IN LIBRUM PRIMUM PRIORUM ANALYTICORUM ARISTOTELIS QUAESTIONES

 QUAESTIO I

 QUAESTIO II

 QUAESTIO III

 QUAESTIO IV

 QUAESTIO V

 QUAESTIO VI

 QUAESTIO VII

 QUAESTIO VIII

 QUAESTIO IX

 QUAESTIO X

 QUAESTIO XI

 QUAESTIO XII

 QUAESTIO XIII

 QUAESTIO XIV

 QUAESTIO XV

 QUAESTIO XVI

 QUAESTIO XVII

 QUAESTIO XVIII

 QUAESTIO XIX

 QUAESTIO XX

 QUAESTIO XXI

 QUAESTIO XXII

 QUAESTIO XXIII

 QUAESTIO XXIV

 QUAESTIO XXV

 QUAESTIO XXVI

 QUAESTIO XXVII

 QUAESTIO XXVIII

 QUAESTIO XXIX

 QUAESTIO XXX

 QUAESTIO XXXI

 QUAESTIO XXXII

 QUAESTIO XXXIII

 QUAESTIO XXXIV

 QUAESTIO XXXV

 QUAESTIO XXXVI

 QUAESTIO XXXVII et ULT.

QUAESTIO XXIV

Utrum in tertia figura sint solum sex modi directe concludentes

Auctores citati quaest. 22. in cap 6. hujus. Fonseca lib. 6. instit. cap 17. Complut. lib. 3. sum. cap. 5. Fuente 3.p. sum. quaest. 2. diff. 2. art. 9. Hurtado disp. 10. Log. sect. 19. Aversa lib. Instit. tract. 4. cap. 10.

Arguitur quod non, quia prima figura videtur esse potior, quam tertia, et tamen prima figura solum infert quatuor modos. Secundo per instantiam in terminis divinis. Tertio de syllogismo expositorio qui optime valet in ista figura.

Oppositum arguitur per Aristotelem in isto 1. cap. 7.

In quaestione primo videbitur de modis directis tertiae figurae, secundo de modis indirectis ejusdem, et tertio de modis indirectis primae figurae, de quibus omissum fuit prius.

Quantum ad primum notandum, quod in ista figura sunt supponendae duae regulae quantum ad modos directos.

Prima est, quod ex puris particularibus nihil sequitur. Causa est, quia major potest verificari pro uno supposito medii, et minor pro alio: et sic in praemissis nulla est connexio extremorum cum medio, ratione cujus extrema deberent connecti in conclusione.

Secunda regula est, quod minore negativa nihil sequitur in ista figura. Causa est, quia si cum hoc major sit negativa, tunc fieret syllogismus ex puris negativis, qui non valet. Item, si major esset affirmativa, oporteret conclusionem esse negativam, ex quo minor est negativa, et per consequens major extremitas distribueretur in conclusione, quae tamen non erat distributa in majore, modo ex non distributo nunquam gratia formae sequitur distributum,

Secundo notandum, quod ad similitudinem hujus figurae, vel etiam in ista figura in aliquibus casibus possunt fieri syllogismi, et non in aliquo dictorum modorum.

Primus casus est, arguendo ex puris particularibus cum relativo identitatis in minori propositione, ut dictum fuit in aliis figuris.

Secundus casus, quando arguitur ex terminis discretis. Nam in ista figura eviden tissime tenet syllogismus expositorius, eo modo, quo dictum fuit in principio hujus libri.

Tertius casus, quando concluditur medium negative de seipso, non tamen distribuendo praedicatum in conclusione, et hoc si in praemissis major extremitas, et minor solum differant secundum finitum, et infinitum, arguendo sic: Quoddam animal est homo, quoddam animal est non homo, igitur quoddam animal non est ; vel sic, igitur quoddam animal a quodam animali est aliud, et tenet ista consequentia virtute istius, quod impossibile est esse animal quod est homo, et non homo.

Quartus casus, quando ex universalibus negativis fit syllogismus ad concludendum quodcumque praedicatum negative de medio, ubi extremitates differunt solum secundum finitum, et infinitum, ut arguendo sic: Nullum B est A,nullum B est non A, igitur nullum B est, et ita potest inferri quodcumque aliud praedicatum.

Tertio notandum, quod in ista figura sunt solum sex modi directe concludentes, aliquibus conditionibus primo suppositis, quas etiam Aristoteles intelligit praesupponi in littera.

Prima conditio est, quod fiat syllogismus ex communibus terminis, et non discretis, et per hoc excluditur syllogismus expositorius.

Secunda conditio, quod nihil sumatur sub medio in una praemissa, quod non sumatur cum eodem in alia : et per hoc excluditur syllogismus, cujus medium sumitur cum relativo identitatis in minori praemissa.

Tertia conditio, quod fiat syllogismus ex terminis finitis.

Et quarta, quod inferatur in conclusione extremum de extremo, et non debet inferri aliud de medio,

Istis praemissis ponitur ista conclusio, quod in tertia figura sunt sex modi directe concludentes, et non plures nec pauciores. Probatur, quia in ista figura inveniuntur decem combinationes, quarum quaelibet peccabit contra aliquam de praedictis regulis ; igitur isto modo decem sunt inutiles, et per consequens remanent sex utiles, et non plures, nec pauciores. Et haec de primo.

Quantum ad secundum, de modis indirectis tenet haec figura. Dico primo, quod tres sunt modi indirecte concludentes, servatis eisdem praemissis, et in eodem ordine, quo concludunt directe : verbi gratia, isti tres, Darapti, Disamis, et Datisi. Probatur, quia in quolibet istorum modorum, conclusio convertitur simpliciter ; modo ad quaecumque sequitur antecedens,ad eadem sequitur consequens ; sed convertens conclusionis sequitur ad conclusionem, quae sequitur ad illas praemissas, igitur ad easdem praemissas sequitur convertens conclusionis, quae et indirecta.

Secundo dico, quod sunt alii tres modi, indirecte concludentes in tertia figura, in quibus non manent praemissae eodem ordine, quo concludunt directe. Verbi gratia, si praemissae istorum trium modorum, Felapton, Bocardo, Ferison, transponantur, adhuc fit syllogismus ad concludendum eamdem conclusionem, quae prius sequebatur, quae tamen postea erit indirecta, facta transpositione praemissarum.

Tertio dico, quod in ista figura non sunt alii modi concludentes indirecte ab istis sex modis. Probatur, quia, ut dictum est, in qualibet figura inveniuntur 16 combinationes, modo in ista figura inveniuntur decem conjugationes, quarum quaelibet est ex particularibus, vel negativis ; et ideo nulla earum valet in ista figura. Item,praeter istas inveniuntur alii tres modi inutiles ad concludendum indirecte, scilicet Felapton, Bocardo, Ferison ; quod autem non valeant, patet per terminos, et sint termini in quibus omnis lapis, substantia, homo ; ita quod iste terminus lapis sit major extremitas, et iste terminus homo medium : termini in quibus nulli sunt lapis, animal, homo, ex quibus sequitur,quod cum decem inveniantur inutiles, et dicti sex sint boni, quod in ista figura sunt sex modi indirecte concludentes, et non plures, nec pauciores. Et hoc de secundo.

Quantum ad tertium notandum, quod in prima figura sunt tres modi concludentes indirecte, qui tenent virtute istius regulae: Ad quaecumque sequitur antecedens, ad eadem sequitur et consequens, modo ad conclusionem, quae directe sequitur in prima figura, in aliquo istorum trium modorum, Barbara, Celarent, Darii, sequitur sua convertens, igitur illa eadem convertens sequetur ad praemissas de modis directe.

Secundo sciendum, quod praeter istos tres modos, adhuc sunt duo alii modi, scilicet Fapesmo,et Frisesomorum, qui tenent virtute istius regulae ; Quidquid sequitur ad consequens, sequitur ad antecedens,

quod declaratur isto modo ; quia ad majorem de Fapesmo sequitur per conversionem minor de Ferio,el ad minorem de Fapesmo, sequitur per conversionem major de Ferio, Ideo duae praemissae in Ferio sequuntur ad duas praemissas in Fapesmo. Eodem modo potest declarari de Frisesomorum, quia praemissae de Ferio sequuntur ad praemissas de Frisesomorum, scilicet minor ad majorem, et major ad minorem. Ex quibus sequitur, quod si modus concludens indirecte debet reduci ad modum perfectum, hoc potest esse dupliciter, scilicet, aut per conversionem conclusionis syllogismi ; aut per conversionem alicujus praemissarum. Si primo modo, tunc semper conclusio modi perfecti est convertenda in conclusionem modi imperfecti, et non e contra : sed si debeat fieri reductio per conversionem alicujus praemissae, aut praemissarum,tunc semper praemissa modi imperfecti convertenda est in praemissas modi perfecti, et hoc de tertio.

Ad rationes. Ad primam dico, quod prima figura est potentior in inferendo, quam tertia, quia potentius est inferre quatuor modis evidenter, quam pluribus modis minus evidenter. Aliae sunt solutae per praedicta. Et hoc ad quaesitum.