IN LIBRUM PRIMUM PRIORUM ANALYTICORUM ARISTOTELIS QUAESTIONES

 QUAESTIO I

 QUAESTIO II

 QUAESTIO III

 QUAESTIO IV

 QUAESTIO V

 QUAESTIO VI

 QUAESTIO VII

 QUAESTIO VIII

 QUAESTIO IX

 QUAESTIO X

 QUAESTIO XI

 QUAESTIO XII

 QUAESTIO XIII

 QUAESTIO XIV

 QUAESTIO XV

 QUAESTIO XVI

 QUAESTIO XVII

 QUAESTIO XVIII

 QUAESTIO XIX

 QUAESTIO XX

 QUAESTIO XXI

 QUAESTIO XXII

 QUAESTIO XXIII

 QUAESTIO XXIV

 QUAESTIO XXV

 QUAESTIO XXVI

 QUAESTIO XXVII

 QUAESTIO XXVIII

 QUAESTIO XXIX

 QUAESTIO XXX

 QUAESTIO XXXI

 QUAESTIO XXXII

 QUAESTIO XXXIII

 QUAESTIO XXXIV

 QUAESTIO XXXV

 QUAESTIO XXXVI

 QUAESTIO XXXVII et ULT.

QUAESTIO XXXI

Utrum ex ambabus de contingenti fiat bonus Syllogismus

Averroes et Aphrod. hic cap. 14. 17. et 20. Burana cap. 8. et 11. hujus. Okam 3. part. Log. cap. 26. 27. et 28. Joan. a Mag. quaest. 10. hujus. Tartar. tract. 4. hujus dub. 2. et 3. Coninibr. in expositione cap. 13. hujus et in rec. facta in fine cap.

Arguitur quod non, quia non sequitur, Contingit omne currens esse hominem : contingit omnem equum esse currentem, igitur contingit omnem equum esse hominem. Praemissae sunt verae, et conclusio falsa.

Secundo arguitur in illis de sensu diviso, posito quod nihil currat nisi homo, tunc arguitur sic ; Omne currens contingit esse hominem, omnem equum contingit esse currentem, igitur omnem equum contingit esse hominem.

Oppositum arguitur per Aristotelem in isto primo capitulo de Contingenti.

Notandum, quod ex duabus de contingenti ad utrumlibet, in sensu composito, vel etiam ex duabus de possibili communi, non valet Syllogismus ; quia non sequitur, quod si utraque praemissa sit possibilis,vel contingens, quod propter hoc conclusio sit possibilis, imo oportet ultra addere in antecedente, quod utraque praemissa sit possibilis, et una alteri compossibilis.Modo possibile est, quod duae praemissae sunt ad se invicem incompossibiles, et tamen utraque est possibilis, ut patet in primo argumento.

Ex quo patet, quando Aristoteles dat istam regulam, Quando ad A esse, sequitur B esse, ad A esse possibile, sequitur B esse possibile ; ipse intelligit per A, copulativam factam ex duabus praemissis, quae non potest esse possibilis, nisi utraque pars sit possibilis, et omnes simul sint compossibiles, quia aliter illa regula esset falsa.

Secundo nota, quod ex duabus praemissis de possibili, non fit Syllogismus ad concludendum de possibili, si subjectum majoris sumatur pro his quae sunt, et non pro his, quae possunt esse. Verbi gratia, non sequitur, Omne currens potest esse homo, omnis equus potest esse currens ; igitur omnis equus potest esse homo.

Istis praemissis, primo ponuntur duae conclusiones, deinde movebuntur dubia. Prima conclusio est ista, quod quatuor modi primae figurae valent ex duabus de possibili, sumendo subjectum majoris pro his, quae possunt esse. Probatur,quia omnes illi modi tenent directe, per dici de omni, vel de nullo, ut patet explicando majorem. Exemplum in Barbara; Omne B potest esse A, omne C potest esse B, igitur omne C potest esse A ; iste Syllogismus tenet directe per dici de omni, dum tamen explicetur major dicendo : Omne quo:l potest esse B,

potest esse A, quia directe fit sumptio sub subjecto, dicendo, Omne C potest esse B, et conformiter potest exemplificari de aliis modis.

Secunda conclusio, quod in ista figura non valet aliquis modus ex ambabus de contingenti, si illa de contingenti sumatur de modo affirmato in utraque.Probatur,quia illa dispositio non valet ad concludendum de possibili, in qua est reperire terminos, in quibus stat universalis affirmativa de necessario, et alios in quibus stat universalis negativa de necessario. Exemplum, sumendo terminos in quibus nulli, Omnis homo potest esse currens, vel etiam non currens : omnis equus potest esse currens, vel etiam non currens ;igitur omnis equus potest esse homo, non sequitur, imo stat universalis negativa de necessario, quia omnem hominem necesse est non esse equum, sed termini in quibus omni, sunt isti, creans,Deus,prima causa,ita quod iste terminus creans, sit medium, ut patet exemplum intuenti.

Tertia conclusio est, quod quatuor modi secundae figurae valent ex ambabus de possibili, in sensu diviso, ad concludendum de possibili, sumendo subjecta propositionum pro his, quae possunt esse. Probatur, quia in omnibus modis secundae figurae ex opposito conclusionis, et majori, potest inferri oppositum minoris. Verbi gratia, arguendo sic : Nullum., quod potest esse B, potest esse A, omne C potest esse B, igitur nullum C potest esse A. Quia detur oppositum conclusionis, quod aliquod C potest esse A, et jungatur cum majore arguendo sic : Nullum B potest esse A, quoddam C potest esse B ; igitur quoddam C non potest esse A, quae contradicit praemissae majori.

Quarta conclusio, quod ex duabus de possibili pro his, quae sunt in secunda figura, fit Syllogismus ad concludendum negativam de inesse, et non de possibili. Probatur, quia sequitur, Omne quod est B, potest esse A,nullum quod est C,potest esse A; igitur nullum B est C;et potest probari per impossibile, sicut in praecedenti conclusione,

Quinta conclusio est ista, quod omnes modi tertiae figurae valent ex duabus de possibili, in sensu diviso, ad concludendum de possibili. Probatur, quia omnes illi modi probantur per Syllogismum expositorium, verb?gratia, in Darapti, Omne B potest esse A,omne B potest esse C, igitur quoddam C potest esse A. Quia signatur aliquod B, de quo dicitur in majore, quod ipsum potest esse A, tunc illud idem B est C, quia in minori dicitur, quod omne B est C, igitur sequitur expositorie, quod aliquod C est A, et ita probatur de aliis modis. Et dico notabiliter in conclusione, sumendo subjecta pro his quae possunt esse, quia si sumantur pro his quae sunt: tunc non valet Syllogismus, quia non sequitur, posito quod nihil sit currens nisi asinus, Omnis homo potest ridere, omnis homo potest currere : igitur quoddam currens potest ridere. Quia sumendo subjecta pro his, quae sunt utrobique, certum est,quod praemissae sunt verae, et conclusio falsa. Et omnes dictae conclusiones, quae positae sunt de possibili, possunt etiam poni de contingenti ad utrumlibet, quia ad istas de contingenti ad utrumlibet, sequuntur istae de possibili, modo quidquid sequitur ad consequens, sequitur ad antecedens. Patet igitur qualiter in tribus figuris fit Syllogismus de contingenti, et qualiter non, et hoc de primo.

De secundo dubitatur de illa regula, quam ponit Aristoteles in isto Capitulo,scilicet Cujuslibet bonae consequentiae si antecedens est possibile, consequens est possibile.

Respondetur primo, quod non oportet, quod si alicujus Syllogismi praemissae sint possibiles, quod propter hoc illa conclusio sit possibilis,quia forte illae praemissae sunt sibi invicem incompossibiles, ut argutum fuit ante oppositum.

Secundo dico, quod non valet, quod si antecedens alicujus bonae consequentiae possit esse verum, quod propter hoc consequens possit esse verum, quia ista consequentia est bona, Omnis propositio est affirmativa, igitur nulla est negativa, et tamen antecedens potest esse verum, et consequens impossibile est esse verum.

Tertio dico, quod illa regula sic intelligitur, quod si alicujus consequentiae totale antecedens sit possibile, sic, quod omnes suae partes sint possibiles,et cuilibet altera compossibilis,necesse est, quod consequens sit possibile, ut ponit Aristoteles in isto primo.

Secundo dubitatur, qualiter ista regula, quam ponit ibidem, sit intelligenda, scilicet, quod Possibili posito in esse, nullum sequitur impossibile, et apparet instantia in multis, ut in istis, In infinitum potest continuum dividi. Socrates curret in tempore futuro, et sic de similibus.

Respondetur ad illud dubium secundum diversitatem propositionum, quod si propositio sit de praesenti, et ponatur in esse, quod sic sit,sicut propositio significat esse, tunc nullum sequitur impossibile. Item, si sit de praeterito, et ponatur sic fuisse, quomodo illa significat fuisse : tunc nullum sequitur impossibile, et proportionabiliter de illa de futuro, quae si ponatur sic fore, qualiter illa significat fore, tunc si illa sit possibilis,nullum sequitur impossibile; verum est tamen,sicut patet ex solutione praecedentis dubii, quod non omnia possibilia possunt simul poni in esse ex eo, quod aliqua possibilia sunt sibi invicem incompossibilia.

Et notandum, quod ponendo propositiones possibiles in esse, non semper debet retineri eadem forma terminorum : imo aliquando universalis debet poni in esse per suas particulares ; et hoc diversis temporibus, et aliquando loco subjecti debet sumi pronomen demonstrativum, et ita diversimode secundum exigentiam propositionis possibilis, quae debet poni in esse.

Tunc rationes sunt solutae per praedicta. Et sic patet quid sit dicendum ad quaesitum.