F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
PINNEN. 713
Patroni. Quando Confraternitas instituta fuit, Parochus pro tempore Rmus Dnus Venantius De Vita, renunciatus Director Sodalitatis, pacifice in festo S. Rochi prosecutus est cele- brationem suetarum functionum, quum nemo inquireret an titulo Parochi vel potius Directoris Sodalitatis has peragere illi competeret.
Interim quia Ecclesia S. Rochi visa fuit nimis angusta, aucto Sodalium numero et fidelium frequentiae, diruta, an- nuente Municipio, vetere Ecclesia nec non parva domo ei adnexa ; in eodem solo, collata pecunia inter sodales, alios oppidi fideles et Municipio praebente, praeter solum et alias opes, etiam partem cementorum, nova Ecclesia extructa est, atque anno 1873 cultui divino Ecclesia Sancti Rochi resti- tuta fuit.
Parochus Venantius De Vita usque ad annum 1874 ob- tinuit officium Directoris Sodalitatis et sub anno 1877 est vita functus, at post dimissum officium, nemine contradi- cente, functiones diei festi S. Rochi in Ecclesia Confrater- nitatis celebrare consuevit.
In parochiali beneficio successit Dnus Aloisius de Vita qui, cum occasione Festivitatis S.- Rochi coeperit sibi vin- dicare functionum celebrationem titulo Parochi, sodales pro- testati sunt, parocho, nullo iure hoc competere, sed Con- fraternitati quae in vetere Ecclesia S. Rochi obtinuerat ca- nonicam constitutionem et in nova, suis opibus extructa, sane ius proprietatis poterat sibi adiudicare. Hinc rixae, hinc con- tentiones quae vulgum in contrarias partes distrahentes, an- no 1884, ad vitandas contendentium digladiationes, Sodalitati persuaserunt opportunum fore, occasione festivitatis S. Rochi, clausa Ecclesia, suspendere suetas functiones. Episcopus, approbans hoc consilium, praecepit Confraternitati et Parocho, ut clausa S. Rochi Ecclesia ab huiusmodi sacris functioni- bus omnino abstinerent. Verum diei S. Rochi illucescente au- rora, Confraternitatis Sodales, futuram tempestatem praevi- dentes se receperant in agros, suis laboribus intenti ; alii, faventes partibus Parochi, machinabantur quomodo in Ee-