S. Eusebii Hieronymi
0183 Exegimus ad duos probae cumprimis notae codices Ms. ex Ambrosiana, quae Mediolani est, Bibliotheca, quorum alter F. littera
et num. 18. alter I. et 53. praepotantur,
0184 Inscribitur autem ibi ita, «Incipit Vita S. Hieronymi, collecta ex Tractatibus ejus ac Sanctorum Augustini, Damasi, Gregorii,
Gelasii, et aliorum Patrum Sanctorum.»
Incomparabilis Ecclesiae Christi Doctoris, Et Eximiae Sanctitatis Viri Vita Ex Ipsius Praesertim Syngrammatis, E Sanctorum
Item Augustini, Damasi, Gregorii, Gelasii, Aliorumque Aliquot Collecta Tractatibus.
Beati Hieronymi vitam diversis Auctoribus editam
0184 cum legissem, comperi eos inseruisse quaedam non
0185A magnopere ad ejus praeconium pertinentia. Rursumque opportuna plurima omisisse, et ea maxime quae ab eodem in suis Tractatibus
tradita, in ejus Festo legi congrua videbantur. Inde ejusdem provocatus exemplo, qui in divinis Voluminibus ea quae ab antiquis
Translatoribus
0185B Mss. uterque liber vocem
superflue reticet. Tum
quae vero praetermissa re addidit, Tentavi et ego, etc., absque
suis restituit locis.
superflue edita fuerant, amputaverit: quae vero praetermissa tradidit, suis restituit locis: tentavi et ego, licet ut meritis
ita et stylo longe impar, tam ex scriptis praefati Auctoris, quam ex sacris aliorum Sanctorum assertionibus ea quae congruere
videbantur, excerpere, et qua conveniebat serie instruere, ut ex multis quasi unum corpus efficiens, laborem eorum sublevare
aliquatenus possem, qui ea quae de via et virtutibus Sancti viri per diversa digesta sunt volumina, habere sine taedio voluissent.
In quo si temeritas reprehenditur, attendatur devotio, quam ei non immerito debeo: qui matrem meam, eum me haberet in utero,
a mortis periculo liberavit.
Praefatus igitur Doctor patre Eusebio genitus est, sicut ipse in Libro de Viris Illustribus adstruit, vicesimo sexto anno
imperii magni Constantini in oppido Stridonis, quod a Gothis eversum, Dalmatiae quondam, Pannoniaeque confinium fuit. Qui
cum parentibus Christianis in pueritia Romam cum venisset, ubi vestem Christi suscepit, viris insignibus traditur instruendus.
Nam in Grammatica Donatum habuit praeceptorem, ut Rhetorica Victorinum
0185C Iidem
Cum in liberalibus; tum ex his alter vetustior sive I. littera denotatus, «polleret, Christi vestem in praefata Urbe suscipiens, per congruos
Ecclesiasticos,» etc. multo ad verum propius. Illud
Monachorum factum ex Pseudo Gennadio est. Idem paulo post
annorum viginti novem (decennio integro minus)
a Liberio sedis Apostolicae Praesule Presbyter ordinatur: praetermissis, quae sequiorem adhuc multo fabulam redolent,
Ecclesiae Romanae tituli Sanctae Anastasiae.
. Cum item liberalibus tam Graece quam Latine polleret, probatissimorum monachorum habitum factumque imitatus est. Qui et
per congruos Ecclesiasticos gradus ad Cardinalatus dignitatem conscendit. Nam factus annorum triginta novem, a Liberio sedis
Apostolicae Praesule, Presbyter Ecclesiae Romanae tituli sanctae Anastasiae ordinatur. Sed cum idem Apostolicus post annos
fere quatuor in apostaticum versus, Ariano dogmati consensisset, multique se ob metum persecutionis, quae a
0185D Pro
Constantio cum heic, tum paulo inferius, ubi
Constantius Augustus scribitur, praeferunt Mss. nostri
Constantinum.
Constantio excitabatur, absconderent: iste juxta sermonem propheticum, opposuit se murum pro domo Israel, ut staret in praelio
in die Domini. Nam licet afficeretur injuriis, terroribus pulsaretur: nunquam haereticis acquievit. Imo secundum datam sibi
sapientiam eloquii sui sagittas emittens, dissipavit eos: et divinarum sententiarum fulgura multiplicans, conturbabat illos.
Eodem autem tempore prohibebatur Catholicis libere propriis rebus uti, dum eos et Constantius Augustus, et Liberius Pontifex
persequerentur. Tunc quaedam matrona Paula nomine, nobilis genere, sed nobilior sanctitate, videns
0186A beatum Hieronymum in defensione fidei admodum viriliter laborantem, auxilium coepit ei impendere, ac de suis facultatibus
ministrare. Cujus devotionem et meritum vir prudentissimus intuens, frequenter eam et Eustochium ejus filiam in suis commemorat
Tractatibus. Curans etiam eas imbuere divinarum scientia Scripturarum. Nam et affectuosis Paulam consolatus est scriptis de
filiarum suarum, Blesillae scilicet, et Paulinae recenti obitu consternatam. Unde quidam pseudoclerici ac monachi, quorum
scribens vitam deprehenderat, occasione delatrandi accepta, eum infamia subnotare miserrimi homines conabantur. Et quia ipsi
vitiis subjacebant carnalibus, ad excusandas excusationes in peccatis, id ipsum Hieronymo imponebant
0186B Periocham hanc totam, «Denique isti vestem muliebrem prope lectum, qua se indueret, surrecturus ad matutinum,» qua ridiculae,
ne quid plus dicam, fabulae memoria continetur, Ambrosianus alter Ms. liber penitus nescit. Et sane videtur ad ejus fidem
expungenda.
. Denique isti vestem muliebrem prope lectum, qua se indueret surrecturus ad matutinas, imposuerunt. Ut ergo vidit Hieronymus,
non minus se a falsis fratribus, quam ab haereticis infestari, attendens illud Evangelicum:
Si vos persecuti fuerint in civitate ista, fugite in aliam: deliberat cedere eorum malignitati, et ad Orientales regiones militaturus Domino commigrare. Quod quidem et Jacob in fratre
suo Esau fecisse legitur, et David in secero suo Saul: quorum unus ad Syros, alius ad Philistaeos se contulit, malens hostibus
quam invidis subjacere. Profectionis autem suae de Urbe ordinem
0186C Atque hoc rectius idem Mss.
ordinem cum Ruffino expostulans, sic narrat.
ipse Ruffino scribens, sic narrat:
Mense Augusto, flantibus Zephiris, cum Sancto Vincentio Presbytero et adolescente fratre, et aliis monachis, qui nunc Jerosolymis
commorantur, navim in Romano portu securus ascendi, maxima me Sanctorum frequentia prosequente, veni Rhegium, in Scylleo littore
paululum steti, ubi veteres didici fabulas, et praecipitem fallacis Ulyssis cursum, et Sirenarum cantica, et insatiabilem
Charybdis voraginem. Cumque mihi accolae illius loci multa narrarent, darentque consilium, ut non ad Protei columnas, sed
ad (Jonae) Dio ne portum navigarem (illum enim fugientium et turbatorum, hunc securi hominis esse cursum), malui per Maleas
et Cycladas Cyprum pergere: ubi susceptus a venerabili Episcopo Epiphanio, cujus tu in testimonio gloriaris. Veni postmodum
Antiochiam, ubi fruitus sum communione pontificis confessorisque Paulini, et deductus ab eo media hieme
0186D Docet idem Ms. ineptum glossema,
in gravissimo frigore, expungendum: ut et paulo post legendum,
contendi Aegyptum pro
conscendi.
in gravissimo frigore, intravi Jerosolymam. Vidi multa miracula, et quae prius ad me fama pertulerat, oculorum judicio comprobavi.
Inde conscendi Aegyptum, lustravi monasteria Nitriae: et inter Sanctorum choros, aspides latitare perspexi.
Quis autem felicem non dixerit fugae hujus eventum, Christique providentia dispensatum, ut scilicet Romana Ecclesia Petri
instituta regimine, omnium etiam veteris et novi Testamenti librorum,
0187 desudante Hieronymo,
0187 Ambrosianus Ms. vetustior, «Hebraicam habeat veritatem, et quorumdam Graecorum certitudinem.»
Hebraicam et Graecam habeat certitudinem. Et quia quorumdam Graecorum levitas, quod cunctas Scripturas sibi divinitus inspiratas
Romanos a se accepisse plaudebant, fecit ab insultatione desistere. Ideo Hieronymus locis venerabilibus supra dictis perlustratis,
pergit Constantinopolim ad audiendum venerabilem virum Gregorium
0187 Idem, «Gregorium Nazianzenum, ut idem in tertio Explanationum Isaiae libro meminit, ubi Propheta Deum se vidisse testatur,
sic inquiens, De hac Visione cum essem Constantinopoli, et apud virum eloquentissimum Gregorium Nazianzenum praeceptorem meum,»
etc. ut videri haec facile possint, ob ejusdem nominis
Gregorii Nazianzeni recursum, saepius obvio librariorum lapsu, praetermissa. Sequitur iisdem Hieronymi verbis, «tunc ejusdem urbis Episcopus
Sanctarum Scripturarum studiis erudirer, scio me brevem subitumque dictasse Tractatum. Quid vero.» etc.
Nazianzenum praeceptorem suum tunc ejusdem urbis Episcopum, ut sanctarum Scripturarum erudiretur studiis. Quid vero de hujus
viri indefesso studio et eleganti industria, quam circa Graecos, Latinos, Hebraeos, Syros, et
0187 In eodem Ms.
Chaldaeosque in discendo habuit, etc.
Chaldaeos exhibuit in discendo, aliud (
dele) nihil dici potest praestantius, quam quod ipsius ad Pammachium et Oceanum missa profitentur verba dicentis?
Dum essem juvenis, nimio discendi fervebam amore: nec juxta quorumdam praesumptionem, ipse me docui. Apollinarem audivi Antiochiae
frequenter et colui. Jam canis spargebatur caput, et magistrum potius quam discipulum
0187 Restituimus ex eodem Ms.
decebat, pro quo erat
docebat. Idem paulo post
Baraniam habet pro
Barrabanum. Baraninam Sanctus ipse Pater vocat.
decebat. Perrexi tamen Alexandriam, audivi Didymum: in multis gratias ei ago, quia quod nescivi, didici: quod sciebam, illo
docente, non perdidi. Putabant me homines finem fecisse discendi. Veni rursus Jerosolymam et Bethleem. Quo labore, quo pretio,
Barrabanum nocturnum habui praeceptorem? Timebat enim Judaeos, et alterum mihi se exhibuit Nicodemum. Item ad Rusticum monachum:
Dum essem juvenis, et solitudinis me deserta vallarent, incentiva vitiorum ardoremque naturae
ferre non poteram: quem cum crebris jejuniis frangerem, mens tamen cogitationibus aestuabat. Ad quam edomandam, cuidam fratri
qui ex Hebraeis crediderat, me dedi in disciplinam: ut post Quintiliani acumina, Ciceronis fluvios, gravitatemque Frontonis,
et lenitatem Plinii, alphabetum discerem: et stridentia, anhelantiaque verba
0187 Plus idem habet:
Verba vix meditarer: tum illa,
quotiesque cessaverim, heic praetermissa, subdit his,
rursus incoeperim.
meditarer. Quid ibi laboris insumpserim, quid sustinuerim difficultatis: quoties desperaverim, quotiesque cessaverim: et contentione
discendi rursus incaeperim, testis est conscientia, tam mea qui passus sum, quam eorum qui mecum vitam duxerunt. Et gratias
ago Domino, quod de amaro semine litterarum dulces fructus carpo. Et in prologo libri Job, quem videlicet librum ejus studio
Latina lingua translatum expositumque promeruit; Memini me,
inquit,
ob intelligentiam hujus voluminis
0187 Atque heic ex eodem Ms. restituimus
Liddeum pro
Judaeum, quod erat. Mox idem
Hebraeos pro
Judaeos habet.
0188 Et paulo post duo illa verba praetermittit,
Ego adolescentulus.
Liddeum quemdem in praeceptorem, qui
0188
apud Judaeos peritus habebatur, non parvis redemisse nummis. Porro ad scientiam linguae Chaldaicae quo labore pervenerit, idem de se Hieronymus ita in prologo Danielis enarrat:
Ego adolescentulus post Quintiliani et Tullii lectionem ac flores rhetoricos, cum in linguae hujus pistrinum me reclusissem,
et multo sudore multoque tempore vix coepissem anhelantia stridentiaque verba resonare: et quasi per cryptam ambulans,
0188 Atque heic
rarum ex eodem Ms. emendavimus pro quo vitiose erat
earum.
rarum desuper lumen aspicerem, impegi novissime in Danielem: et tanto taedio affectus sum, ut desperatione sumpta, omnem veterem
laborem voluerim contemnere. Verum adhortante me Hebraeo, et illud sua lingua crebrius ingerente: Labor improbus omnia vincit:
et qui mihi videbar sciolus, inter Hebraeos, coepi rursus discipulus esse Chaldaicus. Et ut verius fatear, usque in praesentem
diem magis possum sermonem Chaldaicum legere,
0188 Duo verba
et intelligere Ms. I littera denotatus non habet. Tum vero satis longam pericopen, quae utramque fere implet columnam paginae 263. huc transfert,
a verbis.
Plenitudinem itaque sapientiae, et sanctitatis (al.
scientiae, usque ad illa
probabilem esse
evidenter insinuat). De quibus tum redibit dicendi locus.
et intelligere, quam sonare.
Interea pergit in Syriam, et dum in possessione Evagrii Presbyteri moraretur, Malchum monachum et aliquando captivum reperit:
percunctatusque eum, ordinem omnem captivitatis ejus accepit, et scripsit historiam. Cumque sanctos monachos et Eremitas,
eorumque humilia peragrans habitacula contemplatur,
0188 Addit idem Ms. «Ipse quoque eorum habitum factumque imitatus est, orationibus namque sine intermissione, etc.»
De Monachorum facto diximus ad praecedentem Pseudo Gennadii scriptionem, unde haec videntur desumpta.
orationibus sine intermissione insistens, voluptatemque carnis quotidiano labore jejunioque refrenans, plerosque bonorum
meliores fore, suo docuit instituto. Dum itaque his bonis adeo insisteret, ut scribendi etiam studium intermitteret; Damasus
Urbis Episcopus pro Ecclesiae utilitate sollicitus, ut ab assiduo scribendi opere non desisteret, hujuscemodi eum exhortatus
est scriptis: Dilectissimo filio Hieronymo Damasus.
Dormientem te, et longo jam tempore legentem potius quam scribentem, quaestiunculis ad te missis excitare disposui. Non quod
et legere non debeas, hoc enim quasi quotidiano cibo alitur et pinguescit oratio: sed quod lectionis fructus sit iste, si
scribas. Itaque quoniam pollicitus es te furtivis noctium operis aliqua si vellem posse dictare: libenter accipio ab offerente,
quod rogare polueram, si negasses. Neque vero ullam puto digniorem disputationis nostrae confabulationem fore, quam si de
Scripturis sermocinemur inter nos: id est, ut ego interrogem, tu respondeas. Qua vita, in hac luce nihil puto jucundius; quo
animae pabulo omnia mella superantur.
Quam dulcia,
inquit Propheta, gutturi meo eloquia tua! Super meliori meo.
Praecipuus orator, inquit:
Cum idcirco homines a bestiis differamus, quod loqui possumus: qua laude dignus est, qui in ea re caeteros superat, in qua
homines
0189A
bestias antecellunt? Accingere igitur, et mihi quae subjecta sunt edissere. Quid sibi vult quod in Genesi scriptum est; Omnis qui occiderit Cain, septem vindictas exsolvet.
Si omnia fecit Deus bona valde, quare Noe de mundis et immundis praecepit; cum immundum nihil bonum esse possit? Cur Deus
loquitur ad Abraham, quod quarta progenie essent filii Israel de Aegypto
reversuri, et postea Moyses scribit: Quinta autem progenie exierunt filii Israel de terra Aegypti?
Cur Abraham fidei suae signum circumcisione accepit? Cur Isaac vir justus non illi cui voluit, benedixit? De quibus omnibus beatus Hieronymus plenissime satisfecit: et quae subnotantur per diversa ejus tempora Damaso Papae inscripsit.
Homilias scilicet in Canticum Canticorum
0189B Denuo idem addit
duas, recte. Tum de
Osana librum, praefert, absque intermediis
vulgo Osanna, quod glossema interpellatoris sapit.
. De Osianna, vulgo Osanna librum unum. De morte Oziae, et de Seraphim et calculo candente librum unum; de prodigo filio,
librum unum; de Spiritu sancto, librum unum. Textum quatuor Evangeliorum, Scriptorum culpa confusum, diligenter correxit.
Sed et Psalterium secundum vestigia septuaginta interpretum de Graeco transtulit in Latinum, id quod etiam Paula et Eustochio
petentibus emendavit. Demum autem a Sophronio postulatus de Hebraeo expressit, eumque breviter librum disseruit, et Enchiridion
appellavit. Per idem tempus scripsit vitam Pauli monachi, et vitam beati Hilarionis: exhortatoriam ad contemptum mundi ad
Heliodorum Epistolam, et ad Nepotianum de vita Clericorum. Chronicum quoque omnimodae historiae, multasque alias ad diversos
Epistolas. Porro humani generis inimicus, qui eum Romae per suos ministros fuerat persecutus: etiam in solitudine, Arianos
ei adversarios suscitavit: de quibus beato Damaso scribens, ita conqueritur:
Ego Christi vestem in Romana urbe suscipiens, nunc Barbaro Syriae limite teneor. Verum, ut ait gentilis poeta:
Caelum non animum mutat, qui trans mare currit. Ita me incessabiliter inimicus post tergam persecutus est, ut majora in solitudine
bella nunc patiar. Hic enim praesidiis fulta mundi rabies Ariana fremit. Hic in tres partes scissa Ecclesia ad se rapere festinat,
monachorum
0189C Emendavimus ex eodem Ms. heic
circa, pro quo erat
certa: tum
clamito pro clamabo. Pro
mecum est, idem habet Ms.
meus est.
circa commanentium antiqua in me surgit auctoritas. Ego interim clamito: si quis Cathedrae Petri jungitur, mecum est. Meletius,
Vitalis atque Paulinus tibi haerere se dicunt: possem credere si hoc unus assereret: nunc autem duo mentiuntur, aut omnes.
De iis etiam persecutionibus (
Marco.) Malcho Chalcide reverendo viro in quadam Epistola
0189D Ms.
sic prosequitur.
proloquitur:
Si persecutoribus meis placet, haereticum me cum occidente,
haereticum cum Aegypto, hoc est, cum Damaso Petroque condemnent. Si rivus tenuiter currit, non est alvei culpa, sed fontis.
Nihil alicui praeripui, nihil otiosus accipio: manu quotidie et proprio sudore quaerimus cibum, scientes ab Apostolo scriptum
0190A
esse: Qui non operatur, non manducet.
Placet eis ut hinc recedam, jamjam recedo: arripuerunt enim a me partem animae meae charissimos fratres. Ecce discedere cupiunt:
imo discedunt, melius esse ducentes inter feras habitare, quam cum talibus Christianis.
Ad deserta deinde loca sic laetus accinctusque
0190B Atque hoc rectius idem Ms. habet
secessit. Ignorarat vero isthaec, quae subsequuntur,
qualiter quoque visitationem Domini meruerit: tum illa paulo post,
Epistola sic incipit. Audi, filia, et vide, in qua inter alia sic dixit.
successit, ut volasse illum magis crederes, quam measse. Qualiter autem se affligendo noxias etiam in se cogitationes extinxerit,
qualiter quoque visitationem Domini meruerit: ita ut saepe choris interesset angelicis, ipsiusmet Hieronymi ad Eustochium
scripta testantur. Epistola sic incipit,
Audi filia et vide. In qua inter alia sic dixit:
Quia impossibile est, inquit,
in sensum hominis non irruere motum, et medullarum calorem, ille tamen laudatur, ille praedicatur beatus, qui statim ut coeperit
cogitare, interficit cogitatus et allidit eos ad petram: petra autem est Christus. Quoties ego ipse in eremo constitutus,
et in illa vasta solitudine, quae exusta solis ardoribus, horridum monachis praestat habitaculum, putabam me Romanis interesse
deliciis. Sedebam solus, quia amaritudine plenus eram: horrebant sacco membra deformia, et squalida cutis situm Aethiopicae
carnis obduxerat. Quotidie lacrymae, quotidie gemitus; et si quando repugnantem me somnus imminens oppressisset, nuda humo
vix ossa haerentia collidebam. De cibis vero et potu taceo, cum etiam languentes monachi cibi aqua frigida utantur, et coctum
aliquid
0190C Ms.
comedisse. Mox
et mens aestuabat, absque
desideriis: tum illud rectius,
sua jam carne pro
sicca jam carne, etc. Denique
non erubesco confiteri infelicitatis meae miserias pro
depudesco infelicitatis meae.
accepisse, luxuria sit. Ille igitur ego qui ob gehennae metum tali me carcere ipse damnaveram, scorpionum tantum socius et
ferarum, saepe choris intereram puellarum. Pallebant ora jejuniis, et mens desideriis aestuabat in frigido corpore, et ante
hominem sicca jam carne praemortuum sola libidinum incendia
bulliebant. Itaque omni auxilio destitutus, ad Jesu jacebam pedes, rigabam lacrymis, crine tergebam. Et repugnantem carnem
hebdomadarum inedia subjugabam. Non depudesco infelicitatis meae: quin potius plango me non esse quod fuerim. Memini me clamantem,
diem crebro junxisse cum nocte: nec prius a pectoris cessasse verberibus, quam, Domino imperante, rediret tranquillitas. Ipsam
quoque cellulam meam quasi cogitationum mearum consciam pertimescebam. Et mihimet iratus et rigidus, solus deserta penetrabam:
sicubi concava vallium, aspera montium, rupium praerupta cernebam: ibi meae orationis erat locus, ibi illud miserrimae carnis
ergastulum
0190D Abest verbum
collocabam a Ms. tum illa quoque mox absunt,
in praefata vasta solitudine.
collocabam. Et (ut mihi testis est ipse Deus) post multas lacrymas, post coelo oculos inhaerentes, nonnunquam videbar mihi
interesse agminibus angelorum, et laetus gaudens, cantabam:
Post te, in odorem unguentorum tuorum currimus. Quadriennii itaque tempore sic exacto in praefata vasta solitudine,
0191 sentiens in se beatus Hieronymus omnem carnis voluptatem exustam, nihilque in ea esse, quod spiritui repugnaret: revertitur
Jerosolymam, ut derivaret fontes suos foras, et in plateis aquas scientiae suae divideret: ut de torrente linguae ejus multi
vina biberent, qui hunc in deserto et in invio et inaquoso reperire vix possent. Accedens igitur ad ejusdem civitatis Episcopum
Cyrillum nomine, petiit ab eo, ut Bethleem, quae in sexto sita est a Jerosolyma milliario, contra meridianam plagam, locum
sibi habitandi tribueret: optans scilicet, ut prudens animal, praesepio Domini sui jugiter adhaerere. Cui mox quod devote
poposcit digne concessum est. At ipse, favente Domino,
0191 Longam quae hinc subsequitur septemdecim versuum pericopen, ab his verbis
favente Domino ad
sub statuta ab Apostolis degens regula, idem Ms. praetermittit, errore, ut videtur, Aptiquarii, cui fraudi fuerit idem
Monasterii nomen, quo et inchoatur illa et concluditur.
monasterium construxit, ut ipse inquit in Epistola ad Pammachium, de morte Paulinae uxoris sub finem, in haec verba:
Sic et nos in ista provincia aedificato et monasterio, et diversorio propter exstructo, ne forte et modo Joseph cum Maria
Bethleem veniens non inveniat hospitium, tantis de toto orbe confluentibus turbis obruimur monachorum, ut nec coeptum opus
deserere, nec supra vires ferre valeamus.
Unde quia pene nobis illud de Evangelio contigit, ut futurae turris non ante computaremus expensas, compulsi sumus fratrem
Paulinianum ad patriam mittere, ut semirutas villulas, quae barbarorum manus effugerunt, et parentum communium census venderet:
ne coeptum sanctorum ministerium deserentes, risum maledicis et aemulis praebeamus.
In quo quidem monasterio sub statuta ab Apostolis degens regula coepit, ut multum cupierat, cum illustri viro Eusebio Cremonensi,
et cum aliis sanctis fratribus habitare. A quibus scilicet divino ministerio jugiter insudantibus hoc matutinale officium
quod nunc observatur in occiduis maxime regionibus, canonica institutione primitus institutum est. Quod et Cassianus testatur
dicens: Matutinae solemnitatis officium novo adhuc tempore constitutum est primitus in Bethleemitico monasterio, ubi Dominus
noster Jesus Christus pro redemptione humani generis, ex virgine nasci dignatus est. Sicque ex illo per universum mundum consuetudo
celebrandae istius matutinae functionis invaluit. Quo quidem tempore beatus Papa Damasus, beato Hieronymo id officii componente,
0191 Idem Ms.
Beato Hieronymo suggerente, pro id
officii componente.
constituit, ut psalmi die noctuque per omnes cantarentur Ecclesias: et subnecteretur in fine uniuscujusque hic hymnus: Gloria
Patri, et Filio, et Spiritui Sancto. Sicut erat in principio et nunc et semper et in saecula saeculorum, amen. Plures itaque
ad eum religiosorum, quibus vitae et scientiae ejus fama innotuerat, confluebant: bonumque doctorem boni discipuli frequentantes
in doctrinae illius efficacia mirabantur. Erat enim adeo copiosus in ratione reddenda, ut undecumque interrogatus fuisset,
paratum haberet, et competens sine dilatione responsum.
0192 Modo humilibus suaviter blandiens, modo superborum colla confringens, modo derogatoribus suis vicem necessaria mordacitate
rependens, modo virginitatem praedicans, modo matrimonia casta defendens, modo virtutum certamina gloriosa collaudans, modo
lapsus in clericis sive monachis vehementer accusans. Qui etiam dum adhuc Romae suum titulum
0192 Atque haec penitus ignorat idem Ms. verba
Cardinalitii Presbyteratus in Ecclesia Sanctae Anastasiae, quae sequiore adhuc manu videntur in textum intrusa.
Cardinalitii presbyteratus in Ecclesia sanctae Anastasiae gubernaret, tres clericos nulla alia causa culpabiles, nisi quia
inordinate et incomposite incedebant, ab aspectu suo ac mensa continuo separavit. Incessus enim incompositus, evidens signum
est, quoniam status interioris hominis male est ordinatus. Unde idem in vita sanctae Paulae: Per exteriorem, inquit, hominem,
et interioris hominis vita demonstratur. Praeterea tanta linguarum peritia erat praeditus, ut quoscumque unius linguae libros
in manus acciperet: hos in aliam linguam nihil cunctatus
0192 Ms.
transcurreret. Nos quod subsequitur
velocitas refundebat, emendavimus pro
velocitate fundebat. Paulo post idem Ms.
conclusit. Haec lucubratiuncula tanta est ad lucernae lumen celeritate perfusa, quemadmodum satius utique esset locum refigere.
transcriberet, adeo ut crederes esse sic scriptum, ita hos ejus inoffensa velocitas refundebat. Unde et in derogationem aemulorum
suorum quamdam Epistolam sic conclusit:
Nec lucubratiuncula haec tanta est ad lucernae lumen, claritate perfusa: ut vel notariorum manus lingua praecurreret. Per idem tempus ad Paulinum ex senatore presbyterum mirificam praedestinavit Epistolam. In qua mysterium uniuscujusque libri
tam veteris, quam novi Testamenti breviter, summatimque perstrinxit. Quid enim non solum in divinis, sed etiam in mundanis
litteris Hieronymi sagacitatem latere potuit? Ex quibus scilicet mundanis necessitate quandoque cogebatur, nonnihil suis immiscere
Tractatibus: ut probaret ea quae a sanctis Prophetis ante saecula praedicta sunt, tam Graecorum quam Latinorum et aliarum
gentium litteris contineri. Non enim credendum est id eo factum, quod libri Gentilium tantopere illius oblectarent mentem,
cum prius aliquanto ad coeleste retractus examen, pro ejusmodi lectione poenas luisset divino ac salutari verbere castigatus.
Quod qualiter actum sit, in praedicta Epistola ad Eustochium legitur eodem Hieronymo sic inter alia referente:
Dum ante etiam annos plurimos domo, parentibus, cognatis et quod his difficilius est, consuetudine lautioris cibi propter
coelorum me regna castrassem, et Hierosolymam militaturus pergerem, bibliotheca quam mihi Romae summo studio ac labore confeceram,
carere non poteram. Itaque miser ego lecturus Tullium, jejunabam: post noctium crebras vigilias, post lacrymas, quae mihi
praeteritorum peccatorum recordatione ex intimis visceribus fluebant, Plato sumebatur in manibus. Si quando in memetipso reversus
Prophetas legere coepissem, sermo horrebat incultus. Et quia lumen caecis oculis non videbam: non
oculorum putabam culpam esse, sed solis. Dumque ita me antiquus serpens illuderet,
0193
in media ferme quadragesima medullis infusa febris, corpus invasit exhaustum: et sine ulla requie, quod dictu quoque incredibile,
sic infelicia membra depasta est, ut vix ossibus interim parabantur exequiae et vitalis animae calor, toto jam frigescente
corpore, in solo tantum repente pectusculo palpitabat. Tunc subito raptus in spiritu, ad tribunal judicis pertrahor: ubi tantum
luminis erat ex circumstantium claritate, fulgoris, ut projectus in terram sursum aspicere non auderem. Interrogatus conditionem,
Christianum me esse respondi. Et ille qui praesidebat: Mentiris,
ait:
Ciceronianus es, non Christianus. Ubi enim est thesaurus tuus, ibi est et cor tuum. Illico obmutui, et inter verbera (nam
caedi me jusserat) ego conscientiae magis igne torquebar, illum mecum versiculum repetens:
In inferno autem quis confitebitur tibi?
clamare tum coepi, et ejulans dicere: Miserere mei Domine, miserere mei. Haec vox inter flagella saepius resonabat. Tandem
ad praesidentis genua provoluti, qui astiterant, precabantur ut veniam tribueret adolescentiae, et errori locum poenitentiae
commodaret, exacturus deinde cruciatum, si gentilium litterarum aliquando libros legissem. Ego qui tanto constrictus articulo,
vellem etiam majora promittere, dejerare caepi, et nomen ejus obtestans dicere: Domine, si unquam habuero codices saeculares,
aut si legero, te negavi. Inter haec sacramenti verba dimissus, revertor a superis: et mirantibus cunctis oculos aperio, tanto
lacrymarum imbre perfusos, ut etiam incredulis fidem facerem ex dolore. Nec vero sopor ille fuerat, aut vana somnia, quibus
saepe deludimur. Teste est tribunal illud, ante quod jacui. Judicium teste est, quod timui. Ultra mihi nunquam contingat in
talem incidere quaestionem. Nam fateor vulneribus habuisse me plenas scapulas, plagas sensisse post somnium, et tanto dehinc
studio divina legisse, quanto non ante mortalia legeram.
Post haec itaque cum quadam die sacras Scripturas fratribus ex more dissereret, subito tribus claudicans, quarto suspenso
pede claustra coenobii leo ingens ingreditur. Cumque fratres territi fugam arripuissent, vir Dei veluti hospiti adventanti
se obtulit: et intelligens plantam ejus a sentibus vulneratam, praecepit fratribus, ut terrore deposito, curam ipsius gererent.
Quod cum sollicite fieret, omni ferocitate deposita, ita leo mansuetus efficitur, ut ei fratres jussu beati Hieronymi asinum
quemdam committerent, quem ab opere redeuntem in pascuis custodiret. Accidit interea una dierum, ut soporato leone negotiatores
quidam qui Aegyptum adibant, videntes asinum solivagum incedentem, cupiditate victi, suo eum comitatui aggregaverunt. Expergefactus
autem leo, cum commissam sibi bestiam minime reperisset, confusus ad monasterium rediit: et quasi culpae conscius, commune
receptaculum solus ingredi non audebat. Quod fratres una cum beato Hieronymo perpendentes, absentem asinum ab illo existimant
devoratum. Nolentes tamen eum exasperare, abducti ei animalis opus injungunt: ut scilicet ea ferret onera quae prius asinus
gestare consueverat. Nec mirum fratribus innocenter viventibus, leonem obsequium
0194 praebuisse, cum in testimonium primae creationis legamus viris sanctis Deo humiliter famulantibus et leones et volatilia
ministrasse, et ictus cessisse ferarum, et venenum non nocuisse serpentum. Ita cum leo injunctum sibi opus indesinenter exequitur,
die quadam de sublimi prospiciens praefatos viatores, vidit eminus venientes, et cum camelis eorum suum illum comitem. Mox
quasi deprehensis hostibus, immane rugiens et contra eos vehementer insiliens, homines in diversa dispersit. Camelos autem
onustos una cum asino cogens, ad claustri portam perduxit. Mirati fratres cum haec retulissent beato Hieronymo, jussit ille
depositis oneribus, camelorum pedes ablui, eisque pabula apponi, atque adventantibus hospitibus convivium praeparari. Et ecce
illi continuo venientes, ad sancti Patris vestigia se prostraverunt, de commisso furto veniam postulantes. Qui eos benigne
suscipiens, ad cellam hospitum cum magna hilaritate deduxit. Videntes illi in servo Dei tantam clementiam, medium olei quod
de Aegypto attulerant, monasterio obtulerunt. Quodque singulis annis tam ipsi, quam eorum haeredes plenam olei hydriam in
eodem coenobio devotissime spoponderunt. Quos beatus Hieronymus benigna commonitione refectos, et spirituali benedictione
roboratos, in pace dimisit. Interea venerabilis Paula, cujus supra fecimus mentionem, admirans religiosam vitam reverendorum
Episcoporum, Paulini scilicet Antiocheni, et Epiphanii Salaminae
0194 Addunt Mss. quibus utimur,
Cypr.: contra mox reticent
atque Hieronymi: denique habent
ad sedes proprias remeantibus, pro
recipientibus.
, quos sedes Apostolica pro quibusdam Ecclesiasticis negotiis detinebat; eorum atque Hieronymi accensa virtutibus, urbem Romam
imo Babyloniam deserere cogitabat. Illis itaque ad sedes proprias se recipientibus, haec relictis filiis, Toxotio scilicet
et Ruffina, facultatibusque desertis, sola Eustochio comitante, toto cum eis desiderio navigavit. Denique post multa pericula,
immensosque labores ingressa Hierosolymam, cum sancta loca studiosissime perlustrasset, reversa Bethleem diversorum peregrinorum
cellulas monasteriaque construxit: de quibus monasteriis, beato disponente Hieronymo, unum viris tradidit gubernandum. Virgines
quas de diversis congregavit locis, in tres turmas monasteriaque divisit. Inter quas tanta se humilitate dejecit, ut qui eam
0194 Idem libri
vidi et: et paulo post,
quas pias petitione vir ipse, etc. Subsequentem vero periodum totam,
De cujus sancta vita, usque
Paulae, prorsus ignorant.
audisset, extremam crederet ancillarum. Haec intuens sorores suas circa cultum sanctae Dei genitricis ac virginis devotissimas,
beato Hieronymo una cum filia supplicavit, ut de ipsius Assumptione sermonem faceret, mirifica ejusdem Virginis praeconia
continentem. Quarum piam petitionem ipse pariter devotus admittens, cum summa diligentia quod rogabatur, implevit. De cujus
sancta vita, et ejus discessu a Roma, et progressu per viam, et accessu ad Hierosolymam omnibusque praedictis, idem Hieronymus
late tractat atque declarat in Tractatu quem fecit de obitu
0195A et transitu sanctae Paulae. Sane inter innumeros tractatus, quos ad diversos misit, ad quamdam virginem Asellam nomine scripsit
Epistolam: in qua pro officio sibi ab ea exhibito, gratias ei refert, et ab olim imposito sibi crimine innocentem se astruens,
aemulorum suorum invidiam increpat. Quos etiam in sanctae Paulae discessu susurrasse acceperat. Hujus autem talis est textus
0195B Ms. vetustior tacito
Epistolae nomine, inscriptionem hujusmodi deridiculam praeponit,
Nobilis Dalmata Hieronymus Asellae Virgini salutem.
Epistolae:
Si tibi putem gratias a me referri posse, non sapiam: potens est Deus super personam animae tuae restituere, quod meretur.
Ego enim indignus nec aestimare unquam potui, nec optare, ut mihi tantum in Christo largireris affectum. Et licet me sceleratum
quidam putent, et flagitiis meis obrutum, et pro peccatis meis etiam haec parva sunt: tamen tu bene facis, quod ex tua mente
etiam malos, bonos putes. Periculosum quippe est de servo alterius judicare, et non facilis venia prava dixisse de rectis.
Veniet, veniet illa dies et
mecum dolebis ardore non pauco. Ego probrosus, ego versipellis et lubricus, ego mendax, et Satanae arte decipiens. Quis istas
astutias, hoc vel credidisse, vel
0195C Idem,
vel finxisse de insontibus.
sensisse de insontibus, an etiam de noxiis credere voluisset? Osculabantur mihi quidam manus, et ore vipereo detrahebant:
dolebant labiis, corde gaudebant. Videbat Dominus, et subsannabat illos: et miserum me servum suum futuro cum eis judicio
reservabat. Alius incessum meum calumniabatur et risum. Ille vultui detrahebat, hic in simplicitate aliud suspicabatur. Pene
triennio cum eis vixi: multa me virginum crebro turba circumdedit: divinos libros ut potui, nonnullis saepe disserui. Lectio
assiduitatem, assiduitas familiaritatem, familiaritas fiduciam fecerat. Dicant quid unquam in me aliter senserint, quam quod
Christianum decebat. Dicant, si pecuniam cujusquam accepi: si munera parva vel magna non sprevi. In manu mea aes alicujus
0195D Mss.
Sonuit: tum «nisi cum Jerosolymam Paula proficiscitur,» praetermissa
Melania, quae ad haec tempora nequaquam spectat, et cum Ruffino diu antea navigaverat.
fuit? Nihil mihi aliud objicitur nisi sexus meus: et hoc nunquam objicitur, nisi cum Paula et Melania Hierosolymam proficiscuntur.
Isti crediderunt mentienti; cur non credunt neganti? Idem est homo ipse, qui fuerat: fatetur insontem, qui dudum noxium praedicebat.
Et certe veritatem magis exprimunt tormenta, quam risus: nisi quia facilius creditur, aut non fictum ut
(l.
tingatur) fingatur, impellitur. Antequam domum sanctae Paulae nossem, in me Urbis studia consonabant. Omnium pene judicio
dignus summo sacerdotio decernebar. Beatae memoriae Damasus, sermo meus erat: dicebar sanctus, dicebar humilis et discretus.
Nunquam domum alicujus lascivioris ingressus sum. Nunquam me vestes sericae, nitentes gemmae, picta facies, auri rapuit ambitio.
Nulla fuit aliquando matronarum Romae, quae meam posset edomare mentem, nisi lugens atque jejunans Paula, squalens sordibus,
fletibus pene caecata: quam continuis noctibus Domini misericordiam deprecantem sol saepe deprehendit. Cujus canticum, psalmi:
sermo, Evangelium: deliciae, continentia:
0196
vita, jejunium. Nulla me potuit aliquando delectare, nisi illa, quam manducantem nunquam vidi. Sed postquam eam pro suae merito
castitatis venerari, colere ac suscipere coepi: omnes illico deseruere virtutes. O invidia primum mordax tui, o
Satanae calliditas semper sancta persequens? Gratias autem ago Deo meo, quod dignus sim quem mundus oderit
0196 Reposuimus heic
Maleficum ex iisdem Mss. pro quo erat duobus verbis,
Male cum. etc.
.
Maleficum quidam me garriunt: titulum fidei servus agnosco. Magum vocant et Judaei Dominum suum: seductor, et Apostolus dictus
est. Tentatio me non apprehendit nisi humana. Quotam partem angustiarum perpessus sum qui cruci milito? Infamiam falsi criminis
importarunt: sed scio per bonam famam et malam perveniri ad regna coelorum.
Plenitudinem itaque sapientiae et
0196 Pro
scientiae, praeferunt Mss.
sanctitatis. Quorum ope et paulo post verbum
Editione suffecimus, quod deerat.
scientiae adeptus, dedit ut abyssus vocem suam: et aquae Hebraicae amaritudinis ad verbum ejus dulcoratae sunt, et revelata
sunt abscondita a saeculis et generationibus. Cuncta enim volumina veteris Testamenti prius de Graeco, postea vero veraciori
editione de Hebraico transtulit in Latinum. Eodemque fere omnia spiritu revelante, cujus instructu sunt edita, diligenter
exposuit. Scripsit enim in Genesim librum unum, absque subnotatis ad Damasum quaestionibus: cunctasque Homilias Origenis in
Pentateuchum e Graeco sermone transtulit in Latinum. Regum vero, seu Paralipomenon quaestiones, quae vocantur Hebraicae, duobus
libris prudenter explicavit, praeter illas tres obscurissimas, quas scribens abundantius exposuerat. Quarum prima est: Cur
David cum Achis ad expugnandum Saul ultroneus veniebat; Secunda, Cur David moriens praecepit filio, ut Joab magistrum militiae
interficeret. Tertia est de Semei, qui David fugienti maledictionis injurias irrogavit. Aliam quoque propositam de eisdem
libris explicavit quaestionem. Quomodo scilicet Salomon et Achas in duodecim annis filios genuerint. Porro Isaiam commentatus
est libris decem et octo. Jeremiam libris viginti. Ezechielem libris quatuordecim. Danielem libris tribus. Et duodecim Prophetas
libris viginti. De quibus, ut nihil relinqueretur dubium, nomina quoque eorum quemadmodum intelligi debeant, Etymologiis propriis
pulcherrimo patefecit decore. In quosdam psalmos edidit Tractatus luculentos, et in Ecclesiasten Commentarios, atque in Canticum
Canticorum duas ad Damasum Homilias. Novum praeterea Testamentum Graecae fidei reddidit. Ex quo Matthaeum et Marcum compendiosa
potius quam fastidiosa expositione studiosis lectoribus explicavit. Sed et in Lucam Homilias viginti novem ab Origene editas
in Latinum vertit, et plerasque Apostoli Epistolas, ac Joannis Apocalypsim edisseruit. Postremo praecavens in futurum si quid
forte in novo Testamento vel veteri aliquando corrumpi contingeret, qua cura debeat reformari, scribens ad Lucinum insinuat,
ut veterum, inquit, librorum fides ex Hebraeis voluminibus examinanda est:
ita novorum quoque Graeci sermonis normam desiderat.
0197
Denique et ego hujus monitis adquiescens, cum inter discordia veteris Testamenti Latina exemplaria fluctuarem, ad Hebraicam
veritatem, de cujus fonte gustaveram, recursum habui: et inter corrupta et incorrupta, ejus testimonio discrevi, ac sententiam
tuli. Cumque sic deprehendissem zizaniorum germina inter triticum divinorum pullulasse voluminum, ea studui ab radice cuncta
revellere: consignans etiam per libros loca ad corrumpendum proclivia, et brevi opusculo explicans, quibus maxime occasionibus
soleant exemplaria depravari.
Sane Romana Ecclesia, cujus arbitrio subjacent universa, peritissimi viri non ignorans ingenium, translationem ejus quam
vidit aliis veriorem, tam in Ecclesiis legendam, quam etiam exponendam recepit. De qua beatus Gregorius in libro suorum Moralium,
novam, inquit, translationem dissero. Et in Ezechiele exponens illud quod de animalibus dicitur, Unumquodque duabus alis velabat
corpus suum; cum subjunxisset: Et alterum similiter velabatur, protinus intulit: Translationem Septuaginta Interpretum, Aquilae,
et Theodotionis, et Symmachi sollicite perscrutantes, nihil ex his verbis invenimus: sed beati Hieronymi scripta relegentes
agnovimus, quia hanc sententiam in Hebraica veritate ita posita non quidem juxta verbum, sed juxta sensum invenerit. Nam peritus
interpres, ut omnino nil praetermitteret, aliquando verbum de verbo, aliquando cum linguae repugnaret barbaries, sensum solum
exprimebat de verbis. Quem utique transferendi modum idem Hieronymus in libro quem de optimo genere interpretandi edidit,
probabilem esse evidenter insinuat. Scripsit praeterea adversus Jovinianum
0197 Addunt Mss.
libros duos.
, et contra Helvidium de beatae Mariae virginitate perpetua librum unum. Quorum priorem asserentem nullam in futuro meritorum
esse distantiam, et hunc voluptati carnis jugiter ministrantem, haereticum atque Epicurum Christianorum probat. Helvidium
vero qui ex Scripturis nitebatur ostendere intactam Dei matrem alios filios habuisse, velut idiotam, et Scripturas penitus
ignorantem redarguit. Porro alium quemdam haereticum, non describendo, sed colloquendo confudit: qui de resurrectione carnis
contra fidem catholicam sentiens, quaestiones hujusmodi proponebat. In qua aetate surrecturi sumus? Si in ipsa in qua morimur,
ergo et nutricibus post resurrectionem opus erit. Si in altera, nequaquam erit resurrectio mortuorum, sed
0197 Iidem habent,
sed transformatio in alios.
reformatio in alios. Diversitas quoque sexus maris et feminae erit, an non erit? Si erit, sequentur et nuptiae et concubitus
et generatio. Si non erit: sublata diversitate sexus, eadem corpora non resurgent, sed tenuia et spiritualia. Et haec probare
volebat, inducens illud Apostoli: Seminatur corpus animale, surget corpus spirituale. Ad quod ait beatus Hieronymus: Cum audissem,
mihique incubuisset necessitas, nequissimae viperae respondi, et sola cum interrogatione conveni.
Credis, inquam,
resurrectionem mortuorum, an non? Qui cum se credere respondisset; intuli: Eadem resurgent corpora,
0198A
an alia? Qui cum dixisset, eadem: sciscitatus sum, In eodem sexu, an in altero? Ad interrogata reticenti: et instar colubri
huc atque illuc transferenti caput, ne feriretur: Quia,
inquam,
taces, ego mihi pro te respondebo, et consequentiam inferam. Si non resurget mulier nec masculus, non erit
0198B Locum paulo aliter Mss. recitant, «non erit resurrectio corporum, quia sine sexu non constat et membris: Porro si corporum
non erit resurrectio, nequaquam erit resurrectio mortuorum.» Confer Epistolam in recensione nostra CVIII. ad Eustochium num.
22. ex quo isthaec laudatur.
resurrectio mortuorum: quia cum sexus membra habeat, membra totum corpus efficiunt. Si autem sexus et membra non fuerint,
ubi erit resurrectio mortuorum? Sed et illud, quod de nuptiis objicis: si eadem membra fuerint, sequi nuptias, a Salvatore
dissolvitur.
Errant nescientes Scripturas, neque virtutem. In resurrectione enim non nubent neque nubentur: sed erunt similes angelis.
Ubi dicitur, non nubent neque nubentur:
sexuum diversitas monstratur. Nemo enim de lapide et ligno dicit, non nubent neque nubentur, quia naturam nubendi non habent:
sed de his quae possent nubere, et Christi gratia et virtute non nubentur. Quod si apposueris, Quomodo ergo erimus similes
angelorum, cum inter angelos non sit masculus aut femina? breviter ausculta non substantiam
angelorum, sed conservationem et beatitudinem repromitti. Similitudo promittitur, non natura
0198C Restituimus
mutatur ex iisdem Mss. ipsoque Epistolae textu, pro quo erat,
nutritur.
mutatur. Porro si quaeris in qua aetate resurrecturi sumus. Juxta Ecclesiarum traditiones, et Apostolum Paulum; illud est
respondendum: quod in virum perfectum, et in mensuram aetatis plenitudinis Christi resurrecturi sumus. In qua aetate conditum
Adam Judaei autumant: et Salvatorem Dominum legimus resurrexisse. Et multa
inquit,
alia de utroque Testamento in suffocationem haeretici protuli. Sed numquid his tantum haeresibus repurgavit Ecclesiam? Nulla unquam haeresis ejus tempore pullulavit, quam ipse falce suae
eloquentiae non succiderit. Nunquam enim pepercit haereticis, sicut ipsemet asserit: sed omni egit studio, ut hostes Ecclesiae,
ejus quoque hostes
0198D Atque heic
fierent eorumdem librorum ope restituimus pro
fuerint.
fierent. Nam et Ruffini viri eruditissimi, suique collegae cum quo mella sanctarum Scripturarum consueverat lambere, ideo
dicitur inimicitias incurrisse, quia eum de arbitrii libertate prave sentientem vehementer correxit: cujus zelum pro fidei
rectitudine Romana Ecclesia approbat: ut beatus Papa Gelasius Scripturarum sagacissimus indagator ejusdem Ruffini libros licet
praeclaro sermone editos repudiare videatur, hoc in suis decretis mandans: Ruffinus vir religiosus plurimos Ecclesiastici
operis edidit libros: nonnullas etiam Scripturas interpretatus est: sed quoniam beatissimus Hieronymus in aliquibus eum de
arbitrii libertate notavit: illa sentimus, quae praedictum sentire cognoscimus. Et non solum de Ruffino, sed etiam de universis,
quos vir saepius memoratus zelo Dei et fidei religione reprehendit. Idem, Origenis nonnulla opuscula, quae
0199 vir beatus Hieronymus non repudiat, legenda suscipimus: reliqua vero omnia cum
0199 Iidem Mss.
cum auctore suo, Origene scilicet.
auctoritate sua dicimus esse renuenda. Inter praeclara vero studiorum suorum opuscula scripsit librum de Illustribus Viris,
a sanctis Apostolis usque ad suam aetatem imitatus Tranquillum, Graecumque Apollonium, et post catalogum plurimorum, se quoque
in calce voluminis quasi abortivum et minimum omnium Christianorum posuit: ubi sibi necesse fuit usque ad quintum
0199 Rectius cum ipso Hieronymo Mss. nostri «quartum decimum annum Theodosii» numerant.
et decimum annum Theodosii principis, si quae scripserat, breviter annotare. Commemorans inter caetera, quae passim supra
notata sunt: quod scripserat altercationem Luciferiani, et Orthodoxi. De locis librum unum: de essentia Dei librum unum: Hebraicorum
nominum librum unum. Epistolarum ad diversos librum unum. Ad Marcellam Epistolarum librum unum. Ad Paulam, inquit, et Eustochium,
quia quotidie scribuntur, incertus. Quis nostrum tanta potest legere, quanta scripsit iste vir beatus Hieronymus? Quis hunc
ardentem in Scripturis animum, et ferventem in Dei servitio, non miretur; Quis eum non potius angelum, quam hominem dixerit:
dum nulli magis congruit illud Propheticum:
Labia sacerdotis custodiunt scientiam, et legem requirunt ex ore ejus, quia angelus Domini exercituum est? Certe si manens in carne, secundum hominem ambulasset: ad tantum culmen scientiae nullatenus pertigisset. Sed neque cuperet
dissolvi cum Paulo
0199 Mss. «cum Paulo, nisi se cum Christo,» etc.
, nec cum Christo se confideret inter angelos regnaturum. Verum quia de mundo triumphaverat, quasi de laboris praemio jam
securus ad Heliodorum loquebatur:
Crede mihi, nescio quid plus lucis aspicio: libet sarcina corporis abjecta, ad purum aetheris evolare fulgorem. Tanta demum lassitudine fatigatus est, ut etiam in stratu suo jacens funiculo, quem in trabem suspenderat, supinus manibus
apprehenso erigeretur. Ut videlicet officium monasterii, prout poterat, exhiberet. Nihil tamen minus sensus sinceritate vigebat
ad rationem reddendam, undecumque interrogatus fuisset. Nam et beato Augustino Hipponensi Episcopo, suis eum quaestionibus
provocanti, verius abysso abyssum invocanti plenissime satisfecit: et se velut emeritum
0199 Iidem
emeritum indicans.
judicans, his eum verbis a sui provocatione deterret:
Nos nostra habuimus tempora, et cucurrimus quantum potuimus, nunc te currente et longa spatia transmeante, nobis detur otium.
Simulque, ut cum venia et honore tuo dixerim, ne solus mihi de Poetis proposuisse aliquid videaris, memento Daretis et Entelli,
et vulgaris proverbii, quod bos lassus fortiter pedem figat.
Ad quod beatus Augustinus suppliciter respondens, ait: Cur itaque conor contra contractum fluminis, et non pius deprecor
veniam? Obsecro, ut si te laesi, dimittas mihi: et si bos ut tibi videris, lassus senectute forte corporis, non vigore animi:
tamen in area dominica fructuoso labore desudans: ecce sum, si quid, perperam
0200A dixi, fortius fige pedem. Non mihi molestum esse debet pondus aetatis tuae, dummodo conteratur palea culpae meae. Praeterea
in libro quem ipse Augustinus contra errorem Juliani
0200B Perperam in uno Ambrosiano Ms.
Manichaei legitur pro
Pelagiani. Subsequitur ibi alio sensu, «Nuptias volebat damnari; quod vero ex eis nasceretur, ab omni liberum obligatione peccati.»
Pelagiani descripsit, qui nuptias censebat damnabiles, quod nihil ex eis nasceretur ab omni liberum obligatione peccati:
dum plures contra ejus pestiferum dogma catholicos testes introduxisset, ita eumdem praeferens Hieronymum intulit. Nec sanctum
Hieronymum presbyterum contemnendum arbitreris, qui Graeco et Latino, insuper Hebraeo eruditus eloquio, ex occidentali ad
orientalem transiens Ecclesiam, in locis sanctis, atque in litteris sacris usque ad decrepitam vixit aetatem. Cujus nobis
eloquium ab Oriente in Occidentem, ad instar solis resplenduit. Omnis denique qui ante illum aliquid ex utraque (ant.
urbis) orbis parte de doctrina Ecclesiae legit, nec alia de re hanc quam praedixi, tenuit (l.
prompsitque) promisitque sententiam. Igitur beatus Hieronymus postquam exuberanti scriptorum suorum copia, inexpugnabilem Ecclesiae Christi
turrim contra jacula haereticorum coerexit:
0200C Exaggerat adhuc idem Ms.
nonagesimo sexto aetatis, etc. tum habet «Theodosii junioris duodecimo.» Denique isthaec praetermittit, «videlicet ultima Septembris, et ejusdem diei
hora ultima, cum sol occideret.»
nonagesimo aetatis suae anno, imperii autem Theodosii duodecimo, in senectute bona migravit ad Dominum, videlicet ultima
Septembris, et ejusdem diei hora ultima cum sol occideret. Sanctae autem ac venerabiles feminae Paula scilicet et Eustochium,
exemplo et commonitione ejus saeculi contemptrices, et crucis Christi bajulae, ante ejus obitum vocante sponso emigrarant.
Porro beatus Hieronymus dum adhuc viveret, scalpendo saxum in ingressu speluncae dominici praesepis, sepulcrum sibi fecerat
non longe a sepulcro praedictarum sanctarum. Ubi saeculi perversitate devicta, sepultus est pridie Calend. Octobris. Mirabitur
forsan Lector, tam sanctas personas habere invidos potuisse. Mirandum vero non est: semper enim virtutes persequitur invidia,
feriuntque summos fulmina montes. Nec mirum videri debet, haec
0200D Idem Ms. «haec hominibus contingere.»
bonis contingere, cum ipse Dominus Pharisaeorum zelo sit crucifixus, et omnes sancti aemulos habuerunt. Esau persequebatur
Jacob. Saul quaerebat animam David, et Salomoni suscitavit ipse Dominus Adad Idumaeum. Jezabel etiam sacerdotes fugere compulit:
et omnes Prophetas persecutus est populus Judaeorum. Paulus Apostolus de fratribus falsis conqueritur, et per murum demittitur,
ne ab hostibus capiatur. Ac multimoda enarrans pericula, de se suisque similibus loquitur:
Spectaculum facti sumus huic mundo, et angelis et hominibus. Et,
Nos stulti propter Christum. Et,
Quod stultum est Deo, sapientius est hominibus. Unde et Salvator loquitur ad Patrem:
Tu scis insipientiam meam; quem in Evangelio propinqui quasi mentis impotem aestimabant, et adversarii calumniabantur, dicentes:
Daemonium
0201
habet. Et
Samaritanus est. Et,
In Belzebub principe daemoniorum ejicit daemonia. Sed beatus qui dicere potest cum Apostolo:
Gloria nostra haec est, testimonium conscientiae nostrae; quoniam in sanctitate et sinceritate, et
0201 Uterque Ambrosianus codex «et Gratia Dei,» pro «gloria,» etc.
gloria Dei conversati sumus in mundo. Audiens proinde Dominum dicentem:
Ideo mundus vos odit, quia non estis de mundo. Si enim essetis de mundo, mundus quod suum erat, diligeret. Periculosum est malum dixisse de bonis. Nam sicut probatis
0202 ad coronam, ita exprobrantibus ad damnationis (ant.
tumulum) cumulum cedit. Quod et beatus Augustinus testatur, dicens: Nemo laceret servos Dei, quia non expedit lacerantibus. Servis
quidem Dei falsis detractionibus crescit merces, sed et poena crescit detrahentibus. Nam non sine causa dictum est:
Cum vos oderint homines et exprobraverint, mentientes: gaudete et exultate, quia merces vestra copiosa est in coelis. Itaque consolemur invicem in verbis istis, benedicentes Dominum in omnibus viis suis. Qui vivit et regnat in saecula saeculorum.
Amen.