F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
DERTHUSIËN. 415
observat in casu non de consuetudine, sed de praescriptione quaestionem esse iuxta sententiam Reiffenstuel « haec intel- ligenda, normae scilicet quae ad introducendam consuetudi- nem a iure praefiniuntur, sunt de vera consuetudine, seu quae solummodo est contra vel praeter ius commune : non autem de illa, in qua simul agitur de praeiudicio tertii.... nam ut huic iuri iam quaesito praeiudicetur requiri veram praescriptionem in confesso est » Ius emi. univ. ad tit. de consuet. cap. IV, n. 145. Et paullo post « ubi agitur de tollendo iure uni et acquirendo alteri dicitur praescriptio non autem consuetudo » ibid. § 109. Concinunt, ut alios omittam, Clarissimus Card. De Luca De iurisd. disc. 34, n. 28 et 96, n. 15 theat. ver. et tust, qui subiungit « intrant hoc casu termini praescriptionis non autem consuetudinis, nedum ubi contentio est inter privatas personas ; sed etiam ubi agitur de .corporibus politicis, universitatem constituentibus, ut sunt Capitula, Collegia, Civitates, Religiones cum similibus ». Nec sane verborum quaestio est; cum pateat ex sacrorum canonum praeceptis longe facilius inveni consuetudinem, quam praescriptione ius acquiri « consuetudo enim favorabilis est, praescriptio odiosa » Fagnanus comm. in Decr. ad cap. Ve- nerabili 14 de censibus lib. III, tit. 30, n. 27.
Doctorum sententiam, Reiffenstuel verbis expositam, ra- tioni congruere ita demonstrat. Consuetudinis fundamentum est praesumptus saltem legislatoris assensus : nam secus ex defectu iurisdictionis lex everti non posset, quum e contra praescriptio tota innititur in possessione vel quasi iuris pos- sessione certo modo et certo tempore habita.
Inter utramque , differentiam ita assignant Doctores : « Per praescriptionem acquiritur ius privatae personae vel etiam uni alicui Collegio : per consuetudinem non magis uni, quam alteri nec alicui privatae personae, sed soli Reipublicae et communitati et quidem ius legale sive lex non scripta » Pirhing Iur. Eccl. met. nova lib. I, tit. IV* sect. I, § 5, n. 331. «Praescriptio dat ius uni contra legem, vel praeter legem vel etiam secundum legem » ibid. n. 2.