IN LIBRUM PRIMUM PRIORUM ANALYTICORUM ARISTOTELIS QUAESTIONES

 QUAESTIO I

 QUAESTIO II

 QUAESTIO III

 QUAESTIO IV

 QUAESTIO V

 QUAESTIO VI

 QUAESTIO VII

 QUAESTIO VIII

 QUAESTIO IX

 QUAESTIO X

 QUAESTIO XI

 QUAESTIO XII

 QUAESTIO XIII

 QUAESTIO XIV

 QUAESTIO XV

 QUAESTIO XVI

 QUAESTIO XVII

 QUAESTIO XVIII

 QUAESTIO XIX

 QUAESTIO XX

 QUAESTIO XXI

 QUAESTIO XXII

 QUAESTIO XXIII

 QUAESTIO XXIV

 QUAESTIO XXV

 QUAESTIO XXVI

 QUAESTIO XXVII

 QUAESTIO XXVIII

 QUAESTIO XXIX

 QUAESTIO XXX

 QUAESTIO XXXI

 QUAESTIO XXXII

 QUAESTIO XXXIII

 QUAESTIO XXXIV

 QUAESTIO XXXV

 QUAESTIO XXXVI

 QUAESTIO XXXVII et ULT.

QUAESTIO XVIII

Utrum propositiones de terminis obliquis similiter convertantur illis de rectis

Alb. de Saxonia tract. 4. Log. cap. 9. Tartar. in expositione, cap. 3. et 4. hujus. sig. . Tertio sciendum. Compluti. Iii. 2. sum. cap. 7.

Arguitur quod non, quia non sequitur, Homo differt ab aliquo homine, igitur aliquis homo differt ab homine. Nam antecedens est verum,quia mulier quae est homo, differt ab aliquo homine, quia ipsa non est aliquis homo, et tamen consequens est falsum, quia quilibet homo est homo, igitur nullus homo differt ab homine.

Secundo, ista est vera, Totus Socrates est pars Socratis, tamen sua convertens est falsa, scilicet ista, Pars Socratis est Socrates, aut etiam ista, Pars Socratis est lotus Socrates.

Oppositum arguitur per Aristotelem 1. hujus cap. 2. qui dat regulas generales de conversionibus non excipiendo propositiones aliquas, aut de rectis, aut de obliquis.

Notandum est, quod in propositione, in qua ponitur obliquus, aut obliquus ponitur post copulam, ut dicendo, Lapis est in muro, et tunc semper subintelligitur rectus, scilicet participium verbi, ut dicendo, Lapis est ens in muro : aut obliquus praecedit copulam, et hoc dupliciter, quia vel solus obliquus praecedit copulam, ut dicendo, Hominis est asinus, aut rectus cum obliquo praecedit copulam : et tunc vel obliquus praecedit rectum,aut e contra rectus obliquum : modo quando rectus praecedit obliquum ante copulam, tunc omnes concordant in hoc,quod aggregatum ex recto, et obliquo sit subjectum: sed si obliquus praecedat rectum, aut solus obliquus praecedat copulam, tunc ponit quaedam opinio, quod rectus est subjectum expressus, vel subintellectus, vel ad minus aggregatum ex recto, et obliquo, principalius tamen ratione recti, quam obliqui.

Alia opinio ponit, quod si solus obliquus praecedat copulam, aut obliquus cum recto, ita quod obliquus praecedat rectum, tunc obliquus est subjectum, et totum residuum se tenet a parte praedicati, quam teneo ad praesens in conversionibus istarum propositionum de obliquo, et videbitur postea.

Secundo notandum,quod aliquando obliquum praecedit signum universale, quod si fuerit in obliquo, tunc solus obliquus est subjectum, ut dicendo, Cujuslibet contradictionis altera pars est vera. Quandoque signum est in recto, et terminus sequens in obliquo, ut dicendo : Quilibet hominis asinus currit, et tunc non oportet quod solus obliquus sit subjectum, imo aggregatum ex recto et obliquo.

Tertio notandum, quod sicut aliquando in propositionibus de terminis rectis, praedicatum, aut pars praedicati praecedit copulam, ut dicendo, Omnis homo animal non est, ita quandoque in propositionibus de terminis obliquis, ut dicendo : Homo ab homine differt, iste obliquus, ab homine, se tenet a parte praedicati, et non a parte subjecti, eo quod non est determinatio subjecti, nec construitur cum subjecto, nec aliquam unionem habet cum subjecto, ratione cujus cum recto possit facere unum extremum propositionis : et ideo in isto casu deficit ista regula, quod quando rectus cum obliquo ponuntur a parte subjecti, ita quod rectus praecedat obliquum, aggregatum ex recto et obliquo,est ibi subjectum, quia intelligenda est ubi obliquus construitur cum subjecto, et est determinatio subjecti, ita quod habeat unionem cum recto, ratione cujus ex ipsis possit fieri unum extremorum propositionis.

Quarto notandum, quod propositiones, in quibus termini obliqui sunt subjecta, resolvendae sunt in quasdam alias de subjecto recto, per istud pronomen, quod, ponendo ipsum in eodem casu, in quo prius erat terminus obliquus, faciendo de obliquo rectum, v. g. Hominis asinus currit, resolvenda est in istam,Homo est cujus asinus currit, et ista, Homo differt ab homine, resolvenda est in istam, Homo est aliquid a quo homo differt, et ista, Cujuslibet contradictionis altera pars est vera, resolvitur in istam, Quaelibet contradictio est, cujus altera pars est vera.

Tunc ponitur ista conclusio, quod propositiones de terminis obliquis consimiliter convertuntur cum illis de terminis rectis. Probatur conclusio.

Ad hoc, quod universalis negativa convertitur in universalem negativam, universalis affirmativa in particularem affirmativam, et particularis affirmativa in particularem affirmativam. Probatur, quia aliter sequeretur, quod non posset fieri Syllogismus ex propositionibus de terminis obliquis in secunda, vel in tertia figura ; consequens est falsum, ut patet per Aristotelem, versus finem hujus primi. Consequentia probatur, quia Syllogismi secundae, et tertiae figurae non reducuntur, nisi per conversionem, et ideo nisi consimiliter converterentur,sicut illae de terminis rectis, Aristoteles minus sufficienter determinasset.

Tunc sunt aliquae regulae in conversionibus propositionum de obliquo observandae. Prima regula est ista, quod propositiones, in quibus subjicitur terminus obliquus, resolvendae sunt in quasdam, ubi subjicitur terminus rectus, ita quod signum cum obliquo deberet poni in recto, quod quidem signum prius fuit in obliquo. Et hoc pronomen, quod, debet poni in eodem casu, in quo obliquus ponebatur prius. Verbi gratia, ista, Cujuslibet contradictionis altera pars est vera, primo resolvenda est in istam : Quaelibet contradictio est aliquid, cujus altera pars est vera, et tunc convertenda est in istam: Aliquid cujus altera pars est, vera est contradictio.

Item ista, Nullo homine currente, tu es asinus, convertitur in istam, Nihil quo currente tu es asinus, est homo.

Item ista, Neutrum oculum habendo tu potes videre, convertitur in istam : Neuter quem habendo tu potes videre, est oculus.

Item ista,Omnium oppositorum eadem est disciplina, igitur aliqua quorum eadem est disciplina, sunt opposita.

Item ista, Cujuslibet hominis asinus currit, convertitur in istam, Igitur aliquid cujus asinus currit, est homo

Item ista, Uterque istorum currit, convertitur in istam, Aliqui quorum alter currit, sunt isti. Et ista, Utriusque istorum quilibet asinus currit, convertitur in istam, Igitur aliqui quorum quilibet asinus currit, sunt isti.

Secunda regula est ista, quod propositio in qua obliquus implicatur in Adverbio, vel in Conjunctione, debet explicari, et facta explicatione, de subjecto debet fieri praedicatum. Verbi gratia, dicendo : Omnino Socrates est albus, in isto adverbio, omnino, implicatur obliquus, quia dicendo, omnino Socrates est albus, valet tantum dicere, sicut in omni parte Socrates est albus, et tunc convertitur in istam,Ali-quid in quo Socrates est albus, est pars Socratis.

Item dicendo, Ter comedi panem, in isto adverbio, ter, implicatur obliquus, qui debet explicari, ut dicendo, Terna vice comedi panem, et tunc debet converti in istam, Aliquid, in quo comedi panem, sunt, vel fuerunt tres vices. Eodem modo debent converti aliae propositiones,in quibus a parte subjecti ponitur adverbium numerandi. Item ista, Vicissim contraria se expellunt, resolvenda est in istam, Temporibus discontinuis contraria se expellunt,el tunc convertitur in istam, Igitur contraria in quibus se expellunt, sunt tempora discontinua.

Item ista, Infinities fuit eclipsis, resolvenda est in istam : Quotlibet vicibus plus fuit eclipsis, et convertitur in istam, Igitur aliqua quibus pluries fuit eclipsis, sunt, vel fuerunt vices.

Tertia regula est, quod quando obliquus ponitur a parte praedicati, semper subintelligitur aliquis rectus, et tunc aggregatum, quod fuerit praedicatum conversae, debet fieri subjectum convertentis. Verbi gratia, Asinus est hominis, convertitur in istam, Ens hominis est asinus.

Item, Iste panis coquitur in furno, convertitur in istam, Quod coquitur in furno, est, vel erit panis, et pono praedicatum disjunctive, pro tanto, quod hoc verbum coquitur significat motum alterationis pastae ad panem.

Quarta regula est, quod aliquando loco relativi oportet ponere antecedens,et e contra. Verbi gratia, dicendo, Omnis habens filium, diligit illum, male converteretur in istam, Diligens illum est habens filium, quia ipsa non est intelligibilis, ex quo non est antecedens ad quod refertur istud relativum ; igitur debet converti in istam, Aliquis diligens filium habet illum ; ita quod loco relativi ponitur antecedens. Tunc rationes solutae sunt per praedicta. Et sic finis ad quaesitum.