SERMONES DE B. VIRGINE MARIA

 DE PURIFICATIONE B. VIRGINIS MARIAE (2 Febr.).

 Sermo 1 .

 Sermo II .

 Sermo III .

 Sermo IV .

 Sermo V .

 DE ANNUNTIATIONE B. VIRGINIS MARIAE (25 Martii).

 Sermo I.

 Sermo II .

 Sermo III .

 Sermo IV .

 Sermo V .

 Sermo VI .

 DE ASSUMTIONE B. VIRGINIS MARIAE (15 Augusti).

 Sermo I .

 Sermo II.

 Sermo III .

 Sermo V .

 Sermo VI .

 DE NATIVITATE B. VIRGINIS MARIAE (8 Septembris).

 Sermo I .

 Sermo II .

 Sermo III .

 Sermo V .

 Sermo VI .

 Sermo VII .

Sermo III .

Surrexit rex in occursum matris adoravilque eam, positusque est thronus matriregis, quae sedit ad dexteram eius, tertii Regum secundo .

Quam multiplici figura Salomon ille nostrum respiciat Salomonem, patet per Augustinum de Civitate Dei, decimo septimo : " Quae, inquit, de Salomone dicuntur soli Christo conveniunt, adeo ut in illo figura sit obumbrata, in Christo autem veritas praesentata ". Eleganter ergo verba proposita trahi possunt ad solemnitatem praesentem, quam ad Matris Salomonis, Mariae, gloriam celebramus. Ipse enim est ille Salomon sapientissimus omni sapientia; immo Sapientia illa Patris, a quo omnium sapientia et intellectus in angelicis spiritibus et humanis. Ipse est ille paeificus, immo pax nostra, qui fecit utraque unum et antiquam discordiam sanguine foederis concordavit. Ipse est rex ille magnificus, cuius vultum desiderat universa terra, Mater eius Maria. Dicamus ergo: Surrexit rex in occursum matris etc.

Quatuor honores describuntur in verbis propositis, quibus hodie Mater Dei, Maria, in sua assumtione fuit solemniter honorata: et hi sunt: magnifica obviatio, quia surrexit rex in occursum matris: dulcissima atque blandissima receptio, quia adoravit eam: littera losephi dicit: et amplexatus est eam: dignissima inlhronizatio, ibi: positosque est thronus matri regis: immediata locatio sive propinquatio, ibi: et sedit ad dexteram eius. Quid istis addere possumus, fratres? " Fateor, inquit Bernardus , imperitiam meam, pusillanimitatem propriam non abscondo. Non est quidem quod me magis delectet, sed nec quod terreat magis, quam de gloria Virginis Matris habere sermonem ". Hoc igitur in principio supponamus, quod quidquid laudis dicitur de beata Maria, non hyperbolice dicitur, sed defective, iuxta verbum beati Hieronymi: " Quidquid humanis dici potest verbis, minus est a laude Dei ".

I. Primus ergo honor est obviatio summi Regis. Omnino enim credendum est et nullatenus dubitandum, quin hodie solemni processione obvialum sit Virgini ascendenti non solum a Rege, verum etiam a tota curia caelesti.

Praevolant Angeli videre dominam suam; desiliunt Patriarchae videre filiam suam; occurrunt Apostoli videre magistram suam; accelerant Martyres videre exhortalricem suam; irruunt maritatae et vidnae aspicere sociam et sororem suam: confluunt consorores videre praelatam et abbatissam suam, ut iustificetur illud Ecclesiastici vigesimo quarto : Et in plenitudine Sanctorum detentio mea; et quod legitur Iudith decimo tertio: Concurrerunt ad eam omnes a minimo usque ad maximum. Et accendentes luminaria congregaverunt circa eam universi. Laudate, inquit illa, Dominum Deum nostrum, qui non deseruit sperantes in se: et in me ancilla sua, adimplevit misericordiam suam. Unde beatus Bernardus : " Merito in te respiciunt omnes creaturae, quia per te et de te manus Omnipotentis quidquid creavit, recrcavit". - Verum quidquid re- verentiae ipsae conferant creaturae, nihil est comparatione superexcellentis honoris, quem confert ei Creator. Occurrit enim toto Trinitas, etsi non motu locali, tamen influentia favorabili, laetitia principali et gloria deiformi. Tota siquidem beata Trinitas te cognovit, Maria, sponsam castae dilectionis, aulam sanctae inhabitationis, officinam mirae operationis. Vel distinctive dicamus: Cognovit beatam Mariam Pater domum suae maiestatis: Isaiae sexagesimo : Domum maiestatis meae glorificabo: recognovit Filius principium snae humanitatis sive humilitatis: recognovit Spiritus sanctus sacrarium suae bonitatis, in quo plenissime et absque mensura charismata condidit gratiarum, in quo scilicet horreo publico et universali congregavit frumenta donorum, ut tempore necessitatis ad pauperes pervenirent; unde Canticorum septimo: Venter tuus sicut acervus tritici. Sed de Christo, Filio eius, proprie intelligitur quod dicitur: Surrexit rex in occursum matris. Exsiliens enim de solio suo, totam imperii machinam in Matris obsequium movit. Ipse enim est Salomon, qui commovit principes et tribunos, duces et magistratus totius Israel, ut introduceretur arca foederis Domini in Sancta sanctorum, id est in caelum empyreum, tertii Regum octavo . Et propterea dicit beatus Bernardus , comparando ascensionem Christi et ascensionem Matris, quod illa potentior maiestate, sed ista pompa solemnior invenitur, his verbis: " Attolle, inquit, oculos ad assumtionem Virginis et, salva Filii maiestate, invenies occursum huius pompae non mediocriter digniorem. Soli quippe Angeli Redemptori occurrere potuerunt, Matri vero caelorum palatia penetranti Filius ipse, cum tota curia tam Angelorum quam iustorum solemniter occurrens, evexit eam ad beatae consistorium sessionis". - Ideo, carissimi, quamvis severe nos tractet Deus et quasi ad alienos durius loquatur, veniet tempus, quando totus blandus amicis suis appareat, quando in occursum veniat, in brachiis colligat et transferat in excelso. Quod si dubitas, ita esse, recole, quid scribat beatus Gregorius de Servulo, quid scriptum sit de Martino, quid de Ambrosio, quid de Ioanne Evangelista I, quid nostris temporibus de beata Clara , quae in obitu suo, cum reverberatis oculis intueretur, interrogata, quid videret, respondit, Dominum gloriae se vidisse. De his occursionibus dicitur Isaiae sexagesimo quarto : Occurristi laetanti et facienti iustitiam. - O quam dissimilis fit occursus animae peccatrici ! Isaiae trigesimo quarto: Occurrent daemonia onocentauris, et pilosus clamabit alter ad alterum. II. Secundus honor fuit in illa receptione plenitudo dulcedinis et reverentiae, pro qua dicitur: et adoravit eam. Quid facis, Domine ? Tn veras Dominus ab omnibus adorandus mulierem adoras? Adoro, inquit, quoniam (eam) mihi duo faciunt adorandam, scilicet ratio maternitatis et meritum humilitatis. Nam et maternitas in ea fuit singularis et humilitas

incomparabilis.

Nunquid, si filias matrem adorat, contra iura facit? Non, quia lex aeterna ordinem naturalem observari iubet, non perturbari. Adorat ergo Iesus matrem non qualemcumque, sed matrem singularis sufficientiae, singularis magnificentiae, singularis diligentiae. Fuit, inquam, singularis sufficientiae, quia sine virilis seminis mixtione ad hoc opus suffecit, Spiritu sancto virtutem conceptivam ei mirabiliter tribuente. Fuit iterum singularis magnificentiae, quia nulla mater Deum genuit praeter ipsam et post partum virgo permansit. Fuit etiam mater singularis diligentiae et curae, quia nulla mater tam dilexit et sollicita fuit.

Ulterius debebatur hic honor merito humilitatis, de qua ipse Dominus dicit : Qui se humiliat exaltabitur. Vide, quomodo humilitas Mariae ex una parte, et divina bonitas contendit ex altera: Maria se humiliat, et Deus eam exaltat: Maria non solum se humiliat, sed in humilitate se profundat et in ipsa profunditate se inanit et in nihil redigit, ut de se nihil sentiat praeter nihil: et Deus non solum exaltat eam inter Sanctos et magnificat super Sanctos, sed ultimato honore corporaliter eam adorat.

Ergo, frater, non sentias de te magna, non mediocria, non etiam minima. Refunde in Deum quidquid habes boni, et te ipsum in nihilum redigas: et tunc divinam mannm exspecta, cuius proprium est de nihilo aliquid operari. Sicut baec littera adoravit demonstrat magnum honorem, qui debetur matri a filio, ita littera Iosephi, quae dicit: amplexatus est eam, ostendit amorem, qui debetur sponsae a sponso. Tunc enim de triclinio feminarum, id est Ecclesia militante, traducebatur ad cubiculum Assueri , ita ut ei conveniat illud Psalmi: Tenuisti manum dexteram meam, et in voluntate tua deduxisti me et cum gloria suscepisti me. Ad istud cubiculum traducentur animae nostrae, si Christo fuerint casto amore copulare, si modo in hoc tempore custodiantur in triclinio feminarum, id est in ordinibus animarum iustarum solius Christi amplexibus se servantes.

III. Positus est thronus matri eius. Hic est tertius honor dignissimas inthronizalionis. Et cum thronus sit aeternae regalis celsitudinis, nihil aliud est dicere: Positus est thronus, quam: rex accepit uxorem et voluit esse reginam , et merito. Nam nos legimus, quod Christus promittit regnum caelorum castitati: Matthaei decimonono: Sunt eunuchi, qui se ipsos castraverunt propter regnum caelorum; paupertati, Matthaei quinto: Beati, pauperes spiritu etc: humilitati, Matthaei decimo octavo: Nisi conversi fueritis et efficiamini etc. Quid Maria castius, quid Maria pauperius, quid Maria humilius? Istis ergo tribus virtutibus, quae in ipsa eminentius floruerunt,

triplex respondet mirabilis thronus. Nam castitati respondet thronus de ebore, quem rex Salomon varie adornavit, ut legitur tertii Regum decimo ;paupertati, quae caelestia, non terrena sectatur, respondet thronus sapphirinus, qui caelestis coloris est: Ezechielis primo: Quasi aspectus lapidis sapphiri similitudo throni;humilitati vero, quae se abscondit et obumbrat, respondet thronus solaris et lucidus: de quo Psalmus: Thronus eius sicut sol in conspectu meo. In bis omnibus durantibus in perpetuum coronata triumphat.

Tu vero, anima peccatoris, quo throno sedebis f Tali, qualem tibi per opera mala lacis. Doceo tamen te caeleste solium fabricare. Quaeris qualiter? Christi sectando vestigia: unde Matthaei decimo nono : Vos, qui secuti estis me, sedebitis et vos super sedes etc. Sequere ergo Christum, et solium fabricasti. Quaeris in quo? i n poenitentia.

IV. Et sedit ad dexteram eius. Hic est quartus honor: immediata locatio circa Regem. Et sunt ad hoc tres rationes: prima est immediatio amoris cordis ad cor. Sicut enim nihil fuit medium.inter cor Virginis et Deum, ita nihil medium inter thronum et thronum; Esther decimo quarto : Tu scis, quod nunquam laetata sit ancilia tua usque in praesentem diem nisi in te, Domine, Deus Abraham.

Secunda ratio est frequenter interpellandi pro peccatoribus. Habentem enim interpellatricis et reconciliatricis officium non oportet longe sedere, sed prope assistere et quasi lateraliter appropinquare, immo auriculariler cohaerere, ne forte contra suos commendatores crudelis dictetur sententia, et si dictata fuerit, irritetur. Habes exemplum Esther septimo : Quae est petitio tua, Esther? et statim ad verbum eius crudelis sententia revocatur, suspenditur hostis, perduntur aemuli, populus liberatur. Ideo dicitur Canticorum sexto terribilis esse ut castrorum acies ordinata ad succurrendum mundo et daemones expugnant.

Tertia ratio est, quia patriarchatus, quem habuisset Adam in numero virorum et Eva in numero feminarum, ut sederet ad dexteram Dei, id est in potioribus bonis, translatus est ad Christum et Mariam, Matrem eius, quia, sicut illi fuerunt peremptores humani generis, ita isti fuerunt reparatores. Unde legitur Esther primo : Detur regnum illius alteri, quae melior illa sit. Impetret ipsa nobis veniam peccatorum, quae cum. Filio regnat in saecula saeculorum. Amen.

Explicit sermo fratris Boneventurae. Aher.

Ser o IV .

Fons parvus crevit in fluvium maximum, et in solem lucemque conversus est et in aquas plurimas redundavit: Esther est, quam rex accepit uxorem et voluit esse reginam .

(Prothema). Fons vitae, eruditio possidentis. Sicut materialiter videmus, quod corpus humanum sustentatur cibo et potu, sic anima rationalis cibum vult et potum. Cibus eius est intellectus: unde in Ecclesiastico : Cibabit illum pane vitae et intellectus. Potus eius est suavitas concepta ex devotione habita: unde dicit: et aqua sapientiae salutaris potabit illum. Si eruditio est via ad veritatem, qua habita, habetur suavitas ista: igitur, sicut famelicus currit ad mensam et sitibnndus ad potum, sic debet homo currere ad intelligentiam divinorum verborum. Et dicit signanter: eruditio possidentis, quia aliquis quandoque non possidet sapientiam, quam docet: et tunc non bene cibat nec potat animam, (non) propter defectum verbi, sed propter defectum proponentis, quia saepe aufertur efficacia verbi ab auditore propter ineptitudinem proponentis. Sed quis est qui potest istum fontem communicare, quae est eruditio possidentis? Certe Pater et Filius, ille est qui potest eum communicare, in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi, qui habet copiam panis et vini, id est veritatis et amoris et caritatis; ipsum rogemus.

Fons parvus etc.

Carissimi ! gloriosae Virginis excellens sublimitas adeo transcendit capacitatem humanam, ut non sufficiant verba ad eius explicationem: et ideo Spiritus sanctus, qui eam replevit charismatibus virtutum, ipse Spiritus sanctus loquens per Prophetas et alios sacrae Scripturae doctores, laudat ipsam multipliciter, non solum per verba expressa, sed etiam per figuras et metaphoras. .Unde et verbum istud, licet dictum sit de Esther, multo tamen eximius et plenius, visum interius, exponitur de beata Virgine, quia Esther figuram gerit beatae Virginis tam ratione nominis quam ratione rei. Nam Esther interpretatur praeparala in tempore vel exaltata in populo, et fuit uxor Assueri regis, qui fuit princeps totius monarchiae: et cum esset parvula, facta est regina, et significat beatam Virginem, quae fuit praeparata in tempore et exaltata in populo et assumta est in connubium summi Regis, ut Mater fieret Dei: unde intelligitur de ipsa verbum illud, in quo explicatur hic ut plena gratia. Et describitur nobis hic sub metaphora fontis et fluvii, solis et lucis, in quibus laudatur a plenitudine omnium bonorum ; et proponitur nobis sub metaphora fontis ratione gratiae acceptae in sua origine: sub metaphora fluvii, ratione gratiae superadditae in conceptione Filii Dei: sub metaphora solis et lucis, ratione gratiae consummatae in eius glorificatione. Primum notatur, cum dicit: Fons parvus: secundum notatur, cum dicit: crevit in fluvium maximum: et tertium, cum dicit: et in lucem solemque conversus est. - Hodie est dies consummationis gloriae eius: sed non possumus bene loqui de eius consummatione, nisi praemi ttamus initium et crementum ipsius.

1. Intelligatis, quod beata Virgo dicitur fons ratione originationis bonorum. Ista originatio principaliter est a Deo, deinde per Christum, et tertio redundat in beatam Virginem, et ideo ipsadicitur fons, et quarto convenit cuilibet personae, quae habet diffusionem alicuius boni.

Primo dico, quod nomen fontis competit Deo Patri: Psalmus : Quemadmodum desiderat cervus ad fontes aquarum, ita desiderat anima mea ad te, Deus. Sitivit in te anima mea etc. Ab isto fonte originantur industriae, gratiae et quaecumque alia habemus, tanquam a fontali principio: unde in Canonica Iacobi: Omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum: Propheta: Apud te est fons vitae. Hic est fons, ad quem boni currunt, et mali eum contemnunt: unde Ieremias : Me dereliquerunt, fontem aquae vitae, et foderunt sibi cisternas, cisternas dissipatas, quae continere non valent aquas.

Fons iste suas derivationes et influentias communicat per Dominum nostrum Iesum Christum, et ideo Christus dicitur fons scaturiens in caelo et in terra. Scaturit in caelo, in quantum est Verbum increatum: unde in Ecclesiastico: Fons sapientiae, Verbum Dei in excelsis: sed scaturit in terra, in quantum est Verbum incarnatum; unde in Ioanne : Qui biberit ex aqua, quam ego dabo ei, non sitiet in aeternum; sed aqua, quam ego dabo ei, fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam. Natura fontis est, quod in scaturiendo tantum ascendit, quantum descendit;sic fons iste, quantum descendit in uterum Virginis carnem accipiens, tantum ascendit in gloria super choros Angelorum. Iste est fons, ad quem debent currere Christiani, ut hauriant aquas gratiae; unde Isaias : Haurietis aquas in gaudio de fontibus Salvatoris. - Tertius fons, in quem redundavit Verbum Dei in excelsis, est Virgo gloriosa, de quo dicitur: Fons parvus crevit in fluvium maximum etc. Beata Virgo comparatur fonti parvo, fonti vivido, fonti signato et fonti largiflue. Fonti parvo

comparatur propter humilitatis praerogativam; fonti vivido, propter sanctificationis indeficientiam: fonti signato, propter pudicitiae incorruptionem, et fonti largifluo, propter misericordiae liberalitatem.

Primo, dico, comparatur fonti parvo propter humilitatis praerogativam. In visione Mardochaei scribitur: Fons parvus crevit in fluvium maximum. Parvitas fontis istius non diminuitur nisi solum exterius, quia interius augetur: parvilicatio sui pervenit usque ad conceptionem Dei. Sententia lata est: Qui se humiliaverit exaltabitur . Quanto quis se exaltat, provehit et magnificat, tanto deficit, corrumpitur et humiliatur, ut patet de lucifero, qui se exaltavit et sic sibi viam damnationis aeternae aperuit. Et Dominus noster Iesus Christus se humiliando nos exaltavit, et ipse in Evangelio dicit: Qui humiliaverit se sicut parvulus iste, hic est maior in regno caelorum. Et ego (dico), quod qui se humiliaverit sicut parvula ista, hic maior erit in regno Dei: quae licet Mater Dei esset, parvula tamen in oculis suis esse voluit.

Videte, hic incipit professio christiana et divina: unde Apostolus ad Corinthios : Videte vocationem vestram, fratres, quia non multi sapientes secundum carnem, non multi potentes, non multi nobiles, sed quae stulta sunt mundi elegit Deus, ut confundat sapientes: et infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia: et ignobilia et contemptibilia elegit Deus et ea quae non sunt, ut ea quae sunt destrueret. Habet ergo Deus aspectum ad humilia. Sed de multis potest dici: Rupti sunt fontes abyssi, id est abyssalia corda. Non est parva laus dicere de beata Virgine, quod sit fons paruus, parvus reputatione sui, quia laudabile est dicere de aliquo: Iste est magnus ; tamen laudabilius est dicere: Iste est magnus, sed sui reputatione est parvus, quia non est magnus animus (nisi) magna despiciens.

Secundo comparatur beata Virgo fonti vivido propter suae sanctificationis indeficientiam: unde in Canticis : Fons hortorum, puteus aquarum viventium, quae fluunt impetu de Libano. Vividum est quod in se habet principium suae conservationis: unde dicitur fons vivus, qui in se habet, unde continue fluat. Sic beata Virgo habnit in se sanctificationem indeficientem propter continuationem eius ad originem et devotionem eius indefessam. Exemplum sanctificationis ab ipsa continue fluit, quia continue haurit. Quando fons desinit scaturire, tunc amittit nobilitatem fontis. Refundant igitur homines et accipiant, quia stulti sunt qui nolunt accipere et aliis communicare, qui dicunt: Quomodo dabo quod non habeo? peiores sunt qui quod acceperunt fundere recusant, ut avari: sed superbi sunt qui nihil de Deo sentiunt et alios docere volunt. Nunquam habuit illuminationes spirituales et alium vult docere: hi sunt fontei sine aqua et nebulae turbinibus exagitatae, quibus caligo tenebrarum reservatur. Fontes sine aqua sunt in doctrina deficientes: nebulae turbinibus exagitatae, quando phantasticas rationes proponunt: sicut nebula generat turbinem, non tranquillitatem, sic isti per rationes phantasticas generant tempestatem. Si est tibi intellectus, instrue proximum tuum; si non, pone manum super os tuum . Non facias te magistrum de eo quod non audivisti. Dicerem me fatuum, si vellem iudicare de pulsu, qui non audivi de medicina.

Tertio comparatur beata Virgo fonti signato propter pudicitiae integritatem: unde in Canticis : Hortus conclusus, soror mea sponsa, hortus conclusus, fons signatus. Emissiones tuae paradisus. Clausio horti et signatio fontis coniuncta sunt, quia qui vult habere pudicitiam castitatis, oportet, quod habeat et venustatem verecundiae. Ista claudunt hortum beatae Virginis: fecunda fuit, sed tamen virgo fuit: hortus conclusus, quia intacta, impolluta et incontaminata fuit: fuit fons signatus, quia clausus. Dicit bis: hortus conclusus, quia fuit rigidissimae disciplinae et venustissimas verecundiae, quia, si aliquis est verecundus, non libenter diffundit se in turpitudinem libidinis. Sic qui erubescit coram Domino non se foedat per luxuriam: sed aliqui erubescunt in oculis hominum, non in oculis Dei vel Angeli: sed gratia super gratiam, midier sancta et pudorata. Rigor disciplinae restringit gustum, claudit visum et obturat auditum, ut restringat tactum, penes quem homines maxime efficiuntur brutales. Sobrietas soror est castitatis.

Sed heu ! hodie impletur illud quod dicitur in Apocalypsi: Cecidit de caelo stella magna, ardens tanquam facula, et cecidit in tertiam partent fluminum et in fontes aquarum: et nomen stellae dicitur Absinthium, et facta est tertia pars aquarum in absinthium: et multi hominum mortui sunt de aquis, quia amarae factae sunt. Sic quando aliquis praelatus cadit in peccatum corruptionis, corrumpit omnes audientes: et dico, quod peccatum praelati duo mala facit: exemplo suo corrumpit innocentes, aliud malum est, quod dat robur malignis ad peccandum. Quando dicitur eis: Male facitis, quare facitis? respondent: Si esset malum, ille non faceret. Unde dicitur in Proverbiis : Fons turbatus pede et vena corrupta, iustus cadens coram impio. Melius est, quod suspendatur mola asinaria in collo cius, et demergatur, quam scandalizet unum de pusillis istis.

Quarto beata Virgo comparatur fonti largifluo propter misericordiae liberalitatem: unde Propheta : In die illa erit fons patens domui David et habitantibus Jerusalem, in ablutionem peccatoris et menstruatae. Fons patens, id est beata Virgo, quae purgat et liberat Sanctos ab originibus (?) peccatorum, a peccatis perpetratis et a concupiscentiis trahentibus ad peccatum: unde in Ioele: Fons de domo Domini egredietur et irrigabit torrentem spinarum, id est peccatores. - Multi enim, cum essent spinae, propter fiduciam in beatam Virginem facti sunt arbores electae. Non est ita spinosus peccator, si ad ipsam recurrat, quin fiat arbor salutifera. Si volumus ad ipsam confugere, simus misericordes: unde in Proverbiis: Deriventur fontes tui foras: et in Genesi dicitur, quod Eliezer, servus Abrahae, dixit: Ecce, sto iuxta fontem aquae; et Rebeccae: Puella, tibi dico, da mihi bibere: et respondit Rebecca: Bibe, domine mi, et camelis tuis tribuam potum. Et cum stetit iuxta fontem ... et non exspectavit, quod illa daret ei potum, stans prope fontem, id est Deum Patrem, qui omne dedit Filio , et dedit puellae huic, id est beatae Virgini, quae nobis dedit bibere et camelis nostris, quia rationalibus et simplicibus se communicat: inveniemus eam canalem, quotiescumque interpellamus eam, quia ipsa dicit : Ego sitienti dabo de fonte aquae vitae gratis.

II. Iste fons plus crevit quam fons crescens in fluvium magnum: quia Mater Dei effecta est, ab isto fonte defluxit superabundantia omnium bonorum: fluxit in fluvium supersplendidum propter conceptum aeterni splendoris, illustrantis nostram cognoscitivam ; in fluvium superamoenum propter conceptum aeternae suavitatis, laetificantis nostras affectivas: in fluvium superrapidum propter conceptum aeterni vigoris, corroboratis nostras operativas: et in fluvium super fructuosum propter conceptum aeternae salutis, salvificantis nostras potentias regilivas.

Primo, dico, beata Virgo crevit in fluvium supersplendidum propter conceptum aeterni splendoris, illustrantis nostram potentiam cognoscitivam: unde in Apocalypsi : Ostendit mihi Angelus fluvium aquae vitae splendidum tanquam crystallum, procedentem de sede Dei et Agni. Sedes ista est beata Virgo: fluvius est Dei Filius, qui est candor lucis aeternae et speculum sine macula, sine cuius illustratione nihil boni accipimus neque veri. Nam in isto fluvio sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi: ab ipso manant illustrationes et originales radices scientiarum et "causae essendi, ratio intelligendi et ordo vivendi ". Beata Virgo dicitur sedes Dei et Agni, quia in ipsa sedet Deus Pater, requievit Agnus, et fuit " totius Trinitatis triclinium ". - Secundo, beata Virgo crevit in fluvium superamoenum

propter conceptum aelernae suavitatis, laelificantis nostras potentias affectivas: Psalmus V: Fluminis impetus laetificat civitatem Dei etc. Deus in medio eius, non commovebitur. Et quando homo natus est in ea etc, hoc est, quando omnipotens Dei Filius, qui eam creavit, de carne Virginis sibi carnem fabricavit et laetificavit civitatem Dei, id est Ecclesiam, et Patriarchas: unde dicitur: Abraham exsultavit, ut videret diem meum: vidit et gavisus est. Istud contemporaneis suis, id est Apostolis, dedit Deus videre, de quibus potest dici : Beati oculi, qui vident quae vos videtis. Laetificat etiam innumeros fideles, quia beati, qui non viderunt et crediderunt. O quantum laetificandum de isto fluvio 1 quia venerunt nobis omnia bona cum ipso, quando lux orta est iusto etc. Multi parum laelantiir, sed habentes corda laetificala per Deum maxime exsultant, quia fluminis impetus laetificat ciuitatem Dei.

Tertio, beata Virgo crevit in fluvium superrapidum propter conceptum aeterni vigoris, corroboranis nostras operativas: unde scribitur : Factus est mihi trames abundans et fluvius meus appropinquavit ad mare. Factus est mihi trames abundans, quando Spiritus sanctus supervenit in te; et fluvius appropinquavit ad mare, quando tibi copulatus est fluvius iste immensae bonitatis et sapientiae in unitate personae: ad locum, unde exeunt flumina, revertuntur, et Christus, sicut exivit a Patre et venit in Virginem, ita iterum regressus est ad Patrem. Per Christum accessum habemus in gloria ;a Deo est virtus et potentia, qui facit mundationes matris converti in lac: unde Apostolus: Omnia possum in eo qui me confortat. Et quis? Certe Iesus.

Quarto, crevit fons iste in fluvium super fructuosum propter conceptum aeteroae salutis, salvificantis nostras potentias regitivas. Potentia regitiva apprehendit et ponit nos in statu felicitatis aeternae; hoc habemus per Christum causaliter: unde in Apocalypsi : Ex utraque parte fluminis erat lignum vitae afferens fructus duodecim. Istos fructus plantat in nobis Sapientia increata, et sunt fructus isti spes, gaudium, pax etc, quos ponit Apostolus ; et sunt isti duodecim fructus duodecim rationes fruendi in Deo, qui habentur per fluvium procedentem de Virgine gloriosa. Beatus, qui poterit plantari iuxta decursus aquarum istius fluvii, quia folium eius non defluet, et omnia, quaecumque faciet, prosperabuntur. Dicitur in Genesi , quod fluvius, qui egrediebatur de loco voluptatis, dividitur in quatuor capita, scilicet in Phison, in Gehon, in

Tigrim et in Euphraten. Phison interpretatur oris permutatio, et significat fluvium supersplendidum, qui illustrat nostras potentias cognoscitivas: Gehon significat fluvium superamoenum, qui laetificat nostras affectivas: Tigris significat fluvium superrapidum, qui corroborat potentias nostras operativas: sed Euphrates, qui interpretatur frugifer, cui non determinatur terra, significat fluvium superfritcluosum, qui salvificat potentias nostras regitivas .

III. Tertio comparatur luci solari ratione gratiae consummatae in glorificatione. Rarum est, quod fons convertatur in lucem, nec est via naturae, quod corpus elementare convertatur in caeleste, sed gratias in Virginis glorificatione; Apocalypsis duodecimo : Signum magnum apparuit in caelo: Mulier amicta sole, et luna sub pedibus eius, et in capite eius corona stellarum duodecim. Sol viget per potentiam, fulget per refulgentiam, calet per efficaciam; sic Virgo glorificata viget per cohaesionem cum vitae aeternilale dote tentoriis: Canticorum tertio: Tenui eum, nec dimittam. Sed ubi? In plenitudine, inquit, Sanctorum, detentio mea, Ecclesiastici vigesimo quarto. Bernardus: " Merito in plenitudine Sanctorum detentio eius, cui non defuit fides Patriarcharum, spes Prophetarum, zelus Apostolorum, constantia Martyrum, sobrietas Confessorum, castitas Virginum, fecunditas coniugatorum, nec etiam puritas Angelorum ". Proverbia : Multae filiae congregaverunt divitiae, tu supergressa es universas.

Item, fulget per cognitionem cum luminis claritate: Tobias : Luce splendida fulgebis, et omnes fines terrae adorabunt te. Tu, Mater Dei, quam glorificamus, in spiritu, in carne, in speciali honore, luce splendida fulgebis. Sicut enim Filio suo curvatur omne genu, caelestium, terrestrium et infernorum, sic et ei oportet curvari ab omnibus, velint nolint. Esther octavo: ludaeis nova lux oriri visa est; gaudium, honor et tripudium apud omnes populos. Vere infelix homo, qui a laude eius excluditur. Diligentes enim Virginem plus illustrantur in veritate intellectus, .in fama bona et in omnibus bonis ditantur.

Item, calet per amorem cum saporis iucunditate: Esther secundo : Ducta est Esther ad cubiculum regis Assueri, et amavit eam rex plus quam omnes mulieres et posuit diadema regni in capite eius fecitque eam regnare. Bernardus: "Quis cogitare sufficiat, quam gloriosa hodie Regina mundi processerit, in cuius occursum caeleslium legionum pro-, dierit multitudo, quam laetis amplexibus suscepta a Filio et super omnem creaturam exaltata "?