IN LIBRUM PRIMUM PRIORUM ANALYTICORUM ARISTOTELIS QUAESTIONES

 QUAESTIO I

 QUAESTIO II

 QUAESTIO III

 QUAESTIO IV

 QUAESTIO V

 QUAESTIO VI

 QUAESTIO VII

 QUAESTIO VIII

 QUAESTIO IX

 QUAESTIO X

 QUAESTIO XI

 QUAESTIO XII

 QUAESTIO XIII

 QUAESTIO XIV

 QUAESTIO XV

 QUAESTIO XVI

 QUAESTIO XVII

 QUAESTIO XVIII

 QUAESTIO XIX

 QUAESTIO XX

 QUAESTIO XXI

 QUAESTIO XXII

 QUAESTIO XXIII

 QUAESTIO XXIV

 QUAESTIO XXV

 QUAESTIO XXVI

 QUAESTIO XXVII

 QUAESTIO XXVIII

 QUAESTIO XXIX

 QUAESTIO XXX

 QUAESTIO XXXI

 QUAESTIO XXXII

 QUAESTIO XXXIII

 QUAESTIO XXXIV

 QUAESTIO XXXV

 QUAESTIO XXXVI

 QUAESTIO XXXVII et ULT.

QUAESTIO XXV

Utrum propositiones modales in sensu composito, consimiliter convertantur illis de inesse

Okam 2. part. Log. cap. 24 . Burnna hic cap. 3. et i. Joan. a Magistr. quarti. i. hujus. Tartar. in exposi. cap. 3. hujus. Conimbr. ibidem quaest 1.2 et 3. Ponseca lib. 3. Instit. cap. 13. Complui. lib. 2. sum. cap. 9. Ruvius, hic cap. 3. Aversa tract. 3. instit. cap. 8.

Arguitur primo quod non ; quia non sequitur, Contingit ad utrumlibet quod omne intelligens sit Deus ;igitur contingit ad utrumlibet, quod Deus sit intelligens. Antecedens est verum, et consequens falsum, unde necesse est Deum esse intelligentem.

Secundo quia haec est vera : Impossibile est omnem hominem animal esse, et tamen ista in quam converteretur si esset de inesse, esset falsa, scilicet ista, Impossibile est, quemdam hominem esse animal.

Oppositum arguitur per Aristotelem in isto primo, qui ponit quod propositiones modales consimiliter convertantur in illis de inesse in semu composito.

In quaestione primo videbitur, quomodo modales in sensu composito convertuntur, quantum ad totam propositionem, secundo qualiter convertuntur ad dictum propositionis non transposito modo de subjecto ad praedicatum, aut e contra.

Quantum ad primum notandum, quod propositio non dicitur modalis, nec de necessario, aut possibili, eo quod sit necessaria, vel possibilis ; sed eo, quod in ea ponitur iste modus, necessarium, vel possibile. Et quia modum contingit dupliciter poni in propositione, scilicet vel ad copulam, vel ad subjectum, aut praedicatum : ideo propositio modalis denominatur dupliciter,scilicet in sensu diviso ; ut quando modus ponitur,ut sit determinatio copulae ; vel in sensu composito, ut quando modus ponitur a parte subjecti, vel a parte praedicati ; et istae propositiones multum differunt, et quantum ad syllogizandum, et quantum ad convertendum.

Item differunt, quia illa de sensu composito est propositio de inesse, et illa de sensu diviso est modalis, cujus causa est, quia semper propositio est denominanda a copula, per quam fit unio extremorum illius propositionis.

Verbi gratia, in hypotheticis hypothetica denominatur a conjunctione, per quam uniuntur duae Categoricae.

Item, propositio Categorica denominatur de inesse a verbo est, ex quibus patet, cum in propositione de modo,de sensu composito copula sit hoc verbum est, vel sibi aequivalens, sequitur, quod ipsa erit de inesse, et non modalis.

Secundo notandum, quod tales propositiones in sensu composito, quandoque habent modum a parte subjecti, ut Possibile est hominem currere ; quandoque a parte praedicati, ut Hominem esse animal est necesse, et utroque modo semper sumendum est dictum materialiter in propositione, scilicet, prout supponit propositione sibi correspondente alias significative sumpta ; quia si dictum sumeretur significative, tunc quae res esset hujusmodi dictum, dicebatur prius in una quaestione de dici de omni.

Tertio notandum, quod ut in pluribus, propositiones de modo in sensu composito sunt indefinitae, ut verbi gratia : Ista est indefinita, Possibile est Socratem currere, quia sua universalis est ista : Omne possibile est Socratem currere ; sua contradictoria ista : Nullum possibile est Socratem currere, et ejus subcontraria ista, Possibile est Socratem currere. Et sicut dicitur de illis, in quibus modus subjicitur, ita conformiter dicitur de illis, in quibus modus praedicatur. Verbi gratia, ista est indefinita : Omnem hominem esse animal est necessarium ; quia significat, quod aliqua talis propositio, Omnis homo est animal, est necessaria.

Item, sumenda est oppositio in istis,sicut ubi modus subjicitur, quia sua contradictoria est ista, scilicet quaedam talis propositio, Omnis homo est animal, non est necessaria, et sua contraria nulla talis propositio, etc.

Verum est tamen, quod iste modus sumendi oppositionem, non est usitatus, ex eo, quod de ista propositione, Omnis homo est animal, et de omni sibi consimili, est idem judicium, quantum ad veritatem, falsitatem, necessitatem, et possibilitatem.

Ex quibus sequitur ista conclusio, quod propositiones de modo in sensu composito, convertuntur omnino similiter, sicut illae de inesse, ita quod particularis, vel indefinita affirmativa, in particularem, vel indefinitam affirmativam: universalis negativa in universalem negativam ; universalis affirmativa, in particularem affirmativam. Probatur, quia istae de modo in sensu composito sunt propositiones de inesse, igitur similiter convertuntur illis de inesse, et patet manifeste considerata quantitate propositionum de modo, in sensu composito, eo modo quo dictum est. Et hoc de primo.

Quantum ad secundum ponuntur conclusion.es.Prima, quod omnes propositiones de modo in sensu composito scilicet, de istis modis necessarium,per se, verum, possibile, contingens, (loquendo de contingenti pro possibili communi) consimiliter convertuntur in illis de inesse, quantum ad dictum, ut ista: Omnem hominem esse animal est necessarium, igitur quoddam animal esse hominem est necessarium. Similiter sequitur,Soeratem currere est possibile, igitur quoddam currens esse Socratem est possibile. Et tenent omnes istae consequentiae per istas regulas, Si antecedens est necessarium, consequens est necessarium. Si antecedens est per se, consequens est per se, et ita de aliis modis.

Secunda conclusio, quod propositiones de modo in sensu composito, de istis modis, impossibile, falsum, dubium, non convertuntur, sicut illae de inesse. Probatur ; quia si sic, tunc istae regulae essent verae, Si antecedens est impossibile, consequens est impossibile. Si antecedens est dubium, consequens est dubium, modo hoc est falsum, quia ex impossibili bene sequitur necessarium, ex dubio evidens, ex falsis verum, ut patet in secundo hujus. Et ideo istae regulae potius essent verae e converso, Si consequens est impossibile, antecedens est impossibile.

Tertia conclusio, quod propositiones de modo de istis modis, scitum, opinatum, apparens, notum, volitum, et dilectum, non convertuntur similiter sicut illae de inesse. Probatur, quia si sic, tunc istae regulae essent verae, Si antecedens est scitum, consequens est scitum, modo hoc est falsum, quia possibile est, quod consequens nesciatur.

Ex quibus patet qualiter propositiones de modo in sensu composito debeant converti. Tunc ad rationes, solutae sunt per conclusiones. Et sic sit dictum ad quaesitum.