IN LIBRUM PRIMUM PRIORUM ANALYTICORUM ARISTOTELIS QUAESTIONES

 QUAESTIO I

 QUAESTIO II

 QUAESTIO III

 QUAESTIO IV

 QUAESTIO V

 QUAESTIO VI

 QUAESTIO VII

 QUAESTIO VIII

 QUAESTIO IX

 QUAESTIO X

 QUAESTIO XI

 QUAESTIO XII

 QUAESTIO XIII

 QUAESTIO XIV

 QUAESTIO XV

 QUAESTIO XVI

 QUAESTIO XVII

 QUAESTIO XVIII

 QUAESTIO XIX

 QUAESTIO XX

 QUAESTIO XXI

 QUAESTIO XXII

 QUAESTIO XXIII

 QUAESTIO XXIV

 QUAESTIO XXV

 QUAESTIO XXVI

 QUAESTIO XXVII

 QUAESTIO XXVIII

 QUAESTIO XXIX

 QUAESTIO XXX

 QUAESTIO XXXI

 QUAESTIO XXXII

 QUAESTIO XXXIII

 QUAESTIO XXXIV

 QUAESTIO XXXV

 QUAESTIO XXXVI

 QUAESTIO XXXVII et ULT.

QUAESTIO XII

Utrum omnis propositio universalis negativa convertatur simpliciter

Aver. in c. 2. hujus. Boetius hic c. 5. Bagolinus in tuis annot. ad hunc lib. Burana in c. 2. hujus. Oecam. 2. p. Log. c. 21. Petrus Hisp. tract. 1. sum. Tartar. in exposit. cap. 3. hujus. g. quoeritur utrum reguloe, etc. Conimb. hic c. 2. Fonseca instit. Dialect. lib. 3. c. 8. Hurtado disp. i. summ. sect. 5. Ruvius hic cap. 3. Compl. lib. 2. summ. cap. 7.

Arguitur quod non, quia universalis affirmativa non convertitur simpliciter,igitur nec universalis negativa. Tenet consequentia, quia affirmativa est potentior in inferendo, cujus signum est, quia ex puris affirmativis bene sequitur conclusio, sed nunquam ex puris negativis.

Secundo, quia ista est universalis negativa, Omnis homo animal non est, et tamen non convertitur simpliciter : igitur non omnis universalis negativa convertitur simpliciter. Major probatur, quod sit universalis, quia ibi subjicitur terminus communis signo universali determinatus, sed quod sit negativa apparet, quia copula negatur ; et minor apparet, quia sua convertens est falsa, scilicet ista, Nullum animal est homo, et si dicatur quod debet converti in istam, Omne animal homo non est, ita quod praedicatum sit non distributum in una, sicut in reliqua, hoc non valet,quia ista, Omnis phoenix animal est, est vera, si sic converteretur, sua convertens esset falsa, scilicet, Omne animal phaenix non est.

Tertio, quia ista est vera, Nullum generandum est homo, et tamen sua convertens est falsa, scilicet, Nullus homo estgenerandus.

Quarto, quia ista est vera, scilicet, Nullo homine currente, tu es asinus, quia sua contradictoria est falsa, scilicet ista, Aliquo homine currente, tu es asinus, et tamen sua convertens esset falsa, scilicet, Tu es asinus nullo homine currente.

Quinto, haec est vera,Nullus homo est mulier, et tamen sua convertens est falsa, scilicet Nulla mulier est homo.

Item, ista est universalis negativa, Nullus equus est Socrates, et tamen non convertitur simpliciter, quia dicendo, Nullus Socrates est equus, jam esset incongruitas,quia termino discreto non competit distributio.

Item ista, Nullus homo est omnis homo, non convertitur simpliciter, quia male diceretur,Nullus omnis homo est homo, quia signo universali non potest addi distributio.

Oppositum arguitur per Aristotelem in littera, cap. 2.

In quaestione videbitur primo quid est Conversio, et quae universalis negativa convertitur. Secundo videbitur de quibusdam regulis, sive cautelis observandis in conversionibus quarumdam propositionum.

Quantum ad primum notandum, quod conversio, seu convertere est facere de subjecto praedicatum, et e contra, cum necessitate consequentiae. Per hoc quod dicitur de subjecto praedicatum et e contra, differt conversio a Syllogismo, et ab aliis argumentationibus enthymematicis. Sed per hoc,quod dicitur, cum necessitate, differt conversio a conversione particularis negativae, quia licet illa sit transpositio subjecti ad praedicatum, tamen non est conversio, eo quod non est consequentia formalis. Ex quo se quitur, quod conversio est quaedam propositio hypothetica conditionalis, vel rationalis, cujus antecedens vocatur conversa, consequens vero convertens. Et ideo semper propositio quae datur convertenda, est conversa, et alia per quam convertitur,est convertens.

Secundo est notandum, quod hypotheticis non competit converti, sed solum propositionibus Categoricis, quarum aliquae sunt de inesse, et aliquae de modo. Illarum de inesse, quaedam sunt, in quibus ponitur aliquis terminus ampliativus subjecti, vel praedicati, ad supponendum non solum pro suppositis praesentis temporis, imo etiam pro suppositis possibilibus, praeteriti, vel futuri ; aut etiam pro suppositis cujuslibet temporis indifferenter. Aliquae sunt, in quibus non ponitur hujusmodi terminus ampliativus, et illarum quaedam sunt, in quibus ponitur aliquis terminus obliquus, et aliquae quarum quilibet terminus est rectus. De quibus omnibus dicendum est per ordinem, et primo de Categoricis, in quibus quilibet terminus est rectus sine ampliatione.

Tertio notandum, quod duplex est universalis negativa, quaedam cujus praedicatum distribuitur,ut Nullus homo est asinus. Alia in qua praedicatum non distribuitur, ut quando praedicatum praecedit negationem, sicut ista, Omnis homo animal non est.

Nunc ponuntur conclusiones. Prima est, quod omnis propositio universalis negativa, cujus praedicatum distribuitur, potest converti simpliciter in universalem negativam. Probatur, quia propositio universalis negativa, virtute signi universalis significat praedicatum, pro quolibet suo supposito removeri a subjecto, pro quolibet supposito subjecti : ut patet per dici de nullo ; igitur sicut unum potest removeri a reliquo, ita e converso.

Secunda conclusio est, quod universalis negativa, cujus praedicatum non distribui tur, non potest converti simpliciter in universalem negativam. Probatur, quia ista non significat praedicatum removeri a subjecto pro quolibet suo supposito, et ideo talis est convertenda per accidens in particularem negativam, ut ista Omnis Phoenix animal non est, convertenda est in istam : Quoddam animal non est Phoenix.

Quantum ad secundum, prima regula est. Si in conversa implicetur aliquid in subjecto, in copula, vel in praedicato, oportet aliquando illud explicari in convertente, ad hoc quod fiat debita conversio.

Exemplum de subjecto, dicendo, Nemo est asinus, debet explicari in convertente, Nullus asinus est homo, quia in subjecto implicabatur hoc totum, Nullus homo, similiter ista, Immediatae sunt partes continui, debent explicari per istam, Nullum medium est inter partes continui, et tunc debet converti in illam, Nihil quod est inter partes continui est medium.

Item ista,Nihil, et Chimaera sunt fratres, debet explicari in istam, Nullum aliquid, et Chimaera sunt fratres, et convertitur in istam, Nulli fratres sunt aliquid, et Chimaera, et consimiliter exemplificetur suo modo de copula, et praedicato.

Secunda regula est, quod quandoque omne signum positum a parte subjecti in conversa, debet manere a parte praedicati in convertente, scilicet quando subjectum est terminus communis restrictus per signum universale ad unum genus tantum, et tamen sit communis generis, ut Nullus homo est mulier ; igitur nulla mulier est nullus homo.

Tertia regula, quod quando oportet mutare signum secundum declinationem Grammaticalem propter diversitatem subjecti, vel praedicati in numero, vel in genere ; ut ista, Nullus homo est capra, convertitur in istam, Nulla capra est aliquis homo, et sic ibi mutatur unum genus in aliud.

Quarta regula, quod signum positum a parte subjecti, debet addi illi toti, quod sequitur copulam, quando de subjecto sit praedicatum, quia illud totum sequens est. praedicatum, et quia quandoque hoc non potest fieri convenienter per terminos jam positos : igitur oportet addere istas dictiones, quod est, ad hoc quod convenienter possit fieri distributio, et hoc contingit ad propositum in quatuor casibus.

Primo, quando praedicatum propositionis universalis est terminus discretus, ut dicendo, Nullus equus est Socrates, bene potest converti in istam, Socrates non est equus, tamen ista non est conversio simplex. Ideo additis illis dictionibus debet converti in istam Nihil quod est Socrates est equus.

Secundo, quando verbum ponitur in propositione, quod non habet participium sui temporis, in quod potest explicari, ut dicendo, Nullus homo diligitur a suo inimico ; quia istud verbum, diligitur, non habet participium praesentis temporis, ideo debet converti in istam, Nihil quod diligitur a suo inimico est homo.

Tertio, quando praedicatum distribuitur negative, ut ista, Nullus homo est nullum animal, convertitur in istam, Nihil quod est nullum animal est homo.

Et quarto,quando praedicatum distribuitur affirmative, ut Nullus homo est omnis homo, convertitur in istam, Nihil quod est omnis homo, est homo, et si sint aliqui modi inconsueta, tunc illi sunt reducibiles ad istas.

Tunc ad rationes negatur consequentia, quia licet affirmativa sit aeque potens quantum est ex parte subjecti, sicut est universalis negativa, non tamen quantum est ex parte praedicati, eo quod ejus praedicatum non distribuitur.

Ad alias dictum est in quaestione, et sic dictum ad quaesitum.