542 Ad Palaestinos.
Dominis dilectissimis fratribus et coepiscopis
0759 Caesariae Palaestinae Episcopus et jam inde a Nicaeno Concilio totius Palaestinae metropolita, atque adeo Joanni Jerosolymorum
praepositus ad haec usque tempora, nam aliter tulerunt sequiora. Vid. Synodi Diospolitanae fragmentum apud Augustinum lib.
1. cap. 5. contra Julianum; est enim hic idem Eulogius, qui Pelagium in judicium accersivit.
Eulogio,
0759 Jerosolymorum Episcopus longe notissimus in hac ipsa Origeniana causa, et praecipue Hieronymi contra eum scriptis.
Joanni,
0759 Aliter
Zebinnus, et
Zebenus scribitur; tum apud S. Augustinum libro citato contra Julianum cap. 5. num. 19.
Zoboenus, et in Vaticanus ejus operis Mss.
Zoboemius. Erat Eleutheropolis Episcopus, cui tradit Sozomenus veneranda sanctorum Prophetarum Abacuc, et Michaeae lipsana divinitus
revelata.
Zebiano, Auxentio,
0759 Liddensem, sive Diospolitanum Episcopum fuisse, ex ejus Epistola, sive responso, quod infra adnectimus huic ipsi Synodicae,
semel ac primum intelligimus.
Dionysio, Gennadio, Zenoni, Theudosio,
0759 Sic equidem ex semesis Ms. litteris nomen expressimus: at non immerito suspicamur
Eleutherium substitui debere pro
Dicterio isto, aut
Decterio, quod nomen facile
0760 corruperit Latinus amanuensis. Erat enim Eleutherius per id temporis Jerichuntinus Episcopus, cujus in Luciani Presbyteri
epistola de revelatione S. Stephani martyris mentio est.
Dicterio,
0760 Videtur Gazensis ille clarissimus, qui
Marnam templo lugere inclusum, ut Hieronymi verbis utamur, coegit. Duos tamen Porphyrios Episcopos, qui simul Palaestinae Synodo interfuerunt, memorat Augustinus
lib. citato contra Julianum; nec satis proinde constat, quinam e duobus iste dicendus sit.
Porphyrio,
0760
Saturnino,
0760 Archetypi scripturam expressimus; sed fortasse
Alano, sive aliud huic simile nomen Episcopi, scribendum est.
Alani, Paulo,
0760 Idem forte, qui
Ammonianus apud S. Augustinum lib. contra Julianum appellatur; nam et Ms. Vaticani ejus operis
Ammonium vocant.
Ammonio, Heliano, alteri Paulo, Eusebio, et omnibus, qui in Aeliae
0760 Encaeniorum, sive Dedicationis Jerosolymitani templi dies primus erat XIV. Septembris, quod a Nicephoro lib. 8. Histor.
cap. 10. proditum est.
Encaeniis congregati sunt, Catholicis Episcopis Theophilus in Domino salutem.
Dicit ad Cyprios.
Dominis dilectissimis, et fratribus, et coepiscopis
0760 Salaminae Cypri Episcopus sanctitate et scriptis etiam contra Origenis errores, nulli non cognitus. Caetera nomina tantum
ad rectam scripturam subinde reducta sunt, neque enim quas etiam obtinerent Ecclesias, indicare aeque fuit expeditum.
Epiphanio, Marciano, Agapeto, Boethio, Helpidio, Eutasio, Norbano, Macedonio, Aristoni, Zenoni, Asiatico, Heraclidi, alteri
Zenoni, Kiriaco, Aphrodito, Theophilus in Domino salutem.
543 1. Arbitror quod ante nostras litteras velox ad vos fama pertulerit, quosdam in monasteriis Nitriae
0760 Antiquarius ad libri oram
Origenis libros, vel scripta. Nempe cum in apographo pridem esset cum praepositione
in haeresim, quod librarii est mendum, ille explicare conatus est, ac si diceret,
in haeresim adstruendam. Porro qui Nitriam montem incolebant, Monachos, quique etiam ex Sceti regiuncula Scetini dicti sunt, primos Origenismi veneno
fuisse imbutos notum ex Niceta Thesaur. Orthodox. fidei I. 4. Haeres. 31. e quibus praecipuos Dioscorum, Ammonium, Eusebium,
Euthymium, germanos fratres, heic sub quorumdam nomine a Theophilo innui, non dubium est.
Origenis haeresim serere, et Monachorum purissimum coetum potione turbida propinare. Quamobrem compulsi sumus ad ipsa loca
0760 Iterum marginali antiqua nota additur,
transire vel pergere. Sed forte
compulimus legendum est pro
compulsi sumus, aut certe illud
pertimescentes loco movendum est, ac voci
monasteriis postponendum, quo sensus perspicuus sit.
pertimescentes Sanctorum precibus, et maxime Patrum et Presbyterorum, qui prae sunt monasteriis, ne dum nos ire cessamus,
ii, qui prurientibus blandiuntur auribus, simplicium corda perverterent.
0760 Haud aliter Hieronymus ipse contra Helvidium non longe a fine:
Nobilis es factus in scelere. Et contra Ruffin. Apolog. l. c. 1.
ignotus prius temeritate factus es nobilis.
Quorum nobilitas in scelere est, et tam rabidus furor ad omne facinus, quod imperitia superbiaque suggesserit, ut praecipites
ruant, nec intelligant mensuram suam, sed apud semetipsos sapientes, qui fons erroris est, maximos
0760 Malim
putent se. Sed hujusmodi paragrammata, quae scribarum vitio irrepsisse non dubium est, sicubi religiose a nobis repraesentatur, ipse
per se Lector nullo negotio emendabit.
putantes se quod non sunt. Denique in tantam
0761 prorumpentes dementiam ((Mss.
tanta dementia)), ut
0761 Hujusmodi furoris exempla passim occurrunt in Donatistarum historia. De Origenistis vero praeter istud Theophili testimonium,
unus, quod sciamus tradit Guido Perpinianus Carmelita saeculi decimi quarti ineuntis scriptor
Summa de Haeresibus, in Origeniana, ubi haec ipsa recitat verba, quod
propria ferro membra truncarent, ut humiles haberentur, et religiosi. Videtur quidem ille joculari quodam errore ex aliis Theophili verbis rem expressisse, quibus nempe in epistola ad Epiphanium
heic 90. Origenis colubros se evangelico ense truncasse jactat. Fortasse tamen, ut ea ferebant tempora, luculentissimum testimonium
leviter ille attigit, ut ex ingenio liberius exaggeraret. Caeterum probe notam hanc illi fuisse Synodicam, tum modo recitata
verba facile persuadent, tum etiam quod subsequentem Palaestinorum Antistitum responsionem, ut infra ostendemus, aliquot locis
exscripsit. Hoc autem qualecumque est momentum, ad hujus epistolae germanitatem, atque historiam constabiliendam velim accedat.
in se verterent manus, et propria ferro membra truncarent; putantes stultae cogitationis arbitrio, hinc religiosos et humiles
se probari, si mutilata fronte, et sectis auribus incederent. E quibus et unus linguae partem
0761 Lege
mordicus, quod est
dentibus amputavit. Heic vero proprie Ammonium suggillat, qui ne Episcopus fieret, aurem truncavit sibi, et cum nihilominus pro Episcopo invitus
postularetur, linguam sibi dentibus amputaturum fore, minatus est.
medicus amputavit, ut ignorantibus quoque ostenderet, quam timide Dei jura servaret ((Mss.
servarent et monstrarent)) eloquii, 544 quanto furore pectoris aestuaret. Quos quia reperi cum quibusdam peregrinis, qui in Aegypto parumper habitant,
ad
0761 Ii vero Constantinopolim contendebant, et secum quos habebant peregrinos socios, quinquaginta Palladius numerat. In superiori
quoque epistola ad Epiphanium, quae huic eidem Synodicae juncta est,
Didici, inquit,
quod calumniatores verae fidei Ammonius, Eusebius, et Euthymius novo pro haeresi
furore bacchantes, Constantinopolim navigarint, ut et novos, si quos valuerint, decipiant, et veteribus suae impietalis sociis
conjungantur.
Tradunt autem Palladius, ac Sozomenus illuc profectos Origenistas, postquam eodem missos a Theophilo legatos accepissent,
quod Baronius negat ad an. 400. cap. 61. fretus Chrysostomi integritate, qui eos nunquam peregrina communione excepisset,
si Theophilenses legati Synodi Alexandrinae litteras istas ad se prius detulissent. Qua in re nihil pro certo videtur posse
constitui: nisi malis Baronii opinionem veterum auctoritate praeponderari; certe cum haec Theophilus scriberet, quo haeretici
tenderent, ignorabat. Mox pro
habitant, facile rescribendum est
habitaverant.
vestram provinciam transmigrasse, et homines pauperes, gratia et pecuniis inescatos, qui debuerant manu et labore victum
quaerere, ut impleatur in eis quod scriptum est, «In circuitu impii
0761 Vitiose erat in apographo
ambulabant, quod emendare non dubitavimus ex Graeco περιπατήσουσι, quod est veterum Interpretum, et Chrysostomus notat, imo ipse etiam
Hieronymus latine vertit. Tum alteram
et particulam, quae sensum turbabat, expunximus.
ambulabunt» (Ps. 11. 19) , velle in similitudinem Judaeorum prius igne consumi, quam Origenis videre scripta damnari: quodammodo
proclamantes, «Posuimus mendacium spem nostram, et mendacio protegamur» (Isai. 28. 19. juxta LXX) : ne forte et in illis
partibus plebis ((Ms.
plebs)) et Monachorum turbent animos, et qui debuerant pro scelere correpti agere poenitentiam,
0761 In Ms. erat
utantur saepe obvio lapsu, pro
nitantur.
nitantur contra nos, et mendaciorum cuniculis subvertant veritatem; justissimum duxi scribere Sanctitati vestrae, et brevitor
nuntiare, quod e vicino Episcopis congregatis, qui prope implerent numerum Synodi
0761 Ex Ms. notis haud facile constituitur
proprie ne sit legendum, an
prope. Utcumque sit, anteactis pleniorem
0762 fuisse hanc Synodum notat, et quae proprie numerum Episcoporum impleret; nam, quod Sulpitius Severus narrat Dialog. l. num.
3. «Alexandriae foeda inter Episcopos, atque Monachos certamina gerebantur, ex ea occasione, quia congregati in unum Saepius
Sacerdotes, Frequentibus decrevisse Synodis videbantur, ne quis Origenis libros legeret, aut haberet.» E contra hanc unam,
proprie Synodum, memorat Prosper in Chronico Imperiali ad annum Honorii septimum, post Theodosium Magnum imperantis. «Contentio
ex Doctrina Origenis Synodum apud Alexandriam movit, cujus exstitit sententia, ut extra ecclesiam fieret, quicumque supradicti
viri opera probavisset.» Paulo post
perrexerim maluimus in textu pro eo quod in Ms. videtur esse
perrexerint.
perrexerim
0762 Nitriam: et coram multis Patribus, qui de tota pene Aegypto convolaverunt, lecti sunt libri Origenis, in quibus impio labore
sudavit et consensu omnium condemnati.
2.
Errores Origenis. Nam cum legeretur volumen περὶ Ἀρχῶν, quem nos
de Principiis possumus 545 dicere, in quibus scriptum est quod
0762 Praecipua isthaec Origenianae haereseos blasphemia depravatissime in Ambrosiano archetypo sic legitur,
quod Filius nobis comparatus est S. Veritate, pati conlatus mendacium. Emendavimus ex Hieron. epist. ad Avitum cap. 1. ubi illud impugnat dictum ab Origene «Filium quantum ad Patrem, non esse
veritatem, quantum ad nos, esse imaginariam veritatem. Planissime vero ex Augustino de Haeres. ad Quodvultdeum Haeres. 43.
«Dicit praeterea Origenes, quod Filius Dei sanctis hominibus comparatus, sit veritas, Patri conlatus, mendacium.» Paria sunt,
quae ex Palaestinorum Antistitum sequenti epistola (quod et supra innuimus, estque imprimis adnotandum) in summa de Haeresibus
exscribit contra Origenistas Guido Perpinianus: «Quod Filius nobis comparatus, sit veritas, Patri conlatus, mendacium; et
quod est Petrus et Paulus ad Salvatorem, hoc est Unigenitus Filius, et Deus Verbum comparatus Patri,» Haec porro Origenes
περὶ ἀρχῶν lib. 1. c. 2. dixerit, quae Ruffinus artificiosa interpretatione ita obduxit: «Imago ergo est invisibilis Dei Patris
Salvator noster, quantum ad ipsum quidem Patrem, veritas, quantum autem ad nes, quibus revelat Patrem, imago est, per quam
cognoscimus Patrem.» Est autem e re nostra, quae heic subinde notantur Origenis placita, ex Theophilo iterum, Hieronymo, aliisque
ejus causae scriptoribus expendere, quo et clarius enucleentur, et de monimenti hujus sinceritate, facta locorum comparatione,
certissime constet. Interim nec omittendum, istud in archetypi albo lemma notari.
In quibus dictis vel praedicationibus Origenis haeresis condemnatur.
Filius nobis comparatus, sit veritas, Patri conlatus, mendacium: Et rursum, Quantum differt Paulus et Petrus a Salvatore,
tanto Salvator minor est Patre: Et iterum, Christi regnum finietur aliquando,
0762 Compendiaria scriptione erat in Ms.
abls, ex qua
Diabolus omnino excudendum est. Saepe autem Hieronymus, Theophilus, Epiphanius hunc de Diaboli resipiscentia errorem Origeni exprobrant;
quod adductis testimoniis explicare non oportet. Item quod finiendum Christi regnum post rerum omnium ἀποκάταστασιν senserit,
passim illi crimini dant iidem Patres, et Augustinus contra Priscillianistas, et Justinianas epist. ad quintam Synodum quam
Cedrenus refert, ut alios omittamus. Nam, quod doctiss. Huetius monet, in iis qui nunc exstant Origenis libris, nullus suppetit
locus, unde tam dirae criminationi fides accedat.
et Diabolus cunctis peccatorum sordibus liberatus, aequo honore decorabitur, et cum Christo subjicietur: Et in alio libro,
qui
0762 Mendose erat in archetypo uno verbo
decoratione, tum
scribitur. Notissimus porro est περὶ εὐχῆς Adamantii liber ad Ambrosium et Tatianam. Accusationem vero istam
Non esse orandum Filium, neque cum Filio Patrem, alibi urget Theophil. Pasch. 1. ex eoque Hieronymus, et Augustinus ad Quodvultdeum Haeres. 43.
de Oratione inscribitur: Non debemus orare Filium, sed solum Patrem, nec Patrem cum Filio,
0762 Veterum iste Christianorum mos erat, si quando impium aliquid, et a fide Catholica alienum audirent, subito aures obturare.
Clarissimum habes exemplum lib. 2. Recognit. Clementis. Sed praecipue ad rem nostram Hier. contra Ruffinum l. l. «Lectis,
inquit, nuper Papae Theophili
0763 epistolis, in quibus Origenis exponit errores, dicitur obturasse aures suas, et auctorem tanti mali clara coram omnibus
voce damnasse:» quibus verbis haud dubium est, hunc ipsum Synodicae locum indicari.
obturavimus aures nostras, et tam Origenem,
0763 quam discipulos ejus consona voce damnavimus, ne modicum fermentum totam massam corrumperet (1. Cor. 5. 6; et Gal. 5. 9)
. Quid loquar de resurrectione mortuorum, in qua perspicue blasphemat, et dicit, quod
0763 Hieronymus quoque epist. ad Avitum cap. 1. ab Origene pronuntiatum tradit, «Corporales substantias penitus dilapsuras, aut
certe in fine omnium hoc esse futura corpora, quod nunc est aether, et coelum, et si quod aliud corpus sincerius, et purius
intelligi potest:» quibus addit: «Quod cum ita sit, quid de resurrectione sentiat, perspicuum est.» Tum ipse Theophilus Paschali
1. «Inter caetera etiam resurrectionem a mortuis, quae spes salutis nostrae est, ita corrumpit, et violat, ut audeat dicere,
corpora nostra rursum corruptioni, et morti subjacentia suscitari: «et postea:» Dicit corpora, quae resurgunt, post multa
saecula in nihilum dissolvenda, nec futura aliquid, nisi cum de coelorum mansionibus animae ad inferiora dilapsae indiguerint
nobis (lego novis) quae aliae rursum fiant, prioribus omnino deletis:
tum infra: Quod si, ut falso putat Origenes, non solum corruptibile, sed et mortale corpus est suscitandum, ergo unum atque idem corruptio,
et incorruptio.»
post multos saeculorum recursus corpora nostra paulatim redigantur in nihilum, et in auram tenuem dissolvantur; ac ne parvum
546 hoc putaremus, adjecit: Resurgens corpus non solum corruptibile, sed mortale erit. Ut scilicet Dominus atque Salvator
frustra destruxerit Zabulum, qui mortis habebat imperium; siquidem et post resurrectionem corruptio, et mortalitas in nihilum
resolutis corporibus dominatur humanis.
0763 In Prooemio περὶ ἀρχῶν haec de Angelis constituerat, licet ex Ruffini interpretatione subinde emolliantur, manifeste autem
Origenis dogma prodit Leontius Byzantius in Scholiis Act. 10. ubi a diaboli lapsu, συναφέστησαν, inquit, αὐτῷ πᾶσαι αὶ ἃλλαι
δυνάμεις, καὶ οἱ μὲν πάνυ ἀμαρτήσαντες, δαίμονες ἐγενοντο· οἱ δὲ ἓλαττον ἂγγελοι· οἱ δὲ ἔτι ἒλαττον ἀρχάγγελοι, καὶ οὅτως
ἐφεξῆς ἔκαστὸς πρὸς τὴν οἰκείαν ἀμαρτίαν ἀπέλαβεν. «Desciverunt autem cum illo omnes aliae Virtutes, et quae plus peccaverant,
Daemones evaserunt, quae minus, Angeli, quae adhuc minus Archangeli; et ita consequenter unusquisque pro peccati sui merito
accepit.»
De Angelis quoque temeraria aliqua confinxit, ut cuncta in coelo ministeria servitutis Dei non sint in coelo creata, sed
diversis lapsibus et ruinis varia officiorum sortiti sunt nomina; causasque veteres praecessisse, quibus creverint, vel decreverint.
Et inter haec quasi doloris impatiens, clamante populo. «Quae sursum est Jerusalem, libera est,» nihil in ea purum, nihil
a vitiis liberum et perpetua securum virtute contendit. Non stetit haec tenus profana de Angelis disputatio, sed proficiens
in scelere:
0763 Libro 3. contra Celsum, ubi Δαιμόνια, dixit, καὶ περὶ τὰς, θυσίας. καὶ τὰ αἴματα, καὶ τὰς ἀπὸ τῶν αἱματῶν ἀποφορὰς κυλινδούμενα,
«Daemones circa hostias et sanguinem, et circa sanguinis halitus paedoremque continuo versari: «tum lib. «7. fumo thymiamatis,
et sanguinum atque holocaustorum odore nutriri,» atque iterum l. 8. et latius in Protreptico ad Martyrium. At de bonis Angelis
eadem docuisse haud scimus, nisi si in περί ἀρχῶν libro dixerit, quae Ruffinus callide dissimulaverit. Vide quae adnotavimus
in epist. 21 ad Damasum num. 2.
Sicut Daemones, inquit, nidore hostiarum, assidentes aris 547 Gentilium pascebantur, ita et Angeli sanguine victimarum,
quas spiritualium typus immolat Israel, fumo thymiamatis delectati, versabantur prope altaria, et hujuscemodi alebantur cibis.
Quis non putet eum nihil ultra invenire potuisse, in quod mens vesana corrueret? Praescientiam quoque futurorum,
0764 quae soli Domino nota est
0764 Videndus Augustin. lib. 5. de Civit. Dei, cap. 1. ubi istud Origenis confutat dogma; et Eusebius, qui Praeparat. Evang.
lib. 6. ejusdem Adamantii fragmentum Commentarior. in Genesim tom. 3. exhibet, ubi astris futurorum inesse significationem
affirmat. Sed haec jamdiu invaluerat in Origenem accusatio, quod dixisset, effectricem gerendarum rerum astronomiam, ut ex
anonymo Apologiae ejus auctore apud Photium cod. 117. constat.
stellarum motibus tribuit, ut ex earum cursu, et varietate formarum, Daemones futura cognoscant, et vel agant aliqua, vel
ab his agenda demandent. Ex quo perspicuum est, eum Idololatriam, et Astrologiam, et varias Ethnicorum fraudolentae ((Ms.
fraudolentiae)) divinationis praestigias approbare.
3. Haec et hujuscemodi sub nomine Monachorum quidam sentientes, et docentes in monasteriis versabantur. Cumque indigne ferrent,
auctorem tanti mali cum suo errore damnari, quosdam inopes et servos spe gulae sollicitatos suo junxere comitatui,
0764 Saepius Theophilo illata vis est, ut quam proprie heic doleat, ex ejus historia affirmare, non sit expeditum. Omnium est
illa notissima, quam Cassian. collat. 10. c. 2. narrat, Aegyptios nempe Monachos cum Theophili offenderentur opinione, qua
Deum incorporeum esse certis argumentis adstruebat in Paschali quadam epistola, facta manu advolasse Alexandriam, ut cum interficerent,
quos ille ambiguo hoc dicto compescuit:
Sic ego vos vidi, quasi faciem Dei. Verius tamen illud nunc queritur, quod Georgius Alex. in Vit. Chrysostom. et Symeon Metaphrast. in ejusdem vita tradunt,
extorres ex Aegypto Monachos tot tantisque Theophili persecutionibus, Alexandriam profectos, ita miserabili suo habitu plebem
commovisse, ut haec Episcopum latitantem ad necem deposceret, vixque Praesidis adhortationibus sedari tandem potuerit.
et facto cuneo, sedenti in Alexandria vim facere conati 548 sunt; volentes causam
0764 Erat hic Presbyter Alexandrinus ac Monachus pridem Theophilo carus, sed postea quibusdam de causis, quas infra expendemus,
miro odio habitus. Hunc studio partium, ut usu venire solet, alii cum Palladio in Lausiacis impense laudant, alii suggillant
atque insectantur. Hieron. contra Joan. Jerosolym. ad Pammach. «Iste Isidorus, qui in coelum tuis laudibus tollitur, idipsum
infamatur Alexandriae, quod tu Jerosolymae, ex quo non legatus advenisse videtur, sed socius.» Hallucinantur vero anonymus
vitae Chrysostomi scriptor, tum Symeon Metaphrastes, qui hunc cum Isidoro Pelusiota confundunt, nisi forte ipse quoque e Pelusio
fuit, cum Alexandrinus tamen vulgo audiat. Et Isidorus quidem Pelusiota Theophilum graviter coarguit, epist. 132. quod Joannem
Chrysostomum inique sit persecutus, «cum inimicitiam, inquit, et odium adversus hominem mihi cognominem propriae perversitatis
occasionem reperisset.»
Isidori, quem nos propter verecundiam, et Ecclesiae disciplinam Episcoporum judicio servabamus proferre in medium, et auribus
ethnicorum dictu ((Ms.
dicta)) pudenda ingerere, ut seditio et turbae contra Ecclesiam miscerentur; quorum consilia destruxit Deus, sicut Achitophel
(2. Reg. 15) . Omnis autem conatus eorum hic erat, ut sub nomine Isidori, haeresim defenderent; qui multis Episcopis propter
0764 Causae, ob quas exularit ab Ecclesia Isidorus, eique infensus fuerit Theophilus, apud ejus quoque aevi scriptores incertae
ac leves perhibentur. Refert Sozomenus narratum a multis, quod admissam a Petro Alexandrinae Ecclesiae Archipresbytero quaestus
gratia ad mysteriorum communionem mulierem quamdam Manichaeismo infectam, priusquam haeresim ejuraret, Isidorus testimonio
suo confirmabat, id ex Theophili sententia Petrum fecisse: quare utrumque ex Ecclesia expulerit Theophilus. Sed aliter a viro
cum Nitriensibus Monachis conversari solito accepisse se dicit. Duas nempe causas habuisse Theophilum, cur Isidorum insectaretur,
alteram illi et Petro communem, quod testificari recusassent Theophili sororem haeredem fuisse scriptam; alteram Isidoro peculiarem,
quod cum pauperum curam gereret, erogatas in eorum usus pecunias, Theophilo
0765 in exstruendis templis absumere volenti, dare renuisset. Simile quid habet Palladius in Vita Chrysostomi. Verum quae heic
Alexandrinus Episcopus ingerit de muliere, et puero adolescente, deque datis contra Isidorum libellis, et inflicto vulnere
speciem longe aliam praeferunt. Revera Palladius in Dialogo intentatam dixit Isidoro abs Theophilo accusationem longe gravissimam;
ut ipse qui accusabat, enormia scelera, quae ille admiserat, verbis exprimere non auderet.
varias causas a communione
0765 Sanctorum fuerat separatus. Interim mulier, et filius ejus adolescens ab his producitur in medium, et in loco urbis celeberrimo,
0765 Haec interpretem sapiunt magis quam auctorem; haud enim poterat de loci nomine Theophilus dubitanter loqui. Est autem, ut
videtur, Ξένιον,
Xenion, locus ubi hospites convenirent.
quem ni fallor Genium vocant, collocantur. Clamitant quidquid in nostram invidiam esse credebant, Gentilium contra nos populos
concitantes, ea quae aures Infidelium libenter audirent. Inter quae et destructionis
0765 Celeberrimum totius Ethnici orbis templum Serapidis erat Alexandriae, quod Dionysius Jovis Sinopitae vocat, et magnifice
describit,
Ἔνθα Σινωπίταο Διός μεγάλοιο μέλαθρον
Χρυσῷ τιμὴεντι κεκασμένον· οὐκ ἃν ἐκείνου
Νηὸν ἐν ἀνθρώποισι θεώτερον ἃλλον ἳδοιο.
Vide Eustathium in hunc locum. Sed heic apud Auctorem nostrum turbatus est sensus verbis
qui in fugam, quorum loco scribendum facile videretur
qui in nos furerent, vel
qui nos fugarent, aut
eorumque fugae, scilicet
Idolorum, aut tandem,
nosque in fugam admoventes.
Serapii, et aliorum
0765 Legendum omnino videtur
Idoliorum pro
Idolorum, etenim Ethnicae superstitionis hostis acerrimus Theophilus fuit, ejusque
Idolia sive templa passim subvertit, praecipue vero illud Serapidis Alexandriae. Eunapius in Vita Aedesii ab Evagrio Praefecto Aegypti,
et Romano comite rei militaris egregiam operam praestitam fuisse illi Antistiti ad illud evertendum tradit: Καὶ τὰ περὶ τὸν
Κάνωπον ἱερὰ ταὐτὸ τοῦτο ἔπασχον, Θεοδοσίου μὲν τότε βασιλεύοντος, Θεοφίλου δὲ προστατοῦντος, Εὐαργίου τε τὴν πολιτικὴν ἀρχὴν
ἀρχοντος, Καὶ Ῥομάνου τοὺς κατ᾽ Αἴγυπτον στρατιώτας πεπιστευμένου. Colligi potest circa annum 391. templum Serapidis fuisse
destructum ex Theodosii lege ad Evagrium titulo
de Paganis, sive ut Valesius notat ex Marcellini Chronico ad an. 389. Timasio et Promoto consulibus: atque ex Zosimo lib. 1. ubi Theodosium
imperasse tradit Cynegio Praefecto Praetorio cum in Aegyptum mitteretur, ut Gentilium fana destrueret, qui in Consulatu suo
an. 388. obiit. vid. Idatium in Fastis. Confer vero Pagium,
0766 qui ad ann. 389. num. 13. Valesium hac super re impugnat.
Idolorum, eos qui in fugam admonentes, vociferantur. Non sic in jura templorum in Nitriae monasteriis. Haec 549 autem universa
faciebant, putantes sic turbas jungi Infidelium, et Isidorum Episcoporum judicio eripi; ne cum
0765 Reposuimus, quod in archetypo erat,
matre, pro quo antea,
muliere legebamus. Vide Palladium in Vita Chrysostomi cap. VI. p. 21. ubi corrupto nummis puero, ejusque
matre, Sodomitici criminis reum Isidorum, iniquissime egisse, Theophilus dicitur.
matre audiretur, et puero, et nobis invidiam concitarent, qui volebamus eum, praesentibus Clericis, et fideli populo in Ecclesia,
patienter audiri, et servari in persona ejus cum omni timore Dei, et mansuetudine Ecclesiasticam regulam. Neque enim inimici
ejus sumus, nec in aliqua re tam illum, quam paucos servos atque fugitivos, qui ejus negotii socii sunt, laesimus; sed Dei
timorem et normam rigoris Evangelici
0765 Impense enim Isidorum antea amaverat Episcopus Alexandrinus, et beneficiis devinxerat sibi, ut etiam post Nectarii obitum
ad Constantinopolitanam sedem illum evehere modis omnibus studuisset.
familiaritati pristinae et necessitudini praetulimus ((Ms.
pertulimus)). Qui cum accersitus esset ad quaestionem coram Episcopis, et omni clero negotium dicere ((Ms.
diceret)), et crebrius vocaretur ad causam, coepit subterfugere, et differre diem ex die: illa videlicet
0766 spe, ut multorum sermo narrabat, quod paulatim mulieris silentium redimeret. Et hoc faciens, sanctorum fratrum animos vulnerabat.
Quis enim ambigit ((Ms.
abigit)), fiduciam bonae esse conscientiae; fugam autem, et dissimulationem, ut parcius loquar, et aperte proferam quod sentio,
apud plerosque genus confessionis judicari? Praesertim cum grave ei mulier datis libellis crimen impingeret, et hoc per populos
jactaretur, illum magnopere agere, ut quolibet potius genere, quam Episcoporum judicio res finem acciperet. Quae mulier, ignorante
me, amicorum ejus studio, et in albo ((Ms.
alvo)) viduarum descripta est, ut refrigeriis eleemosynae dolorem vulneris solaretur. Quod postquam a quodam Diacono didici, qui
intrepidus nuntiabat, mulierem scriptam in viduarum numero, ut taceret, quod objecerat: 550 illico per multos Isidoro indicem
prodidi, et monui, ut Episcoporum se judicio praepararet, muliere dumtaxat a caeterarum consortio separata, donec causae videremus
eventum. Neque enim fas erat, eam Ecclesiae opibus sustentari, quae tantum crimen aut dixisset temere, aut tacuisset. Iste
est signifer haereticae factionis. Hoc utuntur duce vel locupletissimo si, quos in exordio epistolae descripsimus: qui possit
praebere cibos, et peregrinationis eorum incommoda sustentare. Ubi furor, et caedes necessariae sunt, nullius alterius indigent
auxilio; ubi expensae et sumptus varii, nihil largitore accommodatius.
4. Dolent contra me, atque insaniunt, quare solitudines, et habitacula Monachorum, in quibus sancta conversatio est, non permiserim
impiis Origenis dogmatibus pollui. E quibus ut caetera praetermittam
0766 Intellige
de Resurrectione dialogos duos, quorum meminit Eusebius VI. 24. et a duobus aliis de eodem argumento libris optime distinguit Hieronymus in fragmento epist.
nunc. 33. ad Paulam. Bene vero est quod hinc discimus, Ambrosio, celeberrimo nempe ἐργοδιώκτῃ suo fuisse ab Origene inscriptos,
jamdiu enim interciderunt. Mox in archetypo erat
suscitatus pro
sciscitatio, quod ex ingenio nos, cogente orationis sensu, fecimus.
in libris Resurrectionis, quos ((Ms.
quod)) scripsit ad Ambrosium, dialecticum morem imitans disputandi, in quo sciscitatio est, atque responsio, artis magicae praedicator
his verbis est.
0766 Iisdem verbis in Paschal. 1. n. 1. Theophilus, sive ejus interpres Hieronymus: «magicis quoque artibus patrocinium tribuens
Origenes, in tractatibus suis his locutus est verbis: Ars magica non mihi videtur alicujus rei subsistentis vocabulum, sed
etsi sit, non est operis mali, ne quis eam habere possit contemptui.» Sic anonymus supra laudatus apud Photium inter Origenianas
criminationes hanc quoque recenset, quod dixerit ὅτι οὐ κακὸν μαγεία; et qui in eumdem Origenem paulo iniquior videtur Eustathius
Antiochenus lib. de Eugastrimytho.
Ars magica non mihi videtur alicujus rei subsistentis vocabulum ((Ms.
vocabulo)), sed etsi sit, nequaquam est operis mali, nec quod haberi possit contemptui. Quae dicens, perspicue Domino contradicit,
qui loquitur per Prophetam,
Sta nunc in incantationibus tuis, in multis veneficiis ((Ms.
beneficiis)) tuis, quae didicisti ab adolescentia tua, si possint tibi prodesse. Laborasti in consiliis tuis: stent Astrologi
coeli, et salvum
((Ms.
salvam)) te faciant,
0766 Vitiose erat in Ms.
contemplatus es, minori numero, tum plurium,
nuntient. Utrumque exegimus ad sacrum textum, et praecipue Graecum οἱ ὀρῶντες, etc.
qui
0767
contemplati sunt sidera, nuntient tibi, quid super te futurum sit (Isai. 47. 12. 13. juxta LXX) . Praeterea in libris περὶ Αρχῶν et hoc persuadere conatur, 551 quod vivens Dei
0767 Ex Graec. λόγος quod est
Verbum. Hanc porro de anima Christi doctrinam longe absonam iterum execratur Theophilus in 1. Pasch. quod nempe illud Pauli Philipp.
2. 7. «Non rapinam arbitratus est, esse se aequalem Deo, sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens,» ad Christi animam
retulerit, quam Deo aequalem crediderit, et non ipsum Verbum, sed solam ejus animam ad terrena venisse. Vide Justinianum epist.
ad Menam in fine, ubi delirium istud exagitat ex libris περὶ ἀρχῶν, nam in Ruffini versione dissimulatur.
Sermo non assumpserit corpus humanum, et contra Apostoli vadens sententiam scripsit, Quod qui in forma Dei aequalis erat
Deo (Philip. 2. 7) , non fuerit Verbum Dei, sed anima de coelesti regione descendens, et se de forma aeternae majestatis
evacuans, humanum corpus assumpserit. Quae dicens Joanni apertissime contradicit scribenti, et
Verbum caro factum est (Joan. 1. 14) . Nec potest anima credi Salvatoris, et non Deus Verbum, et formam, et aequalitatem paternae majestatis habuisse.
In alias quoque impietates furibundus exsultat ((Ms.
exaltat)), volens eum, qui in consummatione saeculorum, et in destructione peccati semel passus est, Dominum nostrum Jesum Christum
0767 Haec rursum devoventur Paschal. 1. quod
Christum, dixerit Origenes
pro Daemonibus, ac spiritalibus nequitiis apud superos affigendum cruci. Et Hier. Apologet. in Ruffinum lib. 1. cap. 5. «Origeni tuo, inquit, licet Christum dicere saepe passum, et saepius passurum,
ut quod semel profuit, semper prosit assumptum:» quae exaggerans Epist. ad Avitum cap. 4. inde consequi ostendit, licet «ille»,
Origenes, «non dixerit, sicut pro hominibus homo factus est, ut homines liberaret, sic et pro salute Daemonum, Deum futurum
quod sunt ii, ad quos venturus est liberandos.» Confer, ne longiores simus testimoniis adducendis, Orosium in Commonitorio,
et Severum Sulpitium Dialog. 1. cap. 1. Justinianum saepius laudata ad Menam epistola, etc.
pro Daemonibus quoque, et spiritualibus nequitiis crucem aliquando passurum. Nec meminit Pauli scribentis,
Impossibile est, eos qui semel sunt illuminati, gustaverunt et donum caeleste, et participes sunt facti Spiritus Sancti, gustaverunt
nihilominus bonum Dei Verbum virtutesque saeculi venturi, et prolapsi sunt, renovari iterum ad poenitentiam, rursum crucifigentes
sibimet ipsis Filium Dei, et ostentui habentes
(Hebr. 6. 6) . Si hoc scire voluisset ((Ms.
voluisti)), imo si non ea quae scit, contemneret ((Ms.
contemnet)), nunquam Apostolo contradicens, pro Daemonibus quoque diceret ((Ms.
dicet)), Christum passurum, et eum praeberet ((Ms.
praebet)) ostentui: clausa, quod legimus, aure pertransiens,
Christus resurgens a mortuis, ultra non moritur: mors ei nequaquam dominabitur. Quod enim mortuus est peccato, mortuus est
semel, quod autem vivit, vivit in Domino
(Rom. 6. 9. 10) . Hoc enim quod dicitur
semel non secundum recipit, nec tertium: unde Apostolus sciens eum semel crucifigi, tota ad Hebraeos affirmat audacia:
Hoc enim fecit semel se ipsum offerens (Heb. 7. 27) .
5. Ob haec et alia plurima, de quibus scribere epistolaris sermo non patitur, condemnati sunt, et ejecti de Ecclesia; sed
fatuitati juncta superbia, Episcoporum 552 judiciis contradicunt, cohaereticum suum nitentes seditione defendere, et per
alienas provincias
0768 suberrantes, damnati damnatum habent ducem, et hujus operis eriguntur. Obsecro itaque vos, fratres carissimi, ut si istuc
((Ms.
illuc)) veniunt, praeceptis Evangelicis eos ad lacrymas provocetis. Voti nostri esse, et illos, et alios errores corrigere poenitentia,
et digne suo nomine conversantes,
0768 Supple
esse, aut verius leg.
conversari, et vid. Paschal. II. n. 22. sub finem, ubi eadem est sententia de Monachis.
ut qui vocantur Monachi, si tamen hoc esse cupiunt, quod dicuntur, silentium diligant, et fidem Catholicam, quibus nihil
omnino est praeferendum ((Ms.
perferendum)). Sed ut audio, imitantes Zabulum, huc illucque discurrunt, et quaerunt quos suis impietatibus devorent (1. Petr. 5. 8.)
Putant enim insaniam, fidem, audaciam, fortitudinem; et idcirco erecti in superbiam, Ecclesiasticae praedicationi ((Ms.
praedicationis)) Origenis doctrinam, quae Idololatriae mixta est, praeferunt. Sicubi ergo fratres, et plebem quae vobis credita est, turbare
tentaverint, custodite gregem Domini, et insanos impetus eorum reprimite. Nihil eis nocuimus, nihil
0768 Suppleri locum jubemus, ac legi
nihil injuriae intulimus. Conjecturas nostras ipse confirmat Theophilus in Paschali altera n. 23.
Nihil eis intulimus injuriae, nihil nocuimus, etc.
tulimus: una causa in nos odiorum est, quod usque ad mortem parati sumus fidem defendere.
6. Caetera praetermitto, quomodo nobis necem inferre tentaverint, et quibus insidiis id machinati sunt, quando et Ecclesiam,
quae est in Monasterio Nitriae, postquam damnati sunt, occupaverunt; ut et nos, et plurimi nobiscum Episcopi ((Ms.
plurimis et
Episcopis)). ac Monachorum patres, et vita, et aetate venerabiles ingressu ejus prohiberentur ((Ms.
prohibentur)), conductis libertinis et servis, qui propter gulam, et ventrem ad omne facinus armati sunt. Cumque opportuniora Ecclesiae
0768 Sic ex ingenio locum emendamus, legendumque omnino constituimus,
quasi pro
qui, et
tenerent pro
tenerentur, quae duo erant in archetypo librarii sphalmata, quae sensum evertebant. Porro simillimum huic locum de baculis ad dissimulandam
caedem, arborum foliis contectis, habet Hier. in superioribus epistolis, qui tamen menti non occurrit.
quasi in obsidione urbis, tenerent loca, palmarum ramis fustes, et bacillos protegebant, ut sub pacis insignibus paratos
ad caedem animos dissimularent. Et ut firmior esset factio, et promptior cuneus ad audaciam, multis 553 ingenuorum pecunias
divisere, qui acceperunt, non ut sceleri consentirent, sed ut nobis
0768 Malim scribi
proderent, concinniori sensu.
providerent conatus eorum, et paratas insidias panderent ad cavendum. Quod cum cerneret innumerabilis frequentia Monachorum,
coeperunt omnes vociferari, et paucorum furorem consono clamore terrere, ut saltem metu Collectam fieri sinerent ((Ms.
sineret)), et Ecclesiae jura servari. Et nisi gratia Dei multitudinis impetum refrenasset,
0768 Mendose erat in Ms. duobus verbis
et venisset.
evenisset aliquid, quod solet in seditionibus fieri; in tantam enim nefarii homines temeritatem, imo insaniam praeruperant,
ut sanctae quoque conversationis Monachi, et semper mansuetissimi eorum furorem sustinere non possent ((Ms.
0769
possint.)) Quae nos omnia
0769 Facile scripserat Hieron.
surdis auribus, quemadmodum jubemus legi pro
Dei auribus, quod mendum est antiquarii, tametsi in textu non immutamus.
Dei auribus patienter, et humiliter tulimus, providentes saluti eorum, qui contra nos hostiliter pugnabant: ita dumtaxat,
ut Ecclesiasticas regulas et fidem rectam nullius amicitiis donaremus: quod potens est Dominus et nobis, et omnibus servis
suis in commune concedere, ut necessitudini hominum praeferamus fidei unitatem. Simulque et vos petimus, ut singuli cum populis
qui vobis crediti sunt, oretis attentius, et Deum misericordiam deprecemini, quo possimus haereticorum insidiis resistentes,
habere pacem cum his, qui semper pro veritate pugnaverunt, omnesque simul coronam justitiae praestolemur. Fratres qui vobiscum
sunt,
0769 Jam igitur soluto Episcoporum conventu, post aliquod tempus epistola data est.
plebs quae mecum est, in Domino salutat.
554
0769
Al. inedita. Scripta paucis diebus post superiorem.
Epistola XCIII
0769 Prodit nunc primum ex eodem Ambrosiano exemplari, in quo post alteram Theophili Paschalem epistolam exhibetur.
Sive Responsum Jerosolymitanae Synodi Ad Superiorem Theophili.
0769 Satis probabili testimonio id collegisse nobis visi sumus ex ipsius Hieronymi verbis lib. 1. Apologet. adversus Ruffinum
sub initium, ubi, «si, inquit, quidquid contra Origenem et sectatores ejus dicitur, in te dictum putas, ergo et epistolae
Papae Theophili, et Epiphanii, Et Aliorum Episcoporum, Quas Nuper, ipsis jubentibus Transtuli, te petunt, te lacerant.» Qui
enimvero alii Episcopi in Origenem, ejusque sectatores Epistolas scripsisse intelligendi sunt, quas per id temporis Hieronymus
Latine explicarit, si hujusce in primis Jerosolymitanae Synodi Patres non sunt, quorum hae litterae proferuntur? Accedit petitum
ex indole Ambrosiani libri argumentum, qui non alias ferme continet a Hieronymianis elucubrationibus, tametsi alias proprii
ingenii, alias a Graecis Latine conversas.
S. Hieronymo, Ut Videtur, Interprete.
Respondent Synodi Patres, immunem ab Origeniana, quam subinde exsecrantur haeresi, esse Palaestinam; tamen quaecumque Theophilus
in superiori Synodica damnaverat, dogmata, et personas damnare se profitentur.
Domino et honorabilissimo Episcopo Theophilo Eulogius, Joannes, et caeteri episcopi, qui Jerosolymis in Sancta
0769 Primam Encaeniorum templi Jerosolymitani diem fuisse XIV. Septembris supra etiam adnotavimus ex Nicephori testimonio lib.
8. Histor. cap. 10.
Encaeniorum die reperti sunt.
1. «Nosti, Domine, cuncta laudabiliter
0769 In Ms. erat
pati, quod compendiariae scriptionis vitium arbitrati sumus
peragi et ante nostras litteras, quod omnis propemodum Palaestina gratia Christi ab haereticorum aliena sit scandalo, praeter
paucos, qui Apollinaris erroribus acquiescentes, noxia praeceptoris sui scripta meditantur. Atque utinam
0769 Facile in Graeco fuerit, αἶθε, διὰ τῶν εὐχῶν ἁγὶων
utinam, ob sanctorum preces, sensu magis perspicuo.
Sanctorum orationibus, non nos inquietarent
0769 Id ipsum Hieronym. notat supra Epistol. 82. num. 10.
Sunt heic Judaei, sunt
variorum dogmatum haeretici, et maxime impurissimi Manichaei, etc. Porro de Samaritanorum
0770 stultitia incredibili, ut Synodi Patres vocant, insignia argumenta repete ex Epiphanio haeres. IX. Philastrio, Leontio Byzantin.
de Sectis Act. 11. Gregorio Magno pluribus locis, quibus adde Baronium Annal. XXXV.
Judaici serpentes, et Samaritanorum
0770 incredibilis stultitia, atque Gentilium apertissimae impietates, quorum turba quamplurima et ad veritatem praedicationis
omnino auribus obturantes in similitudinem luporum gregem Christi circuientes, non parvas nobis ((Ms.
vobis)) excubias, et laborem incutiunt, dum volumus oves Domini custodire, ne ab his dilacerentur. Et quia scripsit nobis Sanctitas
tua, repertos quosdam in Aegypto, qui ex Origenis dogmatibus pestifera quaedam velint introducere in Ecclesiis, et simplicium
corda decipere: ideo necessarium duximus significare Sanctitudini tuae, quod istiusmodi praedicatio a nostris auribus aliena
sit. Neque enim audivimus unquam docentes, quod Christi regnum aliquando sit terminandum. 555 Absit hoc a Fidelium auribus,
Gabriel Angelo loquente ad Mariam de eo qui nasciturus est Christus, atque dicente,
Regnabit super domum Jacob in aeternum, et regni ejus non erit finis (Luc. 1. 33) . Neque, quod Zabulus cunctis peccatorum vitiis liberatus dignitatem obtineat, quam habuit antequam caderet,
ita ut et ipse, et Christus sub unum Dei Patris redigantur imperium. Qui enim ita credunt, ituri sunt in tenebras, quae praeparatae
sunt Diabolo, et Angelis ejus. Quod si qui sunt, qui in suis Tractatibus tradiderunt, quod Filius nobis
0770 Vitiose, ut pleraque alia, erat in Ambrosiano libro,
nobis sit comparatus veritate: quod emendavimus, ut in superiori Synodica num. 3. ex his, Augustini de Haeresibus ad Quodvultdeum, «Dixit praeterea Origenes,
quod Filius Dei sanctis hominibus comparatus, sit veritas, Patri conlatus, mendacium.» Imo vero ex Guidone Perpiniano in Summa
de Haeresibus, ubi in Origeniana hunc ipsum locum exscribens emendatiori usus apographo, legit,
quod Filius nobis comparatus sit veritas, etc. Quod boni Scriptoris testimonium multi ea etiam de causa faciendum est, quod hanc Palaestinorum Antistitum Decretalem
de nomine appellet, eamque ante annos supra quadringentos noverit.
comparatus, sit veritas, Patri conlatus, mendacium: et quod est, inquiunt, Petrus et Paulus
0770 Iterum ex Perpiniani Carmelitae testimonio locum emaculavimus: in Ambrosiano enim archetypo vitiose erat
a Salvatore. Verissime autem ille in suo legerat, «et quod est Petrus et Paulus ad Salvatorem, hoc est Unigenitus Filius, et Deus Verbum
(
non Dei Verbum) comparatus Patri.»
ad Salvatorem, hoc est Unigenitus Filius, et Dei Verbum, comparatus Patri: et ut breviter nostram sententiam declaremus (neque
necesse est eadem rursus tractare) quicumque hoc praedicat, quae Beatitudo tua damnanda significat, et quae discordant ab
ea fide, quam pio sensu Patres nostri in urbe Nicaena scripserunt et ipsi, et dogmata eorum sint Ecclesiae anathema, cum Apollinare,
qui contra sanctas Scripturas vadens, imperfectum hominem dicit a Domino Jesu Christo nostro esse susceptum, et non
0770 Ut sensus constet, sitque perspicuus,
m litteram in fine vocum
plenam assumptionem, dele, quam litteram sexto casui tam saepe in Mss. veteri vitiosa pronuntiatione addi, ii facile norunt, qui veteres membranas
aliquando consuluerunt. Nobis aliud exemplum suppeditat litteratus lapis domestici Musaeoli nostri, qui Ethnicam ex una parte,
0771 Christianam ex alia inscriptionem refert: et in antiquiori Ethnica legitur. Sine Alteritrum. Animi. Lesionem.
plenam assumptionem ejus et animae et corporis salutem datam. Nos enim insistentes Patrum vestigiis, et Scripturarum vocibus
eruditi, docemus
0771 et praedicamus in Ecclesiis, et confitemur, Trinitatem increatam, aeternam, unius esse in tribus subsistentiis, et in una
Deitate
0771 Lege sodes et meo periculo,
substantiae, pro eo quod reliquimus ex Mss.
adorantes. Litterarum utramque vocem componentium similitudo, quam facilius pervidebis, si eas majusculo, ut vocant, charactere descripseris,
et fortasse detritae etiam in autographo priores litterae, imperitum librarium omnino fefellerunt. Caeterum et sensus, qui
nequaquam aliter constabit, et ipsa vocula
unius, quae substantivum nomen, ad quod referatur, non haberet, et tandem ipsum
adorantes, quod certum heic loci est vitium, emendationem nostram non tuentur modo, sed evincunt. Porro tam insignem ac luculentam Sanctissimae
Trinitatis confessionem cum Hieronymi Epistolis XV et XVI. ad Damasum confer, et nostras quoque adnotationes in eas recole,
si tanti sunt.
adorantes. Si quis autem tua Reverentia, vel propter dogmatum pravitatem, vel propter alias causas a communione sejungit,
sicuti nobis indicare dignatus 556 es, scias in nostris Ecclesiis non recipiendos, donec tu poenitentiae eorum, si tamen
voluerint damnare perversa, veniam dederis. Saluta omnes qui tecum sunt sacerdotales grado.