Epistola XCVI
0773
In aliis editionibus num. caret. Scripta init. an. 401.
. Sive Theophili Alexandrini Episcopi
0773 In Martianaei editione falso
liber Paschalis secundus
0774 inscribitur, et secundo etiam loco ponitur, cum tamen ex ipsa Chronica nota, quae in fine habetur, ad annum spectare 401.
et caeteris praecedere compertum sit.
Paschalis Anni 401. Ad Totius Aegypti Episcopos, A S. Hieronymo Latine Reddita.
Christi divinitas maxime contra Apollinarem asseritur, tum Origenis errores plerique sigillatim proponuntur,
0774
ac refutantur; denique in proximos dilectio, ad celebrandum, ut par est, Dominicum Pascha, praecipua virtus laudatur.
561 1. Christum Jesum, Dominum gloriae, fratres carissimi, rursum consona voce laudemus, et alacriter adorantes, et prophetae
verba complentes,
0775A qui dicit:
Cantate Domino hymnum novum (Psal. 149) ; quotquot fidei perducentis ad regna coelorum participes sumus, sanctae solemnitatis suscipiamus adventum,
et
0775B Saepe antea laudatus Ambrosian. Cod. H. 59.
ut imminentes ferias totius nobiscum orbis festivitate, etc. vitiose enim
urbis erat in prius vulgatis.
imminentia festa totius nobiscum orbis festivitate celebremus: clamante uno de sapientibus:
Veni, comede in laetitia panem tuum, et bibe in corde bono vinum tuum, quoniam complacuerunt Deo opera tua (Eccl. 9. 7) . Qui enim bonorum operum sunt, et lacte infantiae derelicto, solidioris cibi alimenta suscipiunt, divinos
sensus altius intuentur, et saturati spirituali cibo, laudatorem et testem vitae suae habent Deum; et ad istiusmodi convivas
Ecclesiastes 562 loquitur:
Omni tempore
sint vestimenta tua candida, et oleum de capite tuo non deficiat (Eccles. 9) . Ut virtutum veste circumdati, splendorem solis imitemur, et quotidiana lectione sanctarum Scripturarum quisque
infundat oleum sensui suo, et paret mentis lucernam quae, juxta praeceptum Evangelii,
luceat omnibus qui in domo sunt (Matth. 5) .
2. Igitur convivas tales, et qui sic passionis dominicae festa concelebrant, aemulantes, cum sancto dicamus:
Laudabo Dominum in vita mea, psallam Deo meo, quamdiu sum (Psal. 103) ; festinemusque ad Angelorum metropolim, quae libera est, et nulla malitiae sorde maculatur, in qua nec dissensiones
sunt, nec ruinae, et de altero ad alterum transmigratio, omnique voluptate calcata, et compressis luxuriae fluctibus, qui
adversum nos crebrius intumescunt, coelestibus misceamur choris, ut jam nunc illuc mente translati, et augustiora videntes
loca, simus 563 quod futuri sumus. Qua beatitudine indignos se fecere Judaei, qui Scripturae sanctae opibus derelictis,
0775C Iterum ex Ambrosiano Ms. locum hunc resarcimus, qui in antea editis legebatur «et paupertati intelligentiae acquiescentes
magis, usque hodie,» etc. Pauperis autem intelligentiae nomine occidentem litteram intelligi, notum.
et ad pauperis intelligentiae acquiescentes magistros, hodie audiunt:
Semper errant corde (Psal. 94) ; et nolunt, praesente Christo, dicere:
Benedictus qui venit in nomine Domini (Psal. 117) . Praesertim cum omni voce opera clariora, Deum illum esse testentur, et nequaquam dicere:
Haec dicit Dominus, sed,
Ego dico vobis: per quae ostendit se latorem legum, et Dominum Deum verum, et non esse unum quemlibet prophetarum.
3. Neque enim divinitatem ejus, quae nullis locorum spatiis circumscribitur, assumptio servilis formae poterat obscurare,
nec angustia humani corporis ineffabilem
0775D Deerat
ejus vocula, quam ex Paschalium epistolarum editione illa, quae in Bibliotheca Patrum habetur, heic reposuimus; cujus quidem editionis
cum posthac testimonio utemur, B. P. litteris designabimus; nam etsi mendis innumerabilibus scateat, tamen multa etiam et
praeclara verioris lectionis vestigia retinet, magnum ut nobis auxilium attulerit ad locos aliquot corrigendos. Mox
comprobat, erat antea, pro
comprobabat, quod ex Ambrosianis chartis accepimus.
majestatis ejus terminare virtutem, quem operum magnitudo Dei filium comprobabat. Nam cum frementis maris elatos gurgites,
et instar montium intumescentes, tranquillitati subitae reddidisset,
0776A
0776B Facile luxatus hic locus videri possit, quem pristinae integritati restituas, si ordine immutato legas, «et imperium praesentis
Domini aquarum profunda sensissent, Apostolorum navicula de naufragio liberata; cumque,» etc.
Apostolorum navicula de naufragio liberata, et imperium praesentis Domini aquarum profunda sensissent, cumque, colluctantibus
ventis, et ex omni parte fluctibus excitatis, tanta discrimina Salvatoris jussione cessassent, quasi divino spiritu afflati,
qui pariter navigabant:
Vere, inquiunt,
filius Dei es (Matth. 14) : non ambigentes de divinitate, cujus magnitudinem opera loquebantur. De illo enim prophetale vaticinium est:
Tu dominaris fortitudinis maris, et motum fluctuum ejus tu comprimis (Psal. 88) . Et ipse propheta canticum signat ((al.
significat)),
0776C Habentur haec Graece ad Concilium Ephesinum in libello S. Cyrilli Alexandrini, qui religiosissimis Reginis nuncupatus est,
quae cum Hieronym. versione conferas. ἵνα μὴ ἐν λόγῳ μόνῳ, ἀλλὰ καὶ ἐν δυνάμει Θεὸς ἀληθινὸς ὁ φανεὶς εἴναι πιστεύηται τῇ
τῶν δρωμένων μεγαλουργίᾳ τὴν περὶ αὐτοῦ δηλῶν ἀσφάλειαν. πλἠρης μὲν ὤν Θεὸς, αὐτοθελῶς δὲ ἐνανθρωπήσας, καὶ μηδὲν ἀνθρωπείας
ὁμοιώσεως καταλείψας ἐκτὸς, πλὴν μόνης τῆς ἀνοσίου κακίας. καὶ βρέφος γὰρ γενόμενος, Ἐμμανουὴλ ὡμολογεῖτο, μάγων προς αὐτὸν
ἰόντων, καὶ τῷ προσκυνεῖν καὶ Θεόν εἶναι τὸν φανέντα βοώντων. ὃτι καὶ σαρκὶ σταυρούμενος ἡλἱου συνέστελλεν ἀκτῖνας, καὶ τῷ
ξένῳ θαύματι τὴν οἰκείαν σαφηνίζων θεότητα, οὐδαμοῦ σκορπίσας ἑαυτὸν, ἢ διαλύσας εἰς σῳτῆρας δὐο. ἀλλὰ καὶ τοῖς μαθηταῖς
ἔλεγε. μῆ καλέσητε διδάσκαλον ἐπὶ τῆς γῆς· εἷς γάρ έστιν ὑμῶν καθηγητὴς ὁ χριστός. οὐ γὰρ ὅτ τοῦτο τοῖς ἀποστόλοις παρήγγειλε,
τοῦ φαινομένου σώματος τὴν οἰκείαν διώριζε θεότητα, οὐδὲ ὅτε χριστὸν ὲαυτὸν διεμαρτύρετο εἶναι, ψυχῆς καὶ σαρκὸς διωρίζετο·
οὕτως ἄμφω τυγχάνων Θεός τε καὶ ἄνθρωπος, δοῦλος ὁρώμενος, κα κύριος γνωριζόμενος· τὸ μὲν ὑψυλὸν τῆς θεότητος τῷ ταπεινῷ
τῆς ἐνανθρωπήσεως ὑποκρύψας φρονήματι, τὸ δέ γε ταπεινὸν τοῦ ὁρωμένου σώματος τῇ τῆς θεότητος ὑπεραίρων ἐνεργεία.
ut non solum in verbo, sed et in virtute Deus verus, qui visus est, crederetur, excellentia operum quod latebat, ostendente.
Perfectus Deus propria voluntate quidquid humanae fuit et naturae et conditionis assumens, absque 564 peccato duntaxat et
malitia, quae nullam habet substantiam, infans nascitur, Emmanuel adoratur, Magi de Oriente veniunt, Deum Dei filium, genu
posito, confitentur: qui, et tempore passionis, pendens in cruce, solis obscurat radios, novo inauditoque miraculo divinitatis
suae exprimens magnitudinem. Et indivisus et inseparabilis, nec in duos salvatores quorumdam errore sejunctus. Unde et ad
discipulos loquebatur:
Nolite vocare magistrum super terram: unus est enim magister vester Christus (Matth. 23. 8) . Neque enim cum haec apostolis diceret, a corpore, quod patebat aspectui, divinitatis excellentiam separabat.
Nec quando unum se Christum Dei filium testabatur, animam dividebat et carnem: non alter et alter, sed unus atque idem utrumque
subsistens, Deus et homo, dum servus videtur, et dominus adoratur: siquidem in humani corporis vilitate ineffabilem celabat
Deum, et rursum fragilitatem carnis divinis operibus excedebat:
0776D Copulativa
et particula, quae in Latino vacat, ac sensum paulo turbat, ex Graecae linguae ingenio probatur. Eam tamen Ambrosian. cod. non
habet, quinimo contrario sensu legit,
ut unus quilibet.
et ne unus quilibet sanctorum, ut a plerisque aestimatum est, crederetur: sed ille quem et Paulus ostendere volens, scribit:
Unus Deus, unus et mediator Dei et hominum, homo Christus Jesus: Et iterum,
Mediator autem unius non est, Deus autem unius est (1. Tim. 2) ; quia unus Filius Patris nostrique mediator, nec aequalitatem ejus amisit, nec
0777 a nostro consortio separatus est, invisibilis Deus, et visibilis homo: forma servi absconditus est, et dominus gloriae confessione
credentium comprobatur.
4. Neque enim privavit eum Pater naturae suae nomine, postquam pro nobis homo et pauper effectus est, nec in Jordane fluvio
baptizatum altero appellavit vocabulo, sed filium unigenitum:
Tu es filius meus dilectus,
0777 Idem Ambrosian.
in te mihi complacuit. Quae subsequuntur in Graeco textu servavit Theodoretus Dialog. 2. οὔτε τῆς ἡμετέρας ὁμοιώσεως, πρὸς ήν κεκοινώνηκεν, εἰς
θεότητος φύσιν μεταβαλλομένης, οὕτε τῆς θεότητος αὐτοῦ τρεπομὲνης εἰς τὴν ἡμετέραν ὀμοιῶσιν. μένει γὰρ ὃ ἧν ἀπ᾽ αρχῆς Θεός·
μένει καὶ τὴν ἡμῶν παρασκευάζων ὕπαρξιν.
in quo mihi 565
complacui (Luc. 2) . Nec similitudo nostra in divinitatis est mutata naturam, nec divinitas in nostrae naturae versa est similitudinem:
sed manens quod a principio erat, Deus verbum, et in se nos glorificans, non venit, juxta Jeremiam, ut diceret:
Heu mihi mater, ut quid me genuisti? virum
0777 Penes Martianaeum erat,
qui judicaret omni terrae non profuit, etc. Nos integram, veramque Lectionem ex Ambrosiano exemplari mutuati sumus, cui assentitur etiam Graecus τῶν LXX. ἄνδρα
δικαζόμενον καὶ διακρινόμενον πάσῃ τῇ γῇ; οὔτε ὠφέλησα, οὔτε, etc. Mox alii editi,
damnaturus pro
donaturus, satis vitiose.
qui judicer, et discernar omni terrae: non profui, neque profuit mihi quisquam (Jerem. 15. 10) , qui libertatem donaturus advenerat: nec juxta Isaiam vociferabatur:
Vae mihi, quia cum sim homo,
0777 Ambrosian.
cum sim homo immundus, sacro textu, et Graeco in primis renuente.
et immunda labia habens, et in medio populi immunda labia habentis habitem, regem Dominum sabbaoth vidi oculis meis (Isai. 6. 6) . Ipse enim erat rex gloriae, ut in vicesimo tertio Psalmo scriptum est: In patibulo victor existens, et hostilia
bella compescens, ut hominem fictum ex humo coelorum habitatorem faceret, et trophaei sui communione donaret.
5. Igitur quanquam hoc nolint, qui eum putant in alium commutatum,
Jesus Christus heri et hodie ipse est, et in aeternum (Hebr. 13. 8) , nunquam habiturus regni sui finem, juxta sceleratum Origenis errorem, ne cessante regno, etiam aeternitate
privetur, sed coram omnibus loquens:
Ego in Patre, et Pater in me (Joan. 11. 34) . Et docere nos cupiens, quod et Pater in Filio, et Filius in Patre creaturis omnibus imperaret, et hoc ipsum
roborans, inferebat:
Ego et Pater unum sumus (Joan. 14. 11) , ne quis unum suum, Patrisque regnum humanae carnis occasione divideret. Quod si juxta Origenis insaniam
aliquando amissurus est regnum Christus unigenitus Filius Dei, quomodo ipse Apostolis loquebatur:
Ego et Pater unum sumus, non unum postea habiturus imperium? ut scilicet hic habeat gloriam, quam ibi depositurus est. Et ubi erit quod semper Filius
in Patre, et Pater in Filio est, si regnum Filii non erit
0777 Verius ex contextu,
non erit coaeternum? ut praefert idem Ambrosianus, atque infra clarius asseritur:
Nos
Christi regnum credamus aeternum, etc. Interim
hoc voculam reposuimus.
certum? Verum hoc qui ita se habere contendunt, si tamen non egerint poenitentiam, pereant, et ad hos zelo fidei pietatisque
commotus loquatur Moyses:
Maledictus tu in civitate, et maledictus in agro (Deut.
0778A 28) : Psalmista pariter increpante:
Deficiant peccatores de terra, et iniqui, ut ultra non subsistant (Psal. 103) .
566 6. Equidem scire non possum, qua temeritate Origenes tanta confingens, et non Scripturarum auctoritatem, sed suum errorem
sequens, ausus sit cunctis in medium nocitura proferre, nec aestimaverit unquam ullum hominum fore, qui suis assertionibus
contrairet, si
0778B Voculam
si, quae superiora nectit sequentibus, eratque omnino necessaria sensus perfectioni, ex Ambrosiano Ms. et B. P. editione supplevimus.
philosophorum argutias propriis tractatibus miscuisset, et a malo exordio in fabulas quasdam et deliramenta procedens, Christianum
dogma ludum et jocum faceret, nequaquam divinae doctrinae veritate utens ((al.
nitens)), sed humanae mentis arbitrio, et in tantam, seipso magistro, intumescens superbiam, ut non imitaretur humilitatem Pauli,
qui plenus Spiritu Sancto contulit cum prioribus apostolis evangelium,
Ne forte in vacuum curreret, aut cucurrisset (Gal. 2. 2) :
0778C Editi,
sed ignorans, quam adversativam particulam, unde sensus turbatur, expunximus Mss. ope; et paulo post, eorumdem auctoritate,
putare emendavimus pro
putaret, quod vitiosum erat.
ignorans quod daemoniaci spiritus esset instinctus, sophismata humanarum mentium sequi, et aliquid extra Scripturarum auctoritatem
putare divinum. Quiescant ergo aliquando, qui regni Christi finem somniantes, verbositatis Origenis cupiunt esse parasiti,
nec cum fidelibus ambulantes, fidem quam non habent, simulent. Quin potius discant,
0778D Legimus ex Ambrosiano, mendose enim vulgati,
quod omnis fraudulentia aliud et aliud ostendat. Infra leviora alia emendamus.
quod omnis dolus, et fraudulentia, aliud sit et aliud ostendat: ut sub virtutis specie vitia celare nitatur. Etenim cum in
crucis ignominia, quam pro nobis passus est, non amiserit Christus esse
Dominus gloriae, juxta beatum Apostolum, clamantibus contra Judaeis:
Qui destruis templum, et in triduo aedificas, salvum teipsum fac: si filius
Dei es, descende de cruce (Matth. 27) ; et in carne patiens, pendensque in patibulo, fortitudinem propriae majestatis ostendit, solem de cursu quiescere
faciens, et signorum magnitudine plenam fidei vocem latroni extorquens:
Memento mei, Domine, cum veneris in regnum tuum (Luc. 23) . Nunquam post resurrectionis gloriam, perditurus est regnum, licet innumeros contra eum Origenes blasphemiarum
lapides jactet. Aut cujus est consequentiae, perpetuitatem regni discipulis polliceri, et dicere:
Venite, benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi (Matth. 25) : et ipsum 567 carere illo quod aliis tribuit? vel quomodo, scribente Paulo ad Corinthios,
Absque nobis regnatis, et utinam regnaretis, ut et nos regnaremus vobiscum (1. Cor. 4) , intelligi poterit regnum Christi post multa tempora terminandum? praesertim cum Joannes clamet:
Et qui desursum venit, super omnes est (Joan. 3. 31) : Et Apostolus scribat,
Quorum Patres, et ex quibus juxta carnem Christus, qui est super omnia Deus benedictus in aeternum (Rom. 9. 5) .
7. Itaque nulli dubium est, quin qui Deus permamanet
0779 in aeternum, simul habeat et regnum, et super ipsos quoque, quos regni possessione donavit, rex perpetuus appelletur, congruum
habens divinitatis imperium, nec quicquam in se rude et novum, nisi assumptionem fragilitatis humanae. Si enim, juxta Origenis
insaniam, post multorum circulos saeculorum, Christi regnum est finiendum, consequens impietati ejus est dicere, ut et Deus
esse aliquando desistat: et qui regni terminos ponit, cogitur idem de divinitate sentire, quae perpetuitatem imperii naturaliter
possidet. Quod si regnat Sermo Dei (Λόγος Θεοῦ Verbum Dei), utique Deus est, et hac ratione colligitur, quicumque tentaverit
finem regno ejus imponere, ad id eum devolvi, ut Christum credere compellatur et Deum esse desinere. Sed haec garriat magister
indoctus
0779 Rursum ex Ambrosiano lectionem adscivimus, cum falso excusi habeant
peccatoribus; neque enim peccatores in universum, sed magistri indocti sectatores impios damnare Theophili sententia est.
cum sectatoribus impiis, nos Christi regnum credamus aeternum, et in solemni die cantemus cum Angelo, atque dicamus:
Regni ejus non erit finis (Luc. 1. 33) . Si enim unum cum Patre est, nunquam ex eo quod unum est, cessaturus est, et unio Patris et Filii nunquam
dividetur in partes,
0779 Vulgati
nec quod dicitur, et mox
desistent.
ne quod dicitur,
unum sunt, aliquando unum esse desistat.
8. Facessant igitur stultissimi mortalium, imo
descendant in infernum viventes (Psal. 54. 16) , sicut Psalmista testatur, et praeceptorem impietatis suae ibi esse cernentes, clamitent;
0779 Ex Ezechiele haec repeti Martian. adnotaverat, quae in nostris exemplaribus haud ita invenias; sed cum locus ex memoria
recitaret Theophilus, sententias easdem aliis verbis retulisse credibile est.
Et tu captus es sicut et nos: inter nos reputatus es: descendit in infernum gloria tua, et reliqua. Talis pastor gregis morbidi Christum ubique suggillat injuriis, et diabolum honore sustollit, dum illum adserit,
purgatum vitiis atque peccatis, pristinam aliquando gloriam recepturum, et hunc regnare desistere, simulque cum diabolo sub
Patris 568 imperio redigendum; ut magis ad Origenis blasphemias, quam ad vociferationem Judaeorum propheta mirabundus exclamet:
0779 Ex Graeco Ἐξέστη ὁ οὐρανὸς ἐπὶ τούτῳ καὶ ἔφριξεν ἐπὶ πλεῖον σφόδρα, etc. aliter enim est in Vulgat. «Obstupescite coeli
super hoc, et portae ejus desolamini vehementer,» etc.
Obstupuit coelum super hoc, et horruit valde, dicit Dominus, eo quod duo mala fecerit (Jer. 2. 12) . Origenes, Christum asserens regnare desinere, et diabolum ad culmen, de quo ceciderat, ascensurum; talem
sceleris sui profundum lacum fodiens, qui aquas continere non possit: aequalem, quantum in se est,
0779 Erat antea,
aequalem diabolum fecit Filio Dei.
diabolo facit Filium Dei, dum detrahit illi regni gloriam sempiternam, et imperio Patris eum subjicit cum daemonibus. Verum
istiusmodi vox impia proteratur, ut sciamus, regnum Christi esse perpetuum, ipso loquente ad discipulos suos:
Vos perseverastis mecum
0779 Ms.
in tribulationibus meis, et ego statuam vobis, etc.
0780 Graec. πειρασμοῖς. At illud in primis,
semper, neque in Graecis, neque in Latinis exemplaribus invenitur.
in tentationibus meis, et ego statuo vobis testamentum aeternum, ut bibatis et comedatis semper super
0780
mensam meam in regno meo (Luc. 22. 28. 29) . Quomodo enim impleri potest hoc, quod dicitur,
semper, nisi perpetuum regnum sit, et nullo fine claudendum? Quod et Magi intelligentes, versi ad poenitentiam, studiosius percunctabantur,
Ubi est qui natus est Rex Judaeorum? vidimus enim stellam ejus in Oriente et venimus ut adoremus eum (Matth. 2. 22) . Magi fatentur Christum regem, et Origenes negat, dicens eum non perpetuo regnaturum, nec animadvertit se
Judaeorum blasphemiis similem.
9. Legimus in evangelio: cum Dominus atque Salvator fortitudinis suae et patientiae insigne exemplar ostendens, crucem scanderet,
Pilatus inscripsit titulum, et posuit super caput ejus:
Scriptum autem erat: Jesus Nazarenus rex Judaeorum (Joan. 19. 19) . Istum titulum multi legerunt Judaeorum, qui erat scriptus Hebraice, Graece, et Latine. Dicebant ergo Pilato
principes sacerdotum et Judaeorum:
Noli scribere quod rex Judaeorum sit, sed quod ille se dixerit regem Judaeorum. Respondit Pilatus:
Quod scripsi, scripsi (Ibidem. 29) . Cum ergo Pilatus nec seditione, nec precibus ad hoc potuerit adduci, ut regnum Christi de titulo tolleret:
sciat Origenes absque ulla necessitate se hoc facere, quod fecerunt Judaei, ut regnum Christi aestimet terminandum. Et illi
quidem in terra positum regem negabant, hic regnantem in coelo, quantum in se est, detrahere nititur, ut accusatorem sceleris
569 sui habeat Pilatum, qui Judaeis respondit:
Quod scripsi, scripsi. Veniat et prophetalis sermo in medium, ac regnum Christi tota praedicet libertate:
Gaude filia Sion, praedica filia Jerusalem, laetare et exulta de toto corde tuo, filia Jerusalem ((al.
Israel)): abstulit Dominus iniquitates tuas, redemit te de manu inimicorum tuorum, rex Israel in medio tui, non videbis ultra
mala
((Soph. 3, 14. ex Graec.)) . Neque enim quos semel salvos fecit, iterum praecipitabit e coelo, et dimittet juxta Origenis
deliramenta et fabulas, ut rursum de sublimibus corruant. Et hoc quod dicitur,
Non videbis ((al.
videbitis)) ultra mala, aeternae securitatis indicium est, quod qui semel fuerint liberati, et regni coelorum possessione perfruiti, nequaquam vitiis
trahantur ad terram, nec Dei priventur auxilio, qui eis juxta eloquium prophetale, ponet murum, et circummurale, sua eos virtute
circumdans. Unde et Psalmista canit:
Non commovebitur in aeternum, qui habitat in Jerusalem (Psal. 124) . Et Dominus protestatur:
Non te dimittam, nec deseram. Frustraque somniat ascendere animas in coelum, et descendere, et nunc proficere, nunc ad inferiora delabi, ut per ruinas
innumerabiles saepe moriantur, et Christi passio irrita fiat. Qui enim semel pro nobis mortuus est, aeternam nobis victoriae
suae laetitiam dedit, quae nulla vitiorum mole extenuetur ((al.
tenetur)). Nec quisquam hominum crebrius moritur, quod Origenes ausus est scribere, Stoicorum impiissimum dogma, divinarum cupiens
Scripturarum auctoritate firmare.
0781A 10.
Christum pro Daemonibus passurum.—Verum quid ista memoramus? cum in tantam irruperit
0781B Manifesto errore hucusque editi,
in tantam eruperit victoriam. Quod nunc ex toties laudato Ms. emendamus,
vecordiam, jamdiu olim legi oportere conjeceramus ex simili loco in Epistol. ad Evangelum, ubi eum, qui Diaconos presbyteris coaequaret,
in tantam erupisse vecordiam mirari se profitetur.
vecordiam, imo dementiam, ut aliud Salvatori crimen impingat, dicens eum et pro daemonibus ac spiritualibus nequitiis apud
superos affigendum cruci. Nec intelligit in quam profundum impietatis corruat barathrum. Si enim Christus pro hominibus passus,
homo factus est, ut Scripturarum testantur eloquia, consequens erit ut dicat Origenes, Et pro daemonibus passurus, daemon
futurus est: hoc enim necessitate cogetur inferre, ne ab eo quod coepit, discrepare videatur; ut imitetur blasphemias Judaeorum
0781C Integriorem sententiam, et rursus veriorem ex eodem Ms. accepimus, quam ut sui parte mulctarent veteres aut amanuenses,
similium vocum
imitetur atque
imitatur occursus fecit. Prius enim erat imperfecto sensu, «discrepare videatur imitator Judaeorum. Etenim illi Christo similiter,»
etc. vel ut in aliis editis multo vitiosius,
imitatur, et illi similiter
, quos semper imitatur; et illi enim Christo similiter loquebantur:
Daemonium habes: 570 Et,
In Beelzebub principe daemoniorum ejicis daemonia (Luc. 11. 15) . Sed absit ut pro daemonibus Christus passurus sit, ne et ipse daemon fiat. Et qui hoc credunt, rursum crucifigunt,
et ostentui habent Filium Dei (Hebr. 6. 6) , qui nequaquam ut semen Abraham apprehendit, ita assumet et daemonum ((al.
Daemonium)), ut pro illis quoque crucifigatur. Nec daemones pro se Deum in passione cernentes, cum Propheta clamabunt:
Hic peccata nostra portavit, et pro nobis dolet. Neque cum Isaia dicent:
Livore ejus sanati sumus (Isai. 53. 4) . Nec pro daemonibus, sicut pro hominum genere, quasi ovis Christus ducetur ad victimam; nec pro eorum salute
dicetur:
Proprio Filio non pepercit (Jerem. 11) ; quia nec daemones clamabunt:
Traditus est pro peccatis nostris, et resurrexit pro justificatione nostra (1. Cor. 11) . Paulus quidem scribit:
Tradidi enim vobis in primis, quod et accepi, quia Christus mortuus est pro peccatis nostris, secundum Scripturas (1. Cor. 15) : illas in testimonium vocans, et volens earum auctoritate firmare quod dubium est; Origenes autem absque ullo
divinae vocis testimonio vim facere nititur veritati, et extincta lucerna, invenire eam.
11. Fautor daemonum et non hominum, crebris calumniis lacessit Filium Dei, et denuo crucifigit, non intelligens in quam profundam
et horribilem impietatis voraginem detrahatur. Consequens enim est, ut qui priora susceperit, suscipiat et quae sequuntur:
et qui
0781D Vitiose penes Martian.
prae daemonibus. Mox verba
accipite, et edite ex Ms. suffecimus, quae ex sequenti contextu apertissime probantur.
pro daemonibus Christum dixerit crucifigi, ad ipsos quoque dicendum esse suscipiat:
Accipite et edite: hoc est Corpus meum. Et:
Accipite, et bibite: hic est sanguis meus (Matth. 26. 26) . Si enim et pro daemonibus crucifigatur, ut novorum dogmatum assertor affirmat, quod erit privilegium,
aut quae ratio, ut soli homines corpori ejus sanguinique communicent,
0782A et non daemones quoque, pro quibus in passione sanguinem fuderit? Sed nec daemones audient: «Accipite, et edite:» Et, «Accipite,
et bibite;» nec Dominus sua praecepta dissolvet, qui discipulis ait: «Nolite dare sanctum canibus, nec mittatis margaritas
vestras ante porcos, ne forte conculcent eas pedibus suis, et conversi disrumpant vos (Matth. 7) .» Nam et Apostolus scribens,
«Nolo vos participes daemonum fieri. Non potestis calicem 571 Domini bibere, et calicem daemoniorum: non potestis mensae
Domini participari, et mensae daemoniorum (1. Cor. 10) :» per haec impossibile esse demonstrat, daemones de calice Domini
bibere, et de mensa ejus participari. Cibus diaboli negatores Dei sunt, Abacuc loquente:
Escae ejus electae (Abac. 1) ; cibus autem impiorum omnium execrabilis ipse diabolus, Prophetae vaticinio concrepante:
Dedisti eum escam populis Aethiopibus (Psal. 73. 14) . Ex quibus omnibus approbatur, Christum pro daemonibus non posse crucifigi, ne daemones Corporis et Sanguinis
ejus participes fiant.
12. Cum ergo et Apostolus de Salvatore significet:
Hoc enim fecit semel, seipsum offerens (Hebr. 7. 27) ; et Origenes tanta confidentia illius sententiae contradicat, tempus est illud inferre:
Terra, terra audi verbum Domini, scribe virum istum abdicatum (Jer. 22) . Quis enim infernus haec mala suscipere potest? quis tartarus de rebus istiusmodi cogitare? quae gigantum insania
tam rebellis exstitit, et turrim impietatis exstruxit? quae libido lasciviens, et daemonum amore deperiens, sic universo
0782B Perperam Martianaeus, aliique editi,
dogmatis: emendantur a scriptis, ut statim post,
toto corde, cujus loco Benedictinus,
toto orbe.
dogmati transeunti divaricavit crura mentis suae? quis intantum de Sodomitica vinea bibit, ut inebriatus vino furoris ejus,
toto corde conciderit? quis Babyloniorum ita fluminum gurgitibus irrigatus, vivos Israel fontes reliquit? quis egrediens de
Jerusalem, et Hieroboam filii Nabath imitator existens, tot errorum fabricatus altaria est, et ararum profana
0782C Vitiose iterum Benedictin.
ararum profanatura: pro duobus verbis
profana thura, quod habent etiam castigatiores alii ex vulgatis.
thura succendit (3. Reg. 12) ? Cur Dathan et Abiron, qui minora peccarunt, non veniant ante tribunal Christi, et sui eum
comparatione condemnent, qui extra Ecclesiam Salvatoris variarum doctrinarum thuribula diabolico igne complevit? Neque enim
Dominus qui loquitur per Prophetam:
Ego visiones multiplicavi, et in manibus Prophetarum assimilatus sum (Osee 12. 10. juxta LXX) , adulterinas eum docuit proferre doctrinas, nec qui a principio ipsi viderunt, et ministri fuerunt
verbi Dei, nec Prophetarum chorus, qui olim vocabantur
Videntes, haec eum instituit: sed ipse suae mentis arbitrio, furori daemonum serviens, et blando cogitationum errore deceptus, gregem,
et ut ita dicam, 572 examen dogmatum perversorum, per totum orbem immisit mentibus indoctorum. Iste est qui Assyriis Babyloniisque
fluminibus aperuit os suum, qui navem Ecclesiae bonarum mercium
0782D Ambrosian. «navem bonarum mercium plenam salsis
0783 doctrinae fluctibus operire,» etc. Forte olim
falsis scriptum est, vel
falsae. Interim incongrua lectio ipsa quoque non est.
salutaris doctrinae plenam, fluctibus
0783 operire conatus est: dum
0783 Falso hucusque editi
Imperatorum laude pro
imperitorum. Et Martianaeus quidem Mammaeam Alexandri Imperatoris matrem, quae Origenem acciverat, ad libri oram comminiscitur. Neque
vero nos, plurimum apud Imperatores ipsos gratia et commendatione valuisse Origenem, inficiamur, aut ab eo datas ad Philippum
ejusque conjugem litteras revocamus in dubium: tantum haec ad praesentem locum nihil attinere affirmamus; falsamque lectionem,
quae ex ipso contextu liquet, ex Ambrosiano codice emendari volumus.
imperitorum laude sustollitur, et Scripturarum sensum, aliter quam se habet veritas edisserens, gloriatur in confusione sua.
Quis enim innumerabiles adeo et garrulos, et verbositatis atque imperitiae plenos conscripsit libros, et infatigabili studio
dies noctesque conjunxit, ut errorum monimenta dimittens, mereretur audire:
Multis itineribus tuis deceptus es? Usus est enim duce pessimo, aura populari, et plurimis falsae scientiae voluminibus exaratis, ac rebelli contra Deum mente
pugnans, unguento coelestium doctrinarum saniem quamdam, et pedorem sui foetoris immiscuit, ut rursum ad suam animam diceretur:
Immunda et famosa, et nimia iniquitatibus. Neque enim Prophetam audire voluit commonentem:
Quare diligitis vanitatem et quaeritis mendacium (Psal. 4. 3) ? is qui pro daemonibus Christum affigit cruci, ut non solum Dei et hominum, sed daemonum quoque mediator fiat.
Verum absit tam immane nefas de Salvatore credere, ut templum corporis sui, quod pro nobis suscitare dignatus est, amissurus,
aliud sibi templum daemoniacae conditionis affigat, ut illorum quoque recepta similitudine, pro ipsis patibulum subeat.
13. Obsecro, Fratres carissimi, ut ignoscatis dolori meo, doctrinis impiis resistenti: dum enim impudentiam sectatorum ejus
repercutere nitimur, compagem loricae ipsius, et venenati pectoris fraudulentias in medium protulimus, ut illud quoque compleretur
in eo:
Revelabo ignominiam tuam, et ostendam eam amatoribus tuis (Ezech. 16. 36) . Nam inter caetera etiam resurrectionem a mortuis, quae spes salutis nostrae est, ita corrumpit et violat,
ut audeat dicere, corpora nostra suscitatum quidem iri: sed sic ut corruptelae rursus ac morti subjaceant. Responde mihi,
o impietatis caput, quomodo, juxta Apostolum Paulum, vicerit Christus eum, qui 573 mortis habebat imperium, hoc est diabolum,
si corruptibilia et mortalia iterum corpora surrectura sunt? Quid nobis profuit Christi passio, si mors atque corruptio denuo
nostra corpora possessura est? Aut quid sibi vult Apostolus, scribens:
Sicut enim in Adam omnes moriuntur, ita in Christo omnes vivificabuntur (1. Cor. 15) , si resurgentibus mors saeva dominabitur? Vel quomodo qui ista credunt, possunt ex animo dicere:
Christus Dei virtus, et Dei sapientia (1. Cor. 1. 24) ? volentes illo fortiorem esse mortem, quae suscitata ab eo corpora deletura est, nec probetur ex omni parte
superata? Verum et Origenem tam impie resistentem Christus Dominus noster, simul et mortem vicit, et diabolum, qui habebat
mortis imperium, sua virtute
0784A destruxit, parato nobis in coelo victoriarum suarum triumpho. Nec idcirco corpora suscitabit, ut rursum pereant, sed pro
illorum incorruptione perpetua, mortem corruptionemque delevit.
14. Unde liberati a cunctis malis, passionis dominicae festa celebremus, et juxta Evangelii parabolam (Matth. 22) , cernentes
a sapientia immolari tauros et altilia, vescamur fortioribus, plenisque nervorum, et pinguioribus doctrinarum cibis, ut lac
infantiae deserentes, solidiora capiamus alimenta, causamque malorum omnium fugiamus, imperitiam, quae cum multorum diversis
haeresibus vinxerit pedes, Origene maxime sui fruitur amatore, qui inter caetera ausus est licere. Non esse orandum Filium,
neque cum Filio Patrem: ac post multa saecula Pharaonis instauravit blasphemiam, dicentis:
Quis est ut audiam vocem ejus? nescio Dominum, et Israel non dimittam (Exod. 5. 2) . Nec est aliud dicere,
nescio Dominum, quam hoc quod dicit Origenes, non est orandus Filius, quem certe Dominum
0784B Idem Ambros.
confitemur, alio sensu. In sequenti Isaiae textu verba
et in te deprecabuntur, ex his Graecis sunt, καὶ ἐν σοὶ πρωσεύξονται, nam
in praepositionem Vulg. respuit.
confitetur. Et quanquam ille in tam apertam proruperit blasphemiam, tamen orandus est de quo Propheta testatur, dicens:
Et adorabunt te, et in te deprecabuntur, quia in te est Deus, et absque te non est Deus (Isai. 4. 5. 14) . Et rursum,
Omnis qui invocaverit nomen Domini, salvus erit (Rom. 10. 13) . Et 574 Paulus disputans:
Quomodo, inquit,
in vocabunt,
in quem non crediderunt (Ibid. v. 14) ? Oportet primum credere, quod Filius Dei sit, ut recta et consequens fiat ejus invocatio. Et quomodo orandus
non est, qui non est Deus: sic e contrario, quem Deum esse constiterit, adorandus
0784C Duo verba
et orandus deerant in editis; maxime autem faciunt ad Theophili mentem, ut seriem orationis attendenti constabit, eaque castigatissimus
Ambrosian. liber suffecit.
et orandus. Unde et Stephanus, positis genibus, et obsecrans pro his qui se lapidibus obruebant, dicebat ad Filium:
Domine, ne statuas illis hoc peccatum. In nomine quoque Jesu Christi omne genu flectetur, coelestium, terrestrium, et infernorum (Act. 7) . Quod autem dicitur,
Genu flectetur, sollicitae et humillimae orationis indicium est: Itaque nec Deum credit Origenes Filium Dei, quem non putat
0784D Non esse orandum Dei Filium, sed solum Patrem, nec Patrem cum Filio, eo in libro quem de Oratione inscripsit, Origenem docuisse,
tradit Theophilus alibi, et potissimum in Synodica quam edidimus. Atque ille quidem Filium orari concedebat, modo tanquam
Mediator, et inferiori precationis genere invocaretur ac Pater, quae ejus fuit apertissima insania. Sed hinc Alexandrinus
Episcopus sequi contendit, ut
nec Deum crediderit Origenes Filium Dei, quem non putat orandum; ac proinde constat vitiose in hucusque editis legi,
quem non putat adorandum, neque enim id Origenes senserat, sed ex ejus tantum de Christi invocatione sententia haec veluti erroris sequela deduci poterat.
Nos germanae lectionis Ambrosian. exemplar admonuit.
orandum, et lacerat eum conviciis: cumque sibi in Scripturarum memoria blandiatur, et putet se eas intelligere, non audit
contra se loquentem Moysen:
Homo qui maledixerit Deum, peccatum habebit, et qui nominaverit nomen Domini, morte morietur: lapidibus obruet eum omnis multitudo
0785A (Levit. 24. 16) . At quis tantis Christum afficit contumeliis, ut hic, qui ausus est dicere, Non debet orari, cassum et inane
tantum ei divinitatis nomen indulgens?
15. Verum quid necesse est in tam impiis immorari? ad alium ejus transeamus errorem. Dicit corpora quae resurgunt, post multa
saecula in nihilum dissolvenda, nec futura aliquid, nisi cum de coelorum mansionibus animae ad inferiora dilapsae indiguerint
0785B Falluntur editi pariter ac Mss., qui
nobis obtrudunt pro
novis, nempe corporibus, quibus animae ad inferiora dilapsae indiguerint, prioribus in nihilum dissolutis. Apertissimum ac saepe
obvium errorem emendare ex ingenio non dubitavimus.
novis, quae alia rursum fiant, prioribus omnino deletis. Quis ista audiens, non et mente, et corpore pertremiscat? Si enim
post resurrectionem corpora redigentur in nihilum, fortior erit mors secunda, quam prima: quae delere omnino poterit substantiam
corporalem. Cur Paulus scribit sic:
Mors non dominabitur illius, quod enim mortuum est peccato, mortuum est semel (Rom. 6. 10) : si corpora delenda sunt penitus? Aut quomodo hoc quod dicitur
semel, firmum erit: cum caro ab animae consortio separata, redigenda sit in nihilum? Qua ratione rursus adjunxit?
Seminatur in corruptione, surget in incorruptione: 575
seminatur in infirmitate, surget in virtute: seminatur in ignobilitate, resurget in gloria: seminatur corpus animale, surget
corpus spirituale
(1. Cor. 15) . Si enim
0785C Mss.,
si enim corruptio corpora in nihilum redigit; et mox
essetque fortior incorruptione corruptio, quae altera lectio magis probatur; alii tamen ex editis
fortior corrupto incorruptio.
incorruptio in nihilum redigit, consequens fuerat dicere, corruptioni ea in perpetuum reservari, essetque fortior incorrupto
corruptio. Sed absit Paulum contraria sibi scribere, et incorruptionis
0785D Voces
et corruptionis, quae ab aliis tum vulgatis tum Mss. exciderant, supplet emendatiss. Ambrosianus.
et corruptionis eamdem esse naturam. Quod si, ut falso putat Origenes, non solum corruptibile, sed et mortale corpus est
suscitandum, ergo unum atque idem corruptio et incorruptio, mors et vita dicentur, et eamdem habebunt in suscitatis corporibus
potestatem, et nequaquam rebus, sed tantum nominibus corruptio et incorruptio, mors et vita separabuntur. Sin autem corruptibile
et mortale corpus resurrecturum est, consequentius fuerat Apostolum dicere:
Seminatur in corruptione, surget in corruptione: seminatur in infirmitate, surget in infirmitate: seminatur in ignobilitate,
surget ignobilitate: seminatur corpus animale, surget corpus animale.
Quod si corruptionem, et infirmitatem, et ignobilitatem amovet a corporibus suscitatis, et dicit e contrario incorruptione,
et fortitudine, et gloria corpora vestienda, et pro animali spirituale corpus esse reddendum; soluta erit mors, et in corporibus
suscitatis pro morte et corruptione, immortalitas incorruptioque regnabunt: quia et ipsum corpus immortale et incorruptum
resurget, ut possit permanere animae coaeternum. Igitur et Salvator pignus salutis nostris corporibus in resurrectione sui
corporis tribuens, non potest credi
0786 ultra moriturus, Apostolo in hanc sententiam congruente:
Christus resurgens ex mortuis, ultra non moritur, mors ei nequaquam dominabitur (Rom. 6. 9) . Nisi illius fuerit dominata, nec dominetur nostri.
16.
Artem magicam haud malam.—Confundatur Origenes, inter caetera flagitiorum genera, quae confingit, magicis quoque artibus patrocinium tribuens:
0786 Pro
nam vitiose penes Martian. erat
quam, in aliis editis
quod. Ambrosian. admonuit. Tractatus vero quos vocat, intellige duos
de Resurrectione dialogos, quod ad Synodicam num. 5. notatum est nobis.
nam in tractatibus suis, his locutus est verbis: «Ars magica non mihi videtur alicujus rei subsistentis vocabulum, sed et
si sit, non est operis 576 mali
0786 Idem Benedictinus,
ut ne quis eam habeat contemptui: alii editi,
ne quid habere possit contemptui, nec displiceret,
ut ne quis haberi, etc. Terent. in Phorm.
Ut ne quid turpe civis in se admitteret. Interim, quam praetulimus, lectio Mss. conformior est, et Synodicae, ubi totidem verbis isthaec Origenis sententia recitatur
ex libris de Resurrectione, quos ad Ambrosium scripsit.
,» ne quis habere possit contemptui. Haec dicens utique fautorem se esse demonstrat Elymae magi, qui Apostolis repugnavit,
et Jamne atque Mambre, qui Moysi magicis artibus restiterunt. Sed nullas Origenis patrocinium habebit vires, quia Christus
magorum praestigias suo delevit adventu. Respondeat novae impietatis assertor, imo aperte audiat: Si non est malum ars magica,
non erit malum et idololatria, quae artis magicae viribus nititur. Quod si malum est idololatria, malum erit et ars magica,
ex qua subsistit idololatria. Cum autem idololatria Christi majestate deleta sit, indicat et parentem suam artem magicam secum
pariter dissolutam, Propheta super hoc liquido proclamante:
Sta nunc in incantationibus tuis, et multis veneficiis tuis, quae didicisti ab adolescentia tua, si potuerint prodesse tibi (Isai. 47. 12) . Cum igitur haec Prophetarum scripta
0786 Fort. olim scriptum est verius,
detestentur. Infra leviora quaedam castigamus.
testentur, et nullus unquam ausus sit memoriae prodere, magorum artes inter optima quaeque numerandas, leges quoque publicae
magos et maleficos puniant: scire non possum qua ratione impulsus Origenes, qui Christianum se jactat, Sedechiae pseudoprophetae
aemulator existens, cornua sibi ferrea fecerit, quibus contra dogmata veritatis armatus incedat, nec sapiat quidquam de coelesti
Jerusalem, neque imitetur Moysen, et Daniel, Petrumque, et alios sanctos, qui contra magos et incantatores, quasi in acie
stantes indefesso certamine dimicarunt. Cum quibus festae diei ducamus choros, quod per media Babylonis pericula transeuntes,
Origenis venena vitavimus ((al.
vitamus)), et obedivimus Prophetae sermonibus, imperantis:
Egredere de Babylone, qui fugis de terra Chaldaeorum (Jer. 50. 8) , ut ingrederemur Jerusalem, in qua praedicatio veritatis est.
17.
0786 Ambrosian.
Quanquam enim, maledico resistente, passi sumus, etc.
Quanquam mendacio resistentes, passi sumus aliquid trium puerorum, qui in camino aestuantis incendii flammarum vicere naturam,
tamen non praevaluit contra nos ignis Babylonius, nec capilli nostri
0787 adusti sunt (Dan. 3. 94) , extrema videlicet ecclesiasticae dogmata veritatis; nec saraballa mutata, quae in protectionem
577 animarum testimoniis Scripturae sanctae nobis sapientia texuit
0787 Idem
nec Origenis in nobis est perversae scientiae flamma discurrens: haud quidem vere, sed ut deinde intelligas aliquid in impressa lectione desiderari, quo integer sensus sit; et vel legendum
discurrente, vel praefixa negandi particula,
nec perversae doctrinae, etc. Mox confer S. Epiphanii epistolam ad Joan. Jerosolym. in nostra recensione 51. num. 4.
, nec odor ignis in nobis est, perversae scientiae flamma discurrens. Non enim acquievimus doctrinae ejus, qui propter lapsum
rationabilium creaturarum, corpora fieri suspicatur: et dicit juxta Graeci sermonis etymologiam, animas idcirco vocitatas,
quod calorem mentis, et in Deum ferventissimae caritatis amiserint, ut ex frigore nomen acceperint, ne et Salvatoris animam
iisdem subjacere naeniis sentiremus. Solis quoque et lunae, ac stellarum cursus, et totius mundi pulcherrimam in diversitate
consonantiam non asserimus ex causis praecedentibus, variisque peccatis, et animarum vitiis accidisse: nec bonitatem Dei multo
tempore praestolatam; ut non ante faceret visibiles creaturas, nisi invisibiles deliquissent. Nec vanitatem appellamus substantiam
corporalem, ut ille aestimat, aliis verbis in Manichaei scita concidens ((f.
concedens)), ne et Christi corpus subjaceat vanitati, cujus edulio saturati, ruminamus quotidie verba, dicentis:
Nisi quis comederit carnem meam, et biberit Sanguinem meum, non habebit partem mecum (Joan. 13) . Nam si natura corporea vana est et futilis, juxta Origenis errorem, cur Christus resurrexit a mortuis? quare
nostra corpora suscitabit? quid sibi vult Paulus scribens:
Si mortui non resurgent, nec Christus surrexit: si autem Christus non resurrexit, vana est fides nostra (1. Cor. 13) .
18. Ex quo perspicuum est, non corporum naturam esse vanam, sed eos credere
0787 Idem Ms.
credere vanitati, qui putant eam resurgere, et non manere perpetuam.
vanitatem, qui non putant eam resurgere, et manere perpetuam. Honorabiles quoque contemnat nuptias, negans subsistere corpora,
nisi prius animae in coelo peccaverint, ut inde praecipitatae, quasi quibusdam ergastulis corporum vinctae fuerint. Et ille
quidem sentiat ut vult, loquatur ut
0787 Minime arridet impressa lectio, nec tamen opem conferunt Mss. quorum Ambrosianus,
sentiat ut loquitur, ut non timet, e quibus idoneum nihil possis extundere, nisi si illud
non timet, eo sensu de Origene dicitur, quod semivir cum esset, sui causa animas e coelo delabi, non timeret.
non timet: audiat nos cum Paulo suis auribus inclamantes:
Honorabiles nuptiae, et 578
cubile immaculatum (Hebr. 13. 4) . Et quomodo immaculatum, si anima vitiis sordidata carne circumdatur? Et culpae subjacebit Anna uxor Helcanae
semen virile postulans, ut propter desiderium mulierculae, animae in coelis periclitentur, et una earum peccato
0787 Editi,
peccato gravi. Maxime autem ad hunc locum, aliosque infra de animarum, cum aliquid peccassent, descensu in corpora, faciunt haec Theophili
nostri, quae ex vetustissima catena in Genesim cod. Vat. 747. olim exscripsimus; Ὅτι οὐ δὶ᾽ ἁμαρτίας αἱ ψυχαὶ, ὡς Ὠριγένει
ἔδοξε, καταβεβλημέναι
0788 σώματι συνεπλάκησαν, ἐχρησάμεθα τῷ Μωσέως ρήματι λέγοντι (fort. λέγοντος) τοῖς υἱοῖς Ἰσραήλ: Κὑριος ὁ Θεός ὑμῶν προθείη
ὑμῖν σήμερον ὡς ἔστι χιλιοπλασίως, καὶ εὐλογήσαι ὑμᾶς καθότι ἐλάλησεν ὑμῖν· οὐ γαρ εὐλογία κατὰ Ὠριγένην ἐςὶν ὴ τῶν σωμάτων
ποἴησις· ἀλλὰ κατὰρα πλανωμὲναις ψυχαῖς. «Ut constet, non ob peccatum (quod Origeni visum est) dejectas animas corporibus
se implicuisse utamur Moysis verbis dicentis ad filios Israel: Dominus Deus vester addat vobis hodie sicut estis millies,
et benedicat vobis, quemadmodum vobis locutus est. Neque enim benedictio est juxta Origenem productio corporum, sed maledictio
errantibus animabus.»
gravis labatur in terram, ac pristinam
0788 beatitudinem deserat. Nec Moyses imprecans, et dicens:
Dominus Deus vester multiplicet vos, et ecce estis hodie sicut stellae caeli in multitudine. Dominus Deus patrum vestrorum
addat vobis sicut estis, millies, et benedicat, ut locutus est
(Deuter. 1. 10. et seq) : hoc petebat ut animarum in coelo catervae peccantes Israelitici populi gentem conderent. Quod
esse discrepans, apertissime patet, ut qui pro delicto populi precabatur:
Si dimittas peccatum hoc populo, dimitte; sin autem, dele me de libro quem scripsisti (Exod. 32. 32. juxta Graecum) , postulet multiplicari filios Israel
0788 Hunc locum, addita ex Ms.
si particula, nonnihil resarcimus.
, quos si noverat animarum ruinis crescere, non e contrario precaretur, ne propter vitia melioris substantiae natura vilior
conderetur. Cur David imprecatur in Psalmo:
Benedicat te Dominus ex Sion, et videas quae bona sunt in Jerusalem omnibus diebus vitae tuae, et videas filios filiorum tuorum (Psal. 127. 5) : si animarum
0788 Brevius Ambrosian.
si animarum peccato justi viri augetur genus?
depulsione et exitio justi viri augetur genus? Et audet dicere:
Ecce sic benedicetur homo, qui timet Dominum (Ibid. 4) : cum sciat animas delinquentes corporum vinculis alligari, et in hujusmodi carcere judicio Dei poenas luere peccatorum?
Quomodo Deus loquitur per Prophetam:
Si audisses praecepta mea, fuisset utique quasi fluvius pax tua, et justitia tua sicut fluctus maris, et sicut arena semen
tuum, et soboles uteri tui, ut pulvis terrae
(Isai. 48. 18. 19. ex Graeco) ? Qui enim Dei praecepta conservant, non debent accipere praemium, animarum de coelo ruinas,
quae ligatae corporibus, sobolis eorum incrementa multiplicent. Si autem volunt discere, quae sint humani generis exordia,
audiant dicentem Moysen:
Tulit Deus de terra, et finxit hominem, et insufflavit 579
in faciem ejus spiritum vitae, et factus est homo in animam viventem (Gen. 2. 7) , id est,
immortalem. Deus quoque benedicens Adam, et Evam, ait:
Crescite et multiplicamini, et replete terram (Gen. 9. 1. 7) .
19. Si animae post peccatum mittuntur in terras, ut nascantur in corporibus, non erat rationis benedici Adam et Eva, cum causa
peccati maledictionem potius mereretur. Denique postquam plasmavit eos, benedictionis vocibus prosecutus est: quos postea
voluntate peccantes, maledictione percussit. Ex quibus colligitur nequaquam propter animarum peccata corporum
0788 Minus congruo sensu erat,
subiisse. Id enim hoc loco evincit, non ob animarum peccata, corporum esse productionem, eorumque, in universum naturam subsistere,
aut substitisse. Restituimus ex Ambrosiano.
substitisse naturam. Audiant rursum dicentem:
0788 Juxta LXX. est 31. 5. sed non ita in Jeremia legerit,
0789A cum a Graecis quoque exemplaribus recedat; verum memoriae confisus ad eum modum recitavit.
Ego feci terram, et hominem in ea
0789B (Jer. 27. 5) . Et David:
Coelum coeli Domino, terram autem dedit filiis hominum (Psal. 113) . Et cessent ultra cogitationum suarum errores sequi, et Scripturarum magis auctoritate ducantur. Sicut enim
qui voluptatibus enervati sunt, et quorum in pectore libido dominatur, contemplantes corporum venustatem, non quaerunt morum
pulchritudinem, sed membrorum; sensusque eorum praegravatus fece terrena, nihil altius intuetur: sic qui structa verborum
compositione ducuntur, et capti eloquentiae sono, non intuentur dogmatum veritatem, erubescunt errorem pristinum confiteri,
et arrogantiae tumore caecati, nolunt esse discipuli, ne postquam correcti fuerint, prius errasse videantur.
20. Abjectis itaque Origenis malis, et Scripturarum, quae vocantur apocryphae ((al.
apocrypha et abscondita)), id est absconditae, decipulis praetermissis:
Non enim in abscondito locutus sum (Joan. 18. 20) , ait Dominus, iterum atque iterum obsecro vos, fratres carissimi, dominicae passionis festa celebremus,
fidem conversatione decorantes
0789C Idem Ms.
misericordiam in pauperes impertientes, imitemur Deum. Mox
in cunctis ex eodem legimus; ubi editi
in cunctos.
, misericordia in pauperes imitemur Deum, cui nulla corporalium naturarum forma consimilis est. Habeamus in cunctis imaginem
bonitatis ejus, poenitentia emendemus errores, oremus pro inimicis, pro detractoribus obsecremus, aemulantes Moysen, qui sororis
contra se loquentis culpam oratione delevit. Oleo eleemosynae peccatorum sordes lavemus: captivorum vincula 580 nos videantur
astringere, et propitium illis imprecemur Deum. Clausos carcere humanitas diurna sustentet, et his quorum corpora morbus Regius
occupavit, et jugi tabe membra solvuntur, propter repositam in coelis mercedem, sollicito ministerio serviamus. Si quando
potestas judicii nobis data fuerit, et jurgantium ad nos fratrum causa delata, non sit personarum consideratio, sed rerum:
corruentibus, et in tribulatione positis, nos quoque ruamus affectu. Leges normam teneant veritatis. Caritas prona sit ad
misericordiam, non insultans peccantibus, sed condolens, facilis est enim lapsus ad vitia, et fragilitas conditionis humanae
quidquid cernit in alio, in se debet pertimescere. Cumque alius fuerit pro errore correptus, illius emendatio nostra sit cautio,
et super omnia quasi culmen, et corona virtutum, pietas in Deum toto cordis timore servetur, execrantesque Deorum numerum,
Patris et Filii et Spiritus sancti unam confiteamur indiscretamque substantiam, in qua et baptizati vitam aeternam suscepimus.
Et si Dei tribuerit clementia, cum Angelis merebimur dominicum Pascha celebrare, habentes Quadragesimae exordium, ab octavo
die mensis, qui secundum Aegyptios vocatur
0789D Ms.
Farmenoth. Porro indicatur Quadragesimae initium die quarta Martii, Hebdomas major octava Aprilis, cujus decima quarta Dominicum Pascha
celebratum est, anno scilicet 401. ut ex hisce Romanorum mensium notis plane colligitur.
Phamenoth. Et ipso praebente
0790 vires, attentius jejunemus: hebdomadae majoris, id est Paschae venerabilis, die tertiadecima mensis Pharmuthi fundamenta
jacientes: ita duntaxat, ut juxta evangelicas traditiones finiamus jejunia intempesta nocte, octavo decimo die supradicti
mensis Pharmuthi. Et altero die, qui dominicae resurrectionis est symbolum, id est, nonodecimo ejusdem mensis verum Pascha
celebremus: adjungentes his septem reliquas hebdomadas, in quibus Pentecostes festivitas texitur, et praebentes nos dignos
communione Corporis et Sanguinis Christi. Sic enim merebimur accipere regna coelorum in Christo Jesu Domino nostro, per quem,
et cum quo Deo Patri gloria et imperium, cum Spiritu Sancto, et nunc, et semper, et in omnia saecula saeculorum Amen.
581 21
0790 Quae hinc sequuntur, ignorat Ambrosianus liber.
Salutate invicem in osculo sancto. Salutant vos qui mecum sunt fratres.