F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
S. IOSEPHI DE COSTARICA 431
nem damnorum ob amissa officia, quibus privari non poterat absque contractus violatione a partibus initi, nec non decla- rationem nullitatis irrogatae suspensionis.
Verum cum recurrens Zill accusaret tamquam causam damnorum non solum Episcopum S. Iosephi de Costarica, sed etiam Moniales de Sion praefatae civitatis et quemdam sacerdotem Diringer Cappellanum Domus Primariae dicta- rum sororum Lutetiae Parisiorum, qui medius interfuerat ut sacerdos Zill Cappellani munus acceptaret, hinc necesse fuit ex decreto S. Congregationis Episcoporum et Regul. diei 13 Februarii 1894, ut oblati recursus a sacerdote Zill dividerentur, et in individuo determinarentur. Reapse die 15 eiusdem mensis ipse exhibuit notulam damnorum in libel- lis 26.290 contra Episcopum, in libellis 4.700 contra Mo- niales et in libellis 2.000 contra Cappellanum Diringer, totali summa in libellis 32.990, quam ob nova conquesta damna postea auxit in libellis 10.000, petens libellas 10 pro quolibet die usque ad causae decisionem, et ut rei conventi in solidum ad summam totalem damnarentur.
Hinc in praesenti quaestione super qua habitae sunt de- ductiones non solum Episcopi, sed etiam aliorum interesse habentium, tria sunt puncta nempe, de privatione officiorum, de suspensione ex informata conscientia, et de refectione damnorum.
D i s c e p t a t i o S y n o p t i c a
QUAE SACERDOS ZILL IN SUI FAVOREM PROFERT. Ipse in sua allegatione typis edita primum disserit de causis quae Episcopum moverunt ad notas poenas irrogandas, et has nonnisi odium et vindictam fuisse ostendere satagit. Sane primam causam furoris Episcopi extitisse dicit nonnullas observationes ab ipso factas, eo quod Episcopus permisisset ut professor Seminarii associaret ad coemeterium acatholi- corum cadaver Protestantis, et in publica ephemeride publi- carentur 26 propositiones, quarum nonnullae ab Ecclesia da-