F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
324 APPENDIX III.
(Ad 4 . ) Sed responsionem absolute negativam efflagitat dubium 4.
Cum enim agatur de hominibus solo nomine christianis, qui ab hac
vita sine baptismo decesserunt, omnino non licet ecclesiasticas quascum-
que exequias pro iisdem celebrare ; quod vel ex ipso Rituali Romano
aperte colligitur. Et sane exequiarum ceremoniae et ritus adhibentur
tamquam vera religionis mysteria, christianae pietatis signa et fidelium
mortuorum saluberrima suffragia. His igitur ceremoniis et ritibus, ve-
luti candelarum incensione et precum recitatione, honestare funus ho-
minum absque baptismo, ideoque extra catholicam Ecclesiam mortuo-
rum, perinde est ac ipso facto profiteri quod homines isti possint esse
in loco salutis. Alio insuper ex capite improbantur eiusmodi exequiae
a presbytero catholico celebratae, quia nimirum important communi-
cationem in divinis cum infidelibus vel haereticis manifestis. Cum vero
convivium, quod nuncupant tezkar habeatur tamquam pars exequiarum
ipsarum, sequitur nequaquam licere interesse, multoque minus bene-
dicere eidem convivio, si celebretur pro defuncto notorie haeretico, ve l
non baptizato, vel alias indigno ecclesiasticis exequiis.
(Ad 5.) Quod si illicitum est sacras exequias hominum extra ca-
tholicam Ecclesiam demortuorum celebrare, illicitum quoque est prae-
stationem illam quocumque nomine exigere vel recipere, de qua insti-
tuitur dubium 5. Profecto vetat naturalis ipsa iustitia, ne presbyter
catholicus stipendium exigat, vel tamquam sibi debitum recipiat pro
religiosa functione, cui se denegavit, quamque proinde minime exe-
quutus est. Sed praeterea graviter peccaret ratione scandali cum, re-
cipiendo stipendium, censeatur ex vulgi opinione persolvisse exequias.
(Ad 6 . ) Non minus illicitum est christianis obtestari et iurare p e r
nomen Deocce, de quo iuramento dubium 6. movetur. Quodcumque
enim sit etymon vocabuli Deocce, certum atque exploratum est voca-
bulum hoc in communi loquendi usu significare spiritum magiae, nempe
diabolum mendacii patrem. Unde consequens fit, illos qui per nomen
Deocce iurant, cultum latriae diabolo adhibere. Nam, ut ait Angelicus
Doctor, cultus latriae adhibetur ei cuius testimonium iurando invocatur.
Et ideo praecipitur Exodi 2 3 . « P e r nomen externorum deorum non
» iurabitis. » Intentio autem qua christiani hoc vocabulum ad Deum
verum forte referrent, eos a peccato nullatenus eximere potest. In pri-
mis enim indecens prorsus est eo nomine Deum verum nuncupare quo
ab impiissimis magis spiritus magiae seu diabolus adoratur. Deinde cum
iusiurandum praestetur respectu habito ad intentionem exigentis, chri-
stiani per nomen Deocce iurantes censebuntur, publica hominum opi-
nione, illum ipsum magiae spiritum invocare, et sic actum ponent falsae