I. Hymnarius Moissiacensis. ERSTE SERIE.
18. Hymnus de adventu Domini ad vesperas.
24. De sancto Stephano ad vesperas.
27. In purificatione S. Mariae ad vesperas.
34. Hymnus In Quadragesima ad vesperas.
44. Hymnus de Pascha domini ad vesperas.
45. Hymnus de Pascha domini ad nuctnrnas.
47. Hymnus de ascensione Domini.
78. Hymnus de Sancto Gferaldo.
79. In matutinis laudibus hymnus.
87. De Sancta Caecilia hymnus.
89. Hymnus de Sancto Saturnino.
96. In natali plurimorum martyrum.
109. In annuntiatione Sanctae Mariae.
1. Sanctorum meritis Inclita gaudia
Pangamus, socii, gestaque fortia,
Nam gliscit animus promere can-
tibus
Victorum genus optimum.
2. Hic sunt quos retinens mundus
inhorruit,
Ipsum nam sterili flore per-
aridum
Sprevere penitus teque secuti
sunt,
Rex Christe bone, coelitus.
3. Hi pro te furias atque ferocia
Calcarunt hominum saevaque
verbera,
Cessit his lacerans fortiter un-
gula
Nec carpsit penetralia.
4. Caeduntur gladiis more biden-
tium,
Non murmur resonat, non quaeri-
monia,
Sed corde tacito mens bene
conscia
Conservat patientiam.
5. Quae vox, quae poterit lingua
retexere,
Quae tu martyribus munera prae-
paras,
Rubri nam fluido sanguine laurei
Ditantur bene fulgidi.
6. Te, trina deitas unaque,poscimus.
Ut culpas abluas,noxiasubtrahas.
Des pacem famulis, nos quoque
gloriam
Per cuncta tibi saecula.