filiis suis vesci. Nec obtemperare illa dubitavit, aut Heliae filios
mater in fame et egestate praeposuit. Fit immo in conspectu
0615A Dei quod Deo placeat; prompte ac libenter quod petebatur offertur; nec de abundantia portio, sed de modico totum datur,
et esurientibus liberis alter prius pascitur, neque in penuria et fame cibus ante quam misericordia cogitatur; ut, dum in
opere salutari
0615C In opere spiritali
Saris.
carnaliter vita contemnitur, spiritaliter anima servetur. Helias itaque typum Christi gerens,
243 et quod ille pro misericordia vicem singulis reddat ostendens, respondit et dixit:
Haec dicit Dominus: Fidelia farris
0615C Hydria farinae
Saris. Minuet
Ver.
non deficiet, et capsaces olei non minuetur usque in diem quo dabit Dominus imbrem super terram (I Reg. XVII, 14) . Secundum divinae pollicitationis fidem multiplicata sunt viduae et cumulata quae praestitit, et operibus
justis
0615C Praestitit in operibus justis
Bod. 1. 4.
, ac misericordiae meritis augmenta et incrementa sumentibus, farris et olei
0615B vasa completa sunt. Nec filiis abstulit mater quod Heliae dedit, sed magis contulit filiis quod benigne
0615C Contulit quod benigne
Bod. 1.
et pie fecit. Et illa nondum Christum sciebat, nondum praecepta ejus audierat, non cruce et passione ejus redempta, cibum
et potum pro sanguine rependebat; ut ex hoc appareat quantum in Ecclesia peccet qui, se et filios Christo anteponens, divitias
suas servat, nec patrimonium copiosum cum indigentium paupertate communicat.
0615D
XVIII.—
Animae liberandae. Quidam libri veteres et quaedam editiones habent
redimendae.
Tergeri. Sic habent antiquae editiones, etiam Manutiana, et omnes fere libri veteres. Et sic omnino legendum esse monuit Erasmus.
Recte. Nam supra Epist. VIII, pag. 17:
Vos vestra laetitia tergeatis. Varro lib. III
de Re rustica, cap. 5:
Et eum potius per canales angustos serpere quo facile extergeri possint. Cato, cap. II de Re rustica:
Fossas veteres tergeri. Columella, lib. VI, cap. 9:
Tum etiam convenit spongia labra detergeri. Lucretius, lib. IV:
0616C Certe jaci et tergeri multa videmus.
Item lib. VI:
Aridus unde aures terget sonus ille.
Horatius lib. II Carm., Sat. 2:
Hoc potius quam gallina tergere palatum.
Idem lib. I Carm., Od. 7:
0616D Albus ut obscuri deterget nubila coeli
Saepe notus.
Juvenalis Sat. V:
Sed et mox pocula torques
Saucius et rubra deterget vulnera mappa.
Et Sat. 14:
Vasa aspera tergeat alter.
Silius Italicus lib. II:
Quoniam data copia longum
Detergere situm ferro.
Q. Curtius, l. X:
Abstergerique invicem remi. Apuleius in Apologia:
Continuatio etiam iterati laboris omnem gratiam corpore deterget, habitudinem tenuat. Symmachus, lib. VI, Epist. 73:
Laetitiatergeat nubem praesentis iracundiae, et alibi saepe apud hunc auctorem.
XVIII. Sed enim multi sunt in domo liberi, et retardat te numerositas filiorum quominus largiter bonis operibus insistas.
Atqui hoc ipso operari amplius debes quo multorum pignorum pater es. Plures sunt pro quibus Dominum depreceris; multorum delicta
redimenda sunt, multorum purgandae conscientiae,
0615C multorum animae liberandae. Ut in hac vita saeculari
0616A alendis sustinendisque
0615C Alendis sustentandisque
Saris.
pignoribus, quo major est numerus, hoc major et sumptus est, ita et in vita spiritali atque coelesti, quo amplior fuerit
pignorum copia, esse et operum debet major impensa. Sic et Job sacrificia numerosa pro liberis offerebat; quantusque erat
in domo pignorum numerus, tantus dabatur Deo et numerus hostiarum. Et quoniam quotidie deesse non potest quod peccetur in
conspectu Dei, sacrificia quotidiana non deerant, quibus possent peccata tergeri. Probat
0615C Probat hoc
West.
Scriptura divina dicens:
Job homo verus et justus habuit filios septem et filias tres, et emundabat illos offerens pro eis hostias Deo secundum numerum
illorum, et pro peccatis eorum vitulum unum
(Job I, 2, 5) . Si ergo vere filios tuos diligis, si eis exhibes plenam et paternam dulcedinem charitatis,
0616B operari magis debes, ut filios tuos Deo justa operatione commendes.
0616D
XIX.—
Egens pane. Plures libri veteres habent
quaerens panem. Ita etiam editio Vulgata.
Foenerat. Ita posteriores editiones et plerique libri
0617D veteres. Aliae editiones et liber Psalmorum vulgatus
commodat. Sic etiam editio Anglicana.
XIX. Nec eum liberis
0615C Nec te liberis
Saris. Voss. 1.
tuis cogites patrem qui et temporarius et infirmus est
0616C Infirmus es
Saris. Voss. 1.
, sed illum
0616C Patrem
add. Oxon.
pares qui aeternus et firmus filiorum spiritalium pater est. Illi assigna facultates tuas quas haeredibus servas. Ille sit
liberis tuis tutor, ille curator, ille contra omnes injurias saeculares divina majestate protector. Patrimonium Deo creditum
0616C Deo credentium
Ar. Bod. 1, 2. 4. Lam. Nec fur rapit
Voss. 2.
nec respublica eripit, nec fiscus invadit, nec calumnia aliqua forensis evertit. In tuto haereditas ponitur quae Deo custode
servatur. Hoc est charis pignoribus in posterum providere, hoc est futuris haeredibus paterna pietate consulere secundum fidem
Scripturae sanctae dicentis:
Junior fui
0616C Juvenior fui
Bod. 1. Saris.
,
et senui, et non vidi justum derelictum, neque semen
0616C
ejus egens pane
0616C Quaerens panem
Saris. West. Ar. Bod. 1, 2, 3, 4.
.
Tota die miseretur et foenerat, et semen
0617A
ejus in benedictione est
0617C Benedictione erit
Bod. 1, 3.
(Psal. XXXVI, 25) . Et iterum:
Qui conversatur sine vituperatione in justitia
0617C Vituperatione et injuria
Saris.
,
beatos post se filios relinquet (Prov. XX, 7) . Praevaricator itaque et proditor pater es, nisi filiis tuis fideliter consulas, nisi conservandis eis religiosa
et vera pietate prospicias. Qui studes terreno magis quam coelesti patrimonio, filios tuos diabolo magis
0617C Diabolo mavis
Pem. Voss. 2.
commendare quam Christo, bis delinquis et geminum ac duplex crimen admittis, et quod non praeparas filiis tuis Dei patris
auxilium, et quod doces filios
0617C
Sic Bod. 1, 2, 3, 4. Spir. Vet. innom. Voss. 1. Lam. Ebor. Filiis
Rigalt.
patrimonium plus amare quam Christum.
XX. Esto potius liberis tuis pater talis qualis Tobias exstitit. Da utilia et salutaria praecepta pignoribus qualia ille filio
dedit; manda filiis tuis quod et ille filio mandavit dicens:
Et nunc, fili, mando tibi, servi
0617B
Deo in veritate, et fac coram illo quod illi placet; et filiis tuis manda
244
ut faciant justitiam et eleemosynas, et sint memores Dei, et benedicant nomen ejus omni tempore (Tob. XIV, 10, 11) . Et iterum:
Omnibus diebus vitae tuae, fili dilectissime, Deum in mente habe, et noli praeterire praecepta ejus. Justitiam fac omnibus
diebus vitae tuae, et noli ambulare viam iniquitatis; quoniam agente te ex veritate, erit respectus operum tuorum. Ex substantia
tua fac eleemosynam, et noli avertere faciem tuam ab ullo paupere. Ita fiet ut nec a te avertatur facies Dei. Prout habueris,
fili, sic fac. Si tibi fuerit copiosa substantia, plus ex illa fac eleemosynam: si exiguum habueris, ex hoc ipso exiguo communica.
Et ne timueris cum facis eleemosynam; praemium enim bonum reponis tibi in diem necessitatis, quia eleemosyna
0617C
a morte liberat, et non patitur ire in gehennam
0617C
Sic. In
West. Ar. Ben. Pem. Nc. 2. Saris. Voss. 2. Lam. Bod. 1, 2, 3, 4. Ver. Gehennam
Imp.
.
Munus bonum est eleemosyna omnibus qui faciunt eam coram summo Deo (Tob. IV, 2-16) .
0617D
XXI.—
Imperatores habere praesentes. Supra Epist. VIII, pag. 17, Christus dicitur adfuisse certamini martyrum. Cassianus lib. VI, cap. 9:
Dominus pugnam certaminis nostri jugiter spectat. Auctor Epistolae
ad Demetriadem, inter opera sancti Hieronymi:
Huic tanto spectaculo vide quem animum, quam debeas afferre virtutem, et certaminis magnitudinem de spectantium dignitate
metire.
XXI. Quale munus est, fratres charissimi, cujus editio
0617C Cujus praebitio
Bod. 1.
Deo spectante celebratur! Si in gentilium munere grande et gloriosum videtur proconsules vel imperatores habere praesentes,
et apparatus ac sumptus apud munerarios major est ut possint placere majoribus, quanto illustrior muneris et major est gloria
Deum et Christum spectatores habere! Quanto
0618A istic et apparatus uberior et sumptus largior exhibendus est ubi ad spectaculum conveniunt coelorum Virtutes, conveniunt
Angeli omnes, ubi munerario non quadriga vel consulatus petitur, sed vita aeterna praestatur, nec captatur inanis et temporarius
favor vulgi, sed perpetuum praemium regni coelestis
0617D Ac coeleste regnum
Lin.
accipitur!
0617D
XXII.—
Ponat unusquisque. Hic locus refertur apud sanctum Augustinum lib. IV,
contra duas Epistolas Pelagianorum, cap. 8.
0618D
Munerarios. Hieronymus in Epistola
ad Pammachium de Dormitione Paulinae:
Munerarius pauperum et egentium candidatus. Vide Senecam lib. II
de Beneficiis, cap. 21, et Maximi Taurinensis Homiliam
in vigiliis Natalis Domini. Quintilianus lib. VIII, cap. 3, tradit Augustum primum fuisse qui dixit
munerarium.
Demonstra. Postea sequitur in editione Manutiana,
praeceptis tuis munitos et pro terrenis coelestia recepturos. At ego cum Morellio expungo, quia illa non inveni in antiquis editionibus neque in ullo eorum veterum exemplarium quibus
usus sum, et desunt etiam in novem Anglicanis.
XXII. Atque, ut pigros et steriles et cupiditate nummaria nihil circa fructum salutis operantes magis pudeat, ut plus conscientiam
sordidam dedecoris ac turpitudinis suae rubor caedat
0618C Rubor accedat
Pem. Voss. 1.
, ponat unusquisque ante oculos suos diabolum cum servis suis
0618C Diabolum cum angelis
Voss. 1.
, id est cum populo perditionis ac mortis, in medium prosilire, plebem Christi
0618C Christo praesente
Voss. 1. Lam. Bod. 1, 3, 4.
, praesente et judicante ipso, comparationis examine provocare dicentem: «Ego
0618B pro istis quos mecum vides nec alapas accepi, nec flagella sustinui, nec crucem pertuli, nec sanguinem fudi, nec familiam
meam pretio passionis et cruoris redemi; sed nec regnum illis coeleste promitto, nec ad paradisum restituta immortalitate
denuo revoco; et munera mihi quam pretiosa, quam grandia, quam nimio et longo labore quaesita, sumptuosissimis apparatibus
comparant, rebus suis vel obligatis in muneris comparatione vel venditis; ac nisi editio honesta successerit
0618C Accesserit
Saris.
, conviciis ac sibilis ejiciuntur, et furore populari nonnunquam pene lapidantur. Tuos tales munerarios, Christe, demonstra,
illos divites
0618C Demonstra, divites
Ar. West. Lam. Ebor. Saris. Bod. 1, 2, 3, 4.
, illos copiosis opibus affluentes, an in Ecclesia praesidente et spectante te ejusmodi munus edant, oppignoratis vel distractis
rebus suis, immo ad coelestes thesauros
0618C mutata in melius possessione translatis. In istis muneribus meis caducis atque terrenis nemo pascitur, nemo vestitur, nemo
cibi alicujus aut potus solatio sustinetur. Cuncta inter furorem edentis et spectantis errorem prodiga et stulta voluptatum
frustrantium vanitate depereunt. Illic in pauperibus tuis tu vestiris et pasceris, tu aeternam vitam operantibus polliceris;
et vix tui meis pereuntibus
0618C Meis perdentibus
Ar. West. Bod. 4. Ver. Corb. Man.
0618D
Mor.
adaequantur. qui a te divinis mercedibus et praemiis coelestibus honorantur.
0619A XXIII. Quid ad haec respondemus, fratres charissimi? Sacrilega sterilitate
0619D Sacrilegas sterilitates
Lam. Bod. 2, 4. Ver.
et quadam tenebrarum nocte coopertas divitum mentes qua ratione defendimus, qua excusatione purgamus, qui diaboli servis
minores sumus, ut Christo pro pretio passionis et sanguinis vicem nec in modicis rependamus? Praecepta ille nobis dedit, quid
facere servos suos oporteret instruxit, operantibus praemium pollicitus,
245 et supplicium sterilibus comminatus, sententiam suam protulit, quid judicaturus sit ante praedixit. Quae potest excusatio
0619D Quae potest esse defensio
Saris. Voss. 1.
Bod. 1, 2, 3, 4.
esse cessanti, quae defensio sterili, nisi quod non faciente servo quod
0619D Servo quicquid
alii.
praecipitur, Dominus faciet quod minatur, qui et dicit:
Cum venerit Filius hominis in claritate sua, et omnes Angeli cum eo, tunc sedebit in throno claritatis suae
0619D In claritate sua
Ar. West. Saris. Bod. 1, 2, 3, 4. sup. adv. Jud. et ad Quir. In gloria
Imp.
:
et colligentur
0619B
ante eum omnes gentes, et segregabit eos ab invicem, quemadmodum pastor segregat oves ab haedis, et statuet oves ad dexteram
suam, haedos autem ad sinistram. Tunc dicet rex iis qui ad dexteram suam erunt
0619D Dextram suam sunt
Ar. West. Saris. Bod. 1, 2, 3, 4.
:
Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi. Esurivi enim, et dedistis mihi manducare;
sitivi, et potastis me; hospes fui, et adduxistis me; nudus, et vestistis me
0619D Texistis me
Ar. West. Saris sup. adv. Jud. ad Quir. Vestistis
Imp.
;
infirmatus sum, et visitatis me; in carcere fui, et venistis ad me. Tunc respondebunt ei justi dicentes: Domine, quando te
vidimus esurientem et pavimus, sitientem et potavimus? quando te vidimus hospitem, et adduximus, nudum, et vestivimus? quando
autem te vidimus infirmari
0619D Infirmum
Bod. 1, sup. adv. Jud. et ad Quirin. Infirmatus sum
Imp.
et in carcere, et venimus ad te? Tunc respondens rex dicet eis: Amen dico vobis, quamdiu fecistis uni horum
0619C
ex fratribus meis minimis, mihi fecistis. Tunc dicet et illis qui ad sinistram ejus erunt
0620D Sinistram ejus sunt
Ar. West. Saris. Bod. 1, 2, 3, 4.
:
Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum quem paravit Pater meus diabolo et angelis ejus. Esurivi enim, et non dedistis
mihi manducare; sitivi, et non potastis me; hospes fui, et non adduxistis me; nudus, et non vestistis me; infirmus et in carcere,
et non visitastis me
0620D Venistis ad
Nc. 2. Bod. 3, 4.
.
Tunc respondebunt et ipsi dicentes: Domine, quando te vidimus esurientem aut sitientem aut hospitem aut nudum aut infirmum
aut in carcere, et non ministravimus tibi? Et respondebit illis: Amen dico vobis, quamdiu non fecistis uni ex minimis his,
neque mihi fecistis. Et abibunt isti in ambustionem
0620D Combustionem
Pem. Voss. Ignem
Lin.
aeternam, justi autem in vitam aeternam (Matth. XXV, 31-46) . Quid potuit nobis majus Christus edicere? Quomodo magis potuit justitiae ac misericordiae
0619D nostrae opera provocare, quam quod praestari
0620A dixit sibi quicquid egenti praestatur et pauperi, et se dixit offendi nisi egenti praestatur et pauperi? ut qui respectu
fratris in Ecclesia non movetur, vel Christi contemplatione moveatur, et qui non cogitat in labore atque in egestate conservum,
vel Dominum cogitet in ipso illo quem despicit constitutum.
XXIV. Et idcirco, fratres charissimi, quibus metus in Deum pronus est, et, spreto calcatoque jam mundo, ad superna et divina
animus erectus est, fide plena, mente devota, operatione continua promerendo Domino
0620D In promerendo
Voss. 1.
obsequium praebeamus. Demus Christo vestimenta terrena, indumenta coelestia recepturi: demus cibum et potum saecularem, cum
Abraham et Isaac et Jacob ad convivium coeleste venturi. Ne parum metamus
0620D Metemus non fatigati
Bod. 1, 4.
, plurimum seminemus.
0620B Securitati ac saluti aeternae, dum tempus est, consulamus, Paulo apostolo admonente et dicente:
Ergo, dum tempus habemus, operemur quod bonum est ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei. Bonum autem facientes non deficiamus;
tempore enim suo metemus
(Gal. VI, 10) .
0619D
XXV.—
Aequalitatis. Ita Erasmus et alii post eum. Nolui autem mutare, quamvis in omnibus fere codicibus
0620D antiquis et in vetustioribus editionibus legatur
aequitatis.
0621B
Communis ac justus. Commodianus Instruct. 30:
Estote communes minimis, dum tempus habetis. Item Instruct. 63.
XXV. Cogitemus, fratres dilectissimi, quid sub Apostolis fecerit credentium populus, quando inter ipsa primordia majoribus
virtutibus mens vigebat, quando credentium Fides novo adhuc fidei calore fervebat. Domicilia tunc et praedia venundabant,
et dispensandam pauperibus
0620D Pauperibus facultatem
West.
quantitatem libenter ac largiter Apostolis offerebant, terreno patrimonio vendito atque distracto, fundos illuc transferentes
ubi fructus caperent possessionis aeternae
0620D Aeternae: ut illis comparent
Bod. 3, 4.
, illic comparantes
0620C domos ubi inciperent semper habitare. Talis tunc fuit in operationibus cumulus, qualis
246 in dilectione consensus, sicut legimus in Actis Apostolorum:
Turba autem eorum qui crediderant anima ac mente una agebant: nec fuit inter illos discrimen ullum, nec quicquam suum judicabant
ex bonis quae eis erant, sed fuerunt illis omnia communia
(Act. IV, 32) . Hoc est nativitate spiritali
0620D Spiritali vivere
West.
vere Dei filios
0620D Filium
Lam. Ebor. West.
fieri, hoc est lege coelesti aequitatem Dei Patris imitari. Quodcumque enim Dei est, in nostra usurpatione commune est, nec
quisquam a beneficiis ejus et muneribus arcetur, quominus omne humanum genus bonitate ac largitate divina aequaliter perfruatur.
Sic aequaliter dies illuminat, sol radiat, imber rigat, ventus aspirat; et dormientibus somnus unus est, et stellarum splendor
0620D ac lunae communis est. Quo aequalitatis exemplo
0620D Quo aequitatis
Bod. 1, 2, 3. Aequalitatis
Nc. 2. Tew. Drur. 2.
qui
0621A possessor in terris redditus ac fructus suos cum fraternitate partitur, dum largitionibus gratuitis communis ac justus est,
Dei Patris imitator est.
0621B
XXVI.—
Coronam candidam. Supra Epist. VIII, p. 18:
Erat certe in operibus fratrum candida, nunc facta
0622B
est in martyrum cruore purpurea. Hieronymus
in Epitaphio Paulae ad Eustochium:
Non solum enim effusio sanguinis in confessione reputatur, sed devotae quoque mentis servitus immaculata quotidianum martyrium
est. Illa corona de rosis et violis plectitur, ista de liliis.
XXVI. Quae illa erit, fratres charissimi, operantium gloria, quam grandis est summa laetitia, cum populum suum Dominus coeperit
recensere, et meritis atque operibus nostris praemia promissa contribuens, pro terrenis coelestia, pro temporalibus sempiterna,
pro modicis magna praestare, offerre nos Patri, cui nos sua sanctificatione
0621B Qui nos
Bod. 3. De sanctificatione
Bod. 2.
restituit, aeternitatem nobis immortalitatemque largiri, ad quam nos sanguinis sui vivificatione reparavit, reduces ad paradisum
denuo facere, regna coelorum fide et veritate suae pollicitationis aperire! Haec haereant firmiter sensibus nostris, haec
intelligantur plena fide, haec corde toto
0621B diligantur, haec indesinentium operum magnanimitate
0621B Magnanimitate reddantur
Lin.
redimantur. Praeclara et divina res, fratres charissimi, salutaris operatio, solatium grande credentium,
0622A securitatis nostrae salubre praesidium, munimentum spei, tutela fidei, medela peccati
0621B Medela peccati reposita
Ar.
, res posita in potestate facientis, res et grandis et facilis, sine periculo persecutionis, corona pacis, verum Dei munus
et maximum, infirmis necessarium, fortibus gloriosum, quo Christianus adjutus perfert
0621B Adjutus perferre
Bod. 1. Praefert
Rig. Ac justus
West.
0622B
Lin.
gratiam spiritalem, promeretur Christum judicem, Deum computat debitorem. Ad hanc operum salutarium palmam libenter ac prompte
certemus, omnes in agone justitiae Deo et Christo spectante curramus; et qui saeculo et mundo majores esse jam coepimus, cursum
nostrum nulla saeculi et mundi cupiditate tardemus. Si expeditos, si celeres, si in hoc operis agone currentes dies nos vel
redditionis
0622B Reditionis
Lam. Ebor. Nc. 1.
Veron. Corb. Vet. Inn. Spir. Man. Routh, ex 4 suis codd.
vel persecutionis
0622B Percussionis
Morel.
invenerit, nusquam Dominus meritis nostris
0622B ad praemium deerit. In pace vincentibus coronam candidam pro operibus dabit, in persecutione purpuream pro passione geminabit.