IN LIBRUM PRIMUM PRIORUM ANALYTICORUM ARISTOTELIS QUAESTIONES

 QUAESTIO I

 QUAESTIO II

 QUAESTIO III

 QUAESTIO IV

 QUAESTIO V

 QUAESTIO VI

 QUAESTIO VII

 QUAESTIO VIII

 QUAESTIO IX

 QUAESTIO X

 QUAESTIO XI

 QUAESTIO XII

 QUAESTIO XIII

 QUAESTIO XIV

 QUAESTIO XV

 QUAESTIO XVI

 QUAESTIO XVII

 QUAESTIO XVIII

 QUAESTIO XIX

 QUAESTIO XX

 QUAESTIO XXI

 QUAESTIO XXII

 QUAESTIO XXIII

 QUAESTIO XXIV

 QUAESTIO XXV

 QUAESTIO XXVI

 QUAESTIO XXVII

 QUAESTIO XXVIII

 QUAESTIO XXIX

 QUAESTIO XXX

 QUAESTIO XXXI

 QUAESTIO XXXII

 QUAESTIO XXXIII

 QUAESTIO XXXIV

 QUAESTIO XXXV

 QUAESTIO XXXVI

 QUAESTIO XXXVII et ULT.

QUAESTIO I

Utrum de syllogismo simpliciter sit scientia

Doctor quaest. 3. Univers. et ejus expositores ibidem. Vide citandos quaest, sequenti.

Arguitur quod non ; quia scientia habetur per definitionem tanquam per medium: sed de Syllogismo simpliciter non habetur definitio: ergo nec scientia. Major patet: quia definitio est medium demonstrationis, ut patet 2. Post. text. com. 14. et minor patet, quia Syllogismus simpliciter est quoddam complexum: modo solius incomplexi est definitio.

Secundo, omnis scientia est notitia habita per demonstrationem: sed de Syllogismo simpliciter non habetur notitia per demonstrationem. Major patet, quia scientia est habitus per demonstrationem acquisitus, ut patet 2. Post. text. com. 10. Minor patet, quia tunc demonstratio ista, per quam de Syllogismo simpliciter habetur scientia, esset notior Syllogismo simpliciter, et per consequens scientia de demonstratione, praecederet scientiam de Syllogismo simpliciter, quod tamen est falsum.

Tertio, quia de definitione, et divisione, et aliis argumentationibus a Syllogismo simpliciter non habemus scientiam distinctam : ergo nec de Syllogismo simpliciter. Tenet consequentia; quia ista sunt instrumenta sciendi,quemadmodum et Syllogismus ; et antecedens apparet inducendo per libros Aristotelis.

Quarto, quia de ente per accidens non est scientia, ut patet 6. Metaph. text. com. 4. sed Syllogismus simpliciter est ens per accidens ; quia est aggregatio ex pluribus propositionibus, quarum quaelibet est in actu, modo ex pluribus existentibus in actu non fit nisi unum per accidens, ut patet 7. Metaphysicae.

Quinto, quia omnis scientia est de necessariis impossibilibus aliter se habere, et perpetuis, ut patet primo Poster. sed Syllogismus simpliciter non est hujusmodi, imo potest aliter se habere, cum quandoque sit, et quandoque non; ergo, etc.

Oppositum arguitur per Aristotelem, qui in isto lib. cap. 1. dat nobis scientiam de Syllogismo simpliciter.

In quaestione primo videbitur, quomodo de aliquo est diversimode scientia: secundo videbitur expositio terminorum quaestionis, et tertio respondebitur ad quaesitum.

Quantum ad primum, notandum, quod de aliquo potest esse scientia tripliciter ; uno modo tanquam de illo, de quo aliquid scitur, et hoc dupliciter. Uno modo tanquam de rebus significatis per subjectum conclusionis, quemadmodum dicimus,quod de lactum habemus scientiam, quod sanat febrem: sicut etiam dicit Aristoteles in 1. Poster. text. com. 167. quod infinita sciuntur in propositione universali. Secundo tanquam de subjecto conclusionis, ut quando dicimus de triangulo, Demonstratur habere, etc. Secundo modo de aliquo dicitur scientia, tanquam de illo, quod scitur de aliquo, et sic dicitur in secundo Poster. quod passio scitur de subjecto. Tertio modo de aliquo est scientia, tanquam de illo quod scitur, et hoc dupliciter. Uno modo, ut hoc verbum scire accipitur non modaliter, ut quando dico, Scio cantare, id est, habeo artem cantandi. Alio modo, ut hoc verbum scire, est modus determinans propositionem, et hoc quadrupliciter, ut dicit Linconiensis primo Poster. quia primo modo scientia est comprehensio veritatis etiam contingentis ad utrumlibet, vel ut in paucioribus. Secundo modo, scientia est comprehensio veritatis contingentis, ut in pluribus, et sic sciuntur multae conclusiones scientiae naturalis. Tertio modo, scientia est comprehensio veritatis necessarie, et non contingenter ; et sic sciuntur tam principia, quam conclusiones.Sed quarto modo Scientia est comprehensio veritatis necessarie dubitabilis, quae nata est fieri evidens,per praemissas syllogistice applicatas. Et isto modo scitur conclusio demonstrativa, ut Homo est risibilis, aut significabile per talem conclusionem, ut Hominem esse risibilem,et quid sit tale significabile postea videbitur, et hoc de primo.

De secundo notandum, quod ista dictio simpliciter in proposito non denotat diversitatem Syllogismorum, sed denotat diversum modum accipiendi istum terminum, Syllogismus ; unde iste terminus Syllogismus,aliquando accipitur cum determinatione sibi addita, ut cum dicimus, Syllogismus dialectus, vel Syllogismus demonstrativus ; sed aliquando accipitur iste terminus, Syllogismus, loquendo simpliciter, sine aliqua determinatione sibi addita, ut dicendo, syllogismus, et istam acceptionem absolutam, sine aliquo addito, denotat ista dictio, simpliciter, in proposito,et sic accipitur ista dictio simpliciter in 2. Top. ubi dicitur, Simpliciter dico, quod sine addito dico.

Sed dubitatur, et videtur quod haec dictio simpliciter, denotat diversitatem syllogismorum, quia denotat syllogismum componi ex terminis non significativis, cujus signum est, quod Aristoteles in isto lib. text. com. 169. ponit omnia exempla in terminis non significativis. Secundo, quod syllogismus simpliciter non ordinatur ad aliquem finem, sed quilibet alius syllogismus ordinatur ad aliquem finem: igitur ista dictio, simpliciter, denotat diversitatem syllogismorum. Major probatur ; quia finis syllogismi simpliciter, non est scientia, cum scientia sit finis demonstrationis ; nec opinio, cum sit finis syllogismi dialectici, nec apparens demonstratio, quia illa est finis Sophisticae ; igitur non ordinatur ad finem.

Ad ista dico, quod ista dictio simpliciter, non denotat syllogismum componi ex terminis non significativis, quia proprietates, et passiones consideratae de Syllogismo in isto libro habent verum in omni syllogismo, sive componatur ex terminis significativis, vel non significativis.

Ad primam dico, quod illi termini non sunt simpliciter non, significativi, unde ista littera A, significat seipsam, et quamlibet sibi similem ; et ideo Aristoteles explicat in istis terminis, ad significandum, quod bonus syllogismus non tenet specialiter gratia aliquorum terminorum, sed generaliter in omnibus terminis, et hoc conservata consimili dispositione terminorum.

Ad secundam dico, quod tam scientia, quam opinio est finis hujus scientiae, quia de utraque determinat ista scientia, quantum ad proprietates communes, quae se tenent ex parte illationis, sed non quantum ad veritates praemissarum, supposita illatione.

Secundo notandum, ut patet ex prima parte quaestionis, quod Scientia est notitia necessaria veri dubitabilis, nata fieri evidens per praemissas in forma syllogistica applicatas; per hoc quod dicitur necessaria, differt scientia a notitiisfalsis,etetiam a veris contingentibus. Per hoc quod dicitur, i verit

dubitabilis, differt scientia a principiis per se evidentibus, quae a cognoscentibus quod nominis, non possunt dubitari. Ponitur ibi, nata fieri, etc. quia non oportet, quod de facto sit evidens per praemissas applicatas in syllogismo: quia potest esse evidens per experientiam, verbi gratia: ista conclusio, Luna est eclipsabilis , potest esse evidens per experientiam, quae tamen est demonstrabilis. Deinde ponitur, per praemissas in syllogismo applicatas, ad di erentiam quorumdam principiorum naturalium, ut quod Ignis est calidus, vel hujusmodi, unde tale principium est notitia necessaria dubitabilis, tamen ab inexperto in illa notitia non dicitur scientia, eo quod non potest fieri evidens per praemissas, in forma syllogistica applicatas : imo solum potest fieri evidens per experientiam.

De tertio recolenda est distinctio prius posita, quod de aliquo potest esse scientia, ut de subjecto conclusionis, vel ut de re significata per subjectum conclusionis, vel ut de conclusione demonstrata ; tunc sequuntur tres conclusiones.

Prima est, quod de syllogismo simpliciter, ut de conclusione demonstrata, non est scientia. Probatur, quia syllogismus simpliciter non est conclusio demonstrata, et ideo non oportet, quod de syllogismo verificentur istae conditiones,quae dicuntur de scientia isto modo dicta; sicut quod sit ex necessariis, ex impossibilibus aliter se habere, quod non sit de ente per accidens, et sic de aliis,

Secunda conclusio est, quod de isto termino, syllogismus, loquendo simpliciter sine additione, est scientia, tanquam de subjecto. Probatur, quia subjicitur in multis conclusionibus demonstratis in isto libro, ut in istis, Omnis syllogismus fit ex tribus terminis. Omnis syllogismus fit ex duabus propositionibus, et sic de consimilibus.

Tertia conclusio est, quod de omni syllogismo est scientia tanquam de re signata per subjectum conclusionis. Probatur ; quia omni syllogismo conveniunt proprietates demonstratae de syllogismo in isto libro, ut puta, fore ex tribus terminis, ex duabus propositionibus, et sic de aliis proprietatibus ostensis in isto libro.

Nunc ad rationes. Ad primam concedo, quod scientia habetur per definitionem tanquam per medium, modo de isto termino, syllogismus, datur definitio, ut patet primo hujus. Nec debet imaginari, quod istud complexum, syllogismus simpliciter, definiatur, quia id complexum non est intelligibile, si haec dictio, simpliciter, sit determinatio hujus termini, syllogismus, sed est determinatio hujus verbi, loquitur,vel dico, simpliciter loquendo de isto termino syllogismus, sine addito.

Ad secundam concedo majorem, et nego minorem. Ad probationem concedo quod demonstratio illa est notior, quantum ad necessitatem illationis, non tamen quantum ad proprietates verificabiles de demonstratione. Verbi gratia, in syllogismo primum principium est evidentissime notum, scilicet quantum ad evidentiam: tamen est bene dubitabile quantum ad proprietates dicibiles de primo principio, ut patet 4. Metaphysicae,

Ad tertiam qualiter de aliis instrumentis sciendi habetur scientia, et ubi, dicetur in alia quaestione.

Ad quartam dico, quod auctoritas debet intelligi, quod de propositione per accidens vera non est scientia, tanquam de conclusione demonstrata, modo dictum fuit quod isto modo non est scientia de syllogismo simpliciter. Et per idem patet ad sequentem.