611 Epistola C
0813
Al. numero caret, scripta et latine reddita an. 404.
. Sive Theophili Alexandrini Episcopi Ad Totius Aegypti Episcopos Paschalis
0813 Nimirum superioris anni 403. Paschalem epistolam Hieronymus non est Latine interpretatus, et splendide falluntur tum qui
illam arbitrantur intercidisse, tum vero maxime qui priorem anni 401 ut lacunam impleant, alteri 403 cum Baronio adscribunt.
Anni 404. D. Hieronymo Interprete.
Cessandum a peccatis, inita virtutum consuetudine, qua ad Pascha celebrandum animi praeparentur. Jejuniorum quadragesimalium
observatio sancta, tum recta in Deum fides proponuntur. Origenis errores, quos exsecrari oporteat ante Dominicum Pascha. Calcanda
insuper avaritia, et amori in Deum dilectio in proximos jungenda.
1. Nunc quoque Dei viva sapientia nos ad sanctum
0814 provocat Pascha celebrandum, omnes cupiens ejus esse participes: unde propero ad illud currentes gradu, jejuniis et continentia
omnique afflictione corporis pugnantes contra virtutum adversariarum industriam, voluptates redigamus ad nihilum, fulti Salvatoris
auxilio: et peccata nostra Deo, qui sanare potest, simpliciter confitentes, verum conscientiae judicium formidemus, ut cum
David vociferantes atque dicentes:
Peccata adolescentiae meae
0814 In Graeco nempe ἀγνοίας, et in minori numero gignendi casum, et in plurium accusandi denotat. Sic proinde cum impressa lectione,
Augustinus, duo Romana, unum Germanense, atque alterum Carnutense Psalterium faciunt.
et ignorantiae meae ne memineris: secundum misericordiam tuam memor esto mei (Ps. 27. 7) ; terrore ignis aeterni crescentia vitia consumemus ((al.
consumamus)): quorum finis est, alia ultra non facere, et exordium salutis, praeteritorum oblivio. Sicut enim principium viae (f.
vitae) bonae, facere justa, sic exordium cessantium peccatorum est, eorum impetus cohibere, dum aut ratione frenantur, aut metu
ad praecipitia non veniunt. Cumque legis fuerit in animo recordatio, illico fugiunt, et cessantes ultra procedere, in triumphantium
virtutum castra
0814 Perinde est atque,
a virtutibus captiva ducuntur, ac triumphantur. Martianaeus tamen negandi particulam interserit, contrario sensu,
in triumphantium virtutum castra non concedunt.
concedunt, paulatimque poenitendo 612 referentes pedem, et sapientium judicium declinantes, instar fumi resolvuntur in
nihilum. Difficile sanantur mala, quae non statim ut crescere coeperunt, opprimuntur: facilis est eorum eradicatio, cum qui
dudum peccaverunt, per poenitentiam ad prudentiam convertuntur, et fine peccandi, emolumentum invenerint poenitendi. Neque
enim possumus opprimere incentiva vitiorum, nisi virtutes facere coeperimus: aut cessabunt vetera priusquam novorum operibus
excludantur. Et quomodo si contra supervenientes voluptates firmo animo resistamus, praeterita peccata delentur: ita perseverans
si fuerit praeteritorum oblivio, futura delicta ultra crescere non valebunt. Malorum quippe operatores, quasi in ditionem
suam redigentes eos, qui possunt prohibere, nec prohibent, tota ad peccandum debacchantur insania, et silentium in sensum
trahentes, quidquid animo libido suggesserit, opere explere nituntur. Libertas praesentium vitiorum futura germinat vitia:
et si priora neglexeris, fons et seminarium futurorum est.
2.
Prohibenda peccata. Quae cum ita sint, qui possunt prohibere peccantes, et laboris fuga inertique silentio dissimulant, et crescere patiuntur
mala, participes eorum rectissime judicabuntur, qui auctores scelerum sunt, et negligentiae poenas luent: dum irrationabile
otium sudori ulciscentium praetulerunt, malentes quietem culpabilem, quam severitatem vitia succidentem. Si enim recedamus
a vitiis, penitus interibunt, et eorum fraudulenta dulcedo siccabitur; omnisque impetus voluptatis quodam, ut ita dicam, languore
torpescit: quando mens nostra fuerit virtutis
0815 hospitium. Legis recordatio non sinit peccata generari, nec ea crescere patitur; cumque futurum tribunal et formidolosum
judicii diem
0815 Mallemus quidem,
cogitaverit, quod ad mentem referendum sit. Sed deinde legendum omnino est
principium dies, aut
principium tantum, si mavis; quod enim
principii diem editi praeferunt, tametsi non mutamus, certissime depravatum est.
cogitaverint, tum principii diem, medium, finemque peccati prohibebit, et amaros illius fluctus, atque intumescentes gurgites
usque ad ipsum fontem, venasque siccabit; virtus 613 lege comitata vitiorum opprimet semina, et animum de humilibus ad excelsa
sustollet. E contrario vitia, nisi coerceantur, superbiunt, et obedientes sibi ad inferna detrudunt; cumque semel possederint
animas, opprimunt eas illecebris voluptatum, nec sinunt juxta humani corporis statum in sublime, erectumque suspicere, sed
instar pecudum ad terrena declinant. De quibus Psalmista testatur, dicens,
Vocaverunt nomina sua in terris suis (Psal. 48) .
3.
Qui exuenda vitia. Dicat aliquis, quod si tantam habent vitia fortitudinem, et plurimos usque adeo blanda persuasione supplantant: quid debent
agere, qui peccare se sentientes, cupiunt mutare peccata virtutibus, et amore meliorum pejora contemnunt? Audiant hujuscemodi
loquentem Moysen:
0815 Hunc locum, cum nusquam in Pentateucho sit invenire, ex eorum indole putamus esse, ut Chrysostomus notat Homil. 7. in priorem
ad Corinthios, qui scripti dicuntur, cum non verbis, sed re ipsa expressi sint, «quemadmodum in historiis, vel cum eadem scripta
sit sententia, quamvis non iisdem verbis.» Verum proprio loco in vetustioris, quam
Italam vocant, versionis codicibus exstitisse Genes. 4. 13. indicat S. ipse Pater sub fin. Epist. ad Sabinianum, his verbis:
Quod ad Cain dictum est, tibi dictum puta, Peccasti, quiesce.
Peccasti? desine, fine peccati priora subvertens, et efficacissimo medicamine vitia emendans cessatione vitiorum: dulces malae vitae illecebras,
et blandientes corporis voluptates, quasi noxia venena declina. Nec per lubricam et mollem deliciarum ingrediaris semitam:
quia jejuniis et continentia
0815 Pro habitu accipitur heic loci, seu more et consuetudine, quae actuum frequentia comparatur, quo tamen sensu apud bonos
auctores est plane insolens.
solemnitas apprehenditur, et vix laborantes atque sudantes mala bonis possumus immutare, et repugnantes opprimere voluptates.
Pauci sunt, qui caleatis vitiis tramitem teneant veritatis, dum malitia innumeris nocendi utitur artibus, et vinci non potest,
nisi sapientiae desuper fulciamur auxilio, clamantis nobis atque dicentis:
Noli timere, quia tecum sum (Gen. 26. 24) . Mali interitus est, mala ultra non facere: radix vitiorum legis scita contemnere. Ut peccata germinat ((al.
germinant)) negligentia, ita sollicitudo virtutes parit. Lex custodita fugat ignominiam, neglecta parturit poenas: et quanto, si despiciatur,
severi judicis
0815 Iterum absque codicum Mss. ope legendum velim,
minitatur loco
imitatur, quod nec isocolo sequenti satis bene respondet, nec, si quid videmus, congruo sensu diceretur.
imitatur truculentiam, tanto, si servetur, clementissimi patris exhibet mansuetudinem. Igitur Peccati cessatio virtutis principium
est. Medicina praeteritorum, ac praesentium, futurorumque vitiorum legis
0816 indefessa meditatio: quae cum possessoris sui habuerit securitatem, cunctis perturbationibus caret. Sapientia quippe in
nobis operatur bonum: postquam ei mundum cordis praebuerimus habitaculum, et cogitationes 614 in opera verterimus. Nec ambigitur,
quin in utramque partem, vel faciendi, vel non faciendi bona, habeamus liberam facultatem, et oppressis pravis, recta nascantur:
tuncque virtutum inter se concinit chorus, cum vitiorum in animis fuerit solitudo. Sicut enim continentia in corporibus nostris
obtinens principatum, infirmitates nasci prohibet, et amatores sui nec debilitat, nec occidit, praeteritosque languores in
pristinam restituit sanitatem, et expellens quod contra naturam est, revocat ea quae naturae congrua sunt, ut aequali temperamento
vitae hujus ratio conservetur: sic anima legum jussa conservans, quantum recipere potest humana natura, a malorum contagione
secernitur, et ex omni parte sollicita, seque circumspiciens, nihil ad se introire permittit, quod contrarium sit praeclaris
cogitationibus. Quin potius in templum versa Dei, coelesti jugiter solemnitate perfruitur, habens divitias, observantiam legis,
quae jacentes suscitat, malosque puniens, alios corrigit, et semper clamans:
Numquid qui cecidit, non resurget? aut qui aversus est, non revertetur (Jerem. 8) ? spem salutis largitur poenitentibus: dum monet, ut prosit: corripit, ut emendet: pudoremque pristinorum injiciens
peccatorum, facit meliora sectari: quae appetere nemo possit, nisi prius conscientiae vulnera condemnarit.
4. Verum quia lex negligentes sui, et in errorem demersos consiliis optimis ad meliora revocare festinat, quasi norma pravorum
operum; eos autem qui sibi obediunt, absque praemio esse non patitur, neque aeternis angustiis premi; quotquot sanctum Pascha
celebramus, continentia atque jejuniis latorem legis amicum nobis esse faciamus, Propheta his qui Pascha celebrant, promittente:
Eris corona decoris in manu Domini, et diadema regni in manu Dei tui (Isai. 62. 3) . Opulentum virtutum convivium requiramus, ornantes nos scientia Scripturarum, quasi solemnibus vestimentis.
Sancta, laetantibus nobiscum Angelis in coelo, oscula praeparemus, fugantes omnem negligentiam, et rumpentes moram, ut alacri
cum discipulis ad Salvatorem pergamus incessu, 615 dicamusqe ei,
Ubi vis paremus tibi
0816 Revocant haec nobis in mentem pericopen quamdam Theophili nostri, quam, dum Romae ageremus, ex Catena quadam in Vaticano
Cod. 699. antiquissimo exscripsimus, quae ἐκ τῆς οἱ ἐορταστικῆς, sive
ex decima Paschali, dicitur expressa: nos heic eo libentius subnectimus, quod nondum in vulgus prodiderit; sic autem se habet. Ἴνα πάλιν τὸ παραπἔτασμα
καὶ κάλυμμα τῆς λέξεως ἀναστείλαντες ἀνακεκαλυμμένῳ προσώπω τὴν δεαβατήριον τοῦ θείου πάσχα πανήγυριν κατοπτρίζωντα βοῶντες
τῳ Ἰεσοῦ, ποῦ θέλεις ἐτοιμάσωμεν σοι τὸ πάσχα; ὅτι καὶ μαθόντες πάρ᾽ αὐτοῦ ἐν ἀναγαίω δεῖν ἐπιτελεῖν τοῦτο, ἄνω τῶν γεωδεστέρων
πραγμάτων ἐγίνοντο εἰς τά ἅγια τῶν ἁγίων δρομαῖοι τῇ γνώμῃ βαδίζωντες. Ἐνθα ὁ Κριστός αὐτός ὑπερ ἡμῶν εἰσῆλθεν, τοῦ κατὰ
τὸν τύπον ἀρχιερέως πέπαυκε τῆν χρείαν, ἷμῆν αἰωνίαν λύτρωσιν εὑράμενος· καὶ ὑπὲρ ἡμῶν ἐμφανισθεὶς τῷ προσώπῳ τοῦ θεοῦ·
τότε μἐν γὰρ ἀπαξ τοῦ ἐνιαυτοῦ μόνος ὁ ἀρχιερεῦς εἰσήρχετο εἰς τὰ ἅγια τῶι ἁγίων ἔξω τοῦ λαοῦ μένοντος διὰ τὸ μικρὸν τῆς δυνάμεως,
ὁ δὲ σωτὴρ ἑπιβὰς ἀδείαν τοῖς βουλομένοις εἰσελθεῖν δέδωκεν. Caetera quae ibi subsequuntur, Theophilum auctorem non videntur
habere, etiamsi illi adscribantur: superiora autem sic vertimus: «Ut denuo
0817 velum atque operimentum litterae demittentes, revelata facie, quasi pro transitu sacrificium, Dominici Paschatis solemnitatem
intueantur, clamantes ad Jesum:» Ubi vis paremus tibi Pascha? «Ab ipso enim intelligentes, in superiori tecto perfici oportere,
quod est supra terrena negotia, sollicito cursu, animo quidem ac mente, ad Sancta Sanctorum procedant: quem locum Christus
ipse pro nobis ingressus, legalis Pontificis operam atque usum cessare fecit, aeternam nobis inveniens redemptionem, et pro
nobis ante Dei faciem sese constituens. Tunc enim semel in anno solus Pontifex in Sancta Sanctorum ingrediebatur, populo foris
adstante, quod tantum facultatis non haberet; Salvator vero ingrediens, potestatem omnibus intrare volentibus largitus est.»
Pascha (Matth. 26) ?
0817 atque ((al.
ut.)) in coelorum coenaculo constituti, ac mysticum Pascha facientes, possimus cantare:
Quam dilecta tabernacula tua Domine virtutum (Psal. 83) ! Ibi enim Angelorum reperiemus ((al.
reperimus)) choros, et cum eis festa celebrantes, habebimus eos socios mysteriorum Dei, et exultatione ineffabili gestiemus, sapientiae
cum illis sacramenta discentes: ubi nulla fraudis deceptio est: ubi qui vestem non habet nuptialem, convivium intrare prohibetur,
licet in praesenti saeculo justum esse se jactet. Omnia sunt ibi senescentis ac provectae plena prudentiae: nullusque ibi,
juxta Prophetam, immaturae sapientiae reperietur:
0817 Ex Graeco ἔσται γὰρ ὀ νέος ἑκατὸν ἔτων: Vulgatus enim alio sensu:
quoniam puer centum annorum morietur.
Erit enim, inquit,
juvenis centum annorum (Isai. 65. 20) : magnitudine numeri perfectionem eruditionis ostendens. Unde, fratres, sanctae coelestisque vocationis participes,
Salvatorem per Prophetam audiamus clamantem:
Veniam congregare omnes gentes, et venient, et videbunt gloriam meam, et dimittam super eos signum mundi (Isai. 66) .
5. Ad solemnitatem igitur properemus, atque dicamus:
Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Christi (Gal. 6) . Dabit, dabit, inquam, laborantibus gaudium, et jejunantibus benedicens loquetur:
Erunt domui Judae in gaudium et laetitiam, et in solemnitates bonas, et laetabimini: veritatem ac pacem diligite (Zach. 8. 16) : non est enim omnium solemnitas, sed domui Judae, id est, Ecclesiae Christi. Igitur quia secundum Psalmistam,
Tempus faciendi Domino (Psal. 118. 126) : et Paulus scribit:
Nox praecessit, dies autem appropinquavit. Abjiciamus ergo opera tenebrarum, et induamur arma lucis, sicut in die honeste
ambulemus, non comessationibus et ebrietatibus, non cubilibus et impudicitiis, non contentione et aemulatione: sed induite
Dominum Jesum
616
Christum, et carnis curam ne feceritis in desideriis (Rom. 13. 12) . Justum est cunctos Domini timore purgatos dignam peragere solemnitatem, continentiis quoque ac jejuniis
redimere castitatem, et dormientem sensum vigili suscitare fide, imitarique sapientissimum Danielem, de quo scribitur:
Est vir in regno tuo, in quo est spiritus Dei, et in diebus patris tui vigilantia et sapientia inventae ((al.
inventa.)) sunt in eo (Dan. 5. 11) . Qui enim curam sui gerunt, ut ad meliora proficiant, habentes legem quasi fortissimum ducem, parent imperiis
ejus, et venientia contra se peccata subvertunt, splendore operum illustrantes Paschae festivitatem: et securitate conscientiae,
perturbationum jacula negligentes, spe anticipant victoriam. Qui autem horum imitatores
0818 sunt, antequam ineant praelium, desiderio virtutis palmam occupant triumphorum, coronamque victores lubricae voluptatis
in coelestibus possident, revelata facie, animo contemplantes, vociferabuntur et dicent:
Dominus Deus, fortitudo mea, et ponet pedes meos
0818 Ex graeco εἰς συντέλειαν,
in consummationem: Vulgatus ex Hebraeo,
quasi cerrorum, et mox τοῦ νικῆσαι,
ut vincam: quod Vulgatus dixit alio sensu,
victor.
in consummationem, super excelsa statuens me, ut vincam in cantico ejus.
6. Nec putemus, fratres carissimi, certamen esse perpetuum, ut idcirco lassemur; sed sciamus finem hujus coronam esse justitiae,
quam nulla saeculorum corrumpit aetas. Studium vitae istius et certaminis temporale est, qui autem inoffenso cucurrerint gradu,
et ad calcem venerint praemiorum, novas invenient mansiones, victoriam canticis demonstrantes. Itaque gratia Domini triumphos
nobis de sceleratissimis daemonibus pollicente, jejunia rite celebremus, ut solemnitatis quoque rite participes simus. Nequaquam
diebus Quadragesimae, sicut luxuriosi divites solent, 617
0818 Aliquandiu nobis plus aequo durior visa est hujus loci sententia, maxime cum paulo infra, et nu. 8. conceptis verbis
jejuniorum tempore a vino, ut a
carnibus abstinendum constanter Theophilus jubeat. Nam si quis ἀπλῶς iret conclusum, Fidelibus olim vini poculum in Quadragesimae jejuniis usurpare
non licuisse, multa veniebant in mentem quae opponi poterant. Atque ii quidem, qui varias Ecclesiarum consuetudines enarrant,
Socrates lib. 5. cap. 22. et Sozomenus lib. 7. cap. 19. id minime tradunt observatum, nedum ab Ecclesia sancitum, ut si qui
adeo a vino abstinerent Fideles, pietati eorum potius, quam Ecclesiasticae regulae dandum sit, quidquid aliis videatur. Tandem
commode occurrit Tertulliani locus, unde hoc idem planissime doceremur.
Quidam, inquit, lib. de Cultu feminarum c. 9. «ipsam Dei creaturam sibi interdicunt, abstinentes vino, et animalibus exulantes, quorum
fructus nulli periculo aut sollicitudini adjacent, sed humilitatem animae suae in victus quoque castigatione Deo immolant.»
vini poculum suspiremus, neque in procinctu et praelio, ubi labor et sudor est necessarius, carnium edulio delectemur. Crapula
quippe et ebrietas, et caeterae hujus vitae illecebrae opulentissimum animarum thesaurum exhauriunt, et sementem scientiae
doctrinaeque uberrimam sui admixtione suffocant. Quamobrem Dominus atque Salvator provocans discipulos suos ad rigorem continentiae,
loquebatur:
Attendite vobis, ne forte graventur corda vestra crapula et ebrietate, et curis hujus vitae, et ((al.
ne)) superveniat in vos repentina dies illa: tanquam laqueus enim superveniet in omnes, qui sedent super faciem omnis terrae (Luc. 21. 34. et 35) .
0818 Nonnihil resarcietur locus,
et voculam si praeponas nam certe librariorum incuriam expertus est.
Surgite: abeamus hinc (Joan. 14. 31) , quos ob negligentiam sui poenae illico consequentur. Qui autem legum praecepta custodiunt, ignorant vinum
in jejuniis, carnium esum repudiant, et insatiabilem avaritiam Dei timore compescunt. Unde ad continentes Scriptura quotidie
clamitat:
Vinum et siceram non bibent (Judic. 13. 4. et 7. et 14) . Et e contrario Judaei ob culpam audiunt:
0818 Loci hujus hiatum pendula atque imperfecta Scripturae sententia arguit, ad quam explendam aliquid nobis in veteri editione
B. P. praesidii fuit, licet et ipsa cum saepe fallacissima sit, tum heic quoque loci manca. Sic illa se habet, «Dabatis bibere
sanctis vinum et Prophetis, et praecipiebatis dicentes, Non possunt, etc.» Itaque supplendum conjicimus,
et Prophetis praecipiebatis dicentes, Ne prophetetis;
0819 sunt enim haec Amosi c. 2. vers. 12.
et propinabitis Nazaraeis vinum, et Prophetis mandabitis, dicentes, etc. quae posteriore hac parte mutilata, sensuque inverso adduci abs Theophilo neutiquam credibile est; sed facile vocum
similitudo
prophetis, et
prophetetis, librarios fefellit, quemadmodum illis quoque, unde B. P. editio sumpta est, fraudi fuere voces
Ne, et
Non, ut reliqua omitterent, quae interseruntur. Nusquam autem saepius a scribis peccatum esse, quam ubi eaedem voces proxime repetitae
sunt, aut geminatae, jam aliquoties supra monuimus, et passim in veteribus libris exempla persuadent. Porro ex Graeco ὴγιασμένους
heic
sanctos interpretatur, ubi Vulgatus interpres
Nazaraeos ex Hebraico vertit.
0819
Dabatis bibere sanctis vinum et prophetis (Amos. 2. 12) . Non possunt suscipere correptionem, qui luxuriae oblectatione capiuntur, neque ventris ingluviem ratione
et consiliis refrenare amore jejunii, qui desidia et peritura cito voluptate, studium virtutis infamant, non erubescentes
vinum clam bibere, et avidis faucibus arbitros declinantes, in cubiculis mulsa potare, ut inediam et jejunia, quae ultro appetere
debebant, jejuniorum tempore, luxuria et ebrietate commutent: nescientes quod, etiam si hominum conscientiam fugiant, et clausis
parietibus vescantur carnibus, atque aves altiles diebus Quadragesimae, et propinquante Pascha immundis manibus lacerent,
tristi vultu foris jejunia promittentes, corripiat hujuscemodi 618 Dominus, et dicat:
Iniquitates magnas faciunt isti, ut recedant a sanctis meis. Non decet jejunantes tempore agonis et praelii vesci carnibus, monente Scriptura:
Affligetis animas vestras (Levit. 16. 29) . Neque phasides aves sollicito labore perquirere, et garrulas volucres, earumque pinguedinem hianti ingerere
gulae. Nec investigare magni pretii coquos, qui ventris rabiem jure multiplici, et carnibus contusione mutatis, diversoque
ciborum sapore demulceant: fumantibus pateris, et nidore sui furori gutturis blandientibus, cum in injuriam ((al.
cum injuria)) continentiae diversi saporis et coloris vina quaerantur.
7. Docet nos sancti Danielis historia, et trium puerorum virtus, consona appetere et honorare jejunia, qui, ut longum sermonem
brevi explicem ((al.
concludam)) compendio, in servitutem libertate mutata, cum captivi debuerant ((al.
debuerunt)) desiderare delicias, contempserunt Babylonias dapes, et simplicem cibum regali mensae praetulerunt. Praeceperat quippe
rex Nabuchodonosor eunuchorum principi, ut de filiis captivitatis Israel, et de regio semine pueros, in quibus nulla esset
macula, pulchros corpore, et aptos ad sapientiam perdiscendam, introduceret palatium, et essent in aula regis, discerent litteras
ac linguam Chaldaeorum, et de reliquiis mensae ejus viverent, atque inde accepta vina potarent (Dan. 1. 4. et 5) . Eliguntur
itaque de tribu Juda, Daniel, Ananias, Azarias, Misael, et genere concordes, et fide, quorum nobilitatem dura non
0819 Libertatem quidem servitute mutatam a tribus pueris dixerat modo, minime vero etiam generis nobilitatem, quod perperam editio
Benedictina significat, penes quam erat, absque negandi particula,
nobilitatem dura mutaverat servitus; nos ex B. P. castigamus, in qua item est absque praepositione,
quibus Daniel.
mutaverat servitus. E quibus Daniel, sicut Scriptura testatur,
Posuit in corde suo non coinquinari de mensa regis
0820A (Ibid. 7) . Tres quoque pueri non minus religione quam propinquitate sociati, suscipiunt viri consilium, et approbant sapientiam,
simulque eunuchorum principem deprecantes, Dei opitulante 619 clementia, impetrant quod desiderant, et in terra captivitatis
servant generis nobilitatem: nam timentem praepositum, ne aliorum puerorum vultus hilarior capitali se poenae addiceret, ratione
et consilio leniunt, his verbis loquentes:
Tenta pueros tuos diebus decem, et detur nobis de seminibus, et comedemus, et aquam bibemus, et appareant in conspectu tuo
vultus nostri, et vultus puerorum qui comedunt de mensa regis, et sic ut videris, ita facies cum servis tuis
((Dan. 1. 12)) .
0820B Plurium numero, et paulo aliter in B. P. «Videbant enim et quod virtutis desiderium Dei clementia sustentatum pulchra et
fortia corpora conservaret, etc.»
Videbat enim et virtutis desiderium Dei clementia sustentatum, quodque continentia pulchra et fortia corpora conservaret,
et omnem deformitatem fides vinceret, et nitorem pulchritudinis nulla macies commutaret.
8. Haec idcirco, fratres carissimi, replicavimus, ut Pauli Apostoli de sanctorum virtutibus praedicantis, verba noscentes,
in quibus ait:
Quorum considerantes exitum conservationis, imitamini fidem (Heb. 13. 7) ;
0820C Vitiose erat in Benedictin.
suademus: vitiosa quoque interpunctio, quodque magis dolemus, nullibi fere adnotati e Scriptura loci, aut saltem a continuo textu distincti,
quorum neglecta observatio vix dictu est, quantum caliginis multis locis offuderit, nobisque laboris ac taedii pepererit.
suadeamus eis qui tempore jejuniorum esu carnium delectantur, imitari sanctorum continentiam: qui nulla vi superari potuerunt,
ut rigorem virtutis amitterent, ut Babyloniorum imperia formidantes, captivam in se ostenderent voluptatem, sed manserunt
liberi, ventrisque desideria ratione superarunt, et titillantem gulae vicere luxuriam, nobisque suae fortitudinis exempla
reliquerunt, habitantes in Babylone corporibus, sed sensu et fide cum Angelis in coelesti Jerusalem morantes, ut omnem deinceps
aetatem docerent, jejuniorum tempore a vino et carnibus abstinendum, sumere de terra semina, et potandam aquam, quibus comitibus
utitur pudicitia.
9. Quid memorem insignes Macchabaeorum victorias (2. Macchab. 7) ? qui, ne illicitis carnibus vescerentur et communes tangerent
cibos, corpora obtulere cruciatibus: totiusque orbis in
0820D Et in vetustissimis quidem martyrologiis, quod minime diffitemur,
Fratrum Macchabaeorum Natalis occurrit, isque Calendis Augusti a primis usque temporibus consignatur; attamen cum Theophili verbis isthaec haud
faciunt ex Oratione XXII. S. Gregorii Nazianzeni: τὶ δὲ οἱ Μακκαβαῖοι; τούτων γὰρ ὴ παροῦσα πανήγυρις, ού παρὰ πολλοῖς μέν
τίμωμένων, ὅτι μὴ μετὰ Χριστὸν ὴ ἅθλησις· πᾶσι δὲ τιμᾶσθαι ἀξία, ὄτι περὶ τῶν πατρίων ὴ καρτερία. «Ecquid vero Macchabaei?
horum enim est praesens festivitas, qui quidem minime coluntur a multis, quod non post Christum eorum certamen fuerit; attamen
honorari ab omnibus merentur, quod pro patriis institutis toleraverint.» Theophilus e contra jam
in totius orbis ecclesiis Christi laudibus praedicari testatur.
Ecclesiis Christi laudibus praedicantur, fortiores poenis, ardentiores quibus comburebantur ignibus. Victa sunt in eis omnia
620 crudelitatis ingenia, et quidquid ira persecutoris invenerat, patientium fortitudo superavit. Inter poenas magis paternae
legis, quam dolorum
0821A memores: lacerabantur viscera, tabo et sanie artus diffluebant, et tamen sententia perseverabat immobilis: liber erat animus,
et mala praesentia futurorum spe despiciebat ((al.
despiciebant)). Lassabantur tortores, et non lassabatur fides: frangebantur ossa, et volubili rota omnis compago nervorum atque artuum
solvebatur, et in immensum spirantia mortem incendia consurgebant: plenae erant ferventis olei sartagines, et ad frigenda
sanctorum corpora terrore incredibili personabant; et tamen inter haec omnia paradisum animo deambulantes, non sentiebant
quod patiebantur, sed quod videre cupiebant. Mens enim Dei timore vallata flammas superat, varios tormentorum spernit dolores.
Cumque semel virtuti se tradiderit, quidquid adversi evenerit, calcat, et despicit. Qualis fuit Paulus scribens:
In his omnibus superamus, per eum, qui nos dilexit (Rom. 8. 37) . Quod enim sustinere non potest carnis fragilitas, naturali infirmitate superata, vincit animus, fide colloquens
Deo.
10. Ergo qui jejunia, id est, conversationem Angelicam imitantur in terris,
0821B Vulgo antea legebatur
meminerunt.
meminerint illius dicti,
Regnum Dei non est cibus et potus, sed justitia, et gaudium, et pax, et laetitia (Rom. 14) . Isti ((al.
Quia)) per continentiam, brevi et parvo labore magna sibi et aeterna conciliant praemia; et multo plus accipiunt, quam offerunt,
et futuri temporis gloria praesentes augustias mitigant, quia in hoc stadio pro virtute pugnantibus, finis erit aliquando
certaminis. Nam qui ((al.
Qui autem)) pugnam incunt contra vitia, et sapientiae disciplinis suas animas dedicarunt, quantumque patitur humana conditio, scientiam
appetunt futurorum, per speculum et imaginem, sensu et fide coelorum regna cernentes, consequentur aeterna praemia, et nullo
temporum fine claudenda. 621 Dies et nox certis horarum sibi succedunt spatiis, paulatimque decrescentes, quod amittunt,
recipiunt, et quod recipiunt, tribuunt: ad eamdem mensuram bis in anno convenientes, nec manent in eodem statu, sed
0821C Breviores hyeme, aestate longiores erant diurnae horae apud veteres, quibus unaquaeque per annum dies in duodecim partes
sive horas tribuebatur.
brevitate et longitudine horarum momenta discriminant, ut utilem mundo faciant temporum diversitatem. Nam que dies
0821D Fortasse
ordinem et circulum suum rescribendum est.
ordine et circulo suo de noctis temporibus mutuatur, et rursum nox recipit quod largita est: dumque vicissim et tribuunt,
et accipiunt, et orbe quodam quod paulatim amiserant decrescentes, sensim crescentes recipiunt: creatoris Dei interpretantur
sapientiam. Atque ex hac vicissitudine spatiorum vel menstruus lunae orbis efficitur, vel solis sua per vestigia revertentis
annus impletur, dum crescunt, atque decrescunt, et lapsu praeteritorum futura succedunt, eadem semper atque alia tempora commutantur.
Unde et luna prudentissimo Dei artificio condita, et formarum mutans varietates, ad plenitudinem tendit, et festinat ad diminutionem,
ut quicquid crescens acquisierat, perdat
0822 amittatque decrescens. Nec stat in eodem statu, sed quibusdam gradibus ascendens atque descendens, de paupertate pergit
ad divitias, et de divitiis redit ad paupertatem: ipsa diversitate formarum mutabilem et conditam se esse demonstrans. Quis
vero possit digno sermone exprimere solis cursum, et anni circulum rationi menstruae
0822 Illud,
sive lunari, in editione B. P. desideratur.
sive lunari congruentem? Dum per quatuor volvitur tempora, et in se semper revertitur, eademque mensura conscendit atque
descendit, et aeterno ordine labitur: ut quod lunare spatium triginta diebus implet ac noctibus, hoc solis cursus spatiis
anni vertentis reficiat. Cumque ad aequalitatem diei noctisque pervenerit, et parumper in libra justi cursus steterit, festinat
ad inaequalitatem, deserens ad quod pervenerat. Quod puto Ecclesiasten, ne de alienis nostra fontibus hauriamus, in volumine
suo dicere:
Gyrans gyrando vadit spiritus, et in circulos suos revertitur spiritus (Eccl. 1) , annuum 622 solis cursum significantem. Eadem enim temporum rota in semet revertitur, rediens ad ea, unde profectus
fuerat.
11. Sancta vero coelestisque solemnitas radios nobis sui splendoris emittens, nullis spatiis terminatur: cumque sanctorum
certamina, et praesentis saeculi labor finem acceperint, succedet perpetuum gaudium, et aeterna festivitas. Unde perfecti
viri animas suas ab omni errorum caligine separantes, jam nunc festa decantant:
Introeamus portas ejus in confessione, atria ejus in hymnis (Psal. 94) , Salvatoris adventum laetis vocibus personantes. Cum enim in toto orbe regnaret malitia, et tenebras humanis
oculis daemones offudissent, neque posset eis ullus opitulari, juxta illud quod scriptum est:
Respexi, et non erat qui auxiliaretur: consideravi, et nullus qui susciperet (Psal. 99) , ut finem haberet aliquando impietas, et destrueretur idololatriae fraudulentia, vivens Sermo Dei, nihil de
nostra relinquens similitudine, absque solo peccato, quod substantiam non habet, novo modo ad nos venire dignatus est, ut
fieret filius hominis
0822 Haec miserabiliter accepta erant in Benedictina editione ad hunc modum,
ut fieret filius hominis, ut permaneret filius: quippe ex virgine, etc. ex quibus nihil idoneum posses extundere. Restituimus
et pro
ut, et
Dei vocem, et
natus ex B. P. quae omnino erant sensui necessaria.
, et permaneret Filius Dei, natus quippe ex Virgine, hoc tantum stultis mentibus credebatur, quod oculi demonstrabant. Ex
operibus vero et signorum magnitudine Deus invisibilis a prudentibus cernebatur, quemque facies hominem demonstrabat, hunc
virtutes significabant Deum, servilis formae vilitate coopertum. Quanquam enim tradiderint eum Judaei, et crucifigendum vocibus
impiis conclamarint, interfectione corporis ejus Dominum blasphemantes: imo occisione carnis dominicae servi impietatis effecti,
tamen ad mortem intrepidus accedens, ut nobis virtutis praeberet exemplum, Dominus gloriae in ipsa passione monstratus est,
impassibilis divinitatis permanens majestate, et carne passibilis, juxta beati Petri repertus eloquium. Et ideo pro nobis
patiens, non fugit mortem, ne nos timore mortis
0823A
0823B Illud,
proprietate, si modo locus sanus est, usurpatum putamus pro
singularitate, Graec. κατ᾽ ἰδίαν; quanquam nullo auctore. Quod si conjecturae locus est, suspicari possis legendum duobus verbis,
pro pietate, in quem sensum denuo subdit:
quis discipulorum ejus libens Pro Religione pugnasset? Qui meliora proferet, magnam a nobis inibit gratiam.
ejus proprietate bellantes, victoriam perderemus. Nam si timuisset crucem, contraria his quae docuerat gerens, quis discipulorum
ejus libens 623 pro religione pugnasset? Irridetur itaque a a stultis et incredulis, qui orbem terrarum suae subjecit fidei,
et nominis Christiani sanctis largitus est dignitatem. Cumque magnitudo virtutum ejus omnibus enitescat ((al.
clareat)), blasphemare non cessant. Ille vero qui irridetur Deus, operibus demonstratus est, ut daemonum templa subverteret, ut Origenistarum
impietatem argueret versipellem: quorum auctor Origenes, ita aures simplicium et leviorum sua persuasione decepit, ut solent
in littora ex alto venientes illidi gurgites, et in semet spumanti mole confringi.
12. Nos ergo ad eum, qui ausus est scribere, ruina rationabilium creaturarum esse corpora fabricata, zelo fidei concitati
loquamur: Si tibi hujuscemodi impietas placet, quomodo Paulus Apostolus scribit:
Volo adolescentulas nubere, filios procreare (Tim. 5) ? Utrum idcirco praecepit nuptias, ut ex mulieribus nascentia corpora, ruentibus de coelo Angelis, et versis juxta
te in animas, carceres praepararent ((al.
praepararet))? An ut in conjunctione maritali Dei sententiae serviens, conservet humanum genus? Si enim vult adolescentulas nubere, et
filios procreare, per quas nascuntur corpora humana: corporibus autem propter poenas atque supplicia errantes animae uniuntur,
nulli dubium, quin propter poenas animarum, et non propter generationis ordinem nuptiarum adolescentulis vincula tribuantur.
Verum absit, ut ita esse credamus, et mariti, uxorisque foedera non ob benedictionem, sed ob peccatum juncta credamus. Nec
Adam et Evam plasmans Deus, propter animas de coelo ruentes et lapsas ((f.
lapsus)) rationabilium creaturarum benedictione
0823C In B. P. legitur
Benedictione vocabit, pro
sociavit.
sociavit:
Crescite et multiplicamini, dicens,
et replete terram (Gen. 1. 28) . Si enim propter peccata in coelis praecedentia ad terras missae sunt animae, ut corporibus ligarentur, mentitur
Paulus scribens:
Honorabiles nuptiae, et cubile immaculatum (Heb. 12) . Sed nequaquam ille mentitur. Igitur non propter ruinam animarum, corpora fabricantur: sed ut mundus successione
nascentium, morientium damna compenset ((al.
compensaret)), et brevitatem humanae vitae vincat successione 624 perpetua. Nam si ruentes junctaeque corporibus benedicuntur a Deo,
melioris conditionis erunt, postquam corpora susceperunt ((al.
susceperint)): quod si idcirco
0823D Ita habet Benedictina editio, et ita legitur quoque in B. P. vitiose omnino, si modo mendosam scripturam ab integra scimus
seponere. Olim legendum suspicabamur,
benedicuntur, quod minime nunc probatur, imo
labuntur rescribendum esse constituimus ex Theophili mente.
dicuntur, ut in ultionem peccatorum, corpora accipiant, quomodo benedicuntur
0824 in corporibus, in quae ob peccata venerunt? E duobus enim alterum erit: aut ante ruinam fuisse eas in
0824 Voculam
in supplevimus ex conjectura.
benedictione, aut post ruinam junctas corporibus nequaquam posse benedici. Si enim illam vitam benedictio sequitur, istam
deserit: si ad istam transfertur, in illa non fuisse convincitur. Quod si et antequam ruerent, necdumque humanis corporibus
vestirentur, fuerunt in benedictione, et ruentes, habentesque corpora, rursus benedictae sunt, similis erit juxta benedictionis
conditionem et prior vita, et posterior: quod nequaquam consequens est, quia peccatrices supplicia, non peccantes benedictionem
merentur. Quidquid e duobus verum esse responderint, vitio subjacebit: dum isti nolunt ((al.
nolentes)) ecclesiasticae doctrinae regulam custodire. Sive enim propter peccata de coelo animae corruentes instar carceris et catenarum
corporibus illigatae sunt, respondeant, quomodo Adam et Eva, masculus et femina, viventes in corporibus benedicti sunt? Neque
enim juxta deliramenta eorum nudae animae vir et mulier appellantur, sed corpora quae sexum utrumque distinguunt. Sive ((al.
Si vero)) ante corpora in coelestibus morabantur, et beata eis tunc erat, dignaque benedictione absque corporibus conversatio: qua
ratione aut priusquam ruerent, benedictae sunt, aut postquam corruerunt, et in poenam ruinae crassis corporibus copulatae
sunt, rursus benedictione donantur? Neque enim idipsum est benedictio atque supplicium, quae et nominibus, et operibus procul
distant: nec possunt ullo modo inter se sociari, quas tanta dividit repugnantia. Quomodo autem et justis multitudo liberorum
pro benedictione promittitur? Propheta dicente:
Qui minimus est, erit in millia: et qui novissimus, in gentem magnam.
13. Ergo et qui volunt Domini festa celebrare, Origenis simulacra contemnant, et turpitudinem dogmatum illius ratione superent.
Sicut enim Ethnicorum 625 impiissimi errorem et consuetudinem praeferunt veritati, fabricantes in hominum similitudinem
idola, et invisibilem blasphemantes Deum, dum formam et membra et organa genitalia in
0824 B. P.
in eo esse; et paulo infra vocabulum
zelo in eadem editione desideratur.
eis esse confingunt: nunc virum, nunc feminam confitentes, et
mutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis (Rom. 1. 23) , variarumque formarum: ita Origenes facilitate et impietate credentium, quasi delubra idolorum, tractatuum
suorum monimentis demisit, quae nos auctoritate Scripturarum, et zelo fidei subvertentes, utamur illa similitudine: Ut etenim
caementarii quadram volentes aedificare domum, aequales ex omni parte parietes metiuntur, eosque norma et perpendiculo dirigentes,
quod animo depinxerint, opere exstruunt: et ejusdem mensurae per quadrum latera quatuor jungunt angulis sursum ac deorsum,
coeptam aequalitatem, paulatimque incrementa servantes, ut materiae diversitatem jungat operis pulchritudo,
0825 et angulares lineas artifex structura custodiat: sic Ecclesiae praeceptores habentes testimonia Scripturarum, firma doctrinae
faciunt fundamenta, et intrepidi permanent, offerentes opera sua Christo, atque dicentes:
Confirma me in verbis tuis (Ps. 118. 28) . Ipse enim, de quo scriptum est:
Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli (Matth. 21) , nos et eos qui sursum sunt, una solemnitate
0825 Vulgo legebatur imperfecto sensu
consocians.
consociat, ad quam ((al.
quem)) cursu celeri navigantes, rabiem contra nos haereticorum fluctuum velociter dissolvendam, minime formidemus.
14. Sicut enim gubernatores magnarum navium, cum viderint immensum ex alto venire gurgitem, quasi venatores ferocissimam bestiam,
spumantes fluctus suscipiunt, eosque prorae objectione sustentant, flectentes in diversum gubernacula, et prout ventorum flatus
et necessitas imperarit, stringentes funiculos, vel laxantes, cumque unda subsederit, ex utroque navis latere laborantia clavorum
vincula dimittunt, ut parumper quiescentia venturo gurgiti praeparentur: qui cum rursus advenerit, stringunt clavorum capita,
et palmulas dilatant, ut huc atque illuc 626 scissis flatibus, aequalis sit utriusque lateris labor, et quod simul non poterat
sustineri, divisim tolerabilius fiat: qui sui curam gerunt, imitantur exempli similitudinem, et divinorum dispensatione verborum,
quasi gubernaculo, utentes, occurrunt haereticorum tempestati, et fluctibus, legem Dei pro arte retinentes, ut qui corruerant
((al.
corruperant)), suscitentur: qui stant, firmo perserverent gradu, et ((al.
ut)) omnes in commune doctrinae opitulatione serventur. Quod enim gubernatori clavus, hoc animo est lex Dei: In qua Dominicum
Pascha facientes, caritati Dei et proximi in mundo nihil aliud praeferamus, neque pro varietate humanorum casuum, qui huc
illucque vertuntur, sententiam commutemus, ut quibus dudum pro potentia, turpi adulatione
0825 Glossatoris ingenium sapit, quod additur in B. P.,
si forte serviamus.
servivimus, si forte reflaverint venti, et paupertate divitiae, humilitate sublimitas, ignominia gloria fuerint immutata,
in hostes repente vertamur, resistentes eis in faciem, quos, veneratione dignos ducebamus, temporibus, non fide necessitudinem
ponderantes. Imo latentes inimicitias necessitatis tempore demonstrantes, et in similitudinem serpentium procedentes de foveis,
ut non solum ingratissimi simus in eos, quorum beneficiis sustentabamur, gaudentes si nomina clientium possederimus, sed quasi
perduelles eos usque ad sanguinem persequamur: dejectos prostratosque calcantes, quos dudum propter divitias suspiciebamus
((al.
suscipiebamus)), pessimos omnium conclamantes, postquam opes paupertate mutaverint, laudantes potentiam, et infelicitatem calumniantes:
nec pro rerum natura, sed pro varietate casuum honorantes aliquem, vel contemnentes: ut quos prius dominos et patronos vocabamus,
eosdem quasi verberones,
0826 et servos nequissimos appellemus: atque ex omni parte appareat nostra iniquitas
0826 In eadem editione,
dum indignos laude, aut obtrectatione prosequimur.
, dum aut indignos laudamus, aut dignos laude, obtrectatione persequimur, imitantes illud quod ad beatum Job exprobrantes
loquebantur,
Pauca pro quibus peccasti, verberatus es (Job 11. 7) .
15. Nequaquam igitur dubias opes, sed virtutem firmissimam diligamus: non nos duritia humiliet paupertatis, non extollant
divitiae, quae stultissimos hominum 627 deprimere et elevare consueverunt; sed utrumque pro rerum honestate moderemur, et
tristia, et laeta aequali animo sustinentes. Divitiarum cura somnos interrumpit dulcissimos, innoxiis calumnias struit, et
cum infinitas opes congregaverit, materiam aeternis ignibus parat. Postquam vero insatiabilis furor quaesitis opibus incubuerit,
non expletur avaritia, sed contemnit leges, gehennae flammas despicit, futurum judicii tribunal habet pro nihilo. Nec tantum
adversarii contra hostes suos, quantum divitiae contra virtutes dimicant, nisi ratione, et in proximos misericordia temperentur.
Hae in urbibus nobilitati praeferuntur, hae novis hominibus antiquam donant familiam. Nunquam divitiarum desiderium ullis
divitiis satiari potest. Eget semper, qui avarus est: nescit
0826 Perperam Martianaeus,
nescit mens vestra, cui, etc. Vocem
mensuram, quam olim ex ingenio substituimus, etiam in veteri editione B. P. qui liber nunc minime in promptu est, legi opinamur. Porro
in eum sensum paulo infra:
unam habet Mensuram extra Mensuram semper inquirere. Vid. Epist. 53. ad Paulin. num. 10.
mensuram, cui tantum deest quod habet, quantum quod non habet. Infernus mortuis non expletur: sed quanto plures susceperit,
tanto plures desiderat. Imitatur ergo eum avaritia, nec satiari potest, sed quicquid habuerit, plus requiret: minus putat
ab eo quod cupit omne quod possidet, semper immensa, semper immodica, ardorem peccatoris opum magnitudine non restinguens,
in conviviis non cibos vorans ((al.
vorat)), sed injustitiam: in judiciis jurgia miscens ((al.
miscet)), atque discordias, invidiam parturit, per quam ad homicidium pervenitur: non est compos mentis, sed quasi ebria fluctuat,
unam habens mensuram, extra mensuram semper inquirere. Mare littoribus clauditur, et venientes ex alto fluctus, et rabiem
immitescentium gurgitum portus vel manufacti, vel natura firmissimi prohibent: divitiarum cupidinem, nisi ratione frenetur,
nec consilium temperat, nec lex mitigare potest, nec ulla satiat abundantia. Non erubescit, non
0826 Iterum vitiose Martianaeus,
non futurorum judicium.
futurum judicium reformidat, sed desiderio plus habendi, ut luxuriosi dediti voluptatibus solent gestire in amplexus, et
insanire ad libidinem, ita calumniarum 628 et dissensionum urbes ac viculos, villasque complet: insulas, maria, terras,
littora, vias, transitus, studia
0826 Fecimus minori numero,
possidet avaritia, pro quo vulgo legebatur in editis,
possident avaritiae. Martianaeus autem impendio magis peccat, intrusa
se vocula,
dum se desiderio, etc., quam auctoritate veteris B. P. editionis expunximus.
possidet avaritia,
0827 dum desiderio plus habendi, negotiatione merces huc illucque commutat, et fraudibus atque perjuriis divitiarum jacit inexplebilia
fundamenta.
16. Itaque hujuscemodi rabiem contemnentes, divitias cultum Dei, et firmissimas possessiones
0827 In B. P.
castitatis sanctimonia; sed neque impressa lectio satis cohaeret; quare legendum fortasse erat modo
cultus Dei; ut nihil dicamus de interpunctionis vitiis, quibus laborabat.
castitatis et sanctimoniae, requiramus; adorantes Patris, et Filii, et Spiritus Sancti unam divinitatem; resurrectionem mortuorum
incorruptibilem, et jugiter permanentem esse credentes. Neque enim fieri potest, ut eam mors superet, quae Christi passione
firmata est, suscitans incorruptum et in aeternum permanens templum corporis sui. Oremus pro piissimis Imperatoribus; et observatione
legis Dei, jejuniorum praecepta decoremus: quia virtus absque ulla necessitate custodit sectatores suos, et sensum in cogitationes
varias fluctuantem, de terrenis ad excelsa sublimat, nequaquam pulchritudinem corporum, sed
0827 Legimus ex B. P. In Benedictina erat,
conversationem.
conversationis ac morum ordinem contemplans, ostendens ei laetantium in coelo Angelorum choros, et docens splendentium disciplinarum
fulgura, ut in praesenti saeculo quasi athleta fortissimus illatas sustineat plagas, et futuram pro his gloriam praestoletur:
nequaquam vitiis subjacens, sed interiorem hominem
0827 Illud
sui, quod in Benedictina desiderabatur, suffecimus ex. B. P.
desiderio sui ad aeterna sustollens; atque omnes impetus voluptatis, ratione compescens, illud cogitet quod futurus est,
et quantum potest sustinere humana fragilitas, recedat a corporalium rerum sollicitudine, praeferens carnalibus spiritualia,
ut etiam ipsum corpus despiciens, et praesentium
0827 Aut
voluptatem legendum est pro
voluptatum, aut
illecebras, sive quid simile supplendum, sententiam ut expleas.
voluptatum duriorem, sed meliorem vitam inire persuadeat, ut qui tum ((al.
dudum)) libidini serviebat, libertate bona serviat castitati, et retractus a praecipitiis, mollia jejuniorum frena suscipiat. Etenim
si absque rectore fuerit ac magistro corporum infirma 629 natura, nec imperanti animo voluerit obedire, et sibi,
0827 Satis oscitanter impressum erat antea
et sibi e rectore,
0828 quod emendare ex Theophili mente non piguit.
et rectori concitat infinita naufragia, et pertrahit eum ad turpissimas libidines, ac barathrum voluptatum, ut nequaquam
honesta consideret, sed fugiens bona, in coeno ac sordibus commoretur. Virtus vero cum aurigae modo ((al.
in aurigae modum)) animum rexerit, et quasi in curru stans, impetus ejus et varios appetitus doctrinae habenis composuerit ((f.
compescuerit)), de humilibus eum ad excelsa sublevat, invisibilia aeternaque pro visibilibus ostendens, mansionem in coelis parat, et
amicos illi efficit eos, qui Dei ministerio servientes, spiritualibus deliciis perfruuntur: ut quod hic cernebat in imagine,
ibi in veritate perspiciat, et majorem solis radiis videat claritatem, quae nobis huc ex parte descendit, ut de minoribus
ad majora
0828 tendamus, et quasi per litteras ac syllabas ad legendum proficiamus: quia et illa his, et haec illis
0828 Vitiose erat in vulgatis
indigens.
indigent. Ibi cum fuerimus beatorum juncti consortio, audiemus:
Euge serve bone et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, supra multa te constituam: intra in gaudium Domini tui (Matth. 25. 21. 23) .
17. Incipient ((al.
incipientes)) sanctae Quadragesimae jejunia
0828 Undecima Phamenoth dies septimae Martii respondet; et Pharmuti sexta decima, et vicesima prima, Aprilis undecimae, et decimae
septimae: quibus notis anni 404. Pascha designatur. Est autem, ut ex superioribus quoque Paschalibus constat, unius supra
quadraginta dierum summa, unde illud conficitur, inchoatum Alexandrinis jejunium Quadragesimae feria secunda sextae hebdomadis
ante Pascha, non ab antecedenti Dominica, ut quidam falso opinati sunt. Socrates lib. V. cap. 22. οὶ έν Ἀλεξανδρείᾳ, πρὸ
εβδομάδων ἔξ, τἤν πρὸ τοῦ πάσχα νηστείαν νηστεύουσι, τεσσαρακοστὴν αυτὴν ὀνομἄζοντες.
Alexandrini sex ante Pascha hebdomades jejunant, idque jejunium Quadragesimam vocant. Hanc hodienum consuetudinem ecclesia Mediolanensis tenet.
ab undecima die mensis Phamenoth, et hebdomadae Dominicae passionis sextadecima die mensis Pharmuthi. Et finiemus jejunia
vespere sabbati vicesima prima die ejusdem mensis Pharmuthi, 630 et sequenti die Dominica Pascha celebrabimus ((al.
celebremus)), vicesima et secunda die ejusdem mensis. Post quae jungemus ((al.
jungamus)) septem hebdomadas sanctae Pentecostes: pauperum memores, amantes Deum et proximum, orantes pro inimicis, persecutoribus
blandientes, infirmorum ruinas consolatione et misericordia sublevantes: ut lingua semper in Dei laudibus personet: ut Ecclesiae
justa judicia nequaquam irrationabili clementia destruantur, ne Legi Dei arbitria praeferantur humana: cujus si desideraverimus
((al.
cujus desideravimus)) amicitias, coelestem gloriam consequemur in Christo Jesu Domino nostro; per quem, et cum quo Deo Patri claritas et imperium
cum Spiritu Sancto in saecula saeculorum. Amen.
18. Salutate invicem in osculo sancto. Salutant vos fratres qui nobiscum sunt. Et hoc nosse debetis: Pro defunctis Episcopis
in locis singulorum
0828 Mendose antea erat
constitutis; tum pro
Nichium, lege
Nicium, cujus urbis, aliud agens Stephanus meminit in Argeoneso, ὠς τῆς Νικίου Νικιῶται, et Aegypti civitatem testatur esse. In Alexandrini
Patriarchatus Notitia a Carolo, a S. Paulo, et Schelestratio in Aegypto prima recensetur. Pro
Theopempto erat
Heopempto, quod nomen nusquam invenitur.
Terenuthidis quoque Aegyptiae urbis mentio est apud Stephanum in
Hermothide: in Notitia ad Thebaidem secundam refertur. Gerrhaeorum populorum idem in Chatramotite ex Strabone: unde rescribendum videtur
heic quoque loci
Gerrhas pro
Geras: veteres Notitiae in Augustamnica prima ponunt. Sed pro
Achaeis, facile
Acchenis est emendandum, nam Achaei extra Graeciam, quos Plinius memorat lib. 6. cap. 11. neutiquam ad rem sunt. Acchenos vero, Graec.
Ακχενοὺς populos ἐπὶ τῶ αὐχέσι ἐρυθρᾶς θαλἀσσης,
ad fauces rubri maris Stephanus locat; Ptolemaeus in Arabiae descriptione
Achitas, et Plinius lib. 6. cap. 28. in meo libro
0829
Achenas appellant. Neque enim videntur nobis
Antaei in Thebaide prima posse heic intelligi. In sequenti etiam
Athrividi mendum est, legendumque
Athlibide; Graec. Ἄθλιβις apud Strabonem, Herodotum, Stephanum vel
Athribide; nam per
r litteram Ἀθριβις scriptum olim a Nicanore nomen Stephanus prodit, et Notitiae passim legunt in Augustamnica secunda.
Cleopatris vero, quae pone sequitur,
Arsinoes frequentius veteribus appellata est eoque nomine etiam a Ptolemaeo accipitur lib. 4. c. 5, Strabo autem lib. 17. πόλιν Ἀρσιόνην,
ἦν ἔνοιοι Κλεοπατρὶδα καλοῦσι.
Arsinoen civitatem, quam Cleopatridem quidam vocant: tametsi paulo intra duas veluti urbes diversas facit, cujus rei causas expendere non est hujus loci. In Aegypto primam sitam
discimus ex Notitiis. Denique pro
Laton in Ms. S. Theodorici
Jabon, scribi, Martianaeus ad libri oram adnotaverat, quae incongrua ipsa quoque lectio non est, si quidem
Jambon in Notitiis Thebaidi secundae adscribitur, quam Carolus a S. Paulo pro
Omboe accipit: vereor ne falso, nam
Omboem proprio nomine in superiori Paschali Theophilus vocat p. 603. eique urbi Verrem pro Sylvano, non Timotheum constitutum nuntiat.
Volumus autem omnino retineri
Laton, cujus oppidi meminit Strabo lib. 17. ex occasione animalium, quae ab Aegyptiis adorantur, atque urbibus fecere nomina: unde
ex
Lato, qui piscis quidam in Nilo est, Λατοπολίτας vocatos tradit. In Notitia Thebaidi secundae addicitur, et
Leto apud Schelestratium appellatur, tametsi aliud ferme cognomine oppidum fuerit, quod in Aegypto prima constituitur. Vide tam
paucis in versibus, quam multa peccata sint, quam multa etiam praetermissa, quae explicatione indigebant.
constitutos. In urbe Nichium pro Theopempto, Theodosium: In Terenuthide Arsinthium: In oppido Geras pro Eudemone Pirozum:
In Achaeis pro Apolline Musaeum: In Athrividi pro Isidoro Athanasium: In Cleopatride Offellum: In oppido Laton pro Timotheo
Apellen. His ergo scribite, et ab eis, juxta morem, Ecclesiasticas suscipite litteras.