IN LIBRUM PRIMUM PRIORUM ANALYTICORUM ARISTOTELIS QUAESTIONES

 QUAESTIO I

 QUAESTIO II

 QUAESTIO III

 QUAESTIO IV

 QUAESTIO V

 QUAESTIO VI

 QUAESTIO VII

 QUAESTIO VIII

 QUAESTIO IX

 QUAESTIO X

 QUAESTIO XI

 QUAESTIO XII

 QUAESTIO XIII

 QUAESTIO XIV

 QUAESTIO XV

 QUAESTIO XVI

 QUAESTIO XVII

 QUAESTIO XVIII

 QUAESTIO XIX

 QUAESTIO XX

 QUAESTIO XXI

 QUAESTIO XXII

 QUAESTIO XXIII

 QUAESTIO XXIV

 QUAESTIO XXV

 QUAESTIO XXVI

 QUAESTIO XXVII

 QUAESTIO XXVIII

 QUAESTIO XXIX

 QUAESTIO XXX

 QUAESTIO XXXI

 QUAESTIO XXXII

 QUAESTIO XXXIII

 QUAESTIO XXXIV

 QUAESTIO XXXV

 QUAESTIO XXXVI

 QUAESTIO XXXVII et ULT.

QUAESTIO VI

Utrum syllogismus sit genus ad syllogismum Dialecticum, et Demonstrativum

Joan. a Magistris hic quoest, i. dub. 2. Brasavol. super quaest. 3. Univers. Fuente 3. p. sum. diff. 1. art. 2.

Arguitur quod non, quia illud non est genus ad aliquas species, quod non dividitur in illas species per differentias formales se tenentes ex parte formae : sed Syllogismus non dividitur in Syllogismum Dialecticum, et demonstrativum per hujusmodi differentias formales : igitur. Major patet in 2. Metaph. text. com. 20. et minor, quia Syllogismus dividitur in Dialecticum, et demonstrativum per istas differentias, probabile, et necessarium, quae se tenent ex parte materiae Syllogismi, scilicet, ex parte propositionum.

Secundo, quia nullum complexum est species respectu alicujus generis, sed isti termini, Syllogismus Dialecticus, et Syllogismus demonstrativus, sunt termini complexi ; igitur respectu ipsorum iste terminus, Syllogismus, non est genus. Major patet, ex quid nominis praedicabilis. Unde praedicabile debet esse terminus incomplexus natus dici de pluribus, et minor nota est.

Tertio, quia nullus Syllogismus est genus ad Syllogismum Dialecticum, et demonstrativum : igitur. Consequentia patet per locum a toto in quantitate ad suam partem ; et antecedens apparet inducendo.

Oppositum arguitur, quia Syllogismus Dialecticus, et Syllogismus demonstrativus sunt diversae species, et de ipsis praedicatur Syllogismus in quid; igitur, etc. Tenet consequentia per definitionem generis. Et prima pars antecedentis apparet ; quia plus differunt Syllogismus Dialecticus, et demonstrativus ab invicem, quam duo Dialectici, et tamen duo Dialectici differunt ab invicem numero; igitur Dialecticus, et demonstrativus differunt plus quam numero, et per consequens specie.

Notandum est, quod genus, et totum in modo, conveniunt in hoc, quod utrumque se habet in plus, quam illud, respectu cujus dicitur genus, vel totum in modo ; sed differunt : quia genus de sua ratione determinat sibi quod sit terminus incomplexus; secundo quod habeat plures species, de quibus praedicetur in quid, et univoce: tertio, quod dividatur in istas species per differentias, quae se tenent ex parte formae.

Sed contra hoc objicitur, quia tunc sequeretur, quod nomen, substantia, non esset genus ad Angelum, et hominem. Et probatur consequentia ; quia substantia non dividitur, nisi per differentias materiales in istas substantias, verbi gratia, Substantia vel est materialis; vel immaterialis, modo istae differentiae materiale, et immateriale se tenent ex parte materiae.

Respondetur negando consequentiam ; quia substantia per illas differentias non dividitur in praedictas substantias ; sed per istas differentias, corporeum, et incorporeum, quae se tenent ex parte formae. Sed totum in modo est terminus incomplexus, respectu sui ipsius sumpti cum determinatione accidentali, vel materiali: vel saltem non est terminus unus complexus, sicut est pars in modo. Verbi gratia, iste terminus, homo, est totum in modo, respectu hujus complexi, Homo albus, et dico notanter, cum determinatione accidentali, vel materiali, quia si esset determinatio essentialis, se tenens ex parte formae, tunc oratio composita ex determinatione, et determinabili esset definitio, et non pars in modo. Verbi gratia, ista oratio, Animal rationale, non est pars in modo, sed est definitio hominis. Nunc ponantur conclusiones.

Prima est, quod iste terminus Syllogismus, non est genus ad Syllogismum Dialecticum, et demonstrativum, sive ad istos terminos, Syllogismus Dialecticus, Syllogismus demonstrativus. Probatur, supponendo, quod propositiones, ex quibus componitur Syllogismus, sint materiae Syllogismi. Secundo, quod forma Syllogismi est modus inferendi, seu illatio concludens ex praemissis. Tunc arguitur, illud non est genus ad Syllogismum Dialecticum, et demonstrativum, quod in ipsos dividitur per differentias materiales, et non formales : Syllogismus dividitur in istas per istas differentias, probabile, et necessarium; quae se tenent ex parte propositionum, quae sunt materiae Syllogismi, et non ex parte illationis, quae est forma Syllogismi. Secundo, quia vel ista differentia, D alecticus, est differentia accidentalis, vel materialis, vel formalis : si accidentalis, vel materialis, tunc sequitur quod istud aggregatum, Syllogismus Dialecticus, sit pars in modo, et non species. Et si dicatur, quod sit differentia essentialis formalis, tunc sequitur, quod illud aggregatum sit definitio, et non species, nec pars in modo.

Secunda conclusio est, quod iste terminus, Syllogismus, est totum in modo,respectu istorum terminorum, Syllogismus Dialecticus, et Syllogismus demonstrativus. Probatur ; quia omnis terminus incomplexus est totum in modo, respectu sui ipsius, sumpti cum determinatione accidentali, vel materiali: modo isti termini, Dialecticus, demonstrativus, sunt determinationes materiales additae huic termino, Syllogismus, ergo. etc.

Tunc ad rationem post oppositum eo modo dico, quod isti termini, syllogismus dialecticus et syllogismus demonstrativus, non sunt species, sed quilibet eorum est pars in modo, respectu hujus termini, syllogismus. Et quando probatur per definitionem generis, dico quod non omne de quo praedicatur genus, in eo quod quid, est sua species. Nam genus praedicatur in quid de definitione suorum inferiorum, et tamen definitio non est species, cum de ratione speciei sit, quod sit terminus incomplexus. Rationes ante oppositum probant conclusiones, et sic patet ad quaesitum.