IN LIBRUM PRIMUM PRIORUM ANALYTICORUM ARISTOTELIS QUAESTIONES

 QUAESTIO I

 QUAESTIO II

 QUAESTIO III

 QUAESTIO IV

 QUAESTIO V

 QUAESTIO VI

 QUAESTIO VII

 QUAESTIO VIII

 QUAESTIO IX

 QUAESTIO X

 QUAESTIO XI

 QUAESTIO XII

 QUAESTIO XIII

 QUAESTIO XIV

 QUAESTIO XV

 QUAESTIO XVI

 QUAESTIO XVII

 QUAESTIO XVIII

 QUAESTIO XIX

 QUAESTIO XX

 QUAESTIO XXI

 QUAESTIO XXII

 QUAESTIO XXIII

 QUAESTIO XXIV

 QUAESTIO XXV

 QUAESTIO XXVI

 QUAESTIO XXVII

 QUAESTIO XXVIII

 QUAESTIO XXIX

 QUAESTIO XXX

 QUAESTIO XXXI

 QUAESTIO XXXII

 QUAESTIO XXXIII

 QUAESTIO XXXIV

 QUAESTIO XXXV

 QUAESTIO XXXVI

 QUAESTIO XXXVII et ULT.

QUAESTIO XXXII

Utrum ex una de contingenti, et alia de inesse, valeat Syllogismus

Averroes et Aphrod. cap. 15. 18. et 21. hujus. Burana cap. 9. hujus. Okam 3. par. Log. cap. 37. 38. et 39. Tartar. tract. 4. hujus, dub. 2. et 3. Joan. a Mag. quaest. 11. hujus. Conimbr. in summam cap. in fine cap. 13.

Arguitur primo quod non, in Barbara, quia non sequitur, Contingit omne currens esse hominem, omnis equus est currens : igitur contingit omnem equum esse hominem. Praemissae sunt verae, et conclusio falsa.

Secundo arguitur contra Caesare, quia non sequitur, Omnem hominem contingit non currere, omne risibile currit;igitur omne risibile contingit non esse hominem.

Oppositum arguitur per Aristotelem in isto primo.

In quaestione primo videbitur de mixtione ex una contingenti, et alia de inesse in prima figura ; secundo in secunda figura ; tertio in tertia.

Quantum ad primum ponuntur conclusiones.

Prima est, quod ex una de inesse, et alia de contingenti, in sensu composito, non valet Syllogismus. Probatur per terminos, in quibus omni, et nulli, et sunt termini in quibus omni : Deus, creans, prima causa, posito de facto,quod Deus sit creans. Tunc arguitur sic ; Omne creans est Deus : omnem primam causam contingit esse creantem, tamen cum istis stat, quod omnis prima causa est de necessitate Deus, sed termini in quibus nulli, sunt, currens, homo,equus, arguendo sic; Contingit omne currens esse hominem, omnis equus est currens, posito, quod ita sit, cum istis stat, quod Omnem equum necesse est non esse hominem, et quantum ad istam conclusionem idem est judicium de illa de possibili, et de illa de contingenti.

Secunda conclusio est, quod si illa de inesse sit de inesse simpliciter, ex una de inesse, et alia de possibili in sensu composito, fit Syllogismus ad concludendum de possibili in sensu composito : et causa hujus est, quia illa de inesse simpliciter, quia est necessaria, est possibilis, et cuilibet alteri possibili compossibilis. Modo si ambae praemissae sint et possibiles, et compossibiles, necesse est conclusionem esse possibilem.

Et notandum, quod quantum ad istam conclusionem, differentia est inter istam de contingenti ad utrumlibet, et illam de possibili, quia ex una de contingenti ad utrumlibet, et alia de inesse simpliciter, non sequitur conclusio de contingenti ad utrumlibet, sed de possibili communi,quia ad illam de contingenti ad utrumlibet sequitur illa de possibili ; modo quidquid sequitur ad consequens, sequitur ad antecedens.

Deinde ponuntur conclusiones de sensu diviso.Prima est, quod quatuor primi modi primae figurae valent ad concludendum, si major sit de possibili, et minor de inesse. Probatur, quia vel major est de possibili pro his, quae sunt, vel pro his, quae possunt esse : si pro his quae sunt, tunc Syllogismus tenet immediate per dici de omni, arguendo sic ; Omne quod est B, potest esse A, omne C est B, igitur omne C potest esse A. Si vero major sit de possibili pro his, quae possunt esse, tunc si ad illam de inesse sequatur illa de possibili, sequitur, quod adhuc fiet Syllogismus perfectus ex majore de possibili, pro his, quae possunt esse ; et minore de possibili, quae sequitur ad illam de inisse. Modo quidquid sequitur ad consequens, sequitur ad antecedens.

Secunda conclusio est ista, quod si major sit de inesse, et minor de possibili, non valet Syllogismus, quia non sequitur in Barbara, Omne currens est homo, omnis equus potest currere, igitur omnis equus potest esse homo. Quia praemissae sunt verae, et conclusio impossibilis.

Secundo modo instatur contra Celarent,

quia non sequitur,Nullum creans est Deus, omnis prima causa potest esse creans, igitur nulla prima causa potest esse Deus.

Tertia conclusio est ista, quod si major sit de inesse simpliciter, valet Syllogismus, quia ad illam de inesse simpliciter sequitur una de possibili, pro his, quae possunt esse. Verbi gratia, sequitur haec, Necessario omnis homo est animal, igitur omne quod potest esse homo, potest esse animal ; modo ex majori de possibili, pro his quae possunt esse, et minori de possibili valet Syllogismus, ut prius patuit, igitur ex majori de inesse simpliciter, et minori de possibili valet Syllogismus: quia quidquid sequitur ad consequens, sequitur ad antecedens. Et ista eadem conclusio potest poni de contingenti ad utrumlibet, sed tunc inferetur conclusio de possibili, et non de contingenti ad utrumlibet. Et hoc de primo.

Quantum ad secundum ponuntur conclusiones. Prima est, quod mixtio ex una de contingenti, et alia de inesse non valet in secunda figura, qualitercumque combinando illam de inesse cum illa de contin genti : sive illa de inesse sit affirmativa, sive negativa. Probatur; quia est reperire terminos, in quibus stat universalis affirmativa de necessario, et est reperire alios, in quibus stat universalis negativa de necessario ; igitur talis dispositio non valet. Consequentia tenet in isto primo per totum, et antecedens probatur: et sunt termini in quibus omni, Creans, Deus, Prima causa; quia posito quod Deus sit creans, arguitur sic; Omnis Deus est creans, omnem primam causam contingit non creare, cum istis stat,quod omnem primam causam necesse est esse Deum.

Item in Caesare supposito, quodDeus non creat, Nullus Deus est creans, omnem primam causam contingit esse creantem, cum istis stat, quod omnis prima causa de necessitate est Deus ; et eodem modo si major sit de contingenti; sed termini in quibus nulli, sunt, currens, homo, equus, quia si volumus, quod illa de inesse sit affirma-

Uva, tunc debet poni quod omnis homo sit currens, arguendo sic; Omnis homo est currens, omnem equum contingit non esse currentem, cum istis stat, quod Omnem equum necesse est non esse hominem ; sed si illa de inesse debet poni negativa, tunc debet poni quod nec homo, nec equus currat, ut fiat Syllogismus in eisdem terminis, et stabit universalis negativa de necessario.

Secunda conclusio est ista, quod ex majore de inesse simpliciter, et minori de possibili, sequitur conclusio de possibili, in quatuor modis secundae figurae, ita quod sic valet illa mixtio. Probatur per impossibile, quia in quolibet illorum modorum ex opposito conclusionis, cum majore infertur oppositum minoris, ut verbi gratia, in Camestres sit iste primus Syllogismus, Omne B est A, haec est necessaria, Omne C contingit non esse A, igitur omne C contingit non esse B, quia si non sequitur, detur oppositum quod quoddam C necesse est esse B, tunc arguatur sic ; Omne B est A, quoddam C necesse est esse B, igitur quoddam C necesse est esse A, quae contradicit minori primi Syllogismi. Et quod iste Syllogismus valeat, patet, quia prius dicebatur, quod ex majore de inesse simpliciter, et minori de necessario in prima figura, fit bonus Syllogismus, et per idem potest probari in aliis modis.

Ex conclusione sequitur, quod ex majore per inesse simpliciter, et minori de contingenti ad utrumlibet in secunda figura fit Syllogismus ad concludendum de possibili, quia ex illa de contingenti ad utrumlibet, sequitur illa de possibili.

Secundo potest inferri non ex conclusione, sed ex primo articulo, quod non sequitur conclusio de contingenti ad utrumlibet : patet, quia talis conclusio non sequebatur in consimili dispositione primae figurae, ad quam ista reducitur.

Tertio sequitur, quod ultra modos de possibili in ista mixtione, possunt multiplicari modi de contingenti ad utrumlibet, quia semper loco affirmativae, potest poni negativa de contingenti ad utrumlibet, et e contra propter ejus conversionem in oppositam qualitatem.

Tertia conclusio, quod mixtio de inesse et de possibili non valet in ista figura si major sit de possibili, quamvis minor sit de inesse simpliciter. Probatur primo in Caesare, per terminos in quibus omni, et nulli, et sunt termini, in quibus omni, Oriri, pars Zodiaci, et pars Zodiaci existens in Oriente, arguendo sic, Omnem partem Zodiaci contingit non oriri, omnis pars Zodiaci existens in Oriente oritur. Haec est necessaria, et tamen cum istis stat conclusio universalis affirmativa,quod Omnem partem Zodiaci existentem in Oriente necesse est esse partem Zodiaci, sed termini in quibus nulli sunt, lucere, Luna, Sol; quia Omnem Lunam contingit non lucere, omnis Sol lucet. Haec est de inesse simpliciler,cum istis stat universalis negativa de necessario quod Omnem Solem necesse est non esse Lunam.

Quarta conclusio est, quod mixtio de contingenti, et de inesse de modo negato non valet : et loquor de contingenti ad utrumlibet,et sunt termini in quibus omni, Deus, omnipotens, prima causa, quia Nullum omnipotentem contingit esse primam causam, omnis Deus est prima causa, cum istis stat quod Omnis Deus de necessitate est omnipotens, sed termini, quibus nulli, sunt, prima causa, lapis, Deus, arguendo sic; Nullum lapidem contingit esse primam causam omnis Deus est prima causa, cum istis stat, quod Omnem Deum nec sse est non esse lapidem.

Quinta conclusio, quod mixtio de inesse, et de possibili de modo negato valet, verbi gratia, Nullum B potest esse A, omne C est A : igitur nullum C potest esse B. Quia si subjectum majoris sumatur pro his quae sunt, tunc valet ad concludendum negativam de inesse, sicut dicebatur in prima figura. Si vero subjectum sumatur pro his, quae possunt esse, tunc major convertitur simpliciter, et ad minorem sequitur una de possibili, et sic fit directe prima figura, ut dicebatur in primo articulo : et sic patet qualiter in secunda figura valeat mixtio ex una de contingenti, et alia de inesse, et hoc de secundo.

De tertio videatur in textu, quia ibi lotum determinatur.

Ad rationes, solutae sunt.

Et sic patet ad quaesitum.