I. Hymnarius Moissiacensis. ERSTE SERIE.
18. Hymnus de adventu Domini ad vesperas.
24. De sancto Stephano ad vesperas.
27. In purificatione S. Mariae ad vesperas.
34. Hymnus In Quadragesima ad vesperas.
44. Hymnus de Pascha domini ad vesperas.
45. Hymnus de Pascha domini ad nuctnrnas.
47. Hymnus de ascensione Domini.
78. Hymnus de Sancto Gferaldo.
79. In matutinis laudibus hymnus.
87. De Sancta Caecilia hymnus.
89. Hymnus de Sancto Saturnino.
96. In natali plurimorum martyrum.
109. In annuntiatione Sanctae Mariae.
Dominicis diebus In Quadragesima.
1. Ex more docti mystico
Servemus en jejunium
Deno dierum circulo
Ducto quater notissimo.
2. Lex et prophetae primitus
Hoc praetulerunt, postmodum
Christus sacravit, omnium
Rex atque factor temporum.
3. Utamur ergo parcius
Verbis cibis et potibus,
Somno, jocis et arctius
Perstemus In custodia.
4. Vitemus autem pessima,
Quae subruunt mentes vagas,
Nullumque demus callidi
Hostis locum tyrannidi.
5. Dicamus ergo cernui
Clamemus atque singuli,
Ploremus ante judicem,
Flectamus Iram vindicem.
6. Nostris malis offendimus
Tuam, Deus, clementiam,
Effunde nobis desuper,
Remissor, Indulgentiam.
7. Memento, quod sumus tui
Licet caduci plasmatis,
Ne des honorem nominis
Tui, precamur, alteri.
8. Laxa malum, quod fecimus,
Auge bonum, quod poscimus,
Placere quod tandem tibi
Possimus hic et perpetim.
9. Praesta, heata trinitas.