IN LIBRUM PRIMUM PRIORUM ANALYTICORUM ARISTOTELIS QUAESTIONES

 QUAESTIO I

 QUAESTIO II

 QUAESTIO III

 QUAESTIO IV

 QUAESTIO V

 QUAESTIO VI

 QUAESTIO VII

 QUAESTIO VIII

 QUAESTIO IX

 QUAESTIO X

 QUAESTIO XI

 QUAESTIO XII

 QUAESTIO XIII

 QUAESTIO XIV

 QUAESTIO XV

 QUAESTIO XVI

 QUAESTIO XVII

 QUAESTIO XVIII

 QUAESTIO XIX

 QUAESTIO XX

 QUAESTIO XXI

 QUAESTIO XXII

 QUAESTIO XXIII

 QUAESTIO XXIV

 QUAESTIO XXV

 QUAESTIO XXVI

 QUAESTIO XXVII

 QUAESTIO XXVIII

 QUAESTIO XXIX

 QUAESTIO XXX

 QUAESTIO XXXI

 QUAESTIO XXXII

 QUAESTIO XXXIII

 QUAESTIO XXXIV

 QUAESTIO XXXV

 QUAESTIO XXXVI

 QUAESTIO XXXVII et ULT.

QUAESTIO IV

An omnis propositio sit universalis, particularis, indefinita, vel singularis

Auctores citati quoest, antec.

Arguitur quod non, de istis propositionibus : Omnis homo est totum in quantitate. Omnis homo est terminus communis signo universali determinatus. Nulluss homo est totum in quantitate, et sic de aliis, de quibus non videtur quod sint universales ; quia tunc essent falsae, et tamen ponit ipsas Auctor Summularum, scilicet quod sint universales ; patet, quia ibi subjicitur terminus communis cum signo universali.

Secundo dubitatur de istis, Non omnis homo currit. Asinus cujuslibet hominis currit, et de consimilibus.

Tertio, quia ista Omnis phoenix est, non. est universalis, quia subjectum non distribuitur pro pluribus, et tamen hoc signum, omnis, ad minus requirit tria supposita, igitur videtur, quod illa non sit universalis ; et tamen isti subjicitur terminus communis, cum signo universali. .

Quarto, de istis, Omnem hominem esse animal, est necessarium : Omnem hominem currere,est contingens ,et sic de similibus, quae videntur esse universales, ex quo in eis subjicitur terminus communis, signo universali determinatus, et tamen non sunt universales, quia sunt verae, et quaelibet suarum singularium est falsa. Oppositum arguitur per Aristotelem in primo hujus primi libri, cap. 1.

In ista quaestione sunt multa dubia de diversis propositionibus, Et primo dubitatur de propositionibus hypotheticis, quantae sint. Et respondetur uno modo, quod propositiones hypotheticae non sunt quantae, imo ista dictio solum intelligitur de propositione categorica.

Sed contra hoc objicitur, quia tria quaesita, Quae, Qualis, Quanta, non solum quaerunt de categorica, imo tam de categorica, quam hypothetica, ut patet in Summulis.

Ideo aliter dicitur, quod propositiones hypotheticae sunt quantae, secundum quantitatem categoricarum, ex quibus componuntur, ita quod si utraque pars hypotheticae sit universalis, ipsa debet dici universalis, ut ista, Si omnis homo currit, omnis homo movetur ; sed si una partium sit universalis, et alia particularis, vel indefinita, tunc non debet dici simpliciter universalis, sed partim universalis, et partim particularis.

Secundo dubitatur de propositionibus exclusivis, exceptivis, et hujusmodi ; et videtur quod tales debent dici quantae, secundum quantitatem hypotheticarum, quibus correspondent, ut, verbi gratia, ista, Tantum animal est homo, aequipollet isti copulativae, Animal est homo, et nihil ab animali est homo ; et quia ista partim est universalis, et partim particularis, ideo illa exclusiva debet consimiliter denominari quanta. Similiter dicitur de propositionibus in quibus ponitur istud verbum, incipit, desinit, vel hujusmodi. Vel potest dici, quod tales sunt quantae, sicut simplices categorica?, verbi gratia, ista, Socrates incipit esse, est singularis, Homo incipit esse, est indefinita,et ista,Omnis homo incipit esse, est universalis.

Tertio dubitatur de ista, Immediate post hoc erit instans. Pro quo sciendum, quod ista aequipollet isti copulativae, Instans erit post hoc, et nullum erit medium antequam erit instans,et quia ista copulativa est partim universalis, et partim indefinita, ideo iste,Immediate post hoc erit inslans,est consimiliter quanta.

Quarto dubitatur de ista, Omnes Apostoli sunt duodecim, et quod hoc signum, omnis, teneatur collective. Respondetur, pro quo sciendum, quod signum universale sumptum collective denotat terminum, cui additur stare pro majori multitudine suppositorum contentorum sub illo termino. Item denotat, quod nihil sit contentum sub illo termino, quod non sit pars illius multitudinis. Verbi gratia, dicendo, Omnes Apostoli sunt duodecim, istud signum, omnes, denotat idem quod ista copulativa, Apostoli sunt duodecim, et nullus est Apostolus, quin sit aliquis istorum duodecim, et tunc sicut ista copulativa est partim particularis, et partim universalis, ita et ista, Omnes Apostoli sunt duodecim.

Quinto dubitatur de ista : Totus Socrates est minor Socrate, et dicitur quod est universalis, capiendo hoc signum, totum, distributive, quia significat, quod quaelibet pars Socratis est minor Socrate.

Sexto dubitatur de propositionibus, in quibus ponitur aliquis istorum terminorum, continue, ab aeterno, omnino, et hujusmodi. Respondetur,quod tales sunt universales, quia sequitur, Ab aeterno fuit homo; igitur heri fuit homo, et pridie, et sic in infinitum: et sic signifieando, aequipollet isti, Semper fuit homo, sed quandoque iste terminus, aeternum, accipitur categorematice, et adjective, et tunc ista dictio, ab aeterno, significat pro omni infinito, ut si diceretur, Ab aeterno fuit homo, ut puta, a Deo fuit homo. Eodem modo, ista, Continue per horam Socrates movebitur, est universalis, et significat idem quod omni tempore hujus horae Socrates movebitur.Similiter de ista dicendo, Totus Socrates est albus, quae est universalis, quia significat quod omnis pars Socratis est alba.

Septimo dubitatur de ista, Infinita puncta sunt in continuo. Respondetur, quod accipiendo hoc signum, infinita syncategorematice, tunc ipsa est universalis affirmativa, et significat idem quod ista, Quotlibet punctis plura sunt in continuo, et suae singulares sunt istae, Duobus punctis plura sunt in continuo, Tribus punctis plura sunt in continuo, et sic in infinitum. Ex quo sequitur, quod aliqui ponentes singulares dictae propositionis, scilicet istas, male ponunt: Duo puncta sunt in continuo, tria puncta, etc. et sic in infinitum: quia si poneretur casus per imaginationem, quod tres homines traherent navim, et nulli pauciores illis. Deinde 4. unam aliam, postea 5. tertiam, et sic in infinitum. Tunc, antecedens esset verum, scilicet, Infiniti homines trahunt navem, et tamen istae singulares sunt falsae ; Igitur duo homines trahunt navem, et ideo debet inferri: Igitur duobus hominibus plures trahunt navem,et hoc est verum.

Octavo dubitatur de propositionibus, in quibus ponuntur relativa diversitatis, ut ista nomina, caeteri, singuli, et hujusmodi. Respondetur, quod propositio, in qua ponitur hoc nomen, singuli, vel istud nomen coeteri, et sic de singulis, in ultima particula inductionis, est propositio universalis, vel aequipollet propositioni universali ; sed illa in qua ponitur hoc nomen alii, non est universalis, imo indefinita.

Nono dubitatur de istis propositionibus, in quibus ponuntur termini numerales, ut isti termini, duo, et tres, etc. et videtur quod sint universales, quia sub subjectis contingit descendere ad inferiora, per propositionem copulativam, quia sequitur,De-cem homines currunt;igitur duo homines currunt, et tres homines currunt.

Respondetur quod tales propositiones sunt indefinitae, et non universales. Quod patet, quia subjectum propositionis universalis non potest amplius distribui, quia non convenienter dicitur ; Omnis hic homo currit, et tamen hujusmodi termini numerales non suscipiunt distributionem, ut dicendo, Omnes duo homines currunt.

Ideo notandum, quod terminus numeralis significat multitudinem, et ideo ad propositionem, in qua subjicitur terminus numeralis, sequuntur aliae propositiones,quarum subjecta supponunt pro partibus illius multitudinis, quemadmodum ad nomen significans totum integrale, sequitur nomen significans partem totius integralis.

Per hoc patet instantia, quia terminus numeralis non significat per modum distribuentis, aut distributi, sed significat multitudinem, ad quam requiruntur suae partes.

Istis praemissis sit ista conclusio, quod omnis propositio est universalis, particularis, indefinita, vel singularis. Probatur : in propositione vel subjicitur terminus discretus, et sic est propositio singularis: aut terminus communis, et hoc tripliciter ; vel terminus communis est sine signo, et sic est indefinita; aut cum signo, et hoc, vel universali,et sic est propositio universalis: vel particulari, et sic est propositio particularis.

Ad rationes, illae tres primae propositiones sunt singulares, quia sensus est, quod istud complexum, Omnis homo, est totum in quantitate, et ita de aliis duabus.

Ad secundam dico, quod illa, Non omnis homo est animal, est particularis, et illa, Asinus cujuslibet hominis currit,est indefinita, quia licet ponatur ibi signum universale, tamen non ponitur ad totum subjectum.

Ad tertiam dico,quod ista,Omnis phaenix, est universalis; unde signum universale denotat praedicatum propositionis dici de quolibet contento sub subjecto, non connotando multitudinem, aut non paucitatem suppositorum subjecto : et ideo supposito quod sit unum subjectum suppositum, non minus propter hoc propositio est universalis.

Ad aliam dico, quod istae sunt singulares, quia sunt modales in sensu composito. Unde ista, Omnem hominem esse animal est necessarium, aequipollet huic, Omnis homo est animal, est necessaria, et sic de aliis.