I. Hymnarius Moissiacensis. ERSTE SERIE.
18. Hymnus de adventu Domini ad vesperas.
24. De sancto Stephano ad vesperas.
27. In purificatione S. Mariae ad vesperas.
34. Hymnus In Quadragesima ad vesperas.
44. Hymnus de Pascha domini ad vesperas.
45. Hymnus de Pascha domini ad nuctnrnas.
47. Hymnus de ascensione Domini.
78. Hymnus de Sancto Gferaldo.
79. In matutinis laudibus hymnus.
87. De Sancta Caecilia hymnus.
89. Hymnus de Sancto Saturnino.
96. In natali plurimorum martyrum.
109. In annuntiatione Sanctae Mariae.
1. Quod chorus vatum venerandus
olim
Spiritu sancto cecinit repletus,
In Dei factum genitrice constat
Esse Maria.
2. Haec deum coeli dominumque
terrae
Virgo concepit peperitque virgo
Atque post partum meruit
manere
Inviolata.
3. Quem senex justus Simeon In
ulnis
In domo sumpsit domini gavisus,
Hoc quod optavit proprio videre
Lumine Christum.
4. Tu libens votis, petimus, pre-
cantum,
Regis aeterni genitrix, faveto,
Clara quae celsi renitens olym-
pi
Regna petisti.
5. Sit Deo nostro decus et potestas,
Sit salus perpes, sit honor perennis
Qui poli summa residet In arce,
Trinus et unus.