IN LIBRUM PRIMUM PRIORUM ANALYTICORUM ARISTOTELIS QUAESTIONES

 QUAESTIO I

 QUAESTIO II

 QUAESTIO III

 QUAESTIO IV

 QUAESTIO V

 QUAESTIO VI

 QUAESTIO VII

 QUAESTIO VIII

 QUAESTIO IX

 QUAESTIO X

 QUAESTIO XI

 QUAESTIO XII

 QUAESTIO XIII

 QUAESTIO XIV

 QUAESTIO XV

 QUAESTIO XVI

 QUAESTIO XVII

 QUAESTIO XVIII

 QUAESTIO XIX

 QUAESTIO XX

 QUAESTIO XXI

 QUAESTIO XXII

 QUAESTIO XXIII

 QUAESTIO XXIV

 QUAESTIO XXV

 QUAESTIO XXVI

 QUAESTIO XXVII

 QUAESTIO XXVIII

 QUAESTIO XXIX

 QUAESTIO XXX

 QUAESTIO XXXI

 QUAESTIO XXXII

 QUAESTIO XXXIII

 QUAESTIO XXXIV

 QUAESTIO XXXV

 QUAESTIO XXXVI

 QUAESTIO XXXVII et ULT.

QUAESTIO II

Utrum syllogismus simpliciter, sit subjectum in libro Priorum

Alex. Aphrod. Buran. Averroes, Conimbr. in principio Prior. Vide citatos g. de objecto Logicoe.

Arguitur quod non; quia syllogismus est instrumentum acquirendi scientiam hujus libri, igitur syllogismus non est subjectum in ista scientia, Consequentia tenet; quia instrumentum acquirendi scientiam, ponitur in genere causae efficientis, et subjectum in genere causae materialis, modo efficiens, et materialis non coincidunt, ut patet secundo Physicorum, text. com. 70.

Secundo, quia subjectum alicujus scientiae debet esse commune ad omnia contenta in illa scientia ; sed Syllogismus non est communis ad omnia considerata in ista scientia, quia hic determinatur de Inductione, Exemplo, et Enthymemate, quae non sunt syllogismi.

Tertio, quia subjectum in aliqua scientia debet esse adaequatum illi scientiae, ita quod non transcendat limites ejus ; sed Syllogismus non est adaequatum subjectum hujus scientiae, cum sit subjectum in tota Logica, ut communiter dicitur : igitur, etc. Quarto, quia Syllogismus est subjectum in libro Elenchorum ; igitur.non in isto libro. Tenet consequentia ; quia istae sunt diversae scientiae ; et antecedens patet ; quia syllogismus Sophisticus est obliquitas syllogismi : modo idem est judex recti,et obliqui, ut patet tertio de Anima: igitur eadem est scientia de Syllogismo, et syllogismo Sophistico.

Quinto, quia nullus syllogismus est hujus subjectum : ergo Syllogismus non est hujus subjectum. Tenet consequentia per locum a toto in quantitate ad suam partem: et antecedens apparet inducendo.

Sexto, quia cujuslibet scientiae anima est subjectum: igitur Syllogismus non est subjectum hujus scientiae.

Oppositum arguitur per communiter exponentes istum librum, qui ponunt, quod Syllogismus est subjectum hujus, eo modo, quo in aliqua Scientia totali assignatur unum subjectum.

In quaestione primo videbitur de aequivocatione hujus nominis, subjectum ; secundo quid sit subjectum, ut pertinet ad propositum, et quae sint ejus conditiones, et tertio videbitur de quaesito. Quantum ad primum notandum, quod hoc nomen, subjectum, est aequivocum ad sex.Nam primo dicitur subjectum de substantia, cui inhaeret aliqua forma substantialis, vel accidentalis, ut paries dicitur subjectum albedinis, et anima subjectum scientiae.

Secundo modo dicitur subjectum de ente in actu, et sic dicitur quinto Physicorum,. quod Necesse est omnem motum esse mutationem de subjecto in subjectum, et hoc ad differentiam mutationis, quae aliquando est de negato in affirmatum, ut generatio, et aliquando e contra, ut corruptio.

Tertio modo dicitur subjectum de servo, et sic dicitur primo Politicae, quod secunda combinatio principalis ipsius condivisionis est inter principans et subjectum, quae a natura est propter salutem.

Quarto modo dicitur subjectum de inferiori per praedicationem, ut dicitur in Antepraedicamentis, Quando alterum de altero praedicatur, ut de subjecto, idest, de inferiori.

Quinto modo dicitur subjectum in relatione ad praedicatum, et sic dicit auctor Summularum, tract. 1. quod Subjectum est de quo aliud dicitur, scilicet praedicatum.

Sexto modo dicitur subjectum in relatione ad rationem,quemadmodum dicimus, quod in aliqua scientia rationali est unum subjectum, et isto modo dicit auctor in primo Posteriorum, quod Scientia una est unius generis subjecti, paries et passiones ejus considerans.

Item, dicit auctor quarto Metaphysicae, Sicut unus sensus est unius generis sensibilis, ita una scientia est unius generis scibilis, idest, subjecti, et hoc de primo.

Quantum ad secundum notandum, quod subjectum, et passio sunt duo termini, quorum unus, scil. subjectum est terminus absolutus, vel connotatus ; et alter est connotans : ut iste terminus, homo, est subjectum respectu hujus termini risibile,qui est passio, et si ambo termini, scilicet subjectum ,et passio sint connotati,tunc terminus, qui est passio, connotat aliud, vel aliqualiter ultra significationem, et connotationem subjecti, ut isti termini, motus velox, vel tardus, sunt connotativi, et iste terminus motus, se habet per modum subjecti, et totum istud disjunctum, velox, vel tardus, se habet per modum passionis, et ideo connotat aliud, vel aliqualiter ultra significationem, et connotationem subjecti.

Secundo notandum, quod ipsius subjecti in aliqua scientia totali sunt aliquae conditiones.

Prima est, quod subjectum debet esse primo notum in illa scientia cujus est subjectum.

Secunda est, quod tale subjectum debet esse commune ad omnia considerata in illa scientia,et ista sequitur ex praecedenti,quia communiora, et magis confusa sunt ad cognoscendum priora, ut patet primo Physicorum, text. com. 3.

Tertia condilio,subjectum debet esseadaequatum, ita quod non transcendat considerationem illius scientiae cujus est subjectum.

Quarta conditio, quod debet praedicari explicite, vel implicite respectu passionum principalium illius scientiae.

Quinta, quod possit dici in recto, vel in obliquo de subjectis aliarum conclusionum minus principalium, quae determinantur in illa scientia.

Sexta, quod per ipsum possit convenienter responderi ad quaestionem quaerentem, de quo determinetur in illa scientia.

Et notandum, quod secunda conditio non debet intelligi, quod subjectum sit commune secundum praedicationem, sed sufficit quod omnia considerata in illa scientia reducantur ad illud subjectum, vel ut principium, vel ut pars subjecti, vel ut passio totius subjecti, vel principii,vel partis ejus : et ita de aliis modis, quibus fit reductio unius ad alterum. Patet igitur quid subjectum, et quae sint ejus proprietates, et haec de secundo.

Quantum ad tertium, notandum, quod si in aliqua scientia totali assignatur unum subjectum contractum, tamen propter aliquam conditionem potest esse subjectum partis illius scientiae : ut verbi gratia, in Arithmetica assignatur iste terminus, numerus, pro subjecto ; quia terminus contractus per istam conditionem sonorum,est subjectum in Musica, quae est pars subalternata Arithmeticae, et ideo ad inquirendum subjectum hujus libri, oportet primo videre de subjecto totius Logicae, et tunc per divisionem illius subjecti, invenietur subjectum hujus libri, et aliorum librorum Logicalium.

Tunc sit prima conclusio, quod iste terminus, syllogismus, non est subjectum in tota Logica. Probatur, quia subjectum debet esse commune ad omnia considerata in illa scientia, cujus est subjectum : sed iste terminus syllogismus, non est communis ad omnia considerata in Logica ; ergo Major patet per unam conditionem prius positam. Minor patet, quia in Logica determinatur de Definitione, et Divisione, de Enthymemate et Inductione, ad quae iste terminus syllogismus, non est communis.

Secunda conclusio est, quod iste terminus, instrumentum sciendi, est subjectum in tota Logica. Probatur per conditiones positas, quia est communis ad omnia considerata in Logica, nec transcendit metas Logicae ; igitur, etc.

Ex istis potest haberi subjectum hujus libri, quod omne instrumentum sciendi est divisio, vel definitio, vel argumentatio : si est divisio, sic est liber divisionum Boetii. Unde quia iste modus sciendi per divisionem, est valde imperfectus, ideo de ipso non curat Aristoteles. Si de definitione, sic est secundus Posteriorum, et sextus Topic. Si autem determinetur de argumentatione, tunc quia iste modus sciendi est perfectissimus inter alios, ideo de ipso Aristoteles fecit quasi totam Logicam. Unde consideratio de argumentatione vel est de argumentatione quantum ad se totam, vel quantum ad ejus partes; si quantum ad paries ejus, vel quantum ad partes propinquas, vel remotas ; si quantum ad remotas,sic est liber Praedicamentorum, ad cujus supplementum facti sunt libri Porphyrii, et sex Principiorum : si quantum ad propinquas, sic est liber Perihermenias, qui est de enunciatione, et est pars propinqua argumentationis. Si autem fiat consideratio de argumentatione quantum ad se totam, vel haec est quantum ad proprietates communes, se tenentes ex parte necessitatis illationis, et sic est liber Priorum, cujus subjectum est Argumentatio, quantum ad ejus proprietates generales pertinentes ad necessitatem illationis. Vel consideratur de argumentatione quantum ad proprietates speciales contracta ad aliquam materiam specialem, et hoc quinque modis : vel quia contrahitur ad materiam probabilem, et sic est liber Topicorum, qui est de syllogismo dialectico: vel ad materiam necessariam, et sic est liber Posteriorum, qui est de demonstratione ; vel ad materiam probabilem apparenter, et sic est consideratio de syllogismo Sophistico in lib. Elenchorum; vel ad materiam persuasivam circa humana agibilia, et sic est liber Rhetoricae ; vel ad materiam animae illicitam propter delectationem, et sic est Poesis. Patet igitur, qualiter iste terminus, argumentatio, est subjectum in isto libro, non simpliciter, sed quantum ad proprietates communes, quae se tenent ex parte necessariae illationis, et haec de tertio.

Ad rationes. Ad primam, patet ex dictis. Et si fiat ratio de argumentatione, etc. debet negari consequentia. Ad probationem, non est simile in naturalibus et in proposito ; ad alias rationes patet ex dictis.