I. Hymnarius Moissiacensis. ERSTE SERIE.
18. Hymnus de adventu Domini ad vesperas.
24. De sancto Stephano ad vesperas.
27. In purificatione S. Mariae ad vesperas.
34. Hymnus In Quadragesima ad vesperas.
44. Hymnus de Pascha domini ad vesperas.
45. Hymnus de Pascha domini ad nuctnrnas.
47. Hymnus de ascensione Domini.
78. Hymnus de Sancto Gferaldo.
79. In matutinis laudibus hymnus.
87. De Sancta Caecilia hymnus.
89. Hymnus de Sancto Saturnino.
96. In natali plurimorum martyrum.
109. In annuntiatione Sanctae Mariae.
Hymnus de sancta Maria.
1. O virgo princeps virginum,
Quae auris sensit talia,
Quod virgo viri nescia
Tu casta sis puerpera.
2. Regina mundi nobilis,
Mater Dei et hominis,
Nata In mundo similis
Non est tibi ex feminis.
.3. Tu sola mater virgo es,
Tu porta caeli permanes,
Qui sunt per Evam flebiles,
Per te fiunt nunc alacres.
4. Fit natus ex te vir novus,
Mortem, quam Adam fert vetus,
De morte aufert coelitus,
Vitam[que] dat credentibus.
5. Per lignum indulcans crucis
Gustum amarae arboris,
Resurrexit de mortuis,
Ascendit ad sedem patris.
6. Felix nimis per filium,
Quem ante omne saeculum
De corde patris genitum
Post concipis per spiritum.
7. Quem nos precamur, domina,
Per te reatus pondera
Nunc allevet sic antea,
Ut judicet nos postea.
8. Trino et uni gloriam
Deo canamus debitam,
Qui omnem a se conditam
Mundi gubernat fabricam.