Epistola XXII
0394
Alias quoque 22. Scripta an. 384.
88 Ad Eustochium, Paulae Filiam.
De custodia virginitatis.
Eustochium Virginem, Paulae nobiliss. apud Romanos Matronae filiam, docet quomodo Virginitatem custodire debeat, quam professa
erat: atque eos qui castitatis specie ventri avaritiaeque inserviunt, acriter insectatur.
1. «Audi filia, et vide, et inclina aurem tuam, et obliviscere populum tuum, et domum patris tui; et concupiscet rex decorem
tuum» (Ps. 44. 11) . In quadragesimo quarto Psalmo Deus ad animam loquitur humanam, ut secundum exemplum Abrahae, exiens
de terra sua, et de cognatione sua, relinquat
Chaldaeos qui
quasi doemonia interpretantur, et habitet in regione viventium, quam alibi Propheta suspirat, dicens:
0395 «Credo videre bona Domini in terra viventium» (Ps. 26. 13) . Verum non sufficit tibi exire de terra tua, nisi obliviscaris
populi tui, et domus patris tui, ut carne contempta, sponsi jungaris amplexibus. «Ne respexeris, inquit, retro: nec steteris
in omni circa regione, sed in monte salvum te fac, ne forte comprehendaris» (Gen. 19. 17) . Non expedit apprehenso aratro,
respicere post tergum, nec de agro reverti domum, nec post Christi tunicam, ad tollendum aliud vestimentum tecto descendere
(Matth. 24) . Grande miraculum: Pater filiam cohortatur, ne meminerit patris sui. «Vos de patre diabolo estis, et desideria
patris vestri vultis facere» (Joan. 8. 44) , dicitur ad Judaeos. Et alibi: «Qui facit peccatum, de diabolo est» (Joan. 3.
8) . Tali primum parente generati, nigri sumus, et post poenitentiam, nec dum culmine virtutis ascenso, dicimus:
Nigra sum,
0395 Hanc Epistolam magna ex parte exscribit Aquisgranense Concilium anni 816. sub Ludovico Pio, cumque saepius emendatiori codice
usum videatur, quaedam ex eo loca adnotamus, ejusmodi est istud,
sed et formosa: et niox
oblitus sum patris; renascor, etc.
sed speciosa, filiae Jerusalem (Cant. 1. 4) . Exivi de domo infantiae meae, oblita sum patris mei, renascor in Christo. Quid pro hoc mercedis accipio?
Sequitur:
Et concupiscet rex decorem tuum. Hoc ergo illud magnum est Sacramentum. Propter hoc relinquet homo patrem, et matrem suam, et adhaerebit uxori suae, et erunt
ambo, 89 jam non, ut ibi, in una carne (Gen. 2. 44) , sed in uno spiritu. Non est sponsus tuus arrogans, non superbus,
Aethiopissam duxit uxorem: statim ut volueris sapientiam audire veri Salomonis, et ad eum veneris, confitebitur tibi cuncta
quae novit, et inducet te rex in cubiculum suum, et mirum in modum colore mutato, sermo tibi ille conveniet:
Quae est ista, quae ascendit dealbata (Cant. 3. 6. et 8. 5) .
2.
Dominae virgines vocandae.—Haec idcirco, mi Domina Eustochium, scribo (Dominam quippe vocare debeo sponsam Domini mei) ut ex ipso principio lectionis
agnosceres, non me nunc laudem Virginitatis esse dicturum, quam probasti optimam, et consecuta es: nec enumeraturum molestias
nuptiarum, quomodo uterus intumescat, infans vagiat, cruciet pellex, domus cura sollicitet, et omnia quae putantur bona, mors
extrema praecidat. Habent enim et maritatae ordinem suum, honorabiles nuptias, et cubile immaculatum (Hebr. 13) ; sed ut
intelligeres tibi exeunti de Sodoma, timendum esse Lot uxoris exemplum (Genes. 19) . Nulla est enim in hoc libello adulatio.
Adulator quippe blandus inimicus est. Nulla erit Rhetorici pompa sermonis,
0395 Apud Gravium
sed qui etiam te.
quae te etiam inter Angelos statuat, et beatitudine Virginitatis exposita, mundum subjiciat pedibus tuis.
3. Nolo tibi venire superbiam de proposito, sed timorem. Onusta incedis auro, latro tibi vitandus est. Stadium est haec vita
mortalibus, hic contendimus, ut alibi coronemur. Nemo inter serpentes et scorpiones securus ingreditur.
Et inebriatus est,
0396A inquit Dominus,
gladius meus in coelo (Isai. 34) , et tu pacem arbitraris in terra, quae tribulos generat, et spinas, quam serpens comedit?
0396B Accuratissima quaedam hujus et istolae editio seorsim Romae adornata an. 1562. apud Paul. Manutium, qua non raro utemur,
addit hoc loco,
dicit Apostolus. Mox deerat apud Benedictinum Interpretem nomen
rectores, quod ex editis omnibus ac Mss. supplevimus.
Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principatus, et potestates hujus mundi, et rectores harum
tenebrarum, adversus spiritualia nequitiae in caelestibus
(Ephes. 6. 12) . Magnis inimicorum circumdamur agminibus, bostium plena sunt omnia. Caro Fragilis, et cinis futura post
modicum, pugnat sola cum 90 pluribus. Cum autem fuerit dissoluta, et venerit princeps mundi hujus, et invenerit in ea
0396C Victorius
in ea nihil, absque
peccati.
peccati nihil, tunc secura audies per Prophetam:
Non timebis a timore nocturno: a sagitta volante per diem, a negotio perambulante in tenebris, ab incursu et daemonio meridiano.
Cadent a latere tuo mille, et decem millia a dextris tuis, ad te autem non appropinquabunt
(Ps. 90. 5. 6) . Quod si eorum te multitudo turbaverit, et ad singula incitamenta vitiorum coeperis aestuare, et dixerit
tibi cogitatio tua: quid faciemus? respondebit tibi Elisaeus:
Noli timere, quia plures nobiscum sunt, quam cum illis, et orabit, et dicet:
Domine, aperi oculos puellae tuae, ut videat (4. Reg. 6. 16) : et apertis oculis videbis igneum currum, qui te ad exemplum Eliae in astra sustollat (Ps. 123. 7) ; et
tunc laeta cantabis:
Anima nostra sicut passer erepta est de laqueo venantium: Laqueus contritus est, et nos liberati sumus (Ibid. 2) .
4.
In hac vita nulla est certa victoria.—Quamdiu hoc fragili corpore detinemur, quamdiu habemus thesaurum istum in vasis fictilibus (2. Cor. 4) , et concupiscit
spiritus adversus carnem, et caro adversus spiritum (Galat. 5) , nulla est certa victoria. Adversarius noster
0396D Mss. magno numero
Zabulus, quam vocem, quod alibi saepius occurrat, nec penes Hieronymum tantum, sed alios quoque Latinos Scriptores, semel hoc loco
monendum est, proferri ex Graecorum Aeolicae dialecti pronuntiatione, οἱ γὰρ Αιολεῖς, inquiuunt Grammatici, τὸδιά, ζᾶ φασί
καὶ τὸν διὰωλοουτον ζάπλουτον, Aeoles quippe pro
Dia, proferunt
Za, et pro
Diapluton, Zapluton. Hinc et Ζάκονος pro Διἀκονος. Latini
Zaconus Quin et
Azabenicus pro
Adiabenicus praeferunt Hier.
codd. in Chronico ad an. 201., et pro
Diamum, quod est Hispaniae oppidum,
Zanium legit Isidorus, alisque id genus quam plurima.
diabolus, tanquam leo rugiens aliquem devorare quaerens, circumit (1. Petr. 5) .
Posuisti tenebras, ait David,
et facta est nox. In ipsa pertransibunt omnes bestiae sylvae. Catuli leonum rugientes, ut rapiant, et quoerant a Deo escam
sibi
(Ps. 103. 20) . Non quaerit diabolus homines infideles: non eos qui foris sunt, et quorum carnes rex Assyrius in olla succendit:
de Ecclesia Christi rapere festinat. Escae ejus secundum Abacuc electae sunt. Job subvertere cupit, et devorato Juda, ad cribrandos
Apostolos expetit potestatem. Non venit Salvator pacem mittere super terram, sed gladium. Cecidit Lucifer, qui mane oriebatur;
et ille qui in Paradiso deliciarum nutritus est, meruit audire:
Si exaltatus
0397
fueris, ut aquila, inde detraham te, dicit Dominus (Abdiae. 4) . Dixerat enim in corde suo;
Super sidera coeli ponam sedem meam, et ero similis Altissimo (Isai. 14. 13) . Unde quotidie 91 ad eos qui per scalam Jacob
0397 Benedict. Edit.
somniante, quod antea emendaverat Episcopus Reatinus.
somniantis descendunt, loquitur Deus:
Ego dixi dii estis, et filii Altissimi omnes. Vos autem sicut homines moriemini, et tanquam unus de principibus cadetis (Ps. 81. 6. 7) . Cecidit enim primus diabolus, et cum stet Deus in synagoga deorum, in medio autem deos discernat, Apostolus
iis qui dii esse desinunt, scribit:
Ubi enim in vobis sunt dissensiones et aemulationes, nonne homines estis, et secundum hominem ambulatis (2. Cor. 3. 3) ?
5. Si Apostolus vas electionis, et separatus in Evangelium Christi, ob carnis aculeos et incentiva vitiorum reprimit corpus
suum, et servituti subjicit, ne aliis praedicans ipse reprobus inveniatur; et tamen videt aliam legem in membris suis repugnantem
legi mentis suae, et captivum se in legem duci peccati, si post nuditatem, jejunia, famem, carcerem, flagella, supplicia,
in semetipsum reversus exclamat:
Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus (Rom. 7. 24) , tu te putas securam esse debere? Cave, quaeso, ne quando de te dicat Deus:
Virgo Israel cecidit, et non est qui suscitet eam (Amos. 5. 2) . Audenter loquar: Cum omnia possit Deus, suscitare virginem non potest post ruinam. Valet quidem liberare
de poena, sed non vult coronare corruptam. Timeamus illam Prophetiam, ne in nobis etiam compleatur:
Virgines bonae deficient (Amos. 8. 13) . Observa quid dicat,
et virgines bonae deficient; quia sunt et virgines malae.
Qui viderit, inquit,
mulierem ad concupiscendum eam, jam moechatus est eam in corde suo (Matth. 5. 28) . Perit ergo, et mente virginitas. Istae sunt virgines malae, virgines carne, non spiritu: virgines stultae,
quae oleum non habentes, excluduntur a sponso.
6. Si autem et illae quae virgines sunt, ob alias tamen culpas, virginitate corporum non salvantur: quid fiet illis, quae
prostituerunt membra Christi, et mutaverunt templum Sancti Spiritus in lupanar? Illico audient: «Descende, sede in terra virgo
filia Babylonis: sede in terra, non est solium filiae Chaldaeorum: non vocaberis ultra mollis, et delicata. Accipe molam,
mole farinam, discooperi velamen tuum, denuda crura, transi flumina, revelabitur ignominia tua, apparebunt opprobria tua»
(Isai. 47) . Et hoc post Dei Filii thalamos, 92 post oscula fratruelis, et sponsi, illa de qua quondam sermo Propheticus
concinebat:
Astitit regina a dextris tuis, in vestitu deaurato, circumdata varietate (Ps. 44. 10) , nudabitur; et posteriora ejus ponentur in faciem ipsius: sedebit ad aquas solitudinis,
0397 In aliis libris, notante Grav.
portabit vasa.
posito vase, et divaricabit pedes suos omni transeunti, et usque ad verticem polluetur. Rectius Fuerat hominis ((al.
homini)) subiisse conjugium, ambulasse per plana, quam
0398 ad altiora tendentem, in profundum inferni cadere. Ne fiat obsecro civitas meretrix, fidelis Sion,
0398 Idem legi jubet
meretrix civitas fidelis, etc. Ex Isai. 1. juxta LXX.
ne post Trinitatis hospitium, ibi daemones saltent, et sirenae nidificent, et hericii. Non solvatur fascia pectoralis; sed
statim ut libido titillaverit sensum, aut blandum voluptatis incendium dulci nos calore perfuderit, erumpamus in vocem:
Dominus auxiliator meus, non timebo quid faciat mihi caro (Psal. 117. 9) .
0398 Victorius, et
cum post paululum.
Cum paululum interior homo inter vitia atque virtutes coeperit fluctuare, dicito: «Quare tristis es anima mea, et quare conturbas
me? Spera in Domino ((al.
Deo)), quia confitebor illi, salutare vultus mei, et Deus meus» (Ps. 41. 12) . Nolo sinas cogitationes crescere. Nihil in te
Babylonium, nihil confusionis adolescat. Dum parvus est hostis, interfice: nequitia, ne zizania crescant, elidatur in semine.
Audi Psalmistam dicentem: «Filia Babylonis misera, beatus qui retribuet tibi retributionem tuam
0398 Exciderat ab editis antea comma istud Psalmi
quam retribuisti nobis, quod nos e duobus Mss. atque ea, quae apud supra laudatum Aquisgranense Concilium est, hujus epistolae lectione, suffecimus.
quam retribuisti nobis. Beatus qui tenebit, et allidet parvulos tuos ad Petram» (Ps. 136. 8) . Quia enim impossibile est
in sensum hominis non irruere innatum medullarum calorem, ille laudatur, ille praedicatur beatus, qui ut coeperit cogitare
sordida, statim interficit cogitatus, et allidit ad petram:
petra autem Christus est (1. Cor. 104) .
7.
Hieronymi tentationes in eremo.—O quoties ego ipse in eremo constitutus, et in illa vasta solitudine, quae exusta solis ardoribus, horridum Monachis praestat
habitaculum, putabam me Romanis interesse deliciis. Sedebam solus, quia amaritudine repletus eram. Horrebant sacco membra
deformia, et squalida cutis situm aethiopicae carnis obduxerat. Quotidie lacrymae, quotidie gemitus, et si quando repugnantem
somnus imminens oppressisset, nuda humo ossa vix haerentia collidebam. De cibis vero et potu taceo, cum etiam languentes
93
0398 Nomen
Monachi ex plerisque editis ac Mss. reponimus.
Monachi aqua frigida utantur, et coctum aliquid accepisse, luxuria sit. Ille igitur ego, qui ob gehennae metum, tali me carcere
ipse damnaveram, scorpionum tantum socius et ferarum, saepe choris intereram puellarum. Pallebant ora jejuniis, et mens desideriis
aestuabat in frigido corpore, et ante hominem
0398 Minus expedita, nec vitio immunis erat post Erasm. Martianaei lectio
ante hominem suum jam in carne praemortua.
sua jam in carne praemortuum, sola libidinum incendia balliebant. Itaque omni auxilio destitutus, ad Jesu jacebam pedes,
rigabam lacrymis, crine tergebam; et repugnantem carnem hebdomadarum inedia subjugabam. Non erubesco infelicitatis meae miseriam
0398 Duo verba
confiteri, et
miseriam addunt quidam Mss. editi libri omnes, Erasmo, et Benedictino interprete exceptis.
confiteri, quin potius plango me non esse, quod fuerim. Memini
0399 me clamantem, diem crebro junxisse cum nocte, nec prius a pectoris cessasse verberibus, quam rediret, Domino increpante,
tranquillitas. Ipsam quoque cellulam meam, quasi cogitationum mearum consciam pertimescebam. Et mihimet iratus et rigidus,
solus deserta penetrabam. Sicubi concava vallium, aspera montium, rupium praerupta cernebam, ibi meae orationis locus, ibi
illud miserrimae carnis ergastulum; et, ut ipse mihi testis est Dominus, post multas lacrymas, post coelo inhaerentes oculos,
nonnunquam videbar mihi interesse agminibus Angelorum, et laetus gaudensque cantabam:
Post te in odorem unguentorum tuorum curremus (Cant. 1. 3) .
8. Si autem
0399 Aliter supra laudata Manutii edit.
Si autem has sustinerit tentationes libidinum, qui exeso, etc.
hoc sustinent illi, qui exeso corpore, solis cogitationibus oppugnantur, quid patitur puella, quae deliciis fruitur? Nempe
illud Apostoli:
Vivens mortua est (1 Tim 5. 6) . Si quid itaque in me potest esse consilii, si experto creditur, hoc primum moneo, hoc obtestor, ut sponsa
Christi vinum fugiat pro veneno. Haec adversus adolescentiam prima arma sunt daemonum. Non sic avaritia quatit, infiat superbia,
delectat ambitio. Facile aliis caremus vitiis; hic hostis nobis inclusus est. Quocumque pergimus, nobiscum portamus inimicum.
Vinum Et Adolescentia, duplex incendium voluptatis est. Quid oleum flammae adjicimus? Quid ardenti corpusculo fomenta ignium
ministramus? Paulus 94 ad Timotheum: «Jam noli, inquit, aquam bibere, sed vinum modico utere, propter stomachum tuum, et
frequentes tuas infirmitates» (1. Tim. 5. 23) . Vide quibus causis vini potio concedatur, ut ex hoc stomachi dolor, et frequens
mederetur infirmitas. Et ne nobis forsitan de aegrotationibus blandiremur, modicum praecepit esse sumendum, medici potius
consilio, quam Apostoli: licet et Apostolus sit medicus spiritualis: et ne Timotheus imbecillitate superatus, Evangelii praedicandi
non posset implere discursus: alioquin se dixisse meminerat: «Vinum in quo est luxuria» (Ephes. 5. 18) Et, «bonum est homini
vinum non bibere, et carnem non manducare» (Rom. 14. 21) . Noe vinum bibit, et inebriatus est (Gen. 9. 21) . Post Diluvium,
rudi adhuc saeculo, et tunc primum plantata vinea inebriare vinum forsitan nesciebat. Et ut intelligas Scripturae in omnibus
sacramentum, Margarita quippe est sermo Dei, et ex omni parte forari potest, post ebrietatem nudatio femorum subsecuta est,
libido juncta luxuriae. Prius enim venter extenditur, et sic caetera membra concitantur. «Manducavit enim populus, et bibit,
et surrexerunt ludere» (Exod. 32. 6) . Lot amicus Dei in monte salvatus (Genes. 19) , et de tot millibus populi solus justus
inventus, inebriatur a filiabus suis; et licet illae putarent genus hominum defecisse, et hoc facerent liberorum magis desiderio,
quam libidinis: tamen sciebant virum justum, hoc nisi ebrium non esse facturum. Denique quid fecerit, ignoravit: et quanquam
voluntas non sit in crimine, tamen error in culpa est. Inde nascuntur
0400 Moabitae, et Ammonitae, inimici Israel, qui usque ad quartam et decimam progeniem, et usque in aeternum, non ingrediuntur
in Ecclesiam Dei.
9. Elias cum Jezabel fugeret, et sub quercu jaceret lassus
0399 Aliter supra laudata Manutii edit.
Si autem has sustinerit tentationes libidinum, qui exeso, etc.
in solitudine, veniente ad se Angelo suscitatur, et dicitur ei: «Surge, et manduca. Respexit, et ecce ad caput ejus panis
0400 Absunt a Victoriana edit. verba
in solitudine, et paulo intra
nunquid.
collyrida, et vas aquae (4. Reg. 19. 5 et 6) . Revera nunquid non poterat Deus conditum ei merum mittere, et electos cibos,
et carnes contusione mutatas? Elisaeus filios Prophetarum 95 invitat ad prandium, et herbis agrestibus eos alens, consonum
prandentium audit clamorem: «Mors in olla» (4. Reg. 4. 40) . Homo Dei non iratus est cocis, lautioris enim mensae consuetudinem
non habebat, sed farina desuper jacta, amaritudinem dulcoravit: eadem spiritus virtute, qua Moyses mutaverat Maram in dulcedinem.
Necnon et illos qui ad eum comprehendendum venerant, oculis pariter ac mente caecatos, cum in Samariam nescios induxisset,
qualibus eos epulis refici imperaverit, ausculta, «Pone eis, inquit, panem et aquam; manducent, et bibant, et remittantur
ad Dominum suum» (4. Reg. 6. 22) . Potuit et Danieli de regiis ferculis opulentior mensa transferri; sed Abacuc ei messorum
prandium portat, arbitror rusticanum. Ideoque et
desideriorum vir appellatus est, quia panem desiderii non manducavit, et vinum concupiscentiae non bibit.
10. Innumerabilia sunt de Scripturis divina responsa, quae gulam damnent, et simplices cibos probent ((al.
praebeant)). Verum quia nunc non est propositum de jejuniis disputare, et universa exequi, sui et tituli sit et voluminis, haec sufficiant
pauca de plurimis. Alioquin ad exemplum horum, poteris tibi ipsa colligere, quomodo primus de paradiso homo, ventri magis
obediens, quam Deo, in hanc lacrymarum dejectus est vallem. Et ipsum Dominum Satanas fame tentaverit in deserto. Et Apostolus
clamitet: «Escae ventri, et venter escis: Deus autem hunc et illas destruet» (1. Cor. 6. 13) . Et de luxuriosis, «quorum
Deus venter est» (Philipp. 3) . Id enim colit unusquisque, quod diligit. Ex quo sollicite providendum est, ut quos saturitas
de paradiso expulit, reducat esuries.
11.
Deus non delectatur nostra inedia.—Quod si volueris respondere, te nobili stirpe generatam, semper in deliciis, semper in plumis, non posse a vino et esculentioribus
cibis abstinere, nec his legibus vivere districtius, respondebo: Vive ergo lege tua, quae Dei non potes. Non quod Deus universitatis
Creator et Dominus, intestinorum nostrorum rugitu et inanitate ventris, pulmonisque delectetur ardore; sed quod aliter pudicitia
tuta esse non possit. Job Deo carus, et testimonio ipsius immaculatus et simplex, audi
0400 Sic etiamsi minus Latino vocabulo dicere amat vetus Latinus interpres, ut ex aliis Scripturae locis patet; ubi
Collyrida, et
Collyridam occurrit. Nec proinde nobis probatur Victorii emendatio, qui
Collyra substituit ex Plauti, aliorumque exemplis, non ut vere, sed ut elegantius legeret. Paulo post ubi dicitur
numquid non poterat. Gravius negandi particulam expungi jubet.
0401 quid de diabolo suspicetur: «Virtus ejus in lumbis, et potestas 96 ejus in umbilico» (Job. 4) . Honeste viri mulierisque
genitalia immutatis sunt appellata nominibus. Unde et de lumbis David super sedem ejus promittitur esse sessurus. Et septuaginta
quinque animae introierunt in Aegyptum, quae exierunt de femore Jacob. At postquam colluctante Domino, latitudo femoris ejus
emarcuit, a liberorum opere cessavit. Et qui Pascha facturus est, accinctis mortificatisque lumbis, facere praecipitur. Et
ad Job dicit Deus: «Accinge sicut vir lumbos tuos» (Ibid. 38. 3) : Et Joannes zona pellicea cingitur
0401 Addit Victorius
circa lumbos suos.
et Apostoli jubentur accinctis lumbis, Evangelii tenere lucernas. Ad Jerusalem vero, quae respersa sanguine, in campo invenitur
erroris, in Ezechiele dicitur: «Non est praecisus umbilicus tuus» (Ezech. 16. 4) . Omnis igitur adversus viros diaboli virtus
in lumbis est: omnis in umbilico contra feminas fortitudo.
12. Vis scire ita esse, ut dicimus? Accipe exempla: Samson leone fortior et saxo durior, qui et unus et nudus mille persecutus
est armatos, in Dalilae mollescit amplexibus. David secundum cor Domini electus, et qui venturum Christum sanctum saepe ore
cantaverat, postquam deambulans super tectum domus suae, Bethsabee captus est nuditate, adulterio junxit homicidium. Ubi,
et Illud Breviter Attende, quod nullus sit, etiam in domo, tutus aspectus. Quapropter ad Dominum poenitens loquitur: «Tibi
soli peccavi, et malum coram te feci» (Psal. 50. 5) . Rex enim erat, alium non timebat. Salomon, per quem se cecinit ipsa
Sapientia, qui disputavit a cedro Libani usque ad hyssopum, quae exit per parietem, recessit a Domino, quia amator mulierum
fuit. Et ne quis sibi de sanguinis propinquitate confideret, illicito Thamar sororis Amnon frater exarsit incendio.
13. Pudet ((
al. Piget)) dicere, quot quotidie Virgines
0401 Roman. edit. aliaeque passim addunt,
Deo sacratae.
ruant, quantas de suo gremio mater perdat Ecclesia, super quae sidera inimicus superbus ponat thronum suum: quot petras excavet,
et habitet coluber in foraminibus earum. Videas plerasque viduas, antequam nuptas, infelicem conscientiam mentita tantum veste
protegere. Quas nisi tumor uteri, et infantium prodiderit vagitus
0401 Post
vagitus vocem additur apud Aquisgranense Concilium, et Victorium
sanctas, et castas se esse gloriantur, quae tametsi ad propositum faciunt, ex alio tamen hujus epistolae loco huc videntur adscita.
, erecta cervice, et ludentibus pedibus incedunt. Aliae vero sterilitatem
0401 Ad hunc modum veteres membranae tum a nobis, tum ab Episcopo Reatio inspectae, a quibus tantum Cistercienses variant, quae
bibunt et
satis hominibus habent. Sed vitiato prorsus codice usus est Editor Benedictinus, qui
praebent pro
praebibunt, et
nati hominis pro
sati legit, cum palam constet, eas hic Hieronymum insectari, quae ne conciperent de scelere, pharmacum aliquot praebibebant. Sunt
et alii laudati Mss. codices, qui
sterilitatem praetendunt, legant: illud vero
nati pro
sati obvium.
97 praebibunt, et necdum sati hominis homicidium faciunt. Nonnullae cum se senserint concepisse de scelere, abortii venena
meditantur, et frequenter etiam ipsae commortuae, trium criminum reae, ad
0402 inferos perducuntur, homicidae sui, Christi adulterae, necdum nati filii parricidae. Istae sunt quae solent dicere: «Omnia
munda mundis» (Rom. 14. 20) . Sufficit mihi conscientia mea. Cor mundum desiderat Deus. Cur me abstineam a cibis quos creavit
Deus ad utendum? Et si quando
0402 Ante nos erat in editis omnibus
lepide et festive volunt vivere, contra Hieronymi mentem, quam nec Reatinus Scholiastes assecutus est, qui exponit de iis, quae cum mortali peccato ad Eucharistiam
accedunt. At eas sacrilegium ebrietati copulare dicit Hieronymus, quae ut
lepidae, et festivae viderentur, vinum, quo se ingurgitarent, Christi Sanguinem appellabant, ut lepidam, imo sacrilegam ebrietatis causam praetexerent, quod
in vino Christi Sanguis conficeretur. Etiam contra Novatores notandus est locus iste, quem nos Cisterciensis Ms. et vetustissimae
editionis ope restituimus.
lepidae et festivae volunt videri, ubi se mero ingurgitaverint, ebrietati sacrilegium copulantes, aiunt: Absit, ut ego me
a Christi Sanguine abstineam. Et quam viderint pallentem atque tristem, miseram,
0402 Martianaeus
miseram Monacham et Manichaeam. Sed alterum
Monacha vocabulum nec Mss. nec alii excusi libri habent; tum palam est nominis similitudinem
Monachae et
Manicheae in convicium torqueri. Accedit quod Manichaei, haeretico, ut mox Hier. vocat, jejunii proposito, carnem non comederent, et
a vino abstinerent, quod
fel Principis tenebrarum vocabant, ut ex adverso falsae Virgines
Christi Sanguinem.
et Manichaeam vocant: et consequenter: tali enim proposito jejunium haeresis est. Hae sunt, quae per publicum notabiliter
incedunt, et furtivis oculorum nutibus, adolescentium greges post se trahunt, quae semper audiunt per Prophetam: «Facies meretricis
facta est tibi, impudorata es tu» (Jerem. 3) .
0402 Hunc illustrat Hilarii locus Epist. ad Abram filiam,
propter consuetudinem purpuram perangustam vestis
habeat, non etiam purpura ipsa diffundatur in vestem, ad distinctionem scilicet
latioris purpurae, cujus meminit Tertullianus de Pallio n. 4. unde et
latus clavus ab eodem num. 13. de Corona.
Purpura tantum in veste tenuis, et laxius, ut crines decidant, ligatum caput, soccus vilior, et super humeros
0402 Voces
hyacinthina laena expunxit editor Benedictinus, quod in suis codd. Mss. non invenisset, at nostri, aliique etiam vulgati habent, nec dubium
quin ex Persii Satyr. I versu 32.
Hic aliquis, cui circum humeros hyacinthina laena, expresserit S. Doctor. Quae vero vestis sit Laena, notum. Quid autem
Maforte, vel
Mavors, aut
Maphorium, ut ex Glossis Arabico-Latinis Meursius, et Suidas, ac Phavorinus, vel tandem
Mafors, V. littera pro digamma F, et vicissim de more usurpata, discere potes ex Isidoro lib. 19. cap. 25. Cassiano lib. primo de
habitu Monachi, aliisque. Stolae dimidia pars vulgo creditur fuisse, quae cum post tergum rejiceretur,
Ricinium dicta est, et
Mavorte, ut Servius. et Nonnius tradunt.
hyacinthina laena Maforte volitans: succinctae manichae brachiis adhaerentes, et solutis genubus factus incessus. Haec est
apud illas tota virginitas. Habeant
0402 In antea excusis erat duobus verbis
ista hujusmodi, corrupta jamdudum lectione. Quod subdit
lucrosius pereant, Cisterciense exemplar legit
lucris suis, alia
tutius dicuntur habere, sed pleraque,
citius. Quam sequimur lectionem, Victorius non probat, sed verior tamen est, et conformior alteri in Epistola ad Demetriadem:
Ut sub nomine Virginali vendibilius pereant.
istiusmodi laudatores suos, ut sub virginali nomine lucrosius pereant. Libenter talibus non placemus.
98 14. Pudet dicere, proh nefas: triste, sed verum est: unde in Ecclesias
0402 Fallitur Victorius, qui contra
Agaparum abusum hic loqui Hieronymum putat. Notissimi sunt in Ecclesiastica Histor.
Agapetae, et fratres
Synisacti, et
Extranei.
Agapetarum pestis introiit?
0403A unde sine nuptiis aliud nomen uxorum? imo unde novum concubinarum genus? Plus inferam: unde meretrices univirae? Eadem domo,
uno cubiculo, saepe uno tenentur et lectulo, et suspiciosos nos vocant, si aliquid existimamus. Frater
0403B Variant hoc loco vetera manu exarata exemplaria, sed plerumque addunt,
Frater qui spiritalis est. Quae tamen non agnoscit Sulpicius, qui Dialogo L. periodum hanc ex Hieronymo recitat, tanquam mordacis stili specimen.
sororem virginem deserit, coelibem spernit virgo germanum, fratrem quaerit extraneum, et cum in eodem proposito esse se simulent,
quaerunt alienorum spiritale solatium, ut domi habeant carnale commercium. Istiusmodi homines Salomon in Proverbiis spernit
((al.
arguit.)): dicens; «Alligabit quis in sinu ignem, et vestimenta ejus non comburentur? Aut ambulabit super carbones ignis, et pedes
illius non ardebunt» (Prov. 6. 27. 28) ?
15. Explosis igitur et exterminatis his quae nolunt esse virgines, sed videri, nunc ad te mihi omnis dirigatur oratio, quae
quanto prima Romanae urbis virgo nobilis esse coepisti, tanto tibi amplius laborandum est, ne et praesentibus bonis careas,
et futuris. Et quidem molestias nuptiarum, et incerta conjugii domestico exemplo didicisti, cum soror tua Blesilla aetate
major, sed proposito minor, post acceptum maritum, septimo mense viduata est. O infelix humana conditio et futuri nescia:
et virginitatis coronam, et nuptiarum perdidit voluptatem. Et quanquam secundum pudicitiae gradum teneat viduitas, tamen
99 quas illam per momenta sustinere existimas cruces, spectantem quotidie in sorore; quod ipsa perdiderit, et cum difficilius
experta careat voluptate, minorem continentiae
0403C Vetustiores editi
continentia se sciat habere, etc. Quod subdit de centesimo, et sexagesimo fructu, alludit Matth. cap. 13. v. 8. «Alia ceciderunt in terram bonam, et dabant
fructum aliud centesimum, aliud sexagesimum, aliud trigesimum,» quem postremum conjugio dum comparat, conferendus est cum
S. Cyprian. de Habit. Virgin. p. 73. aliter rationis istas instituit.
habere mercedem? Sit tamen et illa secura, sit gaudens. Centesimus et sexagesimus fructus de uno sunt semine castitatis.
16.
Virgo debet fugere Matronarum consortium. Viduarum vitia, et Clericorum.—Nolo habeas consortia matronarum: nolo ad nobilium domos accedas: nolo te frequenter videre, quod contemnens, virgo esse
voluisti. Sic sibi solent applaudere mulierculae de judicibus viris, et in aliqua positis dignitate. Si ad Imperatoris uxorem
concurrit ambitio salutantium, cur tu facis injuriam viro tuo? Ad hominis conjugem, Dei sponsa quid properas? Disce in hac
parte superbiam sanctam: scito te illis esse meliorem. Neque vero earum tantum te cupio declinare congressus, quae maritorum
inflantur honoribus, quas eunuchochorum greges sepiunt, et in quarum vestibus attenuata in filum auri metalla texuntur; sed
etiam eas fuge, quas viduas necessitas fecit, non voluntas: non quod mortem
0403D Praeferimus Cisterciensis Ms. lectionem, utpote veriorem, et Hieronymianae menti magis conformem: antea enim erat alio sensu
optaverint.
optare debuerint maritorum; sed
0404A quod datam occasionem pudicitiae non libenter acceperint. Nunc vero tantum veste mutata pristina non mutatur ambitio. Praecedit
caveas
0404B Iisdem pene verbis sequioris sexus fastum reprehendentem Chrysostomum praestat audire homil. XX. in Paul. ad Ephes. V. ὴ
γυνῆ χρυσοφορεῖ καὶ ἐπὶ ζεύγους λευκῶν ἡμίονων πρόεισι περιφέρεται, πανταχοῦ οἰκέτων ἀγέλας ἔχει. καὶ ὲυνούχων ἐσμὸν. Basterna
autem erat Lecticae genus nostris fere simile, ut docet vetus epigramma:
Aurea matronas claudit Basterna pudicas,
Quae radians patulum gestat utrinque latus.
Augustinus ad Nebridium Ep. 9. «mittatur ne ad te accommodissimum tibi vehiculum? nam basterna innoxie te vehi posse noster
Lucinianus auctor est.» Haec vox in Isidori Glossar. exponitur,
tecta manualis, puta gestatoriam sellam, quae famulorum manibus portaretur. Sed ex eodem Originum I. 20. c. 12. lecticam jumentorum dorso
imponi solitam, alii interpretantur.
Basternarum ordo semivirorum: et rubentibus buccis, cutis farta distenditur, ut eas putes maritos non amisisse, sed quaerere.
Plena adulatoribus domus, plena conviviis. Clerici ipsi, quos in magisterio esse oportuerat doctrinae pariter et timoris,
osculantur capita matronarum, et extenta manu, ut benedicere eos putes velle, si nescias, pretia accipiunt salutandi. Illae
interim, quae Sacerdotes suo viderint indigere praesidio, eriguntur in superbiam: et quia maritorum expertae dominatum, viduitatis
praeferunt libertatem, castae vocantur, et
0404C Nonnas non, quod aliis visum est, a senectute dixit, sed quod ita appellarentur Virgines Deo devotae, et quae caste vitam
degerent. Fulbertus in poenitentiis Laicorum,
Si quis Nonnam corruperit, septem annis poeniteat. Ad coenam autem, quam dubiam vocat, vide Terentii interpretes in illud in Phormione,
Coena dubia apponitur.
Nonnae, 100 et post coenam dubiam, Apostolos somniant.
17. Sint tibi sociae, quas jejunia tenuant, quibus, pallor in facie est, quas et aetas probavit et vita, quae quotidie in
cordibus suis canunt: «Ubi pascis? ubi cubas in meridie» (Cant. 1. 6) ? Quae ex affectu dicunt: «Cupio dissolvi, et esse
cum Christo» (Philipp. 1. 23) . Esto subjecta parentibus: imitare sponsum tuum. Rarus sit egressus in publicum. Martyres
tibi quaerantur in cubiculo tuo. Nunquam causa deerit procedendi, si semper quando necesse est, processura sis. Sit tibi moderatus
cibus, et nunquam venter expletus. Plures quippe sunt, quae cum vino sint sobriae, ciborum largitate sunt ebriae. Ad orationem
tibi nocte surgenti, non indigestio ructum faciat, sed inanitas. Crebrius lege, disce quamplurima. Tenenti codicem somnus
obrepat, et cadentem faciem pagina sancta suscipiat. Sint tibi quotidiana jejunia, et refectio
0404D Pro
satietatem fugiens Roman. Edit. hujus seorsim epistolae
ad vesperam satietatem.
satietatem fugiens. Nihil Prodest Biduo triduoque transmisso, vacuum portare ventrem, si pariter obruatur, si compensetur,
saturitate jejunium. Illico mens repleta torpescit, et irrigata humus spinas libidinum germinat. Si quando senseris exteriorem
hominem florem adolescentiae suspirare, et accepto cibo, cum te in lectulo compositam dulcis libidinum pompa concusserit,
arripe scutum fidei, in quo ignitae diaboli exstinguuntur sagittae. «Omnes adulterantes, quasi clibanus» (Ose. 7. 4) corda
eorum. At tu Christi comitata vestigiis,
0405 et sermonibus ejus intenta, dic: «Nonne cor nostrum ardens erat in via, cum aperiret nobis Jesus Scripturas» (Luc. 24.
32) ? Et illud: «Ignitum eloquium tuum vehementer, et servus tuus dilexit illud» (Psal. 118) . Difficile est humanam animam
aliquid non amare, et necesse est, ut in quoscumque mens nostra trahatur affectus. Carnis amor spiritus amore
0405 Quidam editi, quibus Aquisgranensis synodi lectio concinit «necesse est, ut in quoscumque mens nostra trahatur affectus,
carnis amor spiritus amore superetur.»
superatur. Desiderium desiderio 101 restinguitur. Quidquid inde minuitur, hinc crescit. Quin potius semper
0405 Verius fortasse alii
ingemina: Super lectulum meum in noctibus etc. unde Cantici versiculus ipse inchoatur. Infra pauca quaedam emendamus minoris momenti.
ingemina, et dicito super lectulum tuum: «In noctibus quaesivi quem dilexit anima mea (Cant. 3. 1) . Mortificate ergo, inquit
Apostolus, membra vestra quae sunt super terram» (Coloss. 3. 5) . Unde et ipse postea confidenter aiebat: «Vivo autem, jam
non ego, vivit vero in me Christus» (Galat. 2. 20) . Qui mortificat membra sua, et in imagine perambulat, non timet dicere:
«Factus sum sicut uter in pruina» (Psal. 118. 83) . Quidquid in me fuit humoris libidinis excoctum est; Et: «Infirmata sunt
in jejunio genua mea;» Et: «oblitus sum manducare panem meum. A voce gemitus mei adhaesit os meum carni meae» (Ps. 101. 6)
.
18. Esto cicada noctium. Lava per singulas noctes lectum tuum, lacrymis tuis stratum riga. Vigila, et sis sicut passer in
solitudine. Psalle spiritu, psalle et sensu: «Benedic, anima mea, Dominum, et ne obliviscaris omnes retributiones ejus: qui
propitiatur cunctis iniquitatibus tuis: Qui sanat omnes infirmitates tuas, et redimit ex corruptione vitam tuam» (Psal. 101.
1. et seqq) . Et quis nostrum ex corde dicere potest: «Quia cinerem tanquam panem manducabam, et potionem meam cum fletu miscebam»
(Ps. 101. 10) . An non flendum est, non gemendum, cum me rursus serpens invitat ad illicitos cibos? Cum de paradiso Virginitatis
ejectos, tunicis vult vestire pelliceis, quas Elias ad paradisum rediens, projecit in terram? Quid mihi et voluptati, quae
brevi perit? quid cum hoc dulci et mortifero carmine sirenarum? Nolo te illi subjacere sententiae, qua in hominem est illata
damnatio: «In doloribus, et in anxietatibus paries» (Gen. 3. 16) . Mulieris lex ista est, non mea: «Et ad virum conversio
tua.» Sit conversio illius ad maritum, quae virum non habet Christum. Et ad extremum, «morte morieris.» Finis iste conjugii;
meum propositum sine sexu est. Habeant nuptae suum tempus, et titulum. Mihi virginitas in Maria dedicatur et Christo.
19. Dicat aliquis: Et audes nuptiis detrahere, quae a Deo benedictae sunt? Non est detrahere nuptiis, cum illis virginitas
102 antefertur. Nemo malum bono comparat. Glorientur et nuptae, cum a virginibus sint secundae. «Crescite, ait, et multiplicamini,
et replete terram» (Genes. 1. 28) . Crescat et multiplicetur ille, qui impleturus est terram. Tuum agmen in
0406 coelis est. «Crescite et multiplicamini,» hoc expletur edictum post paradisum et nuditatem, et ficus folia, auspicantia
pruriginem nuptiarum. Nubat, et nubatur ille, qui in sudore faciei comedit panem suum, cujus terra tribulos et spinas generat,
et cujus herba sentibus suffocatur. Meum semen centenaria fruge foecundum est. «Non omnes capiunt verbum Dei, sed hi quibus
datum est» (Matth. 19. 11) . Alium eunuchum necessitas faciat, me voluntas. «Tempus amplexandi, et tempus abstinendi a complexibus:
tempus mittendi lapides, et tempus colligendi» (Eccles. 3. 5) . Postquam de duritia nationum generati sunt filii Abrahae,
0406 Confer in Zachariam Commentarios, ubi haec dilucide sententia explicatur.
coeperunt «sancti lapides volvi super terram» (Zach. 9. 16) . Petranseunt quippe mundi istius turbines, et in curru Dei,
rotarum celeritate volvuntur. Consuant tunicas, qui inconsutam desursum tunicam perdiderunt, quos vagitus delectat infantium,
in ipso lucis exordio fletu lugentium quod nati sunt. Eva in paradiso virgo fuit: post pelliceas tunicas, initium sumpsit
nuptiarum. Tua regio paradisus est. Serva quod nata es, et dic: «Revertere anima mea in requiem tuam» (Ps. 124. 7) . Et ut
scias virginitatem esse naturae, nuptias post delictum: virgo nascitur caro de nuptiis, et in fructu reddens, quod in radice
perdiderat. «Exiet virga de radice Jesse, et flos de radice ejus ascendet» (Isai. 11. 1) . Virga Mater est Domini, simplex,
pura, sincera, nullo extrinsecus germine cohaerente, et ad similitudinem Dei
0406 Intellige
singularitate, cui Graece μονάς respondet; quo sensu saepius alibi vocem
unionem sumit Hier. ut in Osee cap. 13. ad fin.
Virga simplex et purissima, et Unione faecunda. etc. Et in cap. 40. Ezechiel. ad verba,
Et columna earum . . . una hinc, et altera inde, Non dixit, inquit,
duae . . . . . sed una, qui perfectus est numerus, et Unione sui imitatur Deum, etc. Unde apparet heic quoque loci id sibi voluisse, ut quemadmodum Deus Pater Verbum solus absque matre gignit, sic Maria
Virgo sola absque viro Christum genuerit. Nec desunt aliorum Patrum exempla, qui eo sensu vocem illam usurparint, et praecipue
S. Hilarius in libris de Trinitate. Interim Cisterc. Ms. et alii quidam legunt
unitate, quae synonima
unioni vox est, ut apud Tertullianum adversus Praxeam invenitur; quanquam ex Ss. Patrum sensu
unitas proprie ad naturam,
unio ad personam referri soleat.
unione foecunda. Virgae flos Christus est, dicens: «Ego flos campi, et lilium convallium» (Cant. 2. 1) . Qui et in alio
loco, lapis praedicatur abscissus de monte sine manibus» (Dan. 2) , significante Propheta, virginem nasciturum esse de Virgine.
Manus quippe accipiuntur pro opere nuptiarum, ut ibi: «Sinistra ejus sub capite meo, et dextera illius amplexabitur me» (Cant.
2) . In hujus sensus congruit 103 voluntatem etiam illud, quod animalia, quae in Arcam Noe bina inducuntur, immunda sunt:
impar enim numerus est mundus. Et Moyses et Jesus Nave nudis in sanctam Terram pedibus jubentur incedere. Et discipuli sine
calceamentorum onere, et vinculis pellium ad praedicationem novi Evangelii destinantur: Et milites, vestimentis Jesu sorte
divisis, caligas non habebant ((al.
habuere)) quas tollerent. Nec enim poterat habere Dominus, quod prohibuerat servis.
20. Laudo nuptias, laudo conjugium, sed quia mihi virgines generant: lego de spinis rosam, de terra
0407 aurum, de concha margaritam. Nunquid qui arat, tota die arabit? Nonne et laboris sui fruge laetabitur?
0407 Cisterciense exemplar, cum Romana hujus seorsim libelli editione,
Sed dicet forsitan mater tua, plus honorantur etc. quae pauca verba, quod integro adhuc sensu possint abesse, in textum inferre non audemus, nec tamen respuimus, cum optime
toto contextui respondeant, et praecipue his,
Quid invides mater filiae?
Plus honorantur nuptiae, quando quod de illis nascitur plus amatur. Quid invides mater filiae? Tuo lacte nutrita est, tuis
educata visceribus, in tuo adolevit sinu. Tu illam virginem sedula pietate servasti. Indignaris, quod noluit militis esse
uxor, sed regis? Grande tibi beneficium praestitit.
0407 Hanc S. Doctoris sententiam acriter Ruffinus reprehendit lib. 2. Invectivar.
Deum socrum habere dixisti, et quid tam impium, vel profanum a quoquam Gentilium Poetarum saltem dici potuit, et caetera quae praestabit vidisse. Sed quando
Christi sponsas, ut ait Sulp. Severus epist. 2.
Virgines dicere Ecclesiastica nobis permittit auctoritas (quod nempe Christo nubere dicerentur, quae religionis causa virginitatem vovebant) non in pravum sensum torquere debuerat
Ruffinus, quod Socrus Dei monialis Virginis mater sit appellata. Huc pertinet quod ipsae Virgines.
Dominae frequenter in veterum scriptis appellantur:
Dominum quippe, inquit Hier.
vocare debeo Sponsam Domini mei.
Socrus Dei esse coepisti. «De Virginibus, inquit Apostolus, praeceptum Domini non habeo» (1. Cor. 7. 25) . Cur? Quia et
ipse ut esset virgo, non fuit imperii, sed propriae voluntatis. Neque enim audiendi sunt, qui eum uxorem habuisse confingunt,
cum de continentia disserens et suadens
0407 Inseri heic voces
per suam imitationem in aliquot Mss. Victorius testatur, quas suo calculo, nec immerito probat. Caeterum, qui ex antiquis Paulo uxorem tribuerint,
rari admodum sunt; ac nescio an unum Clementem Alexandrinum heic prae oculis habuerit Hier. cujus sententiam strom. lib. 3.
de Apostoli conjugio damnat.
perpetuam castitatem, intulerit: «Volo autem omnes esse sicut meipsum» (1. Cor. 7. 8) . Et infra: «Dico autem innuptis et
viduis: Bonum est illis, si sic permaneant, sicut et ego.» Et in alio loco: «Nunquid non habemus potestatem circumducendi
mulieres, sicut et caeteri Apostoli» (Ibid. 9. 5) . Quare ergo non habet Domini de Virginitate praeceptum? Quia majoris est
mercedis, quod non cogitur, et offertur. Quia, si fuisset Virginitas imperata, nuptiae videbantur ablatae: et durissimum erat
contra naturam cogere, Angelorumque vitam 104 ab hominibus extorquere, et id quodam modo damnare, quod conditum est.
21. Alia fuit in veteri Lege felicitas. Ibi dicitur:
0407 De hoc scripturae loco vide Sabatierium Edit. Veteris Versionis Ital. Hodierna Vulg.
Dixit Dominus, cujus ignis est in Sion, et caminus in Jerusalem. Pro quo Graec. Isai. cap. 31. V. ultim. Μακάριος ὀς ἔχει ἐν Σιών στὲρμα, καί ὀικείονε ἐν Ἰερουσαλεμ. Vide et Montfauconium
in Hexaplis ad hunc locum Tom. 2. pag. 144. Laudatur iterum hic locus infra Epist. LVII. num. 11.
«Beatus qui habet semen in Sion, et domesticos in Jerusalem.» Et: «maledicta sterilis, quae non pariebat» (Esai. 10) . Et:
«filii tui sicut novellae olivarum, in circuitu mensae tuae» (Ps. 127) . Et repromissio divitiarum. Et, «non erit infirmus
in tribubus tuis» (Isai. 56) . Nunc
0407 Idem Victorius,
nunc Enuchis dicitur.
dicitur, ne te lignum arbitreris aridum: habes locum pro filiis et filiabus in coelestibus sempiternum. Nunc benedicuntur
pauperes, et Lazarus diviti praefertur
0407 Rectius notante Grav. alia exemplaria
purpurato, ut alibi Hier. loquitur.
in purpura. Nunc qui infirmus
0408 est, fortior est. Vacuus erat orbis: et ut de typicis taceam, sola erat benedictio liberorum. Propterea et Abraham jam senex
Cethurae copulatur: et Jacob mandragoris redimitur: et conclusam vulvam in Ecclesiae figuram Rachel pulchra conqueritur. Paulatim
vero increscente segete, messor immissus est. Virgo Elias, Eliscus virgo, virgines multi filii Prophetarum. Jeremiae dicitur:
«Et tu ne accipias uxorem» (Jerem. 16. 2) . Sanctificatus in utero, captivitate propinqua, uxorem prohibetur accipere. Aliis
verbis idipsum Apostolus loquitur: «Existimo hoc bonum esse propter instantem necessitatem, quoniam bonum est homini sic esse»
(1. Cor. 7. 26) . Quae est ista necessitas, quae aufert gaudia nuptiarum? «Tempus breviatum est: Reliquum est, ut et qui habent
uxores, sic sint quasi non habeant» (Ibid. 19) . In proximo est Nabuchodonosor. Promovit se leo de cubili suo. Quo mihi superbissimo
regi servitura conjugia? Quo parvulos, quos Propheta complorat, dicens: «Adhaesit lingua lactentis ad faucem ipsius in siti.
Parvuli postulaverunt panem, et qui frangeret eis, non erat» (Thren. 4. 4) . Inveniebatur ergo, ut diximus, in viris tantum
hoc continentiae bonum, et in doloribus jugiter Eva parturiebat. Postquam vero Virgo 105 concepit in utero, et peperit nobis
puerum, «cujus principatus in humeros ejus» (Isai. 9. 6) , Deum, fortem, patrem futuri saeculi, soluta maledictio est. Mors
per Evam: vita per Mariam. Ideoque et ditius virginitatis donum
0408 Mss.
diutius; quidam autem
luxit pro
fluxit, et
in feminis pro
in feminas.
fluxit in feminas, quia coepit a femina. Statim ut filius Dei ingressus est super terram, novam sibi familiam instituit,
Ut Qui Ab Angelis adorabatur in coelo, haberet Angelos et in terris. Tunc Holofernis caput, Judith continens amputavit (Judith.
13) . Tunc Aman, qui interpretatur
iniquitas, suo combustus est igni (Esther. 15) . Tunc Jacobus et Joannes relicto patre, rete, navicula, secuti sunt Salvatorem; affectum
sanguinis et vincula saeculi, et curam domus pariter relinquentes. Tunc primum auditum est: «Qui vult venire post me, abneget
semetipsum: et tollat crucem suam, et sequatur me.» Nemo enim miles cum uxore pergit ad praelium. Discipulo ad sepulturam
patris ire cupienti, non permittitur (Matth. 8) . Vulpes foveas habent, et volucres coeli nidos, ubi requiescant: Filius
autem hominis, non habet ubi caput suum reclinet (Luc. 9. 58) . Ne forsitan contristeris, si anguste manseris. «Qui sine
uxore est, sollicitus est quae Domini sunt, quomodo placeat Domino. Qui autem cum uxore est, sollicitus est quae sunt mundi;
quomodo placeat uxori.
0408 Recitatur hic Pauli locus ex veteri latino interprete, quemadmodum et Tertullianus in libro de velandis virginibus. Haud
recte igitur editores alii,
et virgo quae non est nupta, quod ex ejus interpretis sensu, qui Mulierem Virgini opponit, emendandum est, inducta alia punctorum distinctione:
Divisa est mulier et Virgo. Quae non est nupta, cogitat, etc. Graec. μεμέρισται ἡ γυνὴ καί ἠ παρτενος. Atque eum quidem sensum alibi urget S. Doctor contra Helvidium ex latinis exemplaribus.
Sed in primo contra Jovinian. libro veterem lectionem respuit,
Et illud, inquit,
breviter admoneo
0409
in Latinis codicibus hunc locum ita legi: Divisa est virgo et mulier: quod quanquam habeat suum sensum, et a me quoque pro
qualitate loci sic edissertum sit, tamen non est Apostolicae veritatis, siquidem Apostolus ita scripsit: Sollicitus est quae
sunt mundi, quomodo placeat uxori, et divisus est: et haec sententia definita, transgreditur ad Virgines, et continentes,
et ait, mulier innupta, et Virgo cogitat quae sunt Domini.
Quae Vulgata lectio est. Vid. Augustin, lib. de Sancta Virginitate cap. 22. et lib. de bono Viduitatis cap. 2. ubi lectionem
hanc explicat.
Divisa est mulier, et Virgo. Quae non est
0409 nupta, cogitat quae sunt Domini, ut sit sancta corpore et spiritu» (I Cor. 7. 31. et seqq) . Nam quae nupta est, cogitat
quae sunt mundi, quomodo placeat viro.
22. Quantas molestias habeant nuptiae, et quot sollicitudinibus vinciantur, in eo libro quem adversus Helvidium de beatae
Mariae perpetua Virginitate edidimus, puto breviter expressum. Nunc eadem replicare perlongum esset; et si cui placet, de
illo potest haurire fonticulo. Verum ne penitus videar omisisse: 106 nunc dicam, quod cum Apostolus sine intermissione orare
nos jubeat, et qui in conjugio debitum solvit, orare non possit: aut oramus semper, et virgines sumus: aut orare desinimus,
ut conjugio serviamus. «Et si nupserit, inquit, virgo, non peccat: Tribulationem tamen carnis habebunt hujusmodi» (1. Cor.
7. 28) . Et in principio libelli praefatus sum, me de angustiis nuptiarum, aut nihil omnino, aut pauca dicturum: et nunc eadem
admoneo, ut si tibi placet scire quot molestiis virgo libera, quot uxor astricta sit, legas Tertullianum ad amicum Philosophum,
0409 Non probatur nobis, quod addit Victorius
scribentem, titulus enim libri videtur fuisse,
Ad amicum Philosophum, quem alibi contra Jovinian, citat, sed jamdiu intercidit. Paulo post. Cisterc. ms.
quod nuper scripsit ad sororem opusculum. Tres autem Ambrosii libri sunt ad sororem Marcellinam, quos ad an. 347. exaravit.
et de Virginitate alios libellos, et beati Cypriani volumen egregium, et Papae Damasi super hac re, versu, prosaque composita;
et Ambrosii nostri quae nuper scripsit ad Sororem opuscula. In quibus tanto se effudit eloquio, ut quidquid ad laudes virginum
pertinet, exquisierit, expresserit, ordinarit.
23. Nobis diverso tramite incedendum. Virginitatem non tantum efferimus, sed servamus. Nec sufficit scire, quod bonum est,
nisi custodiatur attentius quod electum est: quia illud judicii est, hoc laboris: et illud commune cum pluribus, hoc cum paucis.
«Qui perseveraverit, inquit usque in finem, hic salvus erit» (Matth. 24. 13) . Et, «multi vocati, pauci vero electi» (Ibid.
20. 16. et 22. 14) . Itaque obtestor te coram Deo, et Christo Jesu, et electis Angelis ejus
0409 Haec,
Ut custodias quae coepisti, ex Cisterciensi manuscripto et Romana hujus libelli editione addidimus, quod superioribus ita nectantur, ut necessaria visa
sint.
ut custodias quae coepisti, ne vasa templi Domini, quae solis Sacerdotibus videre concessum est, facile in publicum proferas;
ne sacrarium Dei quisquam profanus aspiciat. Oza Arcam, quam non licebat tangere, attingens, subita morte prostratus est.
Neque enim vas aureum, et argenteum tam carum Deo fuit, quam templum corporis virginalis. Praecessit umbra, nunc veritas est.
Tu quidem simpliciter loqueris, et ignotos 107 quosque
0409 Gravius addit vult,
voce, id est
blanda voce.
blanda non despicis, sed aliter vident impudici oculi. Non Norunt animae pulchritudinem considerare, sed corporum
0410A Ezechias thesaurum Dei monstrat Assyriis: sed Assyrii non debuerunt videre, quod cuperent. Denique frequentibus bellis Judaea
convulsa, vasa primum Domini capta atque translata sunt. Inter epulas et concubinarum greges (quia palma vitiorum est honesta
polluere) Balthasar potat in phialis.
24. Ne declines aurem tuam in verba malitiae. Saepe enim indecens aliquid loquentes, tentant mentis arbitrium, si libenter
audias virgo quod dicitur, si ad ridicula quaeque solvaris, quidquid dixeris, laudant; quidquid negaveris, negant:
0410B Pro
facetam alii codd.
castam, alii
innocentem legunt.
facetam vocant et sanctam, et in qua nullus sit dolus: Ecce vere ancilla Christi, dicentes: ecce tota simplicitas. Non ut
illa horrida, turpis, rusticana, terribilis, et quae ideo forsitan maritum non habuit, quia invenire non potuit. Naturali
ducimur malo. Adulatoribus nostris libenter favemus, et quanquam nos respondeamus indignos, et calidus rubor ora perfundat;
attamen ad laudem suam intrinsecus anim laetatur. Sponsa Christi arca est Testamenti, intrinsecus et extrinsecus deaurata,
custos legis Domini. Sicut in illa nihil aliud fuit, nisi tabulae Testamenti, ita et in te nullus sit extrinsecus cogitatus.
Super hoc propitiatorium quasi super Cherubim, sedere vult Dominus. Mittit discipulos suos, ut in te sicut in pullo asinae
sedeat, curis te saecularibus
0410C Legit Gravius
solvant, ut referatur ad discipulos.
solvat, ut paleas et lateres Aegypti derelinquens, Moysen sequaris in eremo, et terram repromissionis introeas. Nemo sit
qui prohibeat, non mater, non soror, non cognata, non germanus: Dominus te necessariam habet. Quod si voluerint impedire,
timeant flagella Pharaonis, qui populum Dei ad colendum cum nolens dimittere, passus est ea quae scripta sunt. Jesus ingressus
in Templum, ea quae Templi non erant, projecit. Deus enim zelotes est, et non vult Patris domum fieri speluncam latronum,
Alioquin ubi aera numerantur, ubi sunt caveae columbarum, et simplicitas enecatur, ubi in pectore virginali saecularium 108
negotiorum cura aestuat, statim velum Templi scinditur; sponsus consurgit iratus, et dicit:
Relinquetur vobis domus vestra deserta (Matth. 15. 38) . Lege Evangelium, et vide quomodo Maria ad pedes Domini sedens, Marthae studio praeferatur. Et certe
0410D Nomen
Martha, quod hoc loco deerat, ex aliis editis ac Mss. supplevimus; tum ex iisdem duas alias voces,
cui Jesus. Paulo infra, ubi
pauca autem necessaria sunt ut unum (quae aliter hodierni codices sacri tum Graeci tum Latini habent) pro
ut unum plerique manuscripti habent
aut unum, quemadmodum Auctor moralium quae ad Basilium M. referuntur reg. 38. et Olympiodorus in cap. 1. Ecclesiastes legunt ὀλίγων
δὲ ἐστί χοπα καὶ ἐνος. Nobis in aucipiti re immutare non placuit.
Martha sedulo hospitalitatis officio, Domino atque discipulis ejus convivium praeparabat, cui Jesus, «Martha, inquit, Martha,
sollicita es, et turbaris erga plurima: pauca autem necessaria sunt, ut unum: Maria bonam partem elegit, quae non auferetur
ab ea» (Luc. 10. 41. et seqq) , Esto et tu Maria, cibis praeferto doctrinam. Sorores tuae cursitent, et quaerant quomodo
Christum hospitem suscipiant. Tu semel saeculi onere ((al.
honore)) projecto, sede ad pedes
0411 Domini, et dic: «Inveni eum, quem quaerebat anima mea: tenebo eum, et non dimittam» (Cant. 3. 4) : et ille respondeat:
«Una est columba mea, perfecta mea: una est matri suae, electa genitrici suae» (Ibid. 6. 8) , coelesti videlicet Jerusalem.
25.
In oratione ad Deum loquimur, etc.—Semper te cubiculi tui secreta custodiant, semper tecum sponsus ludat intrinsecus. Oras, loqueris ad Sponsum: legis,
ille tibi loquitur: et cum te somnus oppresserit, veniet post parietem, et mittet manum suam per foramen, et tanget ventrem
tuum: et expergefacta consurges, et dices: «Vulnerata caritate ego sum»: et rursus ab eo audies, «Hortus conclusus soror mea
sponsa: hortus conclusus, fons signatus» (Cant. 4. 12) . Cave ne domum exeas, et velis videre filias regionis alienae, quamvis
fratres habeas Patriarchas, et Israel parente laeteris: Dina egressa corrumpitur. Nolo te Sponsum quaerere per plateas. Nolo
te circumire angulos civitatis, dicas licet: «Surgam, et circumibo civitatem, et in foro, et in plateis quaeram quem dilexit
anima mea» (Ibid. 3. 2) ; et interroges: «Num quem dilexit anima mea, vidistis» (Ibid. 3) ? nemo tibi respondere dignabitur.
Sponsus in plateis non potest inveniri. «Arcta, et angusta via est, quae ducit ad vitam» (Matth. 7. 14) . Denique sequitur:
«Quaesivi eum, et non inveni, vocavi eum, et non respondit mihi» (Cant. 5. 6) . Atque utinam non invenisse sufficiat! Vulneraberis,
nudaberis, et gemebunda narrabis: «Invenerunt me custodes, qui circumeunt civitatem: percusserunt me, et vulneraverunt me,
tulerunt theristrum 109 meum mihi» (Ibid. v. 7) . Si autem hoc exiens patitur illa, quae dixerat: «Ego dormio, et cor meum
vigilat» (Cant. 5. 2) . Et, «fasciculus stactes fratruelis meus mihi, in medio uberum meorum commorabitur;» quid de nobis
fiet, quae adhuc adolescentulae sumus; quae sponsa intrante cum sponso, remanemus extrinsecus? Zelotypus est Jesus, non vult
ab aliis videri faciem tuam. Excuses licet, atque causeris, obducto velamine ora contexi, et quaesivi te ibi, et dixi: «Annuntia
mihi, quem dilexit anima mea: ubi pascis, ubi cubas in meridie, ne quando efficiar sicut operta super greges sodalium tuorum»
(Cant. 1. 6. juxt. LXX) : indignabitur, tumebit, et dicet: «Si non cognoveris teipsam, o pulchra inter mulieres, egredere
tu in vestigiis gregum, et pasce haedos tuos in tabernaculis pastorum.» Sis licet pulchra, et inter omnes mulieres species
tua diligatur a Sponso, nisi te cognoveris, et omni custodia servaveris cor tuum: nisi oculos juvenum fugeris, egredieris
de thalamo meo, et pasces haedos, qui statuendi ((al.
staturi)) sunt a sinistris.
26. Itaque, mi Eustochium, filia, domina, conserva, germana (aliud enim aetatis, aliud meriti, aliud religionis, hoc caritatis
est nomen) audi Isaiam loquentem: «Populus meus intra cubiculum tuum. Claude ostium tuum, abscondere pusillum aliquantulum,
donec transeat ira Domini» (Isai. 26) . Foris vagentur virgines stultae, tu intrinsecus esto cum Sponso; quia si ostium clauseris,
et secundum Evangelii praeceptum
0412A in occulto oraveris Patrem tuum, veniet, et pulsabit, et dicet: «Ecce ego sto ante januam, et pulso. Si quis mihi aperuerit,
introibo et coenabo cum eo, et ipse mecum» (Apoc. 3. 20) , et tu statim sollicita, respondebis: «Vox fratruelis mei pulsantis
((al. additur
et dicentis)): Aperi mihi soror mea, proxima mea, columba mea, perfecta mea»
0412B Voces
columba mea aberant ab Erasm. et Benedictina editione. Tum pro
Nec est, Victorius
Necesse est: contra Hieronymi mentem, atque orationis seriem.
(Cant. 5, 2) . Nec est ut dicas: «Despoliavi me tunica mea, quomodo induam illam? lavi pedes meos, quomodo inquinabo eos?»
Illico consurge, et aperi, ne te remorante, pertranseat, 110 et postea conqueraris, et dicas: «Aperui ego fratrueli meo,
fratruelis meus pertransivit.» Quid enim necesse est, ut cordis tui ostia clausa sint sponso? Pateant Christo, claudantur
diabolo, secundum illud. «Si spiritus potestatem habentis ascenderit super te, ne dimiseris locum tuum» (Eccl. 10. 4) .
0412C Victorius expunctis his
manebat in superioribus, legerat
sublimi coenaculo, quam lectionem longe praefert; nos ab exemplarium Mss. fide non discedere, satius duximus.
Daniel in coenaculo suo manebat in superioribus (neque enim manere poterat in humili) fenestras apertas ad Jerusalem habuit.
Et tu habeto apertas fenestras, sed unde lumen introeat, unde videas civitatem Domini. Ne aperias illas fenestras, de quibus
dicitur: «Intravit mors per fenestras vestras» ((al.
nostras)) (Jer. 9. 21) .
27.
Inanis gloria fugienda.—Illud quoque tibi vitandum est cautius, ne inanis gloriae ardore capiaris. «Quomodo, inquit Jesus, potestis credere, gloriam
ab hominibus accipientes» (Joan. 5) ? Vide quale malum sit, quod qui habuerit, non potest credere. Nos vero dicamus: «Quoniam
gloriatio mea tu es» (Psal. 3. 4) . Et: «Qui gloriatur, in Domino glorietur» (2. Cor. 10. 17) . Et: «Si adhuc hominibus
placerem, Christi servus non essem» (Galat. 1. 10) . Et: «Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi,
per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo.» Et illud: «In te laudabimur tota die, in Domino laudabitur anima mea»
(Psal. 33) . Cum facis eleemosynam, Deus solus videat. Cum jejunas, laeta sit facies tua. Vestis nec satis munda, nec sordida,
et nulla diversitate notabilis; ne ad te obviam praetereuntium turba consistat, et digito monstreris
0412D Eustochio unicus frater erat Toxotius, qui ne dum vivebat tum temporis, sed et multo post: soror Blesilla vidua adhuc vivens.
De his igitur non est intelligendus loqui Hieronymus, sed neque de aliis ejus cognationis, ut male nuperus quidam auctor interpretatur
de affine, et Blesilla, cum ex his quae subdit,
Cave ne, dum haec saepius facis, ipsa moriaris, pateat in genere loqui S. Doctorem, qui pietati devotos viros, et feminas coenodoxiae culpa bonorum operum merito excidisse
indicat. Sic in epistola ad Furiam,
O si videres, inquit,
sororem tuam, Eustochium videlicet, quae tamen Furiae soror non erat, nisi si spiritus. Sophronium quem infra carpit post mortem, hic forte
sub fratris nomine intelligit. Non indignum notatu in hanc rem quod olim pullis sordidis vestibus praetexebant vulgo luctum
ob consanguineorum mortem, ex quo inferius, illos quoque qui monasticam, ut ea ferebant tempora, vitam profitebantur, proprias
professionis vestes, sive pullas, aptasque non habuisse, et sordido illo habitu incedere affectarent, confratrum sive consororum
funera obtendisse
. Frater est mortuus, sororis est corpusculum deducendum: cave ne dum haec saepius facis, ipsa moriaris.
0413 Nec satis religiosa velis videri, nec plus humilis quam necesse est, ne gloriam fugiendo quaeras. Plures enim paupertatis
0413 Aliter Cisterciens
paupertatis, miseriae, atque jejunii, ut arbitror, gloriam declinantes.
, misericordiae, atque jejunii arbitros declinantes, Hoc Ipso Cupiunt placere, quod placere contemnunt: et mirum in modum
laus, dum vitatur, appetitur. Caeteris perturbationibus quibus hominis mens gaudet, aegrescit, sperat et metuit, 111 plures
invenio extraneos. Hoc vitio pauci admodum sunt qui caruerint: et ille est optimus, qui quasi in pulchro corpore, rara naevorum
sorde respergitur. Neque vero moneo, ne de divitiis glorieris, ne de generis nobilitate te jactes, ne te caeteris praeferas.
Scio humilitatem tuam: scio te ex affectu dicere: «Domine, non est exaltatum cor meum, neque elati sunt oculi mei» (Psal.
130. 1) . Novi apud te, et apud matrem tuam, superbiam, per quam diabolus cecidit, penitus locum non habere. Unde ad te super
ea scribere superfluum sit. Stultissimum quippe est docere, quod noverit ille quem doceas. Sed ne hoc ipsum tibi jactantiam
generet, quod saeculi jactantiam contempsisti; ne cogitatio tacita subrepat, ut quia in auratis vestibus placere desisti,
placere coneris in sordidis: et si quando in conventum fratrum veneris vel sororum,
0413 Non improbo quod quidam Mss. habent
humi sedeas, plures tamen
humilius sedeas, ut vitiatos praeteream. Sic paulo post negandi particulam quidam etiam editi omittunt eodem tamen sensu, si
tenues verbum ad superius
ne referas.
humilies sedeas, scabello te causeris indignam. Vocem ex industria, quasi confecta jejuniis, non tenues; et deficientis imitata
gressum, humeris innitaris alterius. Sunt quippe nonnullae exterminantes facies suas, ut appareant hominibus jejunantes: quae
statim ut aliquem viderint, ingemiscunt, demittunt supercilium, et operta facie, vix unum oculum, liberant ((Mss.
librant)) ad videndum. Vestis pulla, cingulum sacceum, et sordidis manibus pedibusque, venter solus, quia videri non potest, aestuat
cibo. His quotidie Psalmus ille canitur: «Dominus dissipabit
0413 In Gallic., et Vulg.
ossa eorum qui hominibus placent.
ossa hominum sibi placentium» (Psal. 52. 6) . Aliae virili habitu, veste mutata, erubescunt esse feminae quod natae sunt,
crinem amputant, et impudenter erigunt facies eunuchinas. Sunt quae ciliciis vestiuntur, et cucullis fabrefactis, ut ad infantiam
redeant, imitantur noctuas et bubones.
28. Sed ne tantum videar disputare de 112 feminis, viros quoque fuge, quos videris catenatos, quibus feminei contra Apostolum
crines, hircorum barba, nigrum pallium, et nudi in patientia frigoris pedes. Haec omnia argumenta sunt diaboli. Talem olim
0413 Sunt qui legant
Antonium pro
Antimo, qui certe perperam Monachum illum interpretantur, ad quem exstat Hieronymi epistola 12.
Antimum, talem nuper Sophronium Roma congemuit. Qui postquam nobilium introierunt domus, et deceperunt mulierculas oneratas
peccatis, semper discentes, et nunquam ad scientiam veritatis pervenientes, tristitiam simulant; et quasi longa jejunia, furtivis
noctium cibis protrahunt. Pudet dicere reliqua, ne videar potius
0414 invehi, quam monere. Sunt alii (de mei ordinis hominibus loquor) qui ideo Presbyteratum et Diaconatum ambiunt, ut mulieres
licentius videant. Omnis his cura de vestibus, si bene oleant, si pes, laxa pelle, non folleat. Crines calamistri vestigio
rotantur; digiti de annulis radiant: et ne plantas humidior via aspergat, vix imprimunt summa vestigia. Tales cum videris,
sponsos magis aestimato quam Clericos. Quidam in hoc omne studium vitamque posuerunt, ut matronarum nomina, domos, moresque
cognoscant. Ex quibus unum, qui hujus artis est princeps, breviter strictimque describam: quo facilius magistro cognito, discipulos
recognoscas. Cum sole festinus exurgit; salutandi ei ordo disponitur; viarum compendia requiruntur, et pene usque ad cubicula
dormientium, senex importunus ingreditur. Si pulvillum viderit, si mantile elegans, si aliquid domesticae suppellectilis,
laudat, miratur, attrectat, et se his indigere conquerens, non tam impetrat, quam extorquet: quia singulae metuunt Veredarium
urbis offendere. Huic inimica castitas, inimica jejunia: prandium nidoribus probat
0414 Difficillimum hunc Hieronymi locum, cum e Mss. libris, qui corrupte et varie exhibent, restitui satis non possit, ex ingenio
supplere, atque explicare Interpretes conati sunt. Erasmus, vel γερανοπέπτα a coquendis gruibus, vel ab instrumento quodam
farinaceo γερανοκόπτα legendum censuit. Victorius vero
et altili legit, et γέρων ὁ πέπων, quibus
senem effeminatum ac mollem delicatumque significari contendit, qui cum altilium ac saginatarum avium escas probaret,
Pipizo ipse vulgo diceretur. At Caelius Rhodiginus l. 3. antiq. lect. cap. 11. γερανόπιπασ praefert,
senex temulentus, inquit ille,
quem plebea voce pipizonem dici conjectamus, nam πιπὶζειν
sugere significat. Caelii emendationem plurimum improbat Aldovrandus Ornithol. lib. 20. cap. 5. vultque legi debere γερανουπίπος,
vipio, sive
Gruis gallus. Aliam viam ingressus est Martianaeus, quem vide ad calcem libri. Nos ut brevissimis verbis sententiam nostram explicemus,
propius accedimus Aldovrando, ac legendum putamus
et altili γερανοπίπῃ,
quae vulgo pipizo nominatur. In primis enim Mss. in hac fere lectione
geranopepa consentiunt, maxime vero vocis terminatione
Pepa, aut
pepan. Haec autem vulgi sermone facile dicta est, quasi πίππη
a πιππός,
pullus quod latina voce
pepa de more vulgaris loquelae paulo corrupte pronuntiaretur. Siquidem mihi verosimillimum est, Gruis pullum, seu rectius minorem
Gruem olim hoc vocabulo significari solitam.
Erant enim, inquit Plinius in lib. 10 cap. 49.
in mensarum honore vipiones (al.
Pipiones) sic vocant Minores Grues: et Cornelius Nepos
in pretio esse dixit; et Varro περι ἐδεσμάτων, et Plutarchus Orat. 11. de Carnium esu saginandi etiam modum tradunt, ut alios nunc
omittam. Quod addit
pipizo vulgo nominari, nos non movet, ut ex prava Vulgi loquela pro
pipio dictum putemus; nam πιπὶζων est
pipio a πιπέζω verbo; ejusque vocabuli in infima etiam latinitate usum Ducangius notat. Nunc vero sic rescribendum legendumque
locum putamus:
Prandium nidoribus probat, et Jeran Agapen nominat: aliis quae interseruntur verbis repudiatis, quae Scholiastae de suo, vocem
Jeran agapen, seu ἰεράν ἀγαπήν quid rei esset ignorantes, et altilem rati primo ad libri oram commenti sunt, deinde in textum intruserunt.
Erant Hieronymianis temporibus, quin multo etiam ante, Christiani quidam intemperantiores qui cum delicata obsonia conquirerent,
pararentque, tum hanc
agapen et sacram sive proprio nomine
jeran agapen dicere audebant; quod vehementer redarguit Clemens Alexandrin. in Paedagog. lib. 11. c. quem locum hic tantum latine dabo,
cum Graece non sit ad manus:
Carnalis inquit, vita, quam audent quidam Agapen vocare, effraenata lingua utentes. Nempe quaedam prandida nidorem, et jus redolentia,
pulchrum ac Salutare Verbi opus:
Sacram Agapen ollis nescio quibus et liquido jure dedecorantes potuque, deliciis et fumo illud
Nomen maledicto prosequentes. Falluntur existimatione ut qui Dei promissum prandiolis se posse emere expectaverint.
et altili geranopepa, quae vulgo pipizo nominatur. 113 Os barbarum et procax, et in
0415 convicia semper armatum. Quocumque te verteris, primus in facie est. Quidquid novum insonuerit, aut auctor, aut exaggerator
est famae. Equi per horarum momenta mutantur, tam nitidi, tamque feroces, ut
0415 Diomedis videlicet, de cujus equis Lucret. lib. 5.
Et Diomedis equi spirantes naribus ignem.
Thracii regis illum putes esse germanum.
29. Variis callidus hostis pugnat insidiis. Sapientior erat coluber omnibus bestiis, quas creaverat Dominus super terram.
Unde et Apostolus:
Non, inquit,
ignoramus ejus astutias. Nec Affectatae Sordes, nec exquisitae munditiae conveniunt Christiano. Si quid ignoras, si quid de Scripturis dubitas, interroga
eum, quem vita commendat, excusat aetas, fama non reprobat; qui possit dicere, «Desponsavi enim vos uni viro, virginem castam
exhibere Christo» (2. Cor. 11. 2) . Aut si non est qui possit exponere, Melius Est Aliquid nescire secure, quam cum periculo
discere. Memento, quia in medio laqueorum ambulas: et multae veteranae virgines castitatis indubitatae in ipso mortis limine
coronam perdidere de manibus. Si quae ancillulae sunt comites propositi tui, ne erigaris adversus eas, ne infleris ut domina.
Unum sponsum habere coepistis, simul psallitis, Christi simul corpus accipitis,
0415 Quidam Mss. apud Victorium,
cur mens adversa sit, alii
cur mens diversa sit.
cur menda diversa sit? Provocentur et aliae. Honor virginum sit invitatio caeterarum. Quod si aliquam senseris infirmiorem
in fide, suscipe, consolare, blandire, et pudicitiam illius fac lucrum tuum. Si qua simulat, fugiens servitutem, huic aperte
Apostolum lege: «Melius est nubere, quam uri» (1 Cor. 7. 9) . Eas autem virgines et viduas, 114 quae otiosae et curiosae
domos circumeunt matronarum, quae rubore frontis
0415 Antea erat
abstrito, quod mutavimus ex Cisterciensi, qui etiam
Parasiti diversantes in modum, fere ut priores duae editiones, habet, pro
parasitos vincunt mimorum.
attrito, parasitos vincunt mimorum, quasi quasdam pestes abjice. «Corrumpunt mores bonos confabulationes pessimae» (1. Cor.
15. 33) . Nulla illis nisi ventris cura est, et quae ventri sunt proxima. Istiusmodi hortari solent, et dicere: Mi catella,
rebus tuis utere, et vive dum vivis: et nunquid filiis tuis servas?
0415 Fortasse verius
vinulae, ut alibi.
Vinosae atque lascivae, quidvis mali insinuant, ac ferreas quoque mentes ad delicias emolliunt. «Et cum luxuriatae fuerint
in Christo, nubere volunt, habentes damnationem, quod primam fidem irritam fecerunt» (1. Tim. 5. 11. 12) . Nec tibi diserta
multum velis videri, aut
0415 Aliae Editiones
Lyrici festiva carminis, etc. et apud Gravium in
circo pro
metro.
Lyricis festiva carminibus, metro ludere. Non delumbem matronarum salivam delicata secteris, quae nunc strictis dentibus,
nunc labiis dissolutis, balbutientem linguam in dimidiata verba moderantur, rusticum putantes omne quod
0415 Immutat Victorius in
noscitur; sed retinenda prior lectio
nascitur, quae est veterum omnium exemplarium, significatque quot nativum est, seu naturale. Addendus omnino est hic locus apud Zenonem
nostrum Sermone de Evangelio sec. Lucam de duplici tentationum specie,
Anjustus animus et parum putans esse quod nascitur etc. Imo
0416 et Minucius Felix in Octavio Cap. XXXVIII. editionis Cantabrigiensis pag. 182. et seq.
Omne quod nascitur, ut inviolabile Dei munus, nullo opere corrumpitur ec. videri locum. Tum pro
Adeo, quod reposuimus, alii editi,
Inde.
nascitur. Adeo illis
0416 adulterium etiam linguae placet: «Quae enim communicatio luci ad tenebras? Qui consensus Christo cum Belial» (2. Cor. 6.
14) ? Quid facit cum Psalterio Horatius? cum Evangeliis Maro? cum Apostolo Cicero? Nonne scandalizatur frater, si te viderit
in idolio recumbentem? Et licet omnia munda mundis, et nihil rejiciendum, quod cum gratiarum actione percipitur: tamen simul
bibere non debemus calicem Christi, et calicem daemoniorum. Referam tibi meae infelicitatis historiam.
30. Cum ante annos plurimos domo, parentibus sorore, cognatis, et quod his difficilius est, consuetudine lautioris cibi, propter
coelorum me regna 115 castrassem, et
0416 Mallet Tillemontius
Antiochiam legere pro
Jerosolymam, quod nimirum, cum haec scriberet, nondum Jerosolymae fuisse Hier. videatur. Sed renuentibus Mss. atque editis libris, id
unum perquam commode intelligitur indicare, illuc quidem in animo habuisse, ut pergeret, etsi mutato consilio, Antiochiae
primum, tum in eremo substiterit.
Jerosolymam militaturus pergerem, Bibliotheca, quam mihi Romae summo studio ac labore confeceram, carere omnino non poteram.
Itaque miser ego lecturus Tullium, jejunabam. Post noctium crebras vigilias, post lacrymas, quas mihi praeteritorum recordatio
peccatorum ex imis visceribus eruebat,
0416 Tres Mss.
Plato sumebatur in munibus.
Plautus sumebatur in manus ((al.
manibus)). Si quando in memetipsum reversus, Prophetas legere coepissem, sermo horrebat incultus; et quia lumen caecis oculis non
videbam, non oculorum putabam culpam esse, sed solis. Dum ita me antiquus serpens ((al.
hostis)) illuderet, in media ferme Quadragesima medullis infusa febris, corpus invasit exhaustum: et sine ulla requie (quod dictu
quoque incredibile sit) sic infelicia membra depasta est,
0416 Cisterciens,
ut ossibus ossa vix haererent.
ut ossibus vix haererem. Interim parantur exequiae, et vitalis animae calor, toto frigescente jam corpore, in solo tantum
tepente pectusculo palpitabat: Cum subito raptus in spiritu, ad tribunal judicis pertrahor; ubi tantum luminis, et tantum
erat ex circumstantium claritate fulgoris, ut projectus in terram, sursum aspicere non auderem. Interrogatus de conditione,
Christianum me esse respondi. Et ille qui praesidebat: Mentiris, ait, Ciceronianus es, non Christianus: ubi enim thesaurus
tuus, ibi et cor tuum (Matth. 6. 21) . Illico obmutui, et inter verbera (nam caedi me jusserat) conscientiae magis igne torquebar,
illum mecum versiculum reputans: «In inferno autem quis confitebitur tibi» (Ps. 6. 6) ? Clamare tamen coepi, et ejulans dicere:
Miserere mei, Domine, miserere mei. Haec vox inter flagella resonabat. Tandem ad praesidentis genua provoluti qui astabant,
precabantur, ut veniam tribueret adolescentiae, et errori locum poenitentiae commodaret, exacturus deinde cruciatum, si Gentilium
litterarum libros aliquando legissem. Ego qui in tanto constrictus articulo, vellem etiam majora promittere, dejerare
0417A coepi, et nomen ejus obtestans, dicere, Domine, si unquam habuero codices saeculares, si legero, te negavi. In haec sacramenti
verba dimissus, revertor 116 ad superos; et mirantibus cunctis, oculos aperto tanto lacrymarum imbre perfusos, ut etiam,
incredulis fidem facerem ex dolore. Nec vero sopor ille fuerat, aut vana somnia, quibus saepe deludimur. Testis est tribunal
illud, ante quod jacui, testis judicium triste, quod timui: ita mihi nunquam contingat in talem incidere quaestionem.
0417B Sequimur Episcopi Reatini fidem, qui verbum
fateor supplevit, ut videtur e Mss., etsi e nostris nullus, et ne excusi quidem alii habeant.
Liventes fateor habuisse me scapulas, plagas sensisse post somnum, et tanto dehinc studio divina legisse, quanto non ante
mortalia legeram.
31. Avaritiae tibi quoque vitandum est malum, non ut aliena non appetas (hoc enim et publicae leges puniunt) sed quo tua,
0417C Voculam
tibi, quam Martian. post Erasm. expunxerat, ex editis aliis, et Mss. reposuimus: supra etiam pleraque hujusmodi, quae tanti non
sunt, ut Lectorem morentur, emendavimus.
quae tibi sunt aliena, non serves. «Si in alieno, inquit, fideles non fuistis, quod vestrum est, quis dabit vobis» (Luc.
16. 12) ? Aliena nobis auri argentique sunt pondera, nostra possessio spiritalis est: de qua alibi dicitur: «Redemptio animae
viri, propriae divitiae (Prov. 13) . Nemo potest duobus dominis servire: aut enim unum odiet, et alterum amabit; aut unum
patietur, et alterum contemnet. Non potestis Deo servire, et mammonae» (Matth. 6. 24) , id est «divitiis.» Nam gentili Syrorum
lingua, Mammona divitiae nuncupantur. Cogitatio Victus, spinae sunt fidei. Radix avaritiae, cura gentilium. At dicis: Puella
sum delicata, et quae manibus meis laborare non possim. Si ad senectam venero, si aegrotare coepero, quis mei miserebitur?
Audi Apostolis loquentem Jesum: «Ne cogitetis in corde vestro, quid manducetis: neque corpori vestro, quid induamini. Nonne
anima plus est quam esca, et corpus plus quam vestimentum? Respicite volatilia caeli, quoniam non serunt, neque metunt, neque
congregant in horrea, et Pater vester coelestis pascit illa» (Matth. 5. 25. 26) . Si vestis defuerit, lilia proponantur.
Si esurieris, audias beatos pauperes et esurientes. Si aliquis te afflixerit dolor, legito: «Propter hoc complaceo mihi in
infirmitatibus meis.» Et, «datus est mihi stimulus carnis meae, angelus Satanae, qui me colaphizet» (1. Cor. 12 30. 7) ,
0417D Cistercien.
Ne extollas te: laetare, etc.
extollar. Laetare in omnibus judiciis Dei. «Exultaverunt enim filiae Judae in omnibus Judiciis tuis, Domine.» Illa tibi semper
in ore vox resonet: «Nudus exivi de 117 utero matris meae, nudus redeam» (Job. 1. 21) . Et: «Nihil intulimus in hunc mundum,
neque auferre quid possumus.»
32. At nunc plerasque videas armaria vestibus stipare, tunicas mutare quotidie, et tamen tineas non posse superare. Quae religiosior
fuerit, unum exterit ((al.
exerit)) vestimentum, et plenis arcis pannos trahit.
0418A Inficiuntur membranae colore purpureo. Aurum liquescit in litteras, gemmis codices vestiuntur, et nudus ante fores earum
Christus emoritur. Cum manum egenti porrexerint, buccinant. Cum ad agapen vocaverint, praeco conducitur. Vidi nuper (nomen
taceo, ne Satyram putes) nobilissimam mulierum Romanarum in Basilica Beati Petri, semiviris antecedentibus, propria manu,
quo religiosior putaretur, singulos nummos dispertire pauperibus. Interea
0418B Idem vetus cod.
ut usui nostro perfacile est: tum
pannis obsita absque
annis voce.
((ut usu nosse perfacile est)) anus quaedam annis pannisque obsita praecucurrit, ut alterum nummum acciperet: ad quam cum
ordine pervenisset, pugnus porrigitur pro denario, et tanti criminis reus sanguis effunditur. Radix omnium malorum est avaritia,
ideoque ab Apostolo idolorum servitus appellatur. Quaere primum regnum Dei, et haec omnia apponentur tibi. Non occidet fame
animam justam Dominus. «Junior fui, et senui, et non vidi justum derelictum, neque semen ejus quaerens panem» (Ps. 36. 25)
. Elias corvis ministrantibus pascitur. Vidua Sareptana, ipsa cum filiis nocte moritura, Prophetam pascit esuriens: et mirum
in modum capsace completo, qui alendus venerat, alit. Petrus Apostolus inquit: «Argentum, et aurum non habeo, quod autem habeo,
hoc tibi do. In nomine Domini Jesu surge, et ambula» (Act. 3. 6) . At nunc multi, licet sermone taceant, opere loquuntur:
Fidem et misericordiam non habeo: quod autem habeo, argentum et aurum, hoc tibi non do. «Habentes autem victum et vestitum,
his 118 contenti sumus» (1. Tim. 6. 8) . Audi Jacob, quid sua oratione postulet: «Si fuerit Dominus meus mecum, et servaverit
me in via hac, per quam ego iter facio, et dederit mihi panem ad manducandum, et vestitum ad vestiendum» (Gen. 28. 20) .
Tantum necessaria deprecatus est: et post annos viginti dives dominus, et ditior pater, ad terram revertitur Chanaan. Infinita
de Scripturis exempla suppetunt, quae avaritiam doceant esse fugiendam.
33. Verum quia nunc ex parte de ea dicitur (et suo, si Christus annuerit volumini reservatur) quid ante
0418C Unum tantum vetus exemplar, illudque Victorio teste,
ante complures annos.
non plures annos Nitriae gestum sit, referemus. Quidam ex fratribus parcior magis quam avarior, et nesciens triginta argenteis
Dominum venditum, centum solidos, quos lino texendo acquisierat, moriens dereliquit. Initum est inter Monachos consilium (nam
in eodem loco circiter quinque millia divisis cellulis habitabant) quid facto opus esset. Alii pauperibus distribuendos esse
dicebant: alii dandos Ecclesiae: nonnulli parentibus remittendos. Macarius vero, et Pambo, et Isidorus, et caeteri, quos Patres
vocant, Sancto in eis loquente Spiritu, decreverunt infodiendos esse
0418D Antea erat
cum eodem: quod edidimus
domino suo, e Mss. deprompsimus.
cum domino suo, dicentes: «Pecunia tua tecum sit in perditionem» (Act. 8.
0419 10) . Nec hoc crudeliter quisquam putet factum: tantus cunctos per totam Aegyptum terror invasit, ut unum solidum dimisisse,
sit criminis.
34. Et quoniam Monachorum fecimus mentionem, et te scio libenter audire, quae sancta sunt, aurem paulisper accommoda. Tria
sunt in Aegypto genera Monachorum. Unum,
Coenobitae, quod illi
Sauses gentili lingua vocant, nos
in commune viventes possumus appellare. Secundum,
Anachoretae, qui soli habitant per deserta; et ab eo quod procul ab hominibus recesserint, nuncupantur. Tertium genus est,
0419 Mss.
Auses, alii
Sauches. Tum pro eo quod infra est,
Remoboth, alii
Renuoth, et
Remnoth. Horum conversationem, sub nomine Sarabaitarum, fusius describit Cassian. Coll. 18. cap. 7. Benedictus, Humbertus, Ivo aliique.
Confer etiam, si lubet, Petrum Crinitum III. 15. de honesta disciplina, aliosque. Quod autem dicit Hier.
in nostra Provincia, Palaestinam male vulgo intelligunt eruditi viri, cum Pannonia potius significetur, aut Italia; quis enim in Palaestina, ubi
apprime florebant Monachorum instituta, aut solum, aut primum hoc deterrimum genus fuisse sibi persuadeat? Sarabaitae dicti
videntur a , quod contumacem et refractarium sonat; qui malunt
Remboth vocem a Graeco ῥεμβός, quod nomen vagum hominem, atque erronem significat, detortam facile credunt. Qui vero
Rehoboth praeferunt a seu arabica voce, quae monachum notat, deducunt. Isidorus lib. 2 de Offic. Eccles. c. 15.
Aegyptiorum lingua Sarabaitae, sive Renuitae nuncupantur, nimirum idem sonat ac
Renuit; sed non tamen Latina est altera nominis etymologia tametsi pro Latina habuerit etiam Odo Cluniacensis Collat. 3. «Nos miseri,
non sumus Monachi, ut falso nominamur, sed Sarabaitae, id est Renuitae, qui jugum Regularis disciplinae renuimus» Probant
vero ista olim lectum
Renuoth, unde Renuitae; licet alii ex
Rehoboth, Rehivitae facili mutatione apud Latinos scribit velint, quo manifestius utraque appellatio ex Aegyptiaco sermone constet .
quod
Remoboth dicunt, deterrimum 119 ((al.
teterrimum)) atque neglectum, et quod in nostra provincia aut solum, aut primum est. Hi bini vel terni, nec multo plures simul habitant,
suo arbitratu ac ditione viventes: et de eo quod laboraverint, in medium partes conferunt, ut habeant alimenta communia. Habitant
autem quam plurimum in urbibus et castellis: et quasi ars sit sancta, non vita, quidquid vendiderint, majoris est pretii.
Inter hos saepe sunt jurgia: quia suo viventes cibo, non patiuntur se alicui esse subjectos. Revera solent certare jejuniis;
et rem secreti, victoriae faciunt. Apud hos affectata sunt omnia; laxae manicae, caligae follicantes, vestis crassior ((Mss.
grossior)), crebra suspiria; visitatio Virginum, detractio Clericorum: et si quando dies festus venerit, saturantur ad vomitum.
35.
Coenobitae.—His igitur quasi quibusdam pestibus exterminatis, veniamus ad eos qui plures sunt, et in commune habitant, id est, quos vocari
Coenobitas diximus. Prima apud eos confoederatio est, obedire majoribus, et quidquid jusserint, facere. Divisi sunt per decurias atque
centurias, ita ut novem hominibus decimus praesit. Et rursus decem praepositos sub se centesimus habeat. Manent separati
0419 Erit cui magis arrideat Victorii lectio,
sed junctis cellulis, pro
sejunctis; sed et paulo supra
divisis cellulis dixit.
sejunctis cellulis. Usque ad horam nonam, ut institutum est, nemo pergit ad alium, exceptis his Decanis, quos diximus, ut
si cogitationibus forte quis
0420A fluctuat, illius consoletur alloquiis. Post horam nonam in commune concurritur, Psalmi resonant, Scripturae recitantur ex
more. Et completis orationibus, cunctisque residentibus, medius, quem Patrem vocant, incipit disputare. Quo loquente, tantum
silentium fit, ut nemo alium respicere, nemo audeat excreare. Dicentis laus in fletu est audientium. Tacite ((Leg.
Tacitae)) volvuntur per ora lacrymae, et ne in singultus quidem erumpit dolor. Cum vero de regno Christi, et de futura beatitudine,
et de gloria coeperit annuntiare ventura, videas cunctos moderato suspirio, et oculis ad coelum levatis, intra se dicere:
«Quis dabit mihi pennas sicut columbae, et volabo, et requiescam» (Ps. 54. 7) ? Post haec concilium solvitur, et unaquaeque
decuria cum suo parente pergit ad mensas, 120 quibus per singulas hebdomadas vicissim ministrant. Nullus in cibo strepitus
est; nemo comedens loquitur. Vivitur pane, legumini bus et oleribus, quae sale
0420B Plerique Mss.
sale et oleo condiuntur. Mox ex iisdem et Rom. Editione leg.
quibus cum parvulis, etc. pro quo antea erat
et parvulis.
solo condiuntur. Vinum tantum senes accipiunt, quibus cum parvulis saepe fit prandium, ut aliorum fessa sustentetur aetas,
aliorum non frangatur incipiens. Dehinc consurgunt pariter, et hymno dicto, ad praesepia redeunt: ibi usque ad vesperam cum
suis unusquisque loquitur, et dicit: Vidistis illum et illum? quanta in ipso sit gratia? quantum silentium? quam moderatus
incessus? Si infirmum viderint, consolantur: si in Dei amore ferventem, cohortantur ad studium. Et quia nocte extra orationes
publicas in suo cubili ((Aliquot Mss.
cubiculo)) unusquisque vigilat, circumeunt cellulas singulorum; et aure apposita, quid faciant, diligenter explorant. Quem tardiorem
deprehenderint, non increpant: sed dissimulato quod norunt, eum saepius visitant: et prius incipientes, provocant magis orare
quam cogunt. Opus diei statum est: quod Decano redditum, fertur ad Oeconomum, qui et ipse per singulos menses Patri omnium
cum magno tremore reddit rationem. A quo etiam cibi cum facti fuerint, praegustantur: et quia non licet dicere cuiquam: Tunicam
et sagum textaque juncis strata non habeo, ille ita universa moderatur,
0420C Peccant omnes ante Martianaeum editi, qui legunt
nemo quid postulet, habeat, vel
nemo non habeat, quae frequentior etiam in Mss. est lectio. Verbum
dehabere, etsi barbarum pro
minus habere, olim usurpatum docent exempla non pauca.
ut nemo quid postulet, nemo dehabeat. Si quis vero coeperit aegrotare, transfertur ad exedram latiorem, et tanto senum ministerio
confovetur, ut nec delicias urbium, nec matris quaerat affectum. Dominicis diebus orationi tantum et lectionibus vacant: quod
quidem et omni tempore completis opusculis faciunt. Quotidie aliquid de Scripturis discitur. Jejunium totius anni aequale
est, excepta Quadragesima, in qua sola conceditur districtius vivere
0420D Reatinus Interpres
A Pascha ad Pentecosten, quam aliquot manuscriptorum ope lectionem tuetur.
. A Pentecoste coenae mutantur in prandia: quo et traditioni Ecclesiasticae satisfiat,
0421 et ventrem cibo non onerent duplicato. Tales Philo Platonici sermonis imitator: tales Josephus, Graecus Livius, in secunda
Judaicae captivitatis historia
0421 Vitiose Mss. quidam atque editi vetustiores
esse nos debere refert, quemadmodum olim etiam legerat Abaelardus lib. 2. Theolog. Christianae. Porro de Essenis scripsit Philo. in lib. ὅτι πᾶς
σπουδαῖος ἐλεύθερος; Josephi autem locus, quem Hier. innuit, est lib. 2. de Bello Judaico cap. 8.
Essenos refert.
36. Verum quia nunc de Virginibus scribens, 121 pene superfluum de Monachis disputavi, ad tertium genus veniam, quos Anachoretas
vocant; qui et de Coenobiis exeuntes, excepto pane et sale, ad deserta nihil perferunt amplius. Hujus vitae auctor Paulus,
illustrator Antonius: et ut ad superiora conscendam, princeps Joannes Baptista fuit. Talem vero virum Jeremias quoque Propheta
describit, dicens: «Bonum est viro cum portaverit jugum ab adolescentia sua. Sedebit solitarius, et tacebit, quoniam sustulit
super se jugum, et dabit percutienti se maxillam: saturabitur opprobriis, quia non in sempiternum abjiciet Dominus» (Thren.
27. et seqq.) . Horum laborem et conversationen in carne non carnis, alio tempore, si volueris, explicabo. Nunc ad propositum
redeam, quia de avaritia disserens, ad Monachos veneram. Quorum tibi exempla proponens, non dico aurum atque argentum, et
caeteras opes, sed ipsam terram et coelum despiciens, et Christo copulata cantabis: «Pars mea Dominus.»
37. Post haec quanquam Apostolus orare nos semper jubeat, Et Sanctis etiam ipse sit somnus oratio, sic tamen divisas orandi
horas debemus habere, ut si forte aliquo fuerimus opere detenti, ipsum nos ad officium tempus admoneat. Horam tertiam, sextam,
nonam, diluculum quoque et vesperam, nemo est qui nesciat. Nec cibi sumantur, nisi oratione praemissa: nec recedatur a mensa,
nisi referatur Creatori gratia. Noctibus bis terque surgendum, revolvenda quae de Scripturis memoriter retinemus. Egredientes
de hospitio, armet oratio: regredientibus de platea, oratio occurrat antequam sessio: nec prius corpusculum requiescat, quam
anima pascatur. Ad omnem actum, ad omnem incessum manus pingat Domini crucem. Nulli detrahas, nec adversus filium matris tuae
ponas scandalum. Tu quae ((Ms.
quis)) es, ut alienum servum judices? «Suo Domino stat, aut cadit. Stabit autem: potens est enim Dominus statuere illum» (Rom.
14. 4) . Nec si biduo triduoque jejunaveris, putes te non jejunantibus esse meliorem. Tu jejunas, et irasceris: ille comedit,
et
0421 Martian.
et forte blanditur, repugnantibus Mss. atque editis castigatioribus.
fronte blanditur. Tu vexationem mentis et ventris esuriem rixando digeris ((al.
detegis)): ille moderatius alitur, et Deo gratias agit. Unde quotidie clamat Isaias: «Non tale jejunium elegi, dicit Dominus» (Isai.
58. 5) . Et iterum: 122 «In diebus jejuniorum vestrorum inveniuntur voluntates vestrae, et omnes qui sub vestra potestate
sunt, stimulatis. In judiciis et litibus jejunatis, et percutitis pugnis humilem» (Ibid. v. 3) . Ut quid mihi jejunatis?
0422 Quale illud potest esse jejunium, cujus iram non dicam nox occupat, sed luna integram derelinquit? Te ipsam considerans,
Noli In Alterius ruina, sed in tuo opere gloriari.
38.
Exempla malorum. Meliorum exempla sectanda.—Nec illarum tibi exempla proponas, quae carnis curam facientes, possessionum reditus, et quotidianas domus impensas supputant.
Neque enim undecim Apostoli Judae proditione sunt fracti: nec
0422 Victorius maluit
Phyleto. Sed cum uterque et
Phygellus, et
Philetus in altera Pauli ad Timotheum epistola a fide excidisse referantur, lectionem quae jamdiu obtinuit, et manuscriptorum est,
immutare, non placuit.
Phygelo, et Alexandro facientibus naufragium, caeteri a cursu fidei substiterunt. Nec dicas, illa et illa suis rebus fruitur;
honoratur ab hominibus; fratres ad eam conveniunt et sorores. Nunquid ideo virgo esse desiit? Primo dubium est, an virgo sit
talis. «Non enim quomodo videt homo, videt Deus. Homo videt in facie, Deus autem videt in corde» (1. Reg. 16) . Dehinc etiam
si corpore virgo est, spiritu virgo sit, nescio. Apostolus autem ita virginem definivit:
Ut sit sancta corpore et spiritu (1. Cor. 7. 34) . Ad extremum habeat sibi gloriam suam. Vincat Pauli sententiam, deliciis fruatur et vivat. Nos meliorum
exempla sectemur. Propone tibi beatam Mariam, quae tantae exstitit puritatis, ut Mater Domini esse mereretur. Ad quam cum
Angelus Gabriel in viri specie descendisset, dicens:
Ave gratia plena, Dominus tecum (Luc. 1. 28) , consternata et perterrita, respondere non potuit. Nunquam enim a viro fuerat salutata. Denique nuntium discit
et loquitur. Et quae hominem formidabat, cum Angelo fabulatur intrepida. Potes et tu esse Mater Domini. Accipe tibi tomum
magnum, novum, et scribe in eo stilo hominis:
velociter spolia detrahe: et postquam accesseris ad Prophetissam, et conceperis in utero, et pepereris filium, dic
0422 Mss. non pauci addunt
in corde tuo. Paulo infra
ille, quem sic e Mss. emendavimus post Victorium, pro quo Martian. et Erasm.
illum, quem, etc.
. «A timore tuo, Domine, concepimus, et doluimus, et peperimus spiritum salvationis tuae, quem fecimus super terram» (Isa.
26) . Tunc et filius tuus tibi respondebit, et dicet:
Ecce mater mea, et fratres mei (Marc. 3. 34) . Et mirum in modum ille, quem in
latitudine pectoris tui paulo ante descripseras, quem in novitate cordis stilo rignaveras; postquam spolia ex hostibus receperit, postquam
denudaverit principatuset 123 potestates, et affixerit eas cruci, conceptus adolescit, et major effectus sponsam te incipit
habere de matre. Grandis Labor, sed grande praemium, esse quod Martyres, esse quod Apostoli, esse quod Christus est. Quae
quidem universa tunc prosunt, cum in Ecclesia fiunt: cum in una domo Pascha celebramus; si Arcam ingredimur cum Noe; si pereunte
Jericho, Rahab meretrix justificata nos continet. Caeterum virgines, quales apud diversas haereses, et quares apud impurissimum
Manichaeum esse dicuntur, scorta sunt existimandae, non virgines. Si enim corporis earum auctor est diabolus, quomodo possunt
honorare plasmationem hostis sui?
0423 Sed quia sciunt virginale vocabulum gloriosum, sub ovium pellibus lupos tegunt. Christum mentitur Antichristus; et turpitudinem
vitae falso nominis honore convestiunt. Gaude soror, gaude filia, gande mi virgo: quia quod aliae simulant, tu vere esse coepisti.
39. Haec omnia quae digessimus, dura videbuntur ei, quae non amat Christum. Qui autem omnem saeculi pompam pro purgamento
habuerit; et vana duxerit universa sub sole, ut Christum lucrifaciat; qui commortuus est Domino suo, et consurrexit, et crucifixit
carnem cum vitiis et concupiscentiis, libere proclamabit: «Quis nos separabit a caritate Dei ((al.
Christi))? an tribulatio? an angustia? an persecutio? an fames? an nuditas? an periculum? an gladius?» Et iterum: «Certus sum, quia
neque mors, neque vita, neque Angelus, neque Principatus, neque Potestates, neque instantia, neque futura, neque fortitudo,
neque excelsum, neque profundum, neque alia creatura poterit nos separare a caritate Dei, quae est in Christo Jesu Domino
nostro» (Rom. 8. 35. et seqq.) . Dei Filius pro nostra salute, hominis factus est filius
0423 Benedictinus editor
Decem. Vulgati alii omnes, nostrique Mss. codices, ut edidimus,
novem: quanquam alibi non ignoramus decem recenseri non abs Hieronymo tantum, sed ab aliis etiam antiquis scriptoribus menses, quibus
infantes in utero gestari solent. Auctorum supra viginti testimonia in hanc sententiam indicat Baluzius in notis ad Cypriani
Epistolam ad Fortunatum; nos multo plura eorum afferre possemus, qui non nisi novem enumerant.
. Novem mensibus in utero ut nascatur exspectat, fastidia sustinet, cruentus egreditur, pannis involvitur, blanditiis delinitur
((al.
deridetur)): et ille pugillo mundum includens, praesepis continetur angustiis. Taceo quod usque ad triginta annos ignobilis, parentum
paupertate contentus est: verberatur, et tacet: crucifigitur, et pro crucifigentibus deprecatur. «Quid igitur retribuam Domino
pro omnibus quae retribuit mihi? Calicem salutaris accipiam, et nomen Domini invocabo. 124 Pretiosa est in conspectu Domini,
mors Sanctorum ejus» (Psal. 115. 4. 5. 6) . Haec est sola Digna Retributio, cum sanguis sanguine compensatur; et redempti
cruore Christi, pro redemptore libenter occumbimus. Quis sanctorum sine certamine coronatus est? Abel justus occiditur; Abraham
uxorem periclitatur amittere. Et ne in immensum volumen extendam, quaere et invenies singulos adversa perpessos. Solus in
deliciis Salomon fuit, et forsitan ideo corruit. «Quem enim diligit Dominus, corripit ((al.
flagellat)). Castigat autem omnem filium quem recipit» (Prov. 3. 12) . Nonne melius est brevi tempore dimicare
0423 Cistorciens,
dimicare, ferire, vallum armis circumdare, lacessere, etc.
, ferre vallum, arma sumere, lassescere sub lorica, et postea gaudere victorem, quam impatientia unius horae servire perpetuo?
40. Nihil amantibus Durum Est, nullus difficilis cupienti labor est. Respice quanta Jacob pro Rachel pacta uxore sustinuit.
«Et servivit, inquit Scriptura, Jacob pro Rachel annis septem. Et erant in conspectu ejus quasi dies pauci, quia amabat illam»
(Genes. 29.
0424 20) . Unde et ipse postea
0424 Idem Ms.
postea memor ait. In die, etc. Et paulo infra recitatis Pauli verbis
spes autem non confundit, addit,
quoniam caritas Dei diffusa est in cordibus nostris, quae etiam vetustiores editi habent.
memorat:
In die urebar aestu, et gelu nocte (Gen. 31. 40) . Amemus et nos Christum, ejusque semper quaeramus amplexus, et facile videbitur omne difficile; brevia putabimus
universa quae longa sunt; et jaculo illius vulnerati, per horarum momenta dicemus: «Heu me, quia peregrinatio mea prolongata
est a me. (Ps. 119. 2) . Non sunt enim condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis
(Rom. 8. 18) . Quia tribulatio patientiam operatur, patientia autem probationem, probatio autem spem, spes autem non confundit»
(Ibid. 5. 3. 4) . Quando tibi grave videtur esse quod sustines, Pauli secundam Epistolam ad Corinthios lege: «In laboribus
plurimum; in carceribus abundantius; in plagis supra modum; in mortibus frequenter. A Judaeis quinquies quadragenas una minus
accepi: ter virgis caesus sum: semel lapidatus sum: ter naufragium feci: nocte et die in profundo maris fui. In itineribus
saepius, periculis fluminum, periculis latronum, periculis ex genere, periculis ex gentibus, periculis in civitate, periculis
in deserto, periculis in mari, periculis in falsis fratribus: in laboribus, in miseriis, in vigiliis multis, in fame et siti,
in jejuniis plurimis, in frigore et nuditate» (2. Cor. 11) . Quis nostrum saltem 125 minimam portionem de catalogo harum
sibi potest vindicare virtutum? Ob quae ille postea confidenter aiebat: «Cursum consummavi, fidem servavi. Superest mihi corona
justitiae, quam retribuet mihi in illa die Dominus justus judex» (2. Tim. 4. 7. 8) . Si cibus insulsior fuerit, contristamur:
et putamus Deo nos aliquod praestare beneficium
0424 Iterum Cisterc. exemplar
cum aqua bibimus.
, cum aquatius vinum bibimus. Calix frangitur, mensa subvertitur; verbera resonant, et aqua tepidior sanguine vindicatur.
«Regnum coelorum vim patitur, et violenti rapiunt illud» (Matth. 11. 12) . Nisi vim feceris, coelorum regna non
0424 Verius puto Gravius legit
rapies.
capies. Nisi pulsaveris importune, panem non accipies Sacramenti. An Non Tibi Videtur Violentia, cum caro cupit esse quod
Deus est: et illuc unde Angeli corruerunt, Angelos judicatura conscendit?
41.
Merces Virginum et pudicitiae.—Egredere quaeso paulisper de carcere, et praesentis laboris ante oculos tuos tibi pinge mercedem, quam nec oculus vidit,
nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit. Qualis erit illa dies, cum tibi Maria Mater Domini choris occurret comitata
Virgineis? cum post Rubrum mare, submerso cum suo exercitu Pharaone, tympanum tenens
0424 Desunt ista in Victoriana Edition.
Maria soror Aaron in sua manu ut ad Matrem Domini istud etiam comma referatur.
Maria soror Aaron in sua manu, praecinet responsuris: «Cantemus Domino, gloriose enim honorificatus est: equum et ascensorem
projecit in mare» (Exod. 15. 1) . Tunc Thecla in tuos laeta volabit amplexus. Tunc et
0425A ipse sponsus occurret, et dicet: «Surge, veni proxima mea, speciosa mea, columba mea, quia ecce hyems transivit, pluvia
abiit sibi» (Cant. 1. 10. 11) . Tunc et Angeli mirabuntur, et dicent: «Quae est ista prospiciens ((al.
proficiscens)) quasi diluculum, speciosa ut luna, electa ut sol» (Ibid. 6. 9) ? Videbunt te filiae, et laudabunt reginae, et concubinae
praedicabunt. Hinc et alius castitatis chorus occurret: Sara cum nuptis veniet: filia Phanuelis Anna cum viduis. Erunt in
diversis gregibus carnis et spiritus matres tuae. Laetabitur illa, quod genuit: exultabitur ista, quod docuit. Tunc vere super
asinam Dominus ascendet, et coelestem ingreditur Jerusalem. Tunc parvuli, de quibus in Isaia Salvator effatur: «Ecce ego,
et pueri mei, quos mihi dedit Deus» (Isai. 8. 18) , palmas victoriae sublevantes, consono ore cantabunt: «Osanna in excelsis:
Benedictus qui venit in nomine Domini, osanna in excelsis» (Joan. 12. 13) . Tunc centum 126 quadraginta quatuor millia
in conspectu throni et seniorum tenebunt citharas, et cantabunt Canticum novum. Et nemo poterit dicere Canticum illud, nisi
numerus definitus. «Hi sunt qui cum mulieribus se non coinquinaverunt: Virgines enim permanserunt. Hi sunt qui sequuntur agnum
quocumque vadit» (Apoc. 14. 4) . Quotiescumque te vana saeculi delectaverit ambitio: quoties in mundo aliquid videris gloriosum,
ad paradisum mente transgredere: esse incipe quod futura es, et audies a sponso tuo:
0425B Romana hujus epistolae edit.
sicut singnaculum pro
umbraculum, sicque Vulgata pariter et LXX.
«Pone me sicut umbraculum in corde tuo; sicut signaculum in brachio tuo» (Cant. 8. 6) , et corpore pariter ac mente munita
clamabis, et dices: «Aquae multae non potuerunt extinguere caritatem, et flumina non operient eam» (Ibid. v. 7) .