F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
GNESNEN. ET POSNANIEN. 541
Gmesnae scribit : « Marianna poterat relinquere domum pa- ternam, quemadmodum post nuptias se contulit in longin- quas regiones, ibique hucusque victum labore manuum quaerit, quod ei utpote ex infima conditione ortae nullatenus ab ullo homine dedecori ascribitur ». Nec maioris momenti est quod asserit : « patrem non esse idoneum ad grave da- mnum proli suae inferendum, quod confirmatur exinde, quod tandem filiam nolentem cum marito cohabitare domum li- benter receperat », hoc enim fecit quum iam pecuniis Mar- tini non egeret.
Receptissima sunt principia iurisprudentiae : diuturnas atque importunas suasiones cum timore reverentiali coniun- ctas, etiam sine minis et verberibus, in casu haec non de- fuere, constituere metum in virum constantem cadentem ideoque gravem et ad matrimonium infirmandum efficacem. Si addemus, patrem metum incutientem habere interesse in matrimonii celebratione, eo quod speraret magnam inde uti- litatem sibi aut familiae esse obventuram, tunc, dicunt etiam iuristae, adhuc difficilius redditur filiae patris desiderio con- traire, eo quod magnus exurgit timor in graviorem eius in- dignationem incurrendi. Haec omnia locum habent in casu nostro, ideoque puto, demonstrare non posse vim et coactio- nem ad nuptias in casu in dubium vocari, et consequenter etiam nullitatem matrimonii denegari.
Sed forsitan dici posset, matrimonium hoc, etsi nullum in initio, saltem, ut affirmat Defensor Matr. Gnesnae, esse ratihabitum et convaluisse per illam cohabitationem et con- summationem quae locum habuit a 15 Februarii usque ad 4 Martii ?
At 1. tum maxime violentiam Marianna passa est a patre, qui eam castigavit sat severe. Praeterea 2. consensu subsequuto revalidatur quidem matrimonium, sed si qui me- tum passus sit, consensum adiicere intendat, et sic metum purget. Ad hoc autem exigitur ut quae pars metum passa est, matrimonium fuisse nullum cognoscat. « Requiruntur... dicit Schmalzgrueber, t. 4, p. 1, tit. 1, § 421, ut ratificans