I. Hymnarius Moissiacensis. ERSTE SERIE.
18. Hymnus de adventu Domini ad vesperas.
24. De sancto Stephano ad vesperas.
27. In purificatione S. Mariae ad vesperas.
34. Hymnus In Quadragesima ad vesperas.
44. Hymnus de Pascha domini ad vesperas.
45. Hymnus de Pascha domini ad nuctnrnas.
47. Hymnus de ascensione Domini.
78. Hymnus de Sancto Gferaldo.
79. In matutinis laudibus hymnus.
87. De Sancta Caecilia hymnus.
89. Hymnus de Sancto Saturnino.
96. In natali plurimorum martyrum.
109. In annuntiatione Sanctae Mariae.
Hymnus sancti Antonini Martyris.
1. Alme dictatis resonante gratis
Canentes audi Antonine martyr
Quo vox te cassis laudibus et
altis
Personet omnis.
2. Barginum carmen simulque
oramen
Tuum piamen notum per cer-
tamen
Prodit hinc famen fitque famu-
lamen
Hocque dictamen.
3. Celsi honoris tuique amoris
Ergo ut moris his annue horis
Cyclo de solis benedictionis
Jugiter nobis.
4.
Donum quod lingua modulis
praecingat
Digito pingant et musa contingat
Rongique pangant varia peroma
Canore compta.
5. Exstant bis bini quibus quintus
init
Quintaquodfidisblaterandofinit
Mesem nabli tinula dum clangit
Per diapasin.
6. Fac derenixi mecum promant
Cnristi
Jamque ministri magni et pusilli
Sono festivi cantant Antonini
Cantica ciclum
7. Generis decus et usiae genus
Protulit ejus prosapiae pectus
Temporis tempus quo gliscens
adeptus
Est polum laetus.
8. Hinc linquens formam diffe-
rendo normam
Ad pium dogma qualitatis
constans
Ruris fecundas dabas et aristas
Nubilis micas.
9. Id figuratas consecrande offas
Efficiebat genitrix ut foeta
Gnatis papua osque porrigebat
Lacte refertas.
10. Kalata fari prohibebat fani
Rictus vesani delubraque fagi
Ne profani cultus adpiari
Posset Inanis.
11. Letale ulcus quod confert pe-
tnlcus
Taxo hiulcus medebatque tuitus
Virtutis nultu et ro[re] perfusus
Coelica multum.
12. Mirmida cohors In livore con-
cors
Captatque et mox jugulat cru-
ento
Ense profundo lympharis In
antro
Projiciendo.
13. Nex ovis sacra vita constat
ampla
Qua praestat altas martyribus
aulas
Quas diadema stipat celsa
adepta
Carnis emblema.
14. Oritur sane tyro quondam mane
Poli per axem ductus ad ti-
tanem
Cujus fervore magnum calet
mare
Ad vitae lares.
15. Potitur summis coelicis cum
trinus
Bona Olympi odas boans hymni
Aeterno regi tenens sceptrum
regni
Jure perenni.
16. Quaesumus cuncti famuli per-
culsi
Telo maligni loribus Innexi
Corde compuncti corporeque
fessi
Visibus caeci.
17. Redde salutem et luminum
lucem
Habenas solve criminum et
hostes
Comprime fortes viribusque
omnes
Dilue sordes.
18. Sitim exstingue latices prorum-
pens
Sophiae fonte quo simus pru-
dentes
Qui olim dulcem protulisti
fontem
Imo ab arvo.
19. Tolle languores mentis et do-
lores
Aufer furores et corrige mores
Auge honores amovens timores
Ut te pastorem
20. Vasti per orbis sentiamus nobis
Spatia pacis habendo In annis
Tempora nostris procul pulsa
noctis
Umbraque mortis.
21. Xenia vitae canentibus pvaebe
Et calcem differ transeuntis
glebae
Ne chaos horrens veniens
repente
Perdat latentem.
22. Ymnum nunc sume felix An-
tonine
Quem ore tibi plebs devota
promit
Qui Deo soli semper placuisti
Respuens aevi.
23. Zelum ac factum labetis pia-
clum
Quibus et pactum gignitur
opacum
Posce beatum paradisi gratum
Tuique locum.
24. Haec dies festum tuum canat
celsum
Quo currunt ad te catervatim
omnes
Te flagitantes senes et Infantes
Proceres atque.
25. Sanguine fuso Christi triumpho
Butilas mundo coelitus emisso
Munere pio laureatus serto
Jam aethereo.
26. Ora pro nostris precando
[of']fensis
Ut emundati maculis peccati
Queamus vota resonare nostra
Voce sonora.
27. Te laudat Petrus rhyth-
minizans laetus
Malis adfectus et dolore pres-
sus
Languore fessus patriaque ex-
sul
Omnino moestus.
28. Moerore datus honore privatus
Lamentis raucus fletibus et
auctus
Sat blasphematus et probris
vallatus
His corde tactus.
29. Rogo te sancte martyr Antonine
Meum Intendens hodie cla-
morem
Confer honorem et episcopalem
Da mihi sedem.
30. Quamvis indignus sim et im-
peritus
Tamen confisus postulo asylum
Tuumque pium redde redivivum
Animo victum.
31. Exaudi namque ad te pro-
clamantes
Dando juvamen divinum per
omne
En et solamen ergo peto item
Martyr opime.
32. Fac ut aeternas evadere poenas
Queam pro tua prece gloriosa
Et nostris dona parentibus
vitam
Et cuncta bona.
33. Decus honorque sit domino
quoque
Qui Antonini meritis nos fove
Donando pacem et vigoris
arcem
Nunc atque semper.
34. Sit genitori gloria[que] proli
In arce poli quae olympus colit
Flamini quoque aliquid non
soli
Laus ore omni. Amen.
35. Sit benedicta Deitas benigna
Laude suprema omnia per
saecla
Quem benedicat quidquid vivit
vita (nostramque)
Petrique lingua.