IN LIBRUM PRIMUM PRIORUM ANALYTICORUM ARISTOTELIS QUAESTIONES

 QUAESTIO I

 QUAESTIO II

 QUAESTIO III

 QUAESTIO IV

 QUAESTIO V

 QUAESTIO VI

 QUAESTIO VII

 QUAESTIO VIII

 QUAESTIO IX

 QUAESTIO X

 QUAESTIO XI

 QUAESTIO XII

 QUAESTIO XIII

 QUAESTIO XIV

 QUAESTIO XV

 QUAESTIO XVI

 QUAESTIO XVII

 QUAESTIO XVIII

 QUAESTIO XIX

 QUAESTIO XX

 QUAESTIO XXI

 QUAESTIO XXII

 QUAESTIO XXIII

 QUAESTIO XXIV

 QUAESTIO XXV

 QUAESTIO XXVI

 QUAESTIO XXVII

 QUAESTIO XXVIII

 QUAESTIO XXIX

 QUAESTIO XXX

 QUAESTIO XXXI

 QUAESTIO XXXII

 QUAESTIO XXXIII

 QUAESTIO XXXIV

 QUAESTIO XXXV

 QUAESTIO XXXVI

 QUAESTIO XXXVII et ULT.

QUAESTIO XV

Utrum propositio particularis negativa possit converti simpliciter in particularem negativam

Vide citatos quoest. 12.

Arguitur quod sic ; quod nisi ita esset, sequeretur, quod universalis negativa non posset converti simpliciter. Consequens est falsum,ut patuit prius.Probatur consequentia, quia quando ad antecedens sequitur consequens, quidquid repugnat consequenti, repugnat antecedenti, sed particularis negativa sequitur ad universalem negativam : igitur cum non converti repugnet consequenti, sequitur quod repugnet antecedenti, scilicet universali negativae, et per consequens universalis negativa non convertitur.

Secundo, quia sicut se habet ista, Nullus homo currit, ad istam, Homo non cur

rit ; ita se habet ista, Nullum currens est homo, ad istam, Quoddam currens non est homo ; igitur permutatim, scilicet per locum a permutatata proportione, sicut se habet primum ad tertium, ita se habebit secundum ad quartum, ideo sicut ista, Nullus homo currit, convertitur in istam, Nullum currens est homo ; ita ista, Quidam homo non est currens, convertitur in istam, Quoddam currens non est homo, et habetur propositum.

Tertio sicut est de particulari affirmativa, ita videtur de particulari negativa : sed particularis affirmativa convertitur; igitur, etc.

Quarto, quia singularis negativa convertitur simpliciter, ut dicendo, Socrates non est Plato ; igitur Plato non est Socrates, igitur particularis negativa similiter convertitur, quia de particularibus negativis et singularibus idem est judicium.

Oppositum arguitur per Aristotelem in isto primo, cap. 2. ubi ponit istam conclusionem, quod Particularis negativa non potest converti.

Notandum, quod ex parte suppositionis terminorum duo sunt impedimenta, propter quae consequentia non valet.

Primum impedimentum est, quando arguitur a termino non distributo, scilicet supponente determinate, vel confuse tantum, ad ipsummet sumptum distributive, et ideo non sequitur, Homo currit, igitur omnis homo currit.

Secundum impedimentum est, quando arguitur a termino stante confuse tantum in antecedente ad eumdem supponentem determinate in consequente, et ideo non sequitur, Omnis homo animal non est, igitur omnis homo istud animal non est, quia in antecedente iste terminus, animal, supponebat confuse tantum, et in consequente determinate, vel discrete. Et notabiliter dico in antecedente dictione, etc. quia si removeretur ista dictio omnis, tunc consequentia esset bona, quia sequitur, Omnis homo animal non est, igitur homo hoc animal non est.

Istis praemissis, dicendum est de conversione propositionum singularium, secundo de conversione particularis negativae. Quantum ad primum notandum, quod quaedam est singularis de praedicato discreto, quaedam de praedicato communi. Item, quaedam est affirmativa, quaedam negativa.

Tunc prima conclusio est, quod omnis propositio singularis affirmativa de praedicato discreto, convertitur simpliciter in singularem de praedicato discreto. Patet, quia sequitur, Socrates est iste homo : igitur Iste homo est Socrates.

Secunda conclusio est, quod singularis affirmativa, cujus praedicatum est terminus communis, convertitur non simpliciter, sed per accidens in unam indefinitam, vel particularem ; sicut sequitur, Socrates est homo, igitur homo est Socrates, vel quidam homo est Socrates.

Tertia conclusio est, quod singularis negativa de praedicato discreto convertitur in singularem negativam, sicut sequitur, Socrates non est Plato, igitur Plato non est Socrates, quia ibi non variatur suppositio alicujus termini, cujus ratione impediatur consequentia, et ideo in terminis singularibus non refert, quod negatio praeponatur, vel postponatur ; et ideo istae aequipollent, Non Socrates est Plato, et Socrates non est Plato, quae tamen non aequipollerent de terminis communibus, imo una esset universalis, et alia particularis.

Quarta conclusio est, quod singularis negativa, cujus praedicatum est terminus communis, convertitur dupliciter, scilicet in particularem negativam, et etiam in universalem negativam, et in utramque convertitur per accidens, et non simpliciter. Probatur, quia sequitur, Socrates non est asinus, igitur quidam asinus non est Socrates, quia in antecedente iste terminus, asinus, erat distributus negative virtute negationis praecedentis, modo ex distributo bene sequitur non distributum, licet non e contra ; similiter convertitur in universalem negativam, ideo sequitur, Socrates

non est asinus, igitur nullus asinus est Socrates, quia detur oppositum consequentis, scilicet Quidam asinus est Socrates, sequitur per conversionem particularis affirmativae oppositum antecedentis, scilicet Socrates est asinus, et sic patet qualiter convertitur propositio singularis.

Quantum ad secundum de particulari negativa, notandum, quod quaedam est particularis negativa, cujus praedicatum est distributum, scilicet quando praedicatum sequitur negationem, ut dicendo, Quidam homo non est asinus. Alia est cujus praedicatum non distribuitur, eo quod praecedit negationem, ut dicendo, Quidam homo animal non est.

Secundo notandum, quod in proposito intelligimus de conversione proprie dicta, in qua manent iidem termini, et ideo non intelligitur de conversione per contrapositionem, nec de ea curat Aristoteles propter duo, quia non manent iidem termini in antecedente, et in consequente, imo mutantur termini finiti in infinitos. Secundo, quia ista conversio non est consequentia formalis, quod patet primo de universali affirmativa, quia non sequitur, Omnis homo est ens, igitur omne non ens est non homo, quia antecedens est verum, et consequens falsum.Nam subjectum consequentis pro nullo supponit : modo propositio affirmativa est falsa, cujus alter terminorum pro nullo supponit, hoc idem patet de particulari negativa, quia non sequitur, Quaedam Chimaera non est homo, igitur quidam non homo non est non Chimaera, quia antecedens est verum, et consequens falsum, quia suum contradictorium est verum, scilicet istud, Omnis non homo est non Chimaera.

Nunc ponuntur conclusiones. Prima est, quod particularis negativa, cujus praedicatum non distribuitur, convertitur in particularem negativam, cujus etiam praedicatum non distribuitur, sicut sequitur, Quidam homo animal non est, igitur quoddam animal homo non est, quia detur oppositum consequentis, scilicet, Omne animal

homo est, sequitur oppositum antecedentis, scilicet Quidam homo animal est, imo etiam sequitur universalis, scilicet quod Omnis homo est animal.

Secunda conclusio est, quod omnis particularis negativa, sive sit de praedicato distributo, sive non distributo, convertitur in particularem negativam, cujus praedicatum non est distributum, sicut sequitur, Quidam homo non est asinus ;igitur quidam asinus homo non est ; similiter sequitur, Quoddam animal non est homo, igitur quidam homo animal non est. Verum est tamen, quod ista conversio non est mutata, quia licet ad istam, Quoddam animal non est homo, sequatur ista, Quidam homo animal non est, tamen non sequitur e contra.

Tertia conclusio est, quod nulla propositio particularis negativa de praedicato distributo convertitur in particularem negativam de praedicato distributo gratia formae, sicut non sequitur, Quidam homo non currit, igitur quidam currens non est homo. Probatur, quia nunquam est bona consequentia formalis, ubi ex termino non distributo infertur idem terminus distributus, ut patuit prius : modo sic est in tali conversione, quia in praedicta consequentia iste terminus, homo, supponebat determinate in antecedente, sed in consequente supponit confuse, et distributive. Secundo patet per instantiam, quia non sequitur, Quoddam animal non est homo, igitur quidam homo non est animal.

Et dico notabiliter, consequentia formali, quia in aliquibus terminis sequitur gratia materiae sine consequentia materiali.

Primus casus est, quando uterque terminus est convertibilis cum reliquo, et ideo sequitur, Quidam homo non est risibilis ; ergo quoddam risibile non est homo.

Secundus casus, quando superius negatur de inferiori, et ideo sequitur, Quidam homo non est animal, igitur quoddam animal non est homo.

Tertius casus, quando subjectum, et praedicatum sunt termini disparati, et ideo sequitur, Quidam homo non est asinus ; igitur quidam asinus non est homo.

Quartus, quando antecedens est impossibile.

Quintus, quando consequens est necessarium.

Ad rationes. Ad primam, negatur consequentia. Ad probationem dico, quod ista regula, Quidquid repugnat consequenti, repugnat antecedenti, intelligitur, antecedente et consequente sumptis significative, et non tenet consequente materialiter sumpto, et ideo licet converti repugnaret particulari negativae, non oportet propter hoc, quod repugnet universali negativae.

Ad secundam dico, quod locus a transmutata proportione non tenet nisi in termiminis significantibus quantitatem continuam, vel discretam, vel aliud commensurabile, quod est reducibile in quantitatem, ut puta intensionem, vel remissionem, et hujusmodi.

Ad tertiam, non est simile de particulari affirmativa, quia in conversione particularis affirmativae non mutatur suppositio alicujus termini.

Ad quartam dico, quod non est idem judicium de particulari, et singulari, sed est idem judicium de indefinita, et particulari. Unde singularis negativa bene convertitur, et particularis negativa non. Item, ex singularibus, bene fit syllogismus, sed nunquam ex particularibus. Et sic dictum ad quaesitum.