I. Hymnarius Moissiacensis. ERSTE SERIE.
18. Hymnus de adventu Domini ad vesperas.
24. De sancto Stephano ad vesperas.
27. In purificatione S. Mariae ad vesperas.
34. Hymnus In Quadragesima ad vesperas.
44. Hymnus de Pascha domini ad vesperas.
45. Hymnus de Pascha domini ad nuctnrnas.
47. Hymnus de ascensione Domini.
78. Hymnus de Sancto Gferaldo.
79. In matutinis laudibus hymnus.
87. De Sancta Caecilia hymnus.
89. Hymnus de Sancto Saturnino.
96. In natali plurimorum martyrum.
109. In annuntiatione Sanctae Mariae.
1. Quem terra, pontus, aethera,
Colunt, adorant, praedicant,
Trinam regentem machinam
Claustrum Mariae bajulat.
2. Cui luna, sol et omnia
Deserviunt per tempora,
Perfusa coeli gratia
Gestant puellae viscera.
3. Mirantur ergo saecula.
Quod angelus fert nuntia,
Quod aure virgo concepit,
Et corde credens parturit.
4. Beata mater munere,
Cujus supernus artifex .
Mundum pugillo continens
Ventris sub arca clausus est.
5. O gloriosa femina,
Excelsa super sidera,
Qui te creavit provide.
Lactas sacrato ubere.
6. Quod Eva tristis abstulit,
Tu reddis almo germine,
Intrent ut astra flebiles,
Coeli fenestra facta es.
7. Tu regis alti janua
Et porta lucis fulgida,
vitam datam per virginem,
Gentes redemptae, plaudite.
8. Flos, Christe, decus virginum,
Florem te, natum virgine.
Nos precibus virgineis
Salve precantes jugiter.
9. Gloria tibi, Domine.