I. Hymnarius Moissiacensis. ERSTE SERIE.
18. Hymnus de adventu Domini ad vesperas.
24. De sancto Stephano ad vesperas.
27. In purificatione S. Mariae ad vesperas.
34. Hymnus In Quadragesima ad vesperas.
44. Hymnus de Pascha domini ad vesperas.
45. Hymnus de Pascha domini ad nuctnrnas.
47. Hymnus de ascensione Domini.
78. Hymnus de Sancto Gferaldo.
79. In matutinis laudibus hymnus.
87. De Sancta Caecilia hymnus.
89. Hymnus de Sancto Saturnino.
96. In natali plurimorum martyrum.
109. In annuntiatione Sanctae Mariae.
Hymnus de beata Maria.
1. Quidquid creatum permanet,
Laudes Mariae personet,
Quae theotocon hagia
Mundum vestivit In gloria.
2. Malum, quod Eva et coluber
Pomo patrarunt pariter,
Hoc sola totum pepulit,
Dum virgo Christum peperit.
3. Orta Juda prosapia
Davidis haec juvencula,
Quae sine viri semine
virgo praegnatur homine.
4. Salutatur ab angelo,
Fecundatur a domino
Fit namque viri nescia
Plena coelesti gratia.
5. Portat portantem omnia,
Facta polorum janua
Et paradisi semita,
Porta et fenestra coelica.
6. Columba, sponsa decora,
Mater, soror et domina,
Perfecta Christi gerula,
Fons signatus In gloria.
7. Rosis ornata et iilio,
Nardo manans et balsamo,
Regina et decus virginum,
Christi Jesu sacrarium.
8. Ortus et salutatio,
Hypapante, assumptio
Tantae reginae celebris
Festis corruscant annuis.
9. Quem mundus non Intercludit,
Haec ventris alvo contegit,
Est qui creator omnium,
Per hanc sumpsit corpusculum.
10. Navis, sedes tutissima,
Mortis et vitae medica,
Coeli suscepit principem,
Quo coelo reddit hominem.
11. Quia de cunctis credimus
Quod te exaudit filius,
A cunctis mundum cladibus,
Virgo, guberna coelitus.
12. Quod mente, dictis, actibus
Nato tuo fraudavimus,
Tu de coelesti thalamo
Materno solve studio.
13. Nostris oramus vocibus,
Aurem flecte divinitus,
Quo nos ad tuum filium
Ducas post vitae transitum.
14. Patri, nato, paraclito
Laus, honor sine termino,
Qui disparili nomine
Coaevo regnat numine.