F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
NEAPOLITANA 285-
cognitio rei, in quam sese obligent contrahentes, sufficiens. Cum enim, praeter causam, substantialia actuum sint volun- tas libera, et res : ad hanc quod attinet, certa in mente esse debet et apparere, scilicet apparere oportet quid dari debeat, quale, quantum Leg. 94, 95, 115 de V. O. Porro haec de- terminatio rei in mente Iustinae non videtur adfuisse.
Ex ipso iure naturae puer et puella vim contractus in- eundi intelligant oportet seu obligationem inde promanantem. Ait quidem S. Thom. in 4 dist. 36 q. i a. 5. Secundum- iuxa, scil. legis positivae, determinatum est, quod ante illud tempus discretionis, quo uterque possit sufficienter deliberare de matrimonio, et debitum sibi invicem reddere, matrimonia non contrahuntur, et si non ita facta fuerint, dirimuntur » atque adeo verum est nostros sponsos potuisse de matrimonio sufficienter deliberare prout fecit Franciscus d'Auria, at non ita sufficienter de matrimonio deliberavit de facto Iustina, ut patet ex allegatis.
Insuper nonne mutuus debet esse consensus h. e. ut uter- que ius in corpus suum alteri tradat et acceptet, ut diserte habetur cap. Ex duobus L De sponsa duorum: ibi «Fides consensus est quando mutuo se concedunt unus alteri et mutuo se suscipiunt. » Iamvero Iustina non videtur hanc mutuam iuris in corpora invicem traditionem intellexisse et fecisse : non tempore contractus, quia non liber, non post contractum per copulam subsecutam, quia error manebat in mente circa matrimonii validitatem, ut infra videbitur.
Agitur de puella, quae licet aetatem ex iure requisitam ad contrahendum habeat, tamen cum ex dictis iudicium pro maturandis nuptiis de facto non praeseferat, immatura cen- senda est, praesertim si comparetur ad aetatem pro religiosa perfectione requisitam : ad hanc enim saepe saepius solet aequiparari prae sua perpetuitate status matrimonii : et re- ligiosa professio invalida prorsus est ante 16 m aetatis annum completum ex Trid. quidem, sed ob immaturitatem iudicii ; unde solent nonnulli, proportione servata, argui ad matrimo- nium ex quadam analogia.