IN LIBRUM PRIMUM PRIORUM ANALYTICORUM ARISTOTELIS QUAESTIONES

 QUAESTIO I

 QUAESTIO II

 QUAESTIO III

 QUAESTIO IV

 QUAESTIO V

 QUAESTIO VI

 QUAESTIO VII

 QUAESTIO VIII

 QUAESTIO IX

 QUAESTIO X

 QUAESTIO XI

 QUAESTIO XII

 QUAESTIO XIII

 QUAESTIO XIV

 QUAESTIO XV

 QUAESTIO XVI

 QUAESTIO XVII

 QUAESTIO XVIII

 QUAESTIO XIX

 QUAESTIO XX

 QUAESTIO XXI

 QUAESTIO XXII

 QUAESTIO XXIII

 QUAESTIO XXIV

 QUAESTIO XXV

 QUAESTIO XXVI

 QUAESTIO XXVII

 QUAESTIO XXVIII

 QUAESTIO XXIX

 QUAESTIO XXX

 QUAESTIO XXXI

 QUAESTIO XXXII

 QUAESTIO XXXIII

 QUAESTIO XXXIV

 QUAESTIO XXXV

 QUAESTIO XXXVI

 QUAESTIO XXXVII et ULT.

QUAESTIO V

Utrum definitio Syllogismi sit vera, in qua dicitur, Syllogismus est oratio, in qua quibusdam positis ab his quae posita sunt, aliud accidit de necessitate,eo quod haec sunt

Aristot. 1. Top. cap. 2. Aphrod. Aegidius Rom. Barana hic. Alb. Mag. tract. i. hujus cap. 5. Okam 3.part. Log. cap. I.Petras Hisp. tract. 3. Joan. a Magist. hic quaest. 1. Tartar. ibidem. Hurtado disp. 5. sum. Conimb. hic quaest. 2. art. 2. Complut. lib. 3. sum. cap. 3. Rodriguez lib. 3. Dialect. cap. 2. Brasavol. super quaest. 3. uni-vers. Ruvius hic cap. 1. Aversa tract. 4. inst. cap.

Arguitur quod non, solius incomplexi est definitio: sed Syllogismus est quid complexum : igitur.

Secundo, quia nullius accidentis est definitio, ut patet septimo Metaphysicae, text. com. 12. sed Syllogismus est accidens,cum sit qualitas accidentis ; igitur.

Tertio, ista definitio non competit cuilibet syllogismo : igitur non est bona. Tenet consequentia ex sexto Topicorum cap. 1. et major apparet ; quia non competit Enthymemati, et tamen dicit Aristoteles 1. Posteriorum quod Enthymema est vere syllogismus.

Quarto, quia illa definitio non est bona, quae competit aliis a definito: modo ista definitio est hujusmodi: igitur. Probatur ; quia competit Inductioni, quia Inductio est oratio, in qua quibusdam positis, scilicet pluribus singularibus, aliud ab his quae posita sunt, scilicet propositio universalis, de necessitate accidit, eo quod haec sunt, scilicet propter plures singulares. Et confirmatur, quia competit Consequentiae, in qua arguitur ab exponibilibus ad expositam: ut dicendo, Animal est homo, et nihil aliud ab animali est hom o: igitur Tantum animal est homo, nam ista, Consequentia est oratio, in qua quibusdam positis, scilicet exponibilibus, aliud ab his quae posita sunt, scilicet exposita, de necessitate accidit, eo quod haec sunt.

Quinto contra partes definitionis, et primo contra istam partem, oratio, quia syllogismus non est una oratio, ergo non est oratio. Consequens tenet per Aristotelem in primo Elenchorum, ubi dicit, Quia eadem est definitio orationis, et unius orationis ; et antecedens apparet, quia syllogismus est major, minor, et conclusio, et per consequens plures orationes.

Sexto, contra istam particulam, in qua quibusdam positis, quia in syllogismo ponitur una sola oratio, scilicet copulativa, ex qua infertur conclusio.

Septimo, contra istam partem, de necessitate accidit, quia ista implicat contradictionem, quod conclusio adsit de necessitate, et quod accidat de necessitate, quia accidentia non sunt necessaria, ut patet Primo Posteriorum. Et confirmatur ; quia in voluntare facientis syllogismum est proferre conclusionem factis praemissis, vel non proferre ; igitur conclusio non sequitur de necessitate propter istas praemissas.

Octavo arguitur contra istam particulam eo quod haec sunt, quia propter ista non sequitur conclusio, quae sine supplemento alterius non sunt causae sufficientes ad necessariam illationem conclusionis ex praemissis,sed praemissae non sufficiunt,ut patet de syllogismis secundae, et tertiae figurae,quia praeter praemissas indigent conversione, et transpositione praemissarum, aut conversione per impossibile, et confirmatur, quia quando sunt praemissae, nondum est conclusio ; igitur non ex eo quod praemissae sunt, sequitur conclusio.

Oppositum arguitur per Aristotelem in 1. hujus primi, cap. 1

In quaestione, primo videbitur quid intelligimus per istos terminos, definitio, definitum. Secundo videbitur de definitione syllogismi.Quantum ad primum notandum, quod definitum accipitur dupliciter. Uno modo pro termino, cujus significationem implicitam exprimit definitio explicite, et sic attribuuntur definito tres conditiones. Prima est,quod Definitum est terminus communis incomplexus. Secunda est, quod Definitum est convertibile cum definitione. Tertia, quod Nullum singulare definitur. Alio modo accipitur definitum pro re significata per terminum convertibilem cum definitione, et sic dicit Commentator in proaemio de Anima, quod Definitiones sunt ipsorum singularium existentium extra animam, accipiendo definitum primo modo, tunc definitur iste terminus, syllogismus, quia est terminus communis incomplexus convertibilis cum definito. Sed accipiendo definitum, secundo modo, tunc definiuntur omnes syllogismi de mundo, quia cuilibet syllogismo competit ista definitio.

Secundo est notandum, quod duplex est definitio. Quaedam est definitio quid rei, et quaedam quid nominis. Definitio quid rei, est duplex, quia quaedam exprimit quid res est per verum genus,et differentias formales, sine explicatione alicujus extraneae conditionis. Et voco extraneam conditionem, puta quod definitio non exprimat, a quo res est, in quo est, cujus gratia sit,aut aliquam hujusmodi conditionem, sed solum debet exprimere quid res est: et talis definitio datur solum de substantia composita, ut patet 7. Metaphysicae text. com, 12. Secunda est definitio quid rei, quae non solum exprimit quid res est, sed cum hoc explicat aliquam extraneam conditionem, ut verbi gratia, definitio Accidentis, si sit bona, debet exprimere Subjectum, et in definitione Materiae debet explicari forma, et e contra in definitione Formae, Materia. Sed definitio quid nominis proprie dicitur Descriptio,et est illa,Quae exprimit explicite . significationem implicitam termini definiti. Ad talem descriptionem, quod sit bona,

sufficiunt tres conditiones. Prima est, quod sit convertibilis cum definito. Secunda est, quod exprimat explicite significationem definiti. Tertia est, quod sit sine nugatione, et sic patet de istis terminis definitio, et definitum, quid significent, et de quibus dicuntur, et haec de primo.

Quantum ad secundum ponuntur conclusiones. Prima est, quod definitio Syllogismi non est simpliciter quidditativa, Probatur, quia definitio simpliciter quidditativa, non est nisi substantiae compositae ; modo syllogismus non est substantia composita, etc.

Secunda conclusio est, quod definitio praedicta syllogismi, non est definitio quid rei. Probatur, quia syllogismus est accidens, modo in definitione Accidentis debet explicari subjectum, sed in ista non explicatur ; igitur, etc.

Tertia conclusio est, quod ista est bona definitio quid nominis. Similiter probatur: quia ista definitio exprimit explicite quod hoc nomen, syllogismus, significat implicite, convertibiliter, et sine nugatione: igitur illa definitio est bona.Tenet consequentia per conditiones prius positas; et antecedens apparet, quia de ratione Syllogismi est habere plures praemissas, et unam conclusionem, et quod sit necessaria illatio conclusionis ex praemissis : modo praemissae exprimuntur in ista definitione, per hoc quod dicitur, quibusdam positis. Similiter conclusio, per hoc quod dicitur, aliud ab his, quae posita sunt, et illatio utrinque exprimitur per hoc quod dicitur, accidit de necessitate, eo quod haec sunt.

His igitur praemissis exponenda est definitio. Unde in definitione primo ponitur oratio, tanquam genus ad differentiam Terminorum incomplexorum, et debet intelligi, quod sit oratio, non categorica, sed hypothetica, facta ex pluribus categoricis,mediantibus pluribus conjunctionibus, quarum una est inter praemissas, et alia inter praemissas et conclusionem. Secundo ponitur ista, in qua quibusdam positis, ad differentiam Consequentiae, in qua ex una propositione infertur alia, cujusmodi est Conversio, Aequipollentia, Enthymema, et hujusmodi, quarum aliquae sunt consequentiae formales, et aliquae materiales. Tertio ponitur, aliud ab his quae posita sunt, ad differentiam Consequentiae, quae est a copulativa ad alteram ejus partem, quia in tali Consequentia infertur idem per idem. Similiter ad differentiam Consequentiae,quae est ab exponentibus ad expositam, quia exponentibus, et expositae corresponpondet idem conceptus in mente, et ideo in tali consequentia infertur idem per idem. Quarto ponitur ibi, de necessitate accidit, ad denotandum, quod si praemissae sint verae, et conclusio formetur, necesse est conclusionem esse veram. Quinto ponitur, eo quod sunt, ad differentiam Inductionis, quia in syllogismo propter hoc quod praemissae sunt verae, conclusio est vera, si formetur : sed propter hoc quod singulares inducentes sunt verae, non sequitur conclusio universalis, nisi cointelligatur una alia propositio, ut patebit secundo hujus.

Ad rationes. Ad tertiam dico, quod Enthymema vere est Syllogismus, id est, vere potest fieri Syllogismus. Ad septimam dico, quod ista non implicat contradictionem, quia per ipsam non denotatur aliud, nisi quod si praemissae sint verae, et conclusio formetur, necesse est conclusionem esse veram : et per idem dicitur ad confirmationem. Ad octavam, istam solvit Aristoteles in littera, cap. 1. unde Syllogismus secundae, vel tertiae figurae, non indiget aliqua propositione totaliter diversa a praemissis, quae sumptae sunt, sed indiget conversione alicujus istarum assumptarum, aut transpositione praemissarum.

Ad alias patet ex dictis. Et sic patet quaestio.