F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
APPENDIX V. 579
dicis doctrina ac pastorali unctione refertis, qua exhortationibus, nun-
quam destitit ab huiusmodi societatibus Christi oves avertere, atque
sectas extremum exitium Ecclesiae minitantes, suprema auctoritate da-
mnare, inflictis insuper gravissimis poenis, ac in primis maiori excom-
municatione reservala, ipso facto absque alia declaratione incurrenda,
a qua (1) nemo per quemquam, nisi Romanum Pontificem, praeterquam
in articulo mortis constitutus, absolutionis beneficium valeat obtinere.
Quae cum ita sint, nemini dubium esse potest quin transgressores
in hanc gravissimam poenam inciderint. Qui enim post habitam harum
constitutionum notitiam, vel proscriptis societatibus nomen dare prae-
sumunt, vel ab iis omnino recedere detrectant, hi profecto in re gra-
vissima Ecclesiam non audiunt, eiusque auctoritatem contemnunt; me-
rito igitur plectuntur, cum^, supremi Pastoris Christi iudicio, tamquam
ethnici censeri debeant. Praeclare S. Cyprianus gravissimam hanc poe-
nam spiritalem gladium appellat (2) quo superbi et contumaces necantur.
Quo etiam fit ut nedum bonorum spiritualium communione, sed, si con-
tumaces ac obstinati decesserint, etiam ecclesiastica sepultura priventur.
Verum cum Christi Ecclesia divini fundatoris spiritu instructa nihil
magis exoptet, quam ut devii, deposita contumacia, tandem aliquando
ad ipsius sinum redeant, ideo, quemadmodum etiam in articulo mortis
possunt per contritionem in Dei gratiam redire, ac internam cum mem-
bris mysticis corporis Christi communicationem adipisci, ita, si clara
dederint resipiscentiae signa (quae passim a doctoribus enumerantur) ( 3 )
possunt etiam, post mortem ab ecclesiastica censura absolvi, ac subinde
(si casus excipiantur a iure praescripti) ( 4 ) etiam ecclesiastica sepultura
donari, id luculenter declarat Innocentius III cap. A Nobis est saepe
quaesitum de sent. excom. ubi statuit insuper quo ritu sint absolvendi,
qui obtenta, prout creditur, gratia apud Deum per contritionem, per
externa resipiscentiae signa excommunicationis vinculo exsolvuntur.
Haec autem locum etiam sibi vindicant, si quando defuncti corpus in
aulam massonum (vulgo Logiaboge) delatum fuerit. Etenim, si extrema
defuncti voluntate id accidit, procul dubio ecclesiastica sepultura carere
debet, cum, ut praefertur, obduratus obierit. Si vero perversa aliorum
opera contra defuncti votum, quippe qui cum veris resipiscentiae signis
decessit, neque absolutionis beneficio privari debet, nec ecclesiastica
(1) Ita Clemens XII. Bulla In eminenti; Benedictus XIV. Providas; Pius VII. Ecclesiam; Leo XII . Quo graviora ; Pius IX. Encycl. Qui pluribus.
(2) S. Cyprianus Epist. 62.
(5) Fagnanus tit. 28 De sepultura n. 1 2 , 1 3 - Ferraris V. Excomm.. (4) Cap. Ad audientiam tit. De torneamentis. Bened. XIV. De Syn. lib.13 c.18 n.10.