Epistola CVIII
0878
Alias 27. scripta anno 404.
. Ad Eustochium Virginem.
0878 In Reginae cod. 497. inscribitur
Vita S. Paulae viduae scripta a B. Hieronymo Presbytero.
Epitaphium Paulae matris.
Paulae vitam enarrat, quam primum a generis nobilitate, tum vero maxime ob animi virtutem laudat, quod Toxotio marito defuncto,
totam se Deo voverit, et in sancto proposito diu Romae vixerit. Deinde ejus iter diligentissime describit, quo peragratis
sacris Judaeae locis, atque Aegypto Alexandriam usque, in Bethleem consedit. Ibi quae extruxit Virginum monasteria, quibusque
exemplis ac praeceptis rexerit, declarat, ejusdem humilitatem, patientiam, contemptum saeculi, in pauperes atque aegrotos
caritatem, Divinarum Scripturarum scientiam, ac fidei puritatem, atque alias passim virtutes cumulatissimas praedicat. Denique
ejus mortem et funera copiose describit.
690 1. Si cuncta corporis mei membra verterentur in linguas, et omnes artus humana voce resonarent, nihil dignum sanctae
ac venerabilis Paulae virtutibus dicerem. Nobilis genere, sed multo nobilior sanctitate: potens quondam divitiis, sed nunc
Christi paupertate insignior; Graecorum stirps, soboles
0878 Duo vetustis. Reginae codd. 407. et 500. legunt
Metiae, quibus concinit alius Ms. S. Maximi apud Bollandum. Notum porro fuisse M. Papyriam C. Papyrii Masonis filiam, uxorem L. Aemilii
Pauli, Fabii, et Africani junioris matrem.
Scipionum, Pauli haeres, cujus vocabulum trahit, Martiae Papyriae matris Africani vera et germana progenies, Romae praetulit
Bethleem, et auro tecta fulgentia, informis luti vilitate mutavit. Non moeremus, quod talem amisimus; sed gratias agimus,
quod habuimus, imo habeamus. Deo enim vivunt omnia; Et Quidquid revertitur ad Dominum, in familiae numero computatur. Quamquam
amissio illius, coelestis domus habitatio sit; quae quamdiu in corpore fuit, peregrinata est a Domino (2. Cor. 5) , et voce
semper flebili querebatur, dicens:
Heu mihi, quia peregrinatio mea prolongata est, habitavi cum habitantibus Cedar,
0878 Alii Mss. juxta Vulgatam,
multum incola fuit, etc.
multum peregrinata est anima mea (Ps. 19. 5) , Nec mirum si planxerit se versari in
tenebris (hoc enim
Cedar interpretatur) 691 cum mundus in maligno positus sit; et sicut tenebrae illius, ita et lumen ejus (Ps. 138. 12) ; luxque
in tenebris luceat (Joan. 1. 5) et tenebrae eam non comprehenderunt Unde et illud crebrius inferebat,
Advena sum et peregrina sicut omnes patres mei (Ps. 38. 13) . Et iterum;
0879A
Cupio dissolvi, et esse cum Christo (Philipp. 1. 23) . Quoties autem infirmitate corpusculi (quam incredibili abstinentia), et duplicatis contraxerat jejuniis)
vexabatur, hoc in ore volvebat:
Subjicio corpus meum, et in servitutem redigo, ne aliis praedicans, ipsa reproba
inveniar (1. Cor. 9. 27) . Et:
Bonum est vinum non bibere, et carnem non manducare (Rom. 14. 21) . Et:
Humiliavi in jejunio animam meam (Ps. 34. 13) . Et,
Totum lectum meum versasti in infirmitate mea (Ps. 40) . Et,
Versata sum in miseria, dum mihi configitur spina (Ps. 31) .
0879B Vetustius Reginae exemplar,
Atque inter alios dolores, quos mira, etc.
Atque inter doloris aculeos, quos mira patientia sustinebat, quasi apertos sibi coelos aspiceret, loquebatur: (
Quis dabit mihi pennas sicut columbae, et volabo, et requiescam (Ps. 54. 7) ?
2. Testor Jesum et Sanctos ejus, ipsumque proprium
0879C Vocem
Angelos ex ea quae est in Vitis Sanctorum Patrum editione, et Bollando suffecimus, qui itidem paulo post,
nihil dicere more laudantium; pro
nihil more blandientium loqui.
Angelum, qui custos fuit et comes admirabilis feminae, me nihil in gratiam, nihil more blandientium loqui: sed quidquid dicturus
sum, pro testimonio dicere; et minus ejus esse meritis, quam totus orbis canit: sacerdotes mirantur, virginum chori desiderant,
Monachorum et pauperum turbae deplangunt. Vis lector ejus breviter scire virtutes? omnes suos pauperes, pauperior ipsa dimisit.
Nec mirum, de proximis et familiola, quam in utroque sexu de servis et ancillis in fratres sororesque mutaverat, ista proferre,
cum Eustochium virginem, et devotam Christi filiam, in cujus consolationem libellus hic cuditur, procul a nobili genere, sola
fide et gratia divitem reliquerit.
3. Carpamus igitur narrandi ordinem. Alii altius repetant, et a cunabulis ejus, ipsisque (ut ita dicam) crepundiis matrem
Blaesillam, et Rogatum proferant patrem: quorum altera Scipionum, Graccorumque progenies est: alter per omnes fere Graecias
usque hodie stemmatibus et divitiis, ac nobilitate Agamemnonis fertur sanguinem trahere, qui decennali Trojam obsidione delevit.
Nos nihil laudabimus, nisi quod proprium est, et de purissimo sanctae mentis fonte profertur. Quanquam Dominus atque Salvator
in Evangelio doceat Apostolos sciscitantes quid sibi redditurus sit, qui omnia sua pro nomine ejus dimiserunt: centuplum in
praesentiarum recepturos, et in futuro vitam aeternam (Marc. 10) . Ex quo intelligimus, Non Laudis esse possidere divitias,
sed pro Christo eas contemnere: non tumere ad honores, sed pro Dei fide eos parvipendere. Vere quod pollicitus est servis
suis et ancillis Salvator, reddidit in praesenti. Nam quae unius urbis contempsit gloriam, totius orbis opinione celebratur:
quam Romae habitantem, nullus extra Romam noverat, latentem in Bethleem, et barbara et Romana terra miratur. Cujus enim gentis
homines ad sancta loca non veniunt? Quis autem in sanctis locis praeter Paulam, quod plus inter homines miraretur, invenit?
0879D Grav.
Et jubet legi pro
Haec.
Haec sicut inter
0880A multas gemmas pretiosissima gemma micat, et jubar solis parvos igniculos stellarum obruit et obscurat: ita cunctorum virtutes
et potentias sua humilitate superavit, minimaque fuit inter omnes ut omnium major esset. Et quanto se plus dejiciebat, tanto
magis a Christo sublevabatur. Latebat, et non latebat. Fugiendo gloriam, gloriam merebatur; quae virtutem quasi umbra sequitur,
et appetitores sui deserens, appetit contemptores. Sed quid ago, narrandi ordinem praetermittens, dum in singulis teneor,
non servo praecepta dicendi.
4. Tali igitur stirpe generata, juncta est viro Toxotio, qui Aeneae et Juliorum altissimum sanguinem trahit. Unde etiam filia
ejus Christi Virgo Eustochium,
Julia nuncupatur; et ipse
Julius a magno demissum nomen Iulo. (Aeneid. 1).
Et haec dicimus, non quod habentibus grandia sint, sed quo contemnentibus, mirabilia. Saeculi homines suscipiunt ((al.
suscipiunt)) eos, qui his pollent privilegiis. Nos laudamus, qui pro Salvatore ista despexerint: et mirum in modum quos habentes parvipendimus,
si habere noluerint
0880B Martianaeus addit
contemnentes, quam vocem nec meliores Mss. neque editi vetustiores probant. Tum in quodam Ms. S. Maximi apud Bollandum.
His igitur ornata majoribus, pro
his inquam orta, etc.
praedicamus. His inquam orta majoribus, et foecunditate, ac pudicitia probata: primum viro, deinde propinquis, et totius
urbis testimonio, 693 quum quinque liberos edidisset, Blaesillam, super cujus morte eam Romae consolatus sum, Paulinam,
quae sanctum et admirabilem virum, et propositi et rerum suarum Pammachium reliquit haeredem, ad quem super obitu ejus parvulum
libellum edidimus; Eustochium, quae nunc in sanctis Locis virginitatis et Ecclesiae monile pretiosum est;
0880C Hanc: quae paulo post
nubilis dicitur, Bollandus tradit Alethio viro clariss. nupsisse: additque datam a S. Paulino Nolano Episcopo epistolam XXXIII. ad
eumdem Alethium, in qua eum consolatur super obitu Ruffinae, cujus etiam praeclaras virtutes narrat. Hujus autem rei nec vola
est nec vestigium in illa epistola quae unica Alethio inscribitur, et aliqua sui parte mulctata est; sed nunquam aut defunctae
uxoris meminit, aut Ruffinae ingerit nomen.
Ruffinam, quae immaturo funere pium matris animum consternavit; et Toxotium, post quem parere desiit, ut intelligeres eam
non diu servire voluisse officio conjugali, sed mariti desiderio, qui mares optabat liberos
0880D Emendat vetustiss. Reginae exemplar 500 pro quo antea minus congrua lectione in editis omnibus et plerisque Mss. erat,
qui marem optabat, liberos edidisse. Neque enim liberi ad mariti desiderium edi possunt, et Paula, quae edidisse diceretur, non tamen ejus satisfecerit votis,
quamdiu feminas edidit. Lectionem quam restituimus etiam S. Maximi Ms. confirmat.
, obedisse.
5. Postquam vir mortuus est, ita eum planxit, ut prope ipsa moreretur; ita se convertit ad Domini servitutem, ut ejus mortem
videretur optasse. Quid ego referam, amplae et nobilis domus, et quondam opulentissimae, omnes pene divitias in pauperes erogatas?
quid in cunctos clementissimum animum, et bonitatem etiam in eos, quos nunquam viderat evagantem?
0881 quis inopum moriens, non illius vestimentis obvolutus est? quis
0881 Duo codd.
quis Clericorum pro
clinicorum: vitiose.
clinicorum non ejus facultatibus sustentatus est? Quos curiosissime tota urbe perquirens, damnum putabat, et quisquam debilis
et esuriens cibo sustentaretur alterius. Spoliabat filios, et inter objurgantes propinquos, majorem se eis haereditatem, Christi
misericordiam, dimittere loquebatur.
6. Nec diu potuit excelsi apud saeculum generis, et nobilissimae familiae visitationes et
0881 Reginae alter,
frequentiam sustinere, quae maerebat, etc.
frequentiam sustinere. Moerebat honore suo, et ora laudantium declinare, ac fugere festinabat. Cumque Orientis et Occidentis
episcopos ob quasdam ecclesiarum dissensiones Romam
0881 Puta ad Romanam Synodum anni 382 quae sub Damaso Papa, Gratiani, Valentiniani junioris, ac Theodosii jussibus coacta est
ad compescendas Antiochenae Ecclesiae turbas, factionesque episcoporum, qui eam simul obtinebant, Paulini, et Flaviani. Sic
Epist. 127 ad Principiam num. 10.
Cum et me, inquit,
Romam cum sanctis Pontificibus Paulino, et Epiphanio Ecclesiastica traxisset necessitas.
imperiales litterae contraxissent, vidit admirabiles viros, Christique pontifices, Paulinum Antiochenae urbis episcopum,
et Epiphanium Salaminae Cypri, quae nunc Constantia 694 dicitur; quorum Epiphanium etiam hospitem habuit: Paulinum in aliena
manentem domo, quasi proprium, humanitate possedit. Quorum accensa virtutibus, per momenta patriam deserere cogitabat. Non
domus, non liberorum, non familiae, non possessionum, non alicujus rei, quae ad saeculum pertinet, memor, sola (si dici potest)
et incomitata, ad eremum Antoniorum atque Paulorum pergere gestiebat. Tandemque exacta hyeme, aperto mari, redeuntibus ad
ecclesias suas episcopis, et ipsa voto cum eis ac desiderio navigavit. Quid ultra differo? Descendit ad portum
0881 Regiae membranae,
descendit ad portum, cognatis affinibus, etc. absque
fratris vocabulo.
, fratre, cognatis, affinibus, et quod his majus est, liberis prosequentibus, et clementissimam matrem pietate vincere cupientibus.
Jam carbasa tendebantur, et remorum ductu navis in altum protrahebatur. Parvus Toxotius supplices manus tendebat in littore.
Ruffina jam nubilis, ut suas exspectaret nuptias, tacens fletibus obsecrabat. Et tamen illa siccos tendebat ad coelum oculos,
pietatem in filios, pietate in Deum superans. Nesciebat se matrem, ut Christi probaret ancillam. Torquebantur viscera, et
quasi a suis membris distraheretur ((Ms.
distraherentur)), cum dolore pugnabat: in eo cunctis admirabilior, quod magnam vinceret caritatem. Inter hostium manus et captivitatis duram
necessitatem nihil crudelius est, quam parentes a liberis separari. Hoc contra jura naturae plena fides patiebatur, imo gaudens
animus appetebat: et amorem filiorum majore in Deum amore contemnens, in sola Eustochio, quae et propositi et navigationis
ejus comes erat, acquiescebat. Sulcabat interim navis mare, et cunctis qui cum ea vehebantur littora respicientibus, ipsa
aversos tenebat oculos, ne videret quos sine tormento videre non poterat.
0882 Fateor, nulla sic amavit filios, quibus antequam proficisceretur: 695 cuncta largita est: exhaeredans se in terra, et
haereditatem inveniret in coelo.
7. Delata ad
0882 Plurium numero Reginae libet
ad insulas Pontias. Recolendus in hunc locum Eusebius, sive Hier. in Chronico ad annum 16. Domitiani: «Scribit Brutius, plurimos Christianorum
sub Domitiano fecisse martyrium, inter quos et Flaviam Domitillam Flavii Clementis Consulis ex sorore neptem in insulam Pontiam
relegatam, quia se Christianam esse testata est.»
insulam Pontiam, quam clarissimae quondam feminarum sub Domitiano Principe pro confessione nominis Christiani, Flaviae Domitillae
nobilitavit exilium; vidensque cellulas in quibus illa longum martyrium duxerat sumptis fidei alis, Jerosolymam et sancta
Loca videre cupiebat. Tardi erant venti, et omnis pigra velocitas. Inter Scyllam et Charybdim Adriatico se credens pelago,
quasi per stagnum venit Methonen, ibique refocillato paululum corpusculo,
Et sale tabentes artus in littore ponens,
Per Maleam, et Cytheram, sparsasque per aequor
Cycladas, . . . . et crebris freta concita terris; (Aeneid. 1.)
post Rhodum et Lyciam, tandem vidit Cyprum, ubi sancti et venerabilis Epiphanii pedibus provoluta, decem ab eo diebus retenta
est: non in refectionem, ut ille arbitrabatur, sed in opus Dei, ut re comprobatum est. Nam omnia illius regionis lustrans
monasteria, prout potuit, refrigeria sumptuum fratribus dereliquit, quos amor sancti viri de toto illuc orbe conduxerat. Inde
brevi cursu transfretavit Seleuciam, de qua ascendens Antiochiam, sancti confessoris Paulini modicum caritate detenta, media
hyeme, calente ardore fidei, femina nobilis, quae prius eunuchorum manibus portabatur, asello sedens profecta est.
8. Omitto Coeles Syriae, et Phoenicis iter (neque enim hodoeporicon ejus disposui scribere): ea tantum loca nominabo, quae
sacris Voluminibus continentur. Beryto Romana colonia,
0882 Iisdem plane vestigiis Phocas ab Allatio editus, quem proderit interdum contulisse, Μετὰ τὴν Σιδῶνα, τὸ Σαραφθὰ κάστρον
περὶ τὸ κλύσμα τῆς θαλάσσης τεθεμελίωται, καὶ ναὸς προφήτου Ἡλιοῦ ἐπὶ τῇ οἰκίᾳ τῆς ξενισάσης αὐτὸν χήρας, μέσον τοῦ πολίσματος
ἵδρυται. «Post Sidonem, Sarephta castrum in alluvione ipsa maris fundatur, et templum (
Hier. turriculam) Prophetae Eliae in aede viduae, quae eum hospitio exceperat, media in urbe assurgit.»
et antiqua urbe Sidone derelicta, in Sareptae littore Eliae (3. Reg. 17) est ingressa turriculam, in qua 696 adorato
Domino Salvatore, per arenas Tyri, in quibus genua Paulus fixit, pervenit Acco
0882 Mss. codices nostri omnes
Acho, cujus loco olim erat
ad Coth, et Martianaeus
Acco emendavit, ut videtur ex ingenio, cum Mss. exemplaria non adducat. Lectionem asserit et paulo ante laudatus Phocas, ἐκεῖθεν
ἐστὶν ἡ Ητολεμαις, ἤτοι τὸ Ἀκκε. Ejus autem civitatis mentio est quoque Jud. 1. 31.
, quae nunc Ptolemais dicitur (Act. 21. 5) : et per campos Mageddo, Josiae necis conscios, intravit terram Philisthiim. Mirata
ruinas Dor, urbis quondam potentissimae; et versa vice, Stratonis turrim ab Herode rege (
Ascalonuita, seu magno) Judaeae in honorem Caesaris Augusti Caesaream nuncupatam, in qua Cornelii domum, Christi vidit Ecclesiam, et Philippi aediculas,
et
0882 Duo Reginae Mss. minori numero,
et cubiculum
0883
quatuor, etc. Quemadmodum et Isidorus legit, qui hinc fere omnia exscripsit Originum lib. 15. cap. 1.
cubicula quatuor virginum
0883 prophetarum. Deinde Antipatrida, semirutum oppidulum, quod de patris nomine Herodes vocaverat; et Lyddam versam in Diospolim
0883 Non videtur cum S. Luca consentire. Ille enim in Actis Apostolorum in Joppe dicit resuscitatam a Petro Dorcadem, sive Tabitham:
in Lydda autem paralytico Aeneae redditam valetudinem.
, Dorcadis, atque Aeneae resurrectione (Actor. 9) , ac sanitate inclytam. Haud procul ab ea Arimathiam viculum Joseph, qui
Dominum sepelivit; et
0883 Innuit libri 1. Regum c. 22 historiam, ubi indignatus Saül, quod Abimelech Davidem in Nobe recepisset, trucidari jussit
per Doeg octoginta quinque viros portantes Ephod, et reliquos Nobe incolas, quae sacerdotalis civitas erat, gladio transverberavit.
Nobe urbem quondam sacerdotum, nunc tumulum occisorum. Joppen quoque fugientis portum Jonae (Jon. 1. 2) ; et (ut aliquid
perstringam de fabulis Poetarum) religatae ad saxum
0883 Antea erat
Andromades. Huc vero pertinet quod in Commentariis in Jonam c. 1. de Joppe loquens,
Hic locus est, inquit,
tu quo usque hodie saxa monstrantur in littore, in quibus Andromeda religata, Persei quondam sit liberata praesidio. Consentiunt Mela, Josephus, Plinius, quorum primus,
Servatae a Perseo Andromedae clarum vestigium, belluae marinae ossa immania ostendi, tradit; alter ἔνθα, inquit lib. 3. de Bello, καὶ τῶν Ἀνδρομέδης δεσμῶν ἔτι δεικνύμενοι τύποι πιστοῦνται τὴν ἀρχαιότητα τοῦ
μύθου.
Quae ibi adhuc monstrantur reliquiae vinculorum Andromedae, fabulae antiquitatem persuadent.
Andromedae spectatricem. Repetitoque itinere, Nicopolim, quae prius Emmaus vocabatur, apud quam in fractione panis cognitus
Dominus (Luc. 24. 38) , Cleophae domum in Ecclesiam dedicavit. Atque inde proficiscens ascendit Bethoron inferiorem et superiorem,
urbes a Salomone conditas, sed varia postea bellorum tempestate deletas: ad dexteram aspiciens Ajalon, et Gabaon, ubi Jesus
filius Nave contra quinque reges dimicans, soli imperavit et lunae: et Gabaonitas ob dolos et insidias foederis impetrati,
in aquarios, lignariosque damnavit (Jos. 9. et 10) . In Gabaa urbe usque ad solum diruta, paululum substitit, recordata peccati
ejus, et concubinae in frusta divisae, et tribus Benjamin
0883 Gravius
sexcentos legit ex Judic. 20.
trecentos viros, propter Apostolum reservatos.
697 9. Quid diu moror? ad laevam
0883 Tradit Josephus Antiq. XX. c. 4. Helenae Adiabenorum reginae, ejusque filii Izatis sepulta ossa ἐν ταῖς πυραμίσιν, ἃς ἡ
μήτηρ κατεσκευὰκει, τρεῖς τὸν ἀριθμὸν, τρία στάδια τῆς τῶν Ἰεροσολυμιτῶν πόλεως ἀπεχούσας,
in Pyramidibus, quas numero tres, triousque stadiis ab urbe Jerosolymitana dissitas mater Helena
exstruxerat. Euseb. Hist. I. II. cap. 12. Στήλας vocat, ἐν τοῖς προαστείοις τῆς Αἰλίας.
Cippos in Aeliae suburbiis. Caetera quoque de trinomine Jerosolymae ex Josepho repete Antiquitt. VII. c. 5. et de Bello VI. c. 4. tametsi in ejus urbis
etymo non semel peccet, dum vocis originem partim ex Hebraeo adsciscit, partim ex Graeco.
mausoleo Helenae derelicto, quae Adiabenorum regina in fame populum frumento juverat, ingressa est Jerosolymam urbem trinominem,
Jebus, Salem, Jerusalem, quae ab Aelio postea Hadriano de ruinis, et cineribus civitatis in Aeliam suscitata est. Cumque proconsul Palaestinae, qui
familiam ejus optime noverat, praemissis Apparitoribus jussisset parari praetorium, elegit humilem cellulam: et cuncta loca
tanto ardore ac studio circumivit, ut nisi ad reliqua festinaret, a primis non posset abduci. Prostrataque ante Crucem, quasi
pendentem Dominum cerneret, adorabat. Ingressa
0884 sepulcrum resurrectionis, osculabatur
0884 Accedit fidejussor Cyrillus Jerosol. Cathec. 13. cujus testimonio dicitur lapis ille ὁ μέχρι σήμερον παρὰ τῷ μνημείῳ κείμενος,
qui ad hanc usque diem proxime ad monumentum jacet. Hieronymus contra ipsam monumenti speluncam prope sarcophagum locat. Mox
fidei, ore pro
fideli, veteres membranae habent.
lapidem, quem ab ostio monumenti amoverat angelus. Et ipsum corporis locum in quo Dominus jacuerat, quasi sitiens desideratas
aquas, fideli ore lambebat. Quid ibi lacrymarum, quantum gemituum, quid doloris effuderit, testis est cuncta Jerosolyma: testis
est ipse Dominus, quem rogabat. Unde egrediens ascendit
Sion, quae in
arcem, vel
speculam vertitur Hanc urbem quondam expugnavit et reaedificavit David. De expugnata scribitur:
Vae tibi civitas Ariel, id est,
leo Dei, et quondam fortissima,
quam expugnavit David (Isai. 29. 1) : et de ea, quae aedificata est: dictum est:
Fundamenta ejus in montïbus sanctis: diligit Dominus portas Sion, super omnia tabernacula Jacob (Ps. 86. 1) . Non eas portas, quas hodie cernimus in favillam et cinerem dissolutas: sed portas, quibus non praevalet infernus,
et per quas credentium ad Christum ingreditur multitudo. Ostendebatur illi columna Ecclesiae porticum sustinens, infecta cruore
Domini, ad quam vinctus
0884 Victorius ex quibusdam Vat. codicibus maluit,
dicitur, et flagellatur. Nostri legunt, ut edidimus, et tantum pro
illi, Cisterciensis
illic. Beda de Locis sanctis,
Columna, inquit,
marmorea in medio stat Ecclesiae, cui adhaerens Dominus flagellatus est. Glossae auctor in Lucae c. 23.
Ipsa columna testatur ad quam ligatus fuit
Dominus, quae usque hodie Dominici sanguinis cernentibus certa signa demonstrat.
, dicitur flagellatus. Monstrabatur locus, ubi super centum viginti credentium animas Spiritus Sanctus descendisset: 698
ut Joelis vaticinium compleretur.
10. Deinde pro facultatula sua, pauperibus atque conservis pecunia distributa, perrexit Bethleem, et in dextera parte itineris
stetit ad sepulcrum Rachel, in quo
0884 Ante nos editi matris nomen praeponunt,
in quo mater Beniamin etc. luxata lectione atque incommoda, quam e Mss. castigamus.
Benjamin, non ut mater vocaverat moriens,
Benoni, hoc est,
filius doloris mei (Gen. 35. 18) : sed ut pater prophetavit ((al.
prophetizavit)) in spiritu,
filium dextrae procreavit, atque inde ((al.
in)) Bethleem ingressa, et in specum Salvatoris introiens, postquam vidit sacrum virginis diversorium, et stabulum in quo
agnovit bos possessorem suum, et asinus praesepe Domini sui (Isai. 1. 3) ; ut illud impleretur, quod in eodem Propheta scriptum est:
Beatus qui seminat
0884 Praefert Gravius,
super omnes aquas.
super aquas, ubi bos et asinus calcant (Ibid. 32. 20; jux. LXX) , me audiente jurabat, cernere se oculis fidei infantem pannis involutum, vagientem in praesepi
Dominum, Magos adorantes, stellam fulgentem desuper, matrem Virginem (Matth. 2) , nutricium sedulum, pastores nocte venientes,
ut viderent
0884 Unus Reginae liber,
ut viderent novum, quod etc. in Graeco tamen est ῥῆμα; et subsequens contextus obstat.
verbum quod factum erat (Luc. 2. 16) ; et jam tunc Evangelistae Joannis principium dedicarent:
In principio erat Verbum, et
Verbum caro factum est (Joan. 3) ; parvulos interfectos, Herodem saevientem, Joseph et Mariam fugientes in Aegyptum: mixtisque
0885 gaudio lacrymis, loquebatur: Salve
Bethleem, domus panis, in qua natus est ille panis, qui de coelo descendit. Salve
Ephrata, regio
uberrima, atque καρποφόρε ((al. καρποφόρα)), cujus fertilitas Deus est. De te quondam Michaeas vaticinatus est:
Et tu Bethleem domus Ephrata,
0885 Idem
nonne minima etc. Confer. epist. 37. ad Pammach. num. 8. Paulo post pro
dabis, alii
dabit; sed variat Graecus quoque δώσει, et δώσεις. Vide in Michaeam Commentarios.
non minima es in millibus Juda. Ex te mihi egredietur, qui sit princeps in Israel: et egressus ejus ab initio a
diebus aeternitatis. Propterea dabis eos usque ad tempus parientis. Pariet, et reliquiae fratrum ejus convertentur ad filios
Israel
(Mich. 5. 2. 3) . In te enim natus princeps, qui ante Luciferum genitus est (Psal. 109) : cujus de Patre nativitas, omnem
699 excedit aetatem. Et tamdiu in te Davidici generis origo permansit, donec virgo pareret, et reliquiae populi credentis
in Christum, converterentur ad filios Israel, et libere praedicarent:
Vobis oportebat primum loqui verbum Dei; sed quoniam repulistis illud, et indignos vos judicastis aeternae vitae, ecce convertimus
ad gentes
(Act. 13. 46) . Dixerat enim Deus ((al.
Dominus)), Non veni nisi ad oves perditas domus Israel (Matth. 15. 24) . Et eo tempore Jacob super eo verba completa sunt:
Non deficiet princeps ex Juda, et dux de femoribus ejus, donec veniat, cui repositum est, et ipse erit exspectatio gentium (Genes. 49. 10; juxta LXX) . Bene David jurabat, bene vota faciebat dicens:
Si introiero in tabernaculum domus meae, si ascendero in lectum strati mei: si dedero somnum oculis meis, et palpebris meis
dormitationem, et requiem temporibus meis, donec inveniam locum Domino, tabernaculum Deo Jacob
(Ps. 131. 3, et seqq.) ; et statim quid desideraret exposuit, atque oculis prophetalibus, quem nos venisse jam credimus,
ille venturum esse cernebat.
Ecce audivimus illum in Ephrata, invenimus eum in campis sylvae (Ibid. 6) . Zo
0885 Mss. nostri
Zob, aut
Zoli habent, alii penes Martianaeum
Zop, vel
Zod, quorum postremum haud displiceret, siquidem ex Hebraeo in neutro genere exprimi potuit. De impressa lectione multa disserit
Benedictinus, quem adito ad libri calcem, si lubet. Nos id unum exinde constituimus, in Hebraico Hieronymiano exemplari scriptum
olim, , vel , vel ,
hunc vel
istud, similiterque post verbum , tametsi aliter legerint, LXX. habeantque etiamnum exemplaria Hebraica , et cum feminini generis
affixo,
audivimus eam, et invenimus eam. Mox pro
te docente, scilicet Hieronymo in Reginae altero Ms. est
ut a docente.
quippe sermo Hebraicus, ut te docente didici, non Mariam matrem Domini, hoc est, αὐτὴν, sed ipsum, id est, αὐτὸν significat.
Unde loquitur confidenter:
Introibimus in tabernaculum ejus; adorabimus in loco ubi steterunt pedes ejus. Et ego misera atque peccatrix, digna sum judicata deosculari praesepe, in quo Dominus parvulus vagiit? orare in spelunca,
in qua virgo puerpera Dominum fudit infantem? Haec requies mea, quia Domini mei patria est. Hic habitabo, quoniam Salvator
elegit eam.
Paravi lucernam Christo meo (Ps. 137. 37) .
Anima mea illi vivet, et semen meum serviet ipsi (Ps. 21. 31) . Haud procul inde descendit ad turrim
Ader, id est,
gregis (Gen. 35. 21) :
0886 juxta quam Jacob
0886 In aliquot Mss.
potavit gregem suum.
pavit greges suos, et pastores nocte vigilantes audire moruerunt:
Gloria in excelsis Deo, et super terram vax hominibus bonae voluntatis (Luc. 2. 14) . Dumque servant oves, invenerunt Agnum 700 Dei puro et mundissimo vellere, quod in ariditate totius terrae
coelesti rore complutum est (Judic. 6. 37) : et cujus sanguistulit peccata mundi, et exterminatorem Aegypti, litus in postibus
fugavit (Exod. 12) .
11. Statimque concito gradu, coepit per viam veterem pergere, quae ducit Gazam, ad
potentiam vel ad
divitias Dei; et tacita secum volvere, quomodo Eunuchus Aethiops gentium populos praefigurans, mutaverit pellem suam; et dum vetus
relegit instrumentum, fontem reperit Evangelii. Atque inde ad dexteram
0886 Uno verbo mavult Gravius
transita (pro
transit a) Bethsur, venit etc.
transit. A Bethsur venit
Escol, quae in
botrum vertitur (Num. 13. 24. et 25) . Unde in testimonium terrae fertilissimae, et in typum ejus qui dicit:
Torcular calcavi solus, et de gentibus
0886 Duo Reginae Mss.
vir mecum non fuit, renuente etiam Graec. οὐκ ἔστιν.
non est vir mecum (Isai. 63. 3) . exploratores botrum mirae magnitudinis portaverunt (Num. 13) . Nec post longum spatium intravit Sarae cellulas,
videns incunabula Isaac, et vestigia quercus Abraham, sub qua vidit diem Christi, et laetatus est. Atque inde consurgens,
ascendit Chebron, haec est
Cariath-arbe, id est,
oppidum virorum quatuor, Abraham, Isaac, Jacob, et
0886 Hebraeorum traditio est, cui comminiscendae locum fecerunt Josue verba 14. 15.
Adam maximus ibi inter Enacim situs est; quae tamen non Adamum protoparentem notant, sed ἀπλῶς hominem (qui
Adam Hebraice dicitur) praegrandem, et celeberrimum, qui cum
Arbe, nomen esset, id est
quatuor, ab illo est civitas cognominata, in eaque ipse situs post mortem. Vide quae adnotamus lib. de Locis ad vocem
Arbe. Qui Calebum quartum putant, inde argumentantur, quod illi civitas Hebron a Josue in partem data sit.
Adam magni, quem ibi conditum, juxta librum Jesu Nave Hebraei autumant: licet plerique Caleb quartum putent, cujus ex latere
memoria monstratur. His inspectis, noluit pergere ad
Cariath sepher, id est,
vinculum litterarum: quia contemnens occidentem litteram, repererat spiritum vivificantem. Magisque mirabatur superiores et inferiores aquas,
quas Othoniel filius Jephone Kenez pro australi terra et arida possessione susceperat (Judic. 1) , et
0886 Perperam apud Erasm. et Martianaeum,
et aquarum ductu, pro
quarum, ut ante nos emendaverat ipse Victorius.
quarum ductu, siccos prioris Instrumenti agros faciebat irriguos; ut redemptionem veterum peccatorum, in aquis baptismi reperiret.
Altera die, orto jam sole, stetit in supercilio
0886 Meminit etiam S. Epiphanius
Caphar Baricha, ut vocat, loci ter mille passibus ab Hebrone. Idem porro videtur, qui 2. Paralip. c. 20. v. 26.
Vallis benedictionis appellatur.
Caphar Barucha, id est,
villae benedictionis: quem ad locum Abraham Dominum prosecutus est. Unde latam despiciens solitudinem, ac terram quondam 701 Sodomae et Gomorrhae,
Adamae, et Seboim, contemplata est balsami vineas
0887 in Engaddi, et Segor, vitulam
0887 Vid. in Isaiam Commentarios cap. 15. Alicubi
consternantem aut
consternatam invenitur, mendosa scriptura; conternans enim est trima, sive quae ternum numerum comparat.
consternantem (Isai. 15) , quae prius
Bala vocabatur; et in
Zoaram, id est,
parvulam, Syro sermone translata est. Recordabatur speluncae Lot, et versa in lacrymas, virgines socias admonebat, cavenda esse vinum,
in quo est luxuria, cujus opus Moabitae sunt, et Ammonitae (Gen. 19) .
12. Diu haereo in meridie,
0887 Adeo non infrequens est iis, qui tropologias captant, aequivocis uti sensibus. Heic noster ad meridianam plagam regionemque
trahit atque aptat, quae sub meridiem, sive diei medium a Canticorum sponsa, et Josepho patrata sunt.
ubi sponsa cubantem reperit sponsum, et Joseph inebriatus est cum fratribus suis (Cant. 1. 6. Gen. 43. 16) Revertar Jerosolymam,
et per Thecuam atque Amos, rutilantem montis Oliveti
0887 Victorius
lucem pro
Crucem legit, sicque omnino emendandum contendit, quod Christus non in Oliveti monte crucifixus sit, sed inde ad Patrem ascenderit,
et licet in eo loco templum exstructum sit, obduci tamen tecto nunquam potuerit, ut patulum ascendentis Christi iter appareat.
Scilicet ignorabat, Crucis signum in Oliveti vertice erectum, quod non uno in loco testatur Hieronymus, et potissimum in Sophoniae
cap. 1. ubi Judaeos prohibitos Jerusalem ingredi,
de Oliveti monte quoque Crucis fulgente vexillo plangere ruinas templi sui dixit. Confer epist. 46. Paulae et Eustoch. ad Marcellam num. 12. Porro pro
Revertar, quod est paulo ante, et quod subsequitur
aspiciam, idem Reatinus interpres
Revertebatur, atque
aspiciebat de suo, ut videtur, fecit, quo nempe Hieronymum, non Paulam loquentem exhiberet.
Crucem aspiciam, de quo Salvator ascendit ad Patrem. In quo per
0887 Desipiunt Rabbini, qui a Moyse usque Esdram unam duntaxat immolatam fuisse dicunt, et ab Esdra ad eversionem templi sex,
vel ad summum novem.
annos singulos Vacca rufa in holocaustum Domino cremabatur, et cujus cinis expiabat populum Israel (Num. 19) : in quo, juxta
Ezechielem, Cherubim de Templo transmigrantes, Ecclesiam Domini fundaverunt. Post ingressa sepulcrum Lazari, Mariae et Marthae
vidit hospitium; et
Bethphage,
0887 Hanc ipse interpretationem in libro Nominum haud satis probat.
Quidam, inquit,
putant domum maxillarum vocari. Sed in Matthaei cap. 21. initio,
Betphage iterum vocat
domum maxillarum, qui sacerdotum viculus erat. Ex quo intelligas cur heic addiderit
Sacerdotalium, nisi si malis exinde argumentari, quod maxilla propria sacerdotum pars erat in Lege. Utramque rationem jungit Theophilactus
in Lucam 19. Origenem αὐτολεξεὶ exscribens: βηθφαγή οἲκος σιαγόνων ἱερατικὸς ὠν τόπος· καὶ γὰρ σιαγόνες τοῖς ἱερεῦσι ἐδίδοντο,
ὡς ἐν τῶ νόμω ἀναγέγραπται. «Bethphage, domus maxillarum, qui locus est sacerdotalis. Maxillae enim sacerdotibus dabantur,
sicut in lege scriptum est.»
villam sacerdotalium maxillarum; et locum in quo pullus lasciviens gentium, Dei frena suscepit, Apostolorumque stratus vestibus, mollia terga praebuit ad
sedendum. Rectoque itinere descendebat Jericho, recogitans illum de Evangelio vulneratum, ac Sacerdotibus et Levitis, mentis
feritate praetereuntibus, clementiam
Samaritae, id est,
custodis; qui seminecem ((al.
semivivum)) suo jumento impositum, ad stabulum Ecclesiae deportavit (Luc. 10) . Et locum
Adomim quod interpretur
sanguinum, quia multus in eo sanguis crebris latronum fundebatur incursibus. Et arborem sycomorum Zachaei, id est, bona poenitentiae
opera, quibus cruenta dudum et noxia rapinis, peccata calcabat: 702 excelsumque Dominum de excelso
0888 virtutum intuebatur; et juxta viam caecorum (Matth. 20. 30) loca, qui receptis luminibus, utriusque populi credentis in
Dominum, sacramenta praemiserant. Ingressa Jericho, vidit urbem quam fundavit
0888 Repete ex Josue 6. 26. et 3. libro Regum cap. 16. 24. loci hujus intelligentiam. Unus Reginae,
vidit turrim (pro
urbem) quam fundavit Ahiel: alius
Achiel ex Graeco Ἀχιήλ.
Hiel in Abiram primogenito suo, et cujus portas posuit in Segub novissimo filiorum (Jos. 5. 5. et 4. 8) . Intuita est castra
Galgalae, et acervum praeputiorum, et secundae circumcisionis mysterium; et duodecim lapides, qui de Jordanis illuc translati
alveo, duodecim Apostolorum fundamenta firmaverant; et fontem quondam Legis amarissimum et sterilem, quem verus Elisaeus sua
condivit sapientia, et in dulcorem ubertatemque convertit (4. Reg. 2. 22) . Vix nox transierat,
0888 Idem
Reg. Ms.
ferventissima et venio.
ferventissimo aestu venit ad ((al.
in)) Jordanem; stetit in ripa fluminis, et orto sole, solis justitiae recordata est; quomodo in medio amnis alveo sicca sacerdotes
posuerint vestigia (Jos. 3. 5) ; et ad Eliae et Elisaei imperium, stantibus ex utraque parte aquis, iter unda praebuerit
(4. Reg. 2) ; pollutasque diluvio aquas, et totius humani generis intersectione maculatas, suo Dominus mundaverit baptismate.
13. Longum est, si velim de valle
Achor dicere, id est,
tumultus atque turbarum, in qua furtum et avaritia condemnata est (Jos. 7. 25) ; et de
Bethel, Domo Dei, in qua super nudam humum nudus et pauper dormivit Jacob; et posito subter caput lapide, qui in Zacharia septem oculos habere
describitur (Zach. 3. 9) , et in Isaia lapis dicitur angularis (Isai. 28. 16) vidit scalam usque ad coelum tendentem, in
qua Dominus desuper innitebatur (Gen. 28) , ascendentibus porrigens manum, et negligentes de sublimi praecipitans. Sepulcra
quoque in monte Ephraim Jesu filii Nave, et Eleazari filii Aaron Sacerdotis, e regione 703 venerata est: quorum alter conditus
est in Tamnathsare ((al.
Thammitsare)) a septentrionali parte montis Gaas (Jos. 24. 30) : alter in Gabaa ((Mss.
Gaab)) filii sui Phinees: satisque mirata est, quod distributor possessionum sibi montana et aspera delegisset. Quid narrem Silo,
in qua altare dirutum hodieque monstratur, et raptum Sabinarum a Romulo, tribus Benjamitica ((al.
Benjaminitica)) praecucurrit. Transivit
Sichem, non ut plerique errantes legunt
Sichar, quae nunc
Neapolis appellatur, et ex
0888 Vitiose antea erat penes Martianaeum
ex lateris.
latere montis Garizim extructam circa puteum Jacob intravit Ecclesiam: super quo residens Dominus, sitiensque et esuriens,
Samaritanae fide satiatus est (Joan. 4. 6) ; quae quinque Mosaicorum voluminum viris, sextoque, quem se habere jactabat,
errore
0888 Quinque Samaritanae viris totidem comparat Moysis libros, quod nimirum illos dumtaxat in censum Divinae Scripturae Samaritani
reciperent, quorum errori alter accessit ex nova Dosithaei haeresi, quem tradit Eusebius
Praepar. XI. et XII. ad Samaritanos defecisse, quod inter Judaeos Δευτερώτας principem locum obtinere non potuisset. Vid. Dialogum
adversus Luciferianos.
Dosithei derelicto, verum Messiam, et verum
0889 reperit Salvatorem. Atque inde divertens, vidit duodecim Patriarcharum sepulcra: et
Sebastem, id est, Samariam, quae in honorem Augusti ab Herode Graeco sermone
Augusta est nominata. Ibi siti sunt Elisaeus et Abdias Prophetae: et (quo major inter natos mulierum non fuit) Joannes Baptista.
Ubi multis intremuit consternata mirabilibus: namque cernebat variis daemones rugire cruciatibus, et ante sepulcra sanctorum
ululare homines more luporum, vocibus latrare canum, fremere leonum, sibilare serpentum, mugire taurorum. Alios rotare caput,
et post tergum terram vertice tangere, suspensisque pede feminis,
0889 Insigni mendo, quod neque Martianaeus animadvertit, erat in plerisque omnibus editis ac Mss. libris absque negandi particula,
vestes defluere in faciem. Nos Cisterciensis cod. admonuit, utque constaret prodigii veritas, contextus orationis persuasit. Accessit ad lectionis fidem
asserendam Hilarii locus lib. contra Constantium num. 8. quem Hieronymus heic pene exscripsit. «Veneranda ossa Martyrum quotidie
testimonio sunt, dum in his daemones mugiunt, dum aegritudines depelluntur, dum admirationum opera cernuntur, elevari sine
laqueis corpora, et suspensis pede feminis, Vestes Non Defluere In Faciem etc.» Sulpitius quoque de S Martino dialog. 3. «Cerneres
miseros diverso exitu perurgeri, hos sublatis in sublime pedibus, Nec tamen vestes defluere super faciem, ne faceret verecundiam
nudata pars corporum etc.» Vide si lubet et S. Paulinum in Natal. 7. S. Felicis. Quibus addendus alter est Benedictus Paulinus
Petrocorius in Vita S. Martini lib. V.
Inter inane reus pendens et in aere tortor
Porrectis sursum pedibus, constricta rejectis
Vellera vestitus tectis haerentia membris,
Ne flexu curvata suo, vel lapsa retrorsum
Nudarent turpes appensi corporis artus.
vestes non defluere in faciem. Miserebatur omnium, et per singulos effusis lacrymis, Christi clementiam deprecabatur. Et
sicut erat invalida, ascendit pedibus montem; in cujus duabus speluncis, persecutionis et famis tempore, Abdias propheta centum
prophetas aluit pane et aqua (3. Reg. 18. 4) . Inde cito itinere percucurrit Nazareth, nutriculam Domini; Cana ((Mss.
Chanaam)) et Capharnaum, signorum ejus familiares: lacum Tyberiadis, 704 navigante Domino sanctificatum; solitudinem, in qua multa
populorum millia paucis saturata sunt panibus, et de reliquis vescentium repleti sunt cophini duodecim tribuum Israel. Scandebat
montem Thabor, in quo transfiguratus est Dominus. Aspiciebat procul montes Hermon et Hermoniim, et campos latissimos Galilaeae,
in quibus Sisara et omnis exercitus ejus, Barach vincente, prostratus est (Judic. 4) torrens Cison, qui mediam planitiem
dividebat; et oppidum juxta Naim, in quo viduae suscitatus est filius, monstrabatur. Dies me prius quam sermo deficiet, si
voluero cuncta percurrere, quae Paula venerabilis fide incredibili pervagata est.
14. Transibo ad Aegyptum; et
0889 Victorius mavult
et inter Sochoth, atque fontem Sampson etc. Interim tene descriptionem itineris hinc e Bethleemitico monasterio institui.
in Sochoth, atque apud fontem Samson, quem de molari maxillae dente produxit (Judic. 15. 19) , subsistam parumper: et arentia
ora colluam, ut refocillatus videam Morasthim, sepulcrum quondam Micheae prophetae, nunc Ecclesiam. Et ex latere derelinquam
Chorreos, et Gettheos, Maresa, Idumaeam. et Lachis; et per arenas
0890 mollissimas pergentium vestigia subtrahentes, latamque eremi vastitatem, veniam ad Aegypti fluvium
Sior, qui interpretatur
turbidus: et quinque Aegypti transeam civitates, quae loquuntur lingua Chananitide (Isai. 19. 18) ; et terram Gessen, et campos Taneos,
in quibus fecit Deus mirabilia. Et urbem No, quae postea versa est in Alexandriam; et oppidum Domini Nitriam, in quo purissimo
virtutum nitro sordes lavantur quotidie plurimorum. Quod cum vidisset, occurrente sibi sancto et venerabili Episcopo
0890 S. Isidorus Pelusiota sive Pelusii episcopus, qui et Damiatae dictus est.
Isidoro Confessore, et turbis innumerabilibus Monachorum, ex quibus multos Sacerdotalis et Leviticus sublimabat gradus; laetabatur
quidem ad gloriam Domini, sed se indignam tanto honore fatebatur. Quid ergo ((al.
ego)) narrem Macarios 705
0890 Bollandus
Arsatas legit: mallet vero
Arsisium, de quo, et Serapione Palladii testimonium recitat ex Lausiaca cap. 7. ubi toto anno se dicit apud Sanctos Patres, magnum
Arsisium, et Putaphastum, et Hagionem, et Cronium, et Serapionem in Nitria monte habitasse. Revera Arsenium si retineas, non
alius posse videtur intelligi, quam celeberrimus ille Arcadii quondam praeceptor; sed temporum ratio obstat, quod cum Macarii
ac Serapio desierint, hic coeperit inclarescere. Nihilominus Socrates lib. 4. cap. 27.
Arsenium, Graec. Ἀρσήνιον de nomine vocat monachum, quem post Ammonem, et Didymum cum Isidoro, Pambo, et Macariis recenset, ut nihil
dubium sit, ad haec eum tempora pertinuisse. Sed vereor, quin vitiose Ἀρσήνος pro Ἀρσίσιος ibi scriptum sit; oporteatque
Orsiesius, sive, ut Graeci loqui amant,
Arsesius omnino intelligi, nam et Sozomenus lib. 6. c. 30. post Didymum, et Cronionem, magnum Ἀρσίσιον,
Arsisium, sive
Orsesium, cum Putabasto, Serapione, atque aliis locat.
Arsenios, Serapionas, et reliqua columnarum Christi nomina? Cujus non intravit cellulam? quorum pedibus non advoluta est?
Per singulos sanctos Christum se videre credebat; et quidquid in illos contulerat, in Dominum se contulisse laetabatur. Mirus
ardor, et vix in femina credibilis fortitudo. Oblita sexus et fragilitatis corporeae, inter tot millia Monachorum cum puellis
suis habitare cupiebat. Et forsitan cunctis eam suscipientibus, impetrasset, ni majus sanctorum Locorum retraxisset desiderium.
Atque propter ferventissimos aestus de Pelusio Maiomam navigatione perveniens, tanta velocitate reversa est, ut avem putares.
Nec multo post in sancta Bethleem mansura perpetuo, angusto per triennium mansit hospitiolo, donec exstrueret cellulas, ac
monasteria, et diversorum peregrinorum juxta viam conderet mansiones,
0890 Asserendi sensu Grav.
in quo Maria et Joseph hospitium invenirent.
in qua Maria et Joseph hospitium non invenerant. Huc usque iter ejus descriptum sit, quod multis virginibus et filia comite,
peragravit.
15. Nunc virtus latius describatur, quae ipsius propria est, et in qua exponenda, Deo judice ac teste, profiteor me nihil
addere, nihil in majus attollere, more laudantium; sed ne rerum excedam fidem ((al.
finem)), multa detrahere; et ne apud detractores, et
0890 Quidam Mss. apud Bollandum,
quorum est genuinum insontes semper dente superbo rodere, ex imperiti glossatoris ingenio.
genuino me semper dente rodentes, fingere puter, et cornicem Aesopi alienis coloribus
0891 adornare. Quae prima Christianorum virtus est, tanta se humilitate dejecit, ut qui eam non vidisset, et pro celebritate
nominis videre gestisset, ipsam esse non crederet, sed ancillularum ultimam. Et cum frequentibus choris virginum cingeretur,
et veste et voce et habitu, et incessu minima omnium erat. Nunquam post viri mortem usque ad diem dormitionis suae cum ullo
comedit viro, quamvis eum sanctum et in pontificali sciret culmine constitutum. Balneas, nisi periclitans, non adiit. Mollia,
706 etiam in gravissima febre, lectuli strata non habuit, sed super durissimam humum, stratis ciliciolis quiescebat, si tamen
illa quies dicenda est, quae jugibus pene orationibus dies noctesque jungebat ((Ms.
jungebatur)); illud implens de Psalterio:
Lavabo per singulas noctes lectum meum, lacrymis meis stratum meum rigabo (Psal. 6. 7) .
0891 Victorius in duobus Mss. invenerat:
In quo fonte lacrymarum, etc.
In qua fontes crederes lacrymarum, ita levia peccato plangebat, ut illam gravissimorum criminum crederes ream. Cumque a nobis
crebrius moneretur, ut parceret oculis, et eos servaret Evangelicae lectioni, aiebat: Turpanda est facies, quam contra Dei
praeceptum purpurisso et cerussa et stibio saepe depinxi. Affligendum corpus, quod multis vacavit deliciis. Longus risus,
perpeti compensandus est fletu. Mollia linteamina et serica pretiosissima, asperitate cilicii commutanda. Quae viro et saeculo
placui, nunc Christo placere desidero. Si inter tales tantasque virtutes castitatem in illa voluero praedicare, superfluus
videar: in qua etiam cum saecularis esset, omnium Romae matronarum exemplum fuit: quae ita se gessit, ut nunquam de illa etiam
maledicorum quidquam auderet fama confingere. Nihil animo ejus clementius, nihil erga humiles blandius fuit. Non appetebat
((Ms.
appellabat)) potentes: nec tamen superbos et gloriolam quaerentes, fastidio despiciebat. Si pauperem videbat, sustentabat; si divitem,
ad benefaciendum hortabatur. Liberalitas sola excedebat modum. Et usuras tribuens,
0891 Duo Reginae codd.
usuram iterum pro
versura obtrudunt. Vide Donatum in Terentii Phormion. 5. 2. in fine.
versuram quoque saepius faciebat, ut nulli stipem rogantium denegaret. Fateor errorem meum: cum ((al.
cur)) in largiendo esset profusior, arguebam, illud proferens de Apostolo:
Non ut aliis sit refrigerium, vobis ((al.
nobis)) autem tribulatio: sed ex aequalitate in hoc tempore, ut vestra abundantia sit ad illorum inopiam, et illorum abundantia
sit ad vestram inopiam
(2. Cor. 8. 13) . Et hoc de Evangelio Salvatoris:
Qui habet duas tunicas, det alteram non habenti (Luc. 3, 11) . Et providendum 707 esse, ne quod libenter faceret, semper facere non posset: multaque hujuscemodi, quae
illa mira verecundia, et sermone parcissimo dissolvebat: testem invocans Deum, se pro illius nomine cuncta facere; hoc et
habere voti, ut mendicans ipsa moreretur: ut unum nummum filiae non dimitteret, et in funere suo aliena sindone involveretur.
Ad extremum inferebat: Ego si petiero, multos inveniam qui mihi tribuant:
0892 iste mendicans si a me non acceperit, quae ei possum etiam de alieno tribuere,
0892 Unus Reginae Ms.
et si mortuus fuerit. Mox. alii,
sed illa ardentiori fide.
et mortuus fuerit, a quo ejus anima requiretur? Ego cautiorem in re familiari esse cupiebam; sed illa ardentior fide, toto
Salvatori animo jungebatur, et pauperem Dominum, pauper spiritu sequebatur, reddens ei quod acceperat, pauper pro ipso affecta.
Denique consecuta est quod optabat, et in grandi aere alieno filiam dereliquit, quod huc usque debens non suis viribus, sed
Christi se confidit misericordia reddituram.
16.
0892 In Reginae altero,
Solent plerique Romanorum buccinatoribus.
Solent pleraeque matronarum buccinatoribus suis dona conferre, et in paucos largitate profusa, manum a caeteris retrahere:
quo illa omnino carebat vitio; ita enim singulis suam pecuniam dividebat, ut singulis necessarium erat, non ad luxuriam, sed
ad necessitatem.
0892 Haec,
Nemo ab ea pauperum
vacuus reversus est, in vetustiori Reginae Ms. non inveniuntur. Forte etiam vitiosa trajectione peccant.
Nemo ab ea pauperum vacuus reversus est. Quod obtinebat, non divitiarum. magnitudine, sed prudentia dispensandi: illud semper
replicans,
Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur (Matth. 5. 7) . Et:
Sicut aqua extinguit ignem, ita eleemosyna extinguit peccatum (Eccli. 16. 9) . Et:
Facite vobis amicos de iniquo mamona, qui vos recipiant in aeterna tabernacula (Luc. 16. 9) . Et:
Date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis (Ibid. 12) . Et verba Danielis, regem Nabuchodonosor monentis ((al.
sermone monentis)), ut eleemosynis redimeret peccata sua (Dan. 4) . Nolebat in his lapidibus pecuniam effundere, qui cum terra et saeculo
transituri sunt, sed in vivis lapidibus, qui volvuntur super terram (Zach. 9. 36. juxta LXX) , de quibus in Apocalypsi Joannis
(Cap. 16. 21. et 22) , civitas magni regis exstruitur: quos in saphirum et smaragdum et jaspidem, et caeteras gemmas esse
vertendos, Scriptura commemorat.
17. Verum haec possunt esse communia cum
0892 Mallemus Victorii lectionem praeferre,
cum multis, nisi
cum paucis haberent quotquot inspeximus Mss. libri.
Cum multis quoque Bollandus legit notatque ad imum marginem ex Ms. S. Maximi
cum paucis.
paucis; et scit diabolus non in summo virtutum culmine posita. 708 Unde loquitur ad Dominum, post amissam Job substantiam,
post eversam domum, post liberos interfectos,
Corium pro corio, et omnia quae habuerit homo, dabit pro anima sua. Sed extende manum tuam, et tange ossa ejus et carnes,
nisi in faciem benedixerit tibi
(Job. 2. 4) . Scimus plerosque dedisse eleemosynam, sed de proprio corpore nihil dedisse: porrexisse egentibus manum, sed
carnis voluptate superatos, dealbasse ea quae foris erant, et intus plenos fuisse ossibus mortuorum. At non Paula talis, quae
tantae continentiae fuit, ut prope mensuram excederet, et debilitatem corporis nimiis jejuniis ac labore contraheret. Quae
exceptis diebus festis, vix oleum in cibo caperet, ut ex hoc uno aestimetur, quid de vino et liquamine, et piscibus,
0893 et
0893 Voculas,
et lacte, quas fere omnes Mss. atque excusi libri retinent, post Erasmum omiserat quoque Martianaeus.
lacte, et melle, et ovis, et reliquis, quae gustui suavia sunt, judicarit. In quibus sumendis quidam se abstinentissimos
putant; et si his ventrem ingurgitaverint, tutam pudicitiam suspicantur.
18. Semper quidem virtutes sequitur invidia,
feriuntque summos Fulgura montes (ex Horatio). Nec mirum si hoc de hominibus loquar, cum etiam Dominus noster Pharisaeorum zelo sit crucifixus, et omnes sancti aemulos
habuerint: in paradiso quoque serpens fuerit, cujus invidia mors introivit in orbem terrarum (Sap. 2. 24) . Suscitaverat
ei Dominus Adad Idumaeum, qui eam colaphizaret, ne se extolleret (3. Reg. 11. 14) : et quasi quodam stimulo carnis saepius
admonebat (2. Cor. 12. 7) ;
0893 In plerisque Mss. atque impressis codicibus,
ne magnitudine virtutum altius saperet. Haec vero lectio quam retinuimus, Pauli sententiae congruit magis.
ne magnitudo virtutum altius raperet, et aliarum vitiis feminarum, se in excelso crederet constitutam. Ego aiebam, livori
esse cedendum, et dandum insaniae locum: quod fecisset Jacob in fratre suo Esaü, et David in pertinacissimo inimicorum Saül:
quorum alter in Mesopotamiam fugerit; alter se Allophylis tradiderit, malens hostibus, quam invidis subjacere. At illa respondebat:
Juste haec diceres, si diabolus contra servos Dei, et ancillas, non ubique pugnaret, et ad omnia loca fugientes non praecederet;
si non sanctorum Locorum amore retinerer, et Bethleem meam in alia reperire possem parte terrarum. Cur enim non patientia
livorem superem? cur non humilitate frangam superbiam; et percutienti maxillam, offeram alteram? Dicente 709 Apostolo Paulo?
Vincite in bono malum (Rom. 12. 21) . Nonne Apostoli gloriabantur, quando pro Domino sunt passi contumeliam? Nonne ipse Salvator humiliavit se,
formam servi accipiens, et factus est obediens Patri usque ad mortem, et mortem crucis (Phil. 2. 7) , ut nos sua passione
salvaret? Job nisi certasset, et vicisset in praelio, non accepisset coronam justitiae, nec audisset a Domino:
Putas me aliter locutum tibi, quam ut appareres justus (Job. 4. 2. juxt. LXX) ? Beati dicuntur in Evangelio, qui persecutionem patiuntur propter justitiam (Matth. 5. 10) . Secura
Scit ((fort.
sit)) conscientia, quod non propter peccata patiamur; et afflictio in saeculo, materia praemiorum est. Si quando procacior fuisset
inimicus, et usque ad verborum jurgia prosilisset, illud Psalterii decantabat:
Cum consisteret adversum me peccator, obmutui et silui a bonis (Psal. 38. 2) . Et rursus:
Ego autem quasi surdus non audiebam, et quasi mutus non aperiens os suum. Et,
Factus sum sicut homo non audiens, et non habens in ore suo increpationes (Psal. 37. 14) . In tentationibus, Deuteronomii verba volvebat:
Tentat vos Dominus Deus vester, ut sciat si diligatis Dominum Deum vestrum de toto corde vestro, et de tota anima vestra (Deut. 13. 3) . In tribulationibus et angustiis, Isaiae replicabat eloquia:
Qui ablactati estis a lacte, qui abstracti ab ubere, tribulationem super tribulationem
0894
exspectate, spem super spem; adhuc pusillum propter malitiam labiorum,
0894 Duo penes Bollandum Mss.
propter linguam alienam: pressius Graeco, διὰ γλὼσσης ἑτέρας.
propter linguam malignam (Isai. 28. 9 et seqq. juxt. LXX) . Et Scripturae testimonium in consolationem suam edisserebat: ablactatorum esse, eorum
scilicet, qui ad virilem aetatem pervenissent, tribulationem super tribulationem sustinere, ut spem super spem mereantur accipere.
Scientes quoniam tribulatio patientiam operatur, patientia autem probationem, probatio vero spem, spes autem non confundit (Rom. 5. 3. 4) . Et,
Quod si is qui foris est homo noster, corrumpatur, ille qui intus est, innovetur: Et,
In praesentiarum leve et momentaneum tribulationis
0894 Antea erat
tribulationis vestrae, et consequenter
vobis contra Mss. et sacri textus consensum.
nostrae, aeternae ((al.
aeternum)) gloriae pondus operatur in nobis, non aspicientibus quae videntur, sed quae non videntur. Quae enim videntur, temporalia
sunt, quae autem non videntur, aeterna
(2. Cor. 4. 16. et seqq.) . Nec longum fore tempus, etiam si humanae impatientiae tardum videatur, quin Dei statim
0894 Sic Mss. pro quo in editis obtinebat,
videatur, non satis recte.
sequatur auxilium dicentis:
Tempore opportuno exaudivi te, et in die salutis auxiliatus sum tibi (Isai. 49. 8) . Nec dolosa labia, et linguas 710 iniquorum esse metuendas, cum Domino adjutore laetemur, et ipsum debeamus
audire per Prophetam monentem:
Nolite timere opprobria hominum, et blasphemias eorum ne metueritis, sicut enim vestimentum, sic comedit eos vermis; et sicut
lanam, sic devoravit eos tinea
(Isai. 51. 7. 8) . Et:
Per patientiam vestram possidebitis animas vestras (Luc. 21. 19) . Et:
Non sunt condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis (Rom. 8. 18) : Et alibi:
Tribulationem super tribulationem sustinere (Ephes. 3) : ut patienter agamus in omnibus quae accidunt nobis.
Patiens enim vir
0894 Rectius, ut videtur, unus Reginae Ms.
multus prudentia, ex Graeco πολὺς ἐν φρονήσει.
multum prudens: qui autem pusillanimis est, vehementer insipiens (Prov. 14. 29) .
18. In languoribus et crebra infirmitate dicebat:
Quando ïnfirma sum, tunc fortis sum (2 Cor. 12. 10) .
Habemus thesaurum istum in vasis fictilibus (Ibid. 4. 7) ,
donec mortale hoc induat immortalitatem, et corruptivum hoc vestiatur incorruptione (1. Cor. 15. 53) . Et iterum:
Sicut superabundant passiones Christi in nobis, et per Christum abundavit et consolatio (2. Cor. 1. 5) . Ac deinde:
Ut socii passionum estis, sic eritis et consolationis (Ibid. v. 7) . In moerore cantabat:
Quare tristis es anima mea, et quare conturbas me? Spera in Deo, quoniam adhuc confitebor illi, salutare vultus mei, et Deus
meus
(Psal. 41. 12) . In periculis loquebatur:
Qui vult venire post me, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me (Luc. 9. 23) . Et rursum,
Qui vult animam suam salvam facere, perdet eam. Et,
Qui perdiderit animam suam proter me, salvam eam faciet (Ibid. 24) . Quando dispendia rei familiaris et eversio totius patrimonii nuntiabatur, aiebat:
Quid
0895
enim prodest homini, si totum mundum lucrifecerit, et animae suae damnum habuerit? aut quam dabit homo commutationem pro anima
sua
(Matth. 16. 25) ? Et,
Nudus exivi de utero matris meae, nudus et redeam. Sicut Domino placuit, ita factum est, Sit nomen Domini benedictum (Job. 1 21) . Et illud:
Nolite diligere mundum, neque ea quae sunt in mundo. Quoniam omne, quod in mundo est, desiderium carnis est, et concupiscentia
oculorum, et superbia vitae hujus: quae non est ex Patre, sed ex mundo. Et mundus transit, et concupiscentia ejus
(1. Joan. 2. 15. 16. 17) . Scio ei scriptas infirmitates gravissimas liberorum et maxime Toxotii sui, quem diligebat plurimum.
Cumque illud virtute complesset,
turbata sum, et non sum locuta (Ps. 76) , in haec verba prorupit:
Qui amat filium aut filiam plus quam me, non est me dignus (Matth. 10. 37) . Et 711 orans ad Dominum, loquebatur.
Posside Domine filios mortificatorum (Psal. 78. 11) , qui pro te quotidie mortificant corpora sua. Novi susurronem quemdam (quod genus hominum vel perniciosissimum
est) quasi benevolum nuntiasse, quod pro nimio fervore virtutum quibusdam videretur insana, et cerebrum illius dicerent confovendum.
Cui illa respondit:
Theatrum facti sumus
mundo, et Angelis, et hominibus (1. Cor. 4. 9) : Et:
Nos stulti propter Christum; sed
stultum Dei sapientius est hominibus (Ibid. 1. 25) : Unde et Salvator loquitur ad Patrem:
Tu scis insipientiam meam (Psal. 68. 6) . Et iterum:
Tanquam prodigium factus sum multis, et tu adjutor fortis (Psal. 70. 7) ,
Ut jumentum factus sum apud te, et ego semper tecum. Quem in Evangelio et propinqui quasi mentis impotem ligare cupiebant (Joan. 10) , et adversarii suggillabant, dicentes,
Daemonium habet, et Samaritanus est (Ibid. 8. 48) . Et,
In Beelzebub principe daemoniorum ejicit daemonia (Matth. 12. 24) . Sed nos audiamus Apostolum cohortantem.
Haec est gloria nostra, testimonium conscientiae nostrae; quoniam in sanctitate et sinceritate, et in gratia Dei conversati
sumus in mundo
(1. Cor. 1. 12) . Et Dominum dicentem ad Apostolos:
Ideo mundus odit vos, quoniam non estis de mundo. Si enim essetis de mundo, amaret utique mundus quod suum erat (Joan. 15. 19) . Et ad ipsum Dominum verba vertebat:
Tu nosti cordis abscondita. Et,
Haec omnia venerunt super nos, nec sumus obliti tui, nec inique egimus in testamento tuo, nec aversum est retrorsum cor nostrum (Psal. 43. 18 et 19) . Et,
Propter te mortificati sumus tota die, reputati sumus ut oves occisionis (Rom. 8. 36) . Sed
Dominus auxiliator meus, non timebo quid faciat mihi homo (Psal. 117. 6) .
0895 Antea erat
Legi, minus bene. Mox
extra eum pro extra Dominum. Gravius.
Legit enim:
Fili honora Dominum, et confortaberis, et extra Dominum nullum timueris (Prov. 7. 1. juxt. LXX) . His et talibus testimoniis, quasi armatura Dei, et adversus omnia quidem vitia, sed praecipue
instruebat se contra invidiam saevientem; et patiendo injurias, furorem rabidi pectoris mitigabat. Denique usque ad diem mortis,
et 712 hujus patientia, et aliorum zelus omnibus patuit:
0896 qui suum rodit auctorem, et dum aemulum laedere nititur, in semetipsum proprio furore bacchatur.
19. Dicam et de ordine monasterii, quomodo Sanctorum continentiam in suum verterit lucrum. Seminabat carnalia, ut meteret
spiritualia (1. Cor. 9) : dabat terrena, ut coelestia tolleret: brevia concedebat, ut pro his aeterna mutaret. Post virorum
monasterium, quod viris tradiderat gubernandum, plures virgines quas e diversis provinciis congregarat, tam nobiles, quam
medii, et infimi generis, in
0896 Vetustior reginae Ms.
tres voculam non agnoscit: et pro
monasteriaque unus S. Maximi, teste Bollando, habet
per monasteria: ipse
monasterium minori numero maluisset; modo enim Hieronymus dicturum se
de ordine monasterii, non
monasteriorum, proposuerat. Et numerum quidem trium turmarum perquam verosimile est ab aliis excogitatum ex ea quae heic est,
nobilis, medii, atque infimi generis recensione; facile enim in turmas aut pauciores, aut plures, virgines illas tribuerit Paula, non ex generis sorte, sed habito
ad aetatem, studia, indolem, virtutes, aliaque id genus, respectu. De monasterio autem minus solliciti sumus, unumne dicendum,
an plura, quandoquidem constat eodem omnes septo fuisse conclusas, quae saepius in die convenirent potissimum canonicis horis
decantandis. Illud Quaresmius Peregrinat. 2. cap. 14. ex ruderibus antiquis, et Paulae nomine, quo insigniebatur, putat invenisse,
ac describit.
tres turmas, monasteriaque divisit: ita duntaxat, ut in opere et in cibo separatae, psalmodiis et orationibus jungerentur.
Post Alleluia cantatum (quo
0896 Epist. 38. ad Marcellam n. 4. de Blaesilla:
Nunc ad orandum festina consurgit, et tinnula roce, caeteris Alleluia praeripiens, prior incipit laudare Dominum suum.
signo vocabantur ad Collectam) nulli residere licitum erat. Sed prima, seu inter primas veniens, caeterarum operiebatur adventum,
pudore et exemplo ad laborem eas provocans, non terrore. Mane, hora Tertia, Sexta, Nona, Vespere, noctis medio, per
0896 Haec nempe erat consuetudo in multis, et maxime Aegypti Ecclesiis ac coetibus Monachorum, ut Psalmi non ut hodie fit, alternis
versiculis ab omnibus simul, sed a singulis singuli decantarentur; idque est quod
per ordinem Psalterium canere, Hieron. heic atque alibi, tum alii ejus, et sequioris aevi Scriptores vocant. Insignis Cassiani locus est lib. 2. cap. 5.
«Quotidianos orationum ritus volentibus celebrare, unus in medio psalmos cantaturus exurgit, sedentibus cunctis (ut moris
est nunc quoque in Aegypti partibus) et in psallentis verba omni cordis intentione defixis. Et c. 20. Tantum a cunctis silentium
praebetur, ut cum in unam tam numerosa fratrum multitudo conveniat, praeter illum, qui consurgens psalmum decantat in medio,
nullus hominum prorsus adesse credatur.» Vid. infr. n. 39. et in epist. 125. ad Rusticum.
ordinem Psalterium cantabant. Nec licebat cuiquam sororum ignorare Psalmos, et non de Scripturis sanctis quotidie aliquid
discere. Die tantum Dominico ad Ecclesiam procedebant, ex
0896 Erat ad Antrum Nativitatis Christi, quam Constantinus, atque Helena exstruxerant.
cujus habitabant latere. Et unumquodque agmen matrem propriam sequebatur: atque inde pariter revertentes, instabant operi
distributo, et vel sibi, vel caeteris indumenta faciebant. Si qua erat nobilis, non permittebatur de domo sua habere comitem,
ne veterum actuum memor, et lascivientis infantiae errorem refricaret antiquum, et crebra confabulatione renovaret. Unus omnium
habitus. Linteamine ad tergendas solum manus utebantur. A viris tanta separatio, ut a spadonibus quoque eas sejungeret, ne
ullam daret occasionem linguae maledicae, quae sanctos carpere solita est in solatium delinquendi.
0897 Si 713 qua vel tardior veniebat ad Psalmos, vel erat in opere pigrior, variis eam modis aggrediebatur. Si erat iracunda,
blanditiis, si patiens, correptione; illud Apostoli imitans:
Quid vultis In virga veniam ad vos, an in spiritu lenitatis et mansuetudinis? Excepto victu et vestitu, nullam habere quidquam patiebatur, dicente Paulo:
Habentes victum et vestitum, his contenti sumus (1. Timoth. 6. 8) ;
0897 Alibi
ne consuetudo in recto. Sallustius in Catilina cap. XI. quem locum Hieronymus exscribit,
Avaritia, inquit,
semper infinita, insatiabilis, neque copia, neque inopia minuitur. Vid. Theophili Paschalem III. num. 15. et epistolam 53. ad Paulinum num. 10.
ne consuetudine plus habendi, praeberet locum avaritiae, quae nullis expletur opibus: et quanto amplius habuerit, plus requirit;
et neque copia, neque inopia minuitur. Jurgantes inter se, sermone lenissimo foederabat. Lascivientem adolescentularum carnem
crebris et duplicatis frangebat jejuniis, malens eis stomachum dolere, quam mentem. Si vidisset aliquam comptiorem, contractione
frontis, et vultus tristitia arguebat errantem, dicens: Munditiam corporis atque vestitus, animae esse immunditiam. Et turpe
verbum atque lascivum, nunquam de ore virgineo proferendum: quibus signis libidinosus animus ostenditur: et per exteriorem
hominem, interioris hominis vitia demonstrantur. Quam linguosam, garrulam, ac procacem,
0897 Alii cum Grav. praeponunt
risu, sic
risu, rixisque, etc.
rixisque perspexerat delectari, et saepius commonitam nolle converti, inter ultimas et extra conventum sororum, ad fores
triclinii orare faciebat, et separatim cibum capere: ut quam objurgatio non correxerat, emendaret pudor. Furtum quasi sacrilegium
detestabatur. Et quod inter saeculi homines, vel leve putatur, vel nihil, hoc in monasteriis gravissimum dicebat esse delictum.
Quid memorem clementiam et sedulitatem in aegrotantes, quas miris obsequiis, et ministeriis confovebat? Cumque aliis languentibus,
large praeberet omnia, et esum quoque exhiberet carnium; si quando ipsa aegrotasset, sibi non indulgebat, et in eo inaequalis
videbatur, quod in aliis clementiam, in se duritiam commutabat.
20. Nulla juvenum puellarum sano et vegeto corpore, tantae se dederat continentiae, quantae ipsa fracto et senili debilitatoque
corpusculo. Fateor, in hac re pertinacior fuit, ut sibi non parceret, 714 et nulli cederet admonenti. Referam quod expertus
sum. Mense Julio ferventissimis aestibus incidit in ardorem febris, et post desperationem, cum Dei misericordia respirasset,
et medici persuaderent ob refectionem corporis vino opus esse tenui et parco, ne aquam bibens in hydropem verteretur; et ego
clam beatum Papam Epiphanium rogarem, ut eam moneret, imo compelleret vinum bibere, illa ut erat prudens et solertis ingenii,
statim sensit insidias; et subridens, meum esse quod ille diceret, intimavit. Quid plura? cum beatus Pontifex post multa hortamenta
exisset foras, quaerenti mihi quid egisset, respondit: Tantum profeci, ut seni homini pene persuaserit, ne vinum bibam. Haec
refero, non quod
0898 inconsideranter, et ultra vires sumpta onera probem, monente Scriptura:
Super te onus ne levaveris; sed quod mentis ejus ardorem, et desiderium fidelis animae, ex hac quoque probare velim perseverantia, decantantis:
Sitivit anima mea in te, quam multipliciter tibi caro mea (Psal. 62. 2) . Difficile est modum tenere in omnibus. Et vere juxta Philosophorum sententiam, μεσότης ἡ ἀρετὴ, ὑπερβολὴ
κακία
0898 Veteres editi πέλεται verbum addunt, et totius sententiae interpretationem,
id est modus virtus est, vitium nimietas reputatur; quae nec Mss. habent, nec a Hieronymi calamo profecta sunt. Quod autem κακία in recto legimus, in Benedictina edit. erat
κακίαν, vitiose. Porro Aristoteli sententia haec adscribitur, quam in epistola ad Demetriadem plurium numero edisserit.
reputantur: Quod nos una et brevi sententiola exprimere possumus:
Ne quid nimis (Terent. And. Act. 1) . Quae in contemptu ciborum tantam habebat pertinaciam: in luctu mitis erat, et suorum mortibus frangebatur,
maxime liberorum. Nam et in viri et filiarum dormitione semper periclitata est. Et cum os stomachumque signaret, et matris
((
Ms. matricis)) dolorem crucis niteretur impressione lenire; superabatur affectu, et credulam mentem, parentis viscera consternabant, animoque
vincens, fragilitate corporis vincebatur: quam semel languor arripiens, longo tempore possidebat; ut et nobis inquietudinem,
et sibi
0898 Aliter
discrimina; sed male Erasmum secutus Martianaeus,
offerret pro
afferret.
discrimen afferret. In quo illa laetabatur, per momenta commemorans;
Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus (Rom. 7. 24) ? Dicat prudens lector, pro laudibus me vituperationem scribere. Testor Jesum, cui illa servivit, et ego servire
cupio, me utramque in partem nihil fingere, sed quasi Christianum de 715 Christiana, quae sunt vera, proferre, id est, historiam
scribere, non panegyricum, et illius vitia, aliorum esse virtutes. Vitia loquor, secundum animum meum, et omnium sororum ac
fratrum desiderium, qui illam diligimus, et absentem quaerimus.
21. Caeterum illa implevit cursum suum, fidemque servavit, et nunc fruitur corona justitiae (2. Tim. 4. 7) : sequiturque
Agnum quocumque vadit (Apoc. 14) . Saturatur, quia esurivit, et laeta decantat:
Sicut audivimus, ita et vidimus, in civitate Domini virtutum, in civitate Dei nostri (Psal. 47. 9) . O beata rerum commutatio: flevit, ut semper rideret. Despexit lacus contritos, ut fontem Dominum reperiret.
Vestita cilicio est, ut nunc albis vestimentis uteretur, et diceret:
Scidisti saccum meum, et induisti me laetitia (Psal. 29. 12) . Cinerem sicut panem manducabat, et potionem suam cum fletu miscebat (Psal. 101. 10) , dicens:
Fuerunt mihi lacrymae meae panes die ac nocte (Psal. 41. 4) , ut in aeternum pane Angelorum vesceretur et caneret:
Gustate et videte, quoniam suavis est Dominus (Psal. 33. 9) . Et,
Eructavit cor meum verbum bonum: dico ego opera mea Regi (Psal. 44. 1) . Et Isaiae, imo Domini per Isaiam in se cerneret verba compleri.
Ecce qui serviunt mihi, manducabunt, vos autem esurietis. Ecce qui serviunt mihi, bibent, vos, autem
0899A
sitietis. Ecce qui serviunt mihi, laetabuntur, vos autem confundemini. Ecce qui serviunt mihi, exultabunt
0899B Illud
in gaudio supplevimus ex Reginae codicibus, quod et LXX, ἐν εὐφροσύνῃ habeant, nec Hebr. abludat.
in
gaudio, vos autem clamabitis ob dolorem cordis, et propter contritionem spiritus ululabitis (Isai. 65. 13. 14) . Dixeram, lacus eam semper fugisse contritos, ut fontem Dominum reperiret, ut posset laeta cantare:
Sicut cervus desiderat ad fontes aquarum, ita desiderat anima mea ad te Deus. Quando veniam et apparebo ante faciem Dei (Psal. 41. 1) ?
22. Tangam ergo breviter quomodo haereticorum coenosos devitaverit lacus, et eos instar habuerit Ethnicorum. Quidam
0899C Hunc Palladium fuisse Baronius putat, quod ille, ut ex Lausiaca c. 77. compertum est, uno anno in Bethleem vixerit, atque
Origenistarum erroribus addictus cum primis fuerit. Unus Ms. pro
sciolus, novo, ac satis barbaro vocabulo,
sanctiolus. Grav.
veterator et callidus.
veterator callidus, atque, ut sibi 716 videbatur, doctus et sciolus, me nesciente coepit ei proponere quaestiones, et dicere:
Quid peccavit infans, ut a daemone corripiatur? In qua aetate resurrecturi sumus? Si in ipsa qua morimur: ergo nutricibus
post resurrectionem opus erit.
0899D Praeferunt alii editi,
Si in altera. Sed et antea pro
morimur, legendum forte videatur,
nascimur, ut nutricibus opus sit. Caeterum hujusmodi cavillis resurrectionem impugnari solitam, atque irrideri ab ethnicis refert Augustinus
lib. 22. de Civit. Dei c. 12. a quibus ipse Origenes haud multum recessit. Commentario in Psalm. 1. vers. 5. quem locum ex
Petavii interpretatione heic adnectere est operae pretium. «Igitur,
inquit, si interrogemus cujusnam sit futura resurrectio? corporum,
respondent, quae nos circumdant. Instantibus nobis, totius illorum substantiae, nec ne futura sit, antequam diligenter istud expenderint,
totius fore pronuntiant. Quod si nos ad illorum simplicitatem accommodantes, neque quicquam de fluxa, ac mutabili corporum
natura disputantes, dubitando rursum interrogemus, num una sanguis ille omnis resurgat, qui secta identidem vena defluxerit,
nec non et pili omnes, qui unquam enati sunt, an ii dumtaxat, qui sub obitum nostrum effloruerint: nonnunquam ad eam quaestionem
offendunt, ac Deo permittendum esse dicunt, ut quidquid voluerit, de ea constituat. Interdum vero velut assentiendo, solos
illos nobiscum resurrecturos esse pilos asserunt, quos sub vitae exitum habuerimus. At qui magis inter illos strenui sunt,
ne sanguinis copiam omnem, qui ex corporibus nostris plerumque secretus est, itidemque carnem omnem, quae per morbos in sudorem,
aut aliam ejusmodi materiam abiit, in unum conferre sua oratione cogantur, qualia sub mortem exstiterint, resurgere corpora
nostra praedicant.»
Sin aliter, nequaquam erit resurrectio mortuorum; sed transformatio in alios. Diversitas quoque sexus maris ac feminae erit,
aut non erit? Si erit, sequentur et nuptiae, et concubitus, sed et generatio. Si non erit, sublata diversitate sexus, eadem
corpora non resurgent:
Aggravat enim terrena inhabitatio sensum multa cogitantem (Sap. 9. 15) ; sed tenuia erunt et spiritualia, dicente Apostolo:
Seminatur corpus animale, resurget corpus spirituale (1. Cor. 15. 44) . Ex quibus omnibus probare cupiebat, rationales creaturas ob quaedam vitia, et antiqua peccata in corpora
esse delapsas: et pro diversitate et meritis peccatorum tali vel tali conditione generari, ut vel corporum sanitate gauderent,
et parentum divitiis ac nobilitate, vel in morbidas carnes, et domos inopum venientes, poenas pristinorum luerent delictorum,
et praesenti saeculo atque corporibus, quasi carcere clauderentur. Quod cum audisset, et ad me retulisset, indicans hominem,
mihique incubuisset necessitas
0900 nequissimae viperae ac mortiferae bestiae resistendi, de quibus Psalmista commemorat, dicens:
Ne traaas bestiis animas confitentium tibi (Psal. 73. 19) : Et,
Increpa Domine bestias calami (Psal. 67. 31) , qui scribentes iniquitatem, loquuntur contra Dominum mendacium, et elevant in excelsum os suum; conveni
hominem, et orationibus ejus, quam decipere nitebatur, brevi interrogatione conclusi:
0900 Victorius
conclusi dicens, utrum, etc. Nobis probaretur
quaerens, aut quid simile; sed neutrum Mss. habent.
Utrum crederet futuram resurrectionem mortuorum, an non? Qui cum se credere respondisset; intuli: Eadem resurgent corpora,
an altera? Cum dixisset, 717 eadem; sciscitatus sum: In eodem sexu, an in altero? Ad interrogata reticenti, et instar colubri
huc atque illuc transferenti caput, ne feriretur; quia, inquam, taces, ego mihi pro te respondebo, et consequentia inferam.
Si non resurget mulier, ut mulier, neque masculus, ut masculus, non erit resurrectio
0900 Ambrosianus Ms. antiquus, quo vetus altera S. Hieronymi Vita continetur, hunc locum sic recitat:
Non erit resurrectio corporum, quia sine sexu non constat et membris: porro si corporum non erit resurrectio, nequaquam erit
resurrectio
mortuorum.
mortuorum; quia sexus membra habet, membra autem totum corpus efficiunt. Si autem sexus et membra non fuerint, ubi erit resurrectio
corporum, quae sine sexu non constant et membris? Porro si corporum non fuerit resurrectio, nequaquam erit resurrectio mortuorum.
Sed et illud quod de nuptiis objicis: Si eadem membra fuerint, sequi nuptias; a Salvatore dissolvitur dicente:
Erratis nescientes Scripturas, neque virtutem Dei: in resurrectione enim mortuorum, non nubent, neque nubentur, sed erunt
similes Angelorum
(Matth. 22. 29. 30) . Ubi dicitur, non nubent, neque nubentur, sexuum diversitas demonstratur. Nemo enim de lapide et ligno
dicit, non nubent neque nubentur, quae naturam nubendi non habent: sed de his qui possint nubere, et gratia Christi ac virtute
non nubant. Quod si opposueris, quomodo ergo erimus
0900 Feminas Angelis similes futuras post resurrectionem ex illo Matthaei loco Origeni visum est, et Tertulliano De cultu feminarum
cap. 2., et sancto Hilario in Matthaeum, aliisque Patribus, qui in muliebri sexu surrecturas non existimarunt. Hanc opinionem
etiam Hieronymo exprobrat Ruffinus ex ipsius dictis l. 3. c. 5. in Epist. ad Ephesios. Noster sese ab ea purgat, calumnia
tum in Apologiae lib. 1. tum vero etiam hoc loco, quem animadvertas sedulo, velim.
similes Angelorum, cum inter Angelos, non sit masculus et femina? Breviter ausculta: Non substantiam nobis Angelorum, sed
conversationem, et beatitudinem Dominus repromittit. Quomodo et Joannes Baptista antequam decollaretur, Angelus appellatus
est (Luc. 7. 27) ; et omnes Sancti ac Virgines Dei, etiam in isto saeculo vitam in se exprimunt Angelorum. Quando enim dicitur:
Eritis similes Angelorum, similitudo promittitur, non natura mutatur.
23. Simulque responde: quomodo illud interpretaris, quod Thomas Domini resurgentis
0900 Martianaeus
tetigerit. Mss. nostri omnes, et Victorius, ut reposuimus, quibus consonat Evangelii textus, et quod statim infert Hieron.
cujus palpatae sunt manus, etc.
palpaverit
0901 manus, et viderit lancea latus ejus perforatum (Joan. 20) ? Et Petrus in littore stantem viderit Dominum, et partem assi
piscis, ac favum mellis comedentem (Luc. 24) ? Qui stabat, profecto habebat pedes. Qui monstravit latus vulneratum, utique
et ventrem, 718 et pectus habuit, sine quibus non sunt latera ventri et pectori cohaerentia. Qui locutus est, lingua et
palato ac dentibus loquebatur. Sicut enim plectrum chordis, ita lingua illiditur dentibus, et vocalem reddit sonum. Cujus
palpatae sunt manus, consequenter et brachia habuit. Cum igitur omnia membra habuisse dicatur, necesse est, ut totum corpus
habuerit, quod conficitur ex membris: non utique femineum, sed virile, id est, ejusdem sexus, in quo mortuus est. Quod si
obtenderis: ergo et nos post resurrectionem comedemus? Et quomodo clausis ingressus est januis, contra naturam pinguium, et
solidorum corporum? Audies: Noli propter cibum, resurrectionis fidem in calumniam trahere. Nam et Archisynagogi filiae resuscitatae
jussit cibum dari (Marc. 5. 43) . Et Lazarus quatriduanus mortuus, cum ipso scribitur inisse convivium (Joan. 12. 2) , ne
resurrectio eorum phantasma putaretur. Sin autem clausis ingressus est januis, et idcirco spirituale et aereum corpus niteris
approbare: ergo et antequam pateretur, quia contra naturam graviorum corporum super mare ambulavit, spirituale corpus habuit.
Et Apostolus Petrus, qui et ipse super aquas pendulo incessit gradu, spirituale corpus habuisse credendus est, cum potentia
magis et virtus ostendatur Dei, quando fit aliquid contra naturam. Et ut scias in signorum magnitudine, non naturae mutationem,
sed Dei omnipotentiam demonstrari: Qui ambulabat fide, coepit infidelitate mergi, nisi eum manus Domini sublevasset, dicentis:
Modicae fidei, quare dubitasti (Matth. 14. 31) ? Miror autem te obdurare frontem loquente Domino:
Infer digitum tuum huc, et tange manus meas; et porrige manum tuam, et mitte in latus meum, et noli esse incredulus, sed fidelis (Joan. 20. 27) . Et alibi:
Videte manus meas, et pedes meos, quia ipse ego sum, Palpate et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis
habere. Et cum hoc dixisset, ostendit eis
0901 Quidam Mss.
manus, et latus, pro
pedes, ut Graecus quoque καὶ τοῦς πόδας. Confer de Stoicorum globis, quos statim memorat, epist. 133. ad Ctesiphontem n. 3. ubi
ἀψῖδας Platonis irridet. Tertullianus de anima
In aethere dormitio nostra cum Platone, aut circa Lunam cum Endymionibus Stoicorum. Vide etiam Ciceronem 1. Tusc.
manus et pedes (Luc. 24. 34. et 40) . Ossa audis, et carnem, et pedes, et manus; et globos mihi Stoicorum, 719 atque aeria quaedam deliramenta
confingis.
24. Porro si quaeris, cur infans a daemone corripiatur, qui peccata non habuit: aut in qua aetate resurrecturi simus, cum
diversa aetate moriamur, ingratis suscipies ((al.
suspicies)): Judicia Dei abyssus multa (Ps. 35. 7) . Et:
0901 Alii Mss.
o profundum pro
altitudo, quae prior lectio frequentior Hieronymo est. De sequenti voce
investigabiles pro
ininvestigabiles diximus in fine epist. 78. ad Fabiolam.
O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei, quam inscrutabilia sunt judicia
0902
ejus, et investigabiles viae ejus. Quis enim cognovit sensum Domini: aut quis consiliarius ejus fuit (Rom. 11. 33 et 34) ? Aetatum autem diversitas non mutat corporum veritatem. Cum enim corpora quotidie nostra fluant, et
aut crescant, aut decrescant: ergo tot erimus homines, quot quotidie commutamur? aut alius fui, cum decem annnorum essem,
alius cum triginta, alius cum quinquaginta, alius cum jam toto cano capite sum? Igitur juxta Ecclesiarum traditiones, et Apostolum
Paulum, illud est respondendum: quod in virum perfectum, et in mensuram aetatis plenitudinis Christi resurrecturi sumus (Ephes.
4) , in qua et Adam Judaei
0902 Videndus
Midras Theillim, Psal. XCII. et Liber
Cosri Parte I. cap. XCV. atque alii, qui tamen de Adami conditione fabulis de more ineptissimis scatent. Conferendus quoque Augustinus
de Genes. ad litteram c. XIII. et sequentibus. Nam Pauli testimonium alteri aliter explicant; et Ambrosius quidem,
Nec enim, inquit
perfectum dicens virum, temporali aetate, et mensura significat.
conditum autumant: et Dominum Salvatorem legimus surrexisse, et multa alia, quae de utroque Testamento in suffocationem haeretici
protuli.
25. Ex quo die ita coepit hominem detestari, et omnes qui ejusdem dogmatis erant, ut eos voce publica, hostes Domini proclamaret.
Et haec dixi, non ut breviter haeresim confutarem, cui multis voluminibus respondendum est ((al.
esset)), sed ut fidem tantae feminae ostenderem, Quae Maluit inimicitias hominum subire perpetuas, quam Dei offensam, amicitiis
noxiis provocare.
26. Dicam ergo ut coeperam, nihil ingenio ejus docilius fuit. Tarda erat ad loquendum, velox ad audiendum (Jac. 1. 19) :
memor illius praecepti:
Audi Israel, et tace (Deuter. 27. 9. secund. LXX) . Scripturas sanctas tenebat memoriter; et cum amaret historiam, et hoc veritatis diceret fundamentum;
magis tamen sequebatur intelligentiam spiritualem: et hoc culmine aedificationem animae protegebat. Denique 720 compulit
me: ut vetus et novum Instrumentum, cum filia, me disserente, perlegeret. Quod propter verecundiam negans, propter assiduitatem
tamen et crebras postulationes ejus praestiti, ut docerem quod didiceram: non a meipso, id est a praesumptione, pessimo praeceptore,
sed ab illustribus Ecclesiae viris. Sic ubi haesitabam, et nescire me ingenue confitebar, nequaquam mihi voluit ((al.
volebat)) acquiescere; sed jugi interrogatione cogebat, ut e multis variisque sententiis, quae mihi videretur probabilior, indicarem.
Loquar et aliud, quod forsitan aemulis videatur incredibile. Hebraeam linguam, quam ego ab adolescentia multo labore ac sudore
ex parte didici, et infatigabili meditatione non desero, ne ipse ab ea deserar, discere voluit, et consecuta est: ita ut Psalmos
hebraice caneret,
0902 Nescio an verius habent quidam Mss. penes Bollandum quoque,
Graecumque sermonem, etc. De Hebraeo autem idem multo antea testatus erat epist. 39. ad Paulam hanc eamdem, ubi de Blaesilla,
Ita, inquit,
Hebraeae linguae vicerat difficultates, ut in discendis canendisque Psalmis cum matre (Paula)
contenderet.
et sermonem absque ulla latinae linguae proprietate personaret. Quod quidem usque hodie in sancta filia ejus Eustochio
0903 cernimus, quae ita semper adhaesit matri, et ejus obedivit imperiis, ut nunquam absque ea cubaret, nunquam
0903 Aliquot Mss.
proderet. Credo legendum
prodiret.
procederet, nunquam cibum caperet, ne unum quidem nummum haberet potestatis suae, sed et paternam et maternam substantiolam,
a matre distribui pauperibus laetaretur, et pietatem in parentem, haereditatem maximam et divitias crederet. Non debeo silentio
praeterire, quanto exultaverit gaudio, quod Paulam neptem suam ex
0903 Recole superiorem epistolam num. 1. eaque in primis, «praesente et gaudente avo, parvulae adhuc Paulae lingua balbutiens
Christi alleluia resonabat:» et num. 3. quod de repromissione nata sit,
et prius Christo consecrata, quam genita, quam ante votis, quam utero conceperit mater.
Laeta et Toxotio genitam imo voto et futurae virginitatis repromissione conceptam, audierat in cunis et crepitaculis balbutiente
lingua, Alleluia cantare: aviaeque et amitae nomina, dimidiatis verbis frangere. In hoc solo, patriae desiderium habuit; ut
filium, nurum, neptem, renuntiasse saeculo, et Christo servire cognosceret. Quod et impetravit ex parte. Nam neptis Christi
flammeo reservatur: nurus aeternae se tradens pudicitiae, socrus opera, fide, et eleemosynis sequitur, et Romae conatur exprimere,
quod Jerosolymis illa complevit.
721 27. Quid agimus, anima? cur ad mortem ejus venire formidas? Jamdudum prolixior liber cuditur, dum timemus ad ultima pervenire,
quasi tacentibus nobis, et in laudibus illius occupatis, differri possit occubitus. Hucusque prosperis navigavimus ventis,
et crispantia maris
0903 Unus S. Maximi Ms.
maris terga labens; melius forte
tambens. Mox pro
montibus, Victorius aliique
motibus. Denique Mss. nostri, aliique apud Bollandum, pro
utrique nostrum, legunt
utriusque monasterii.
aequora labens carina sulcavit. Nunc in scopulos incurrit oratio, et tumentibus fluctuum montibus, praesens utrique nostrum
intentatur naufragium: ita ut cogamur dicere:
Praeceptor, salvos nos fac, perimus (Marc. 4. 38. et Luc. 8. 24) . Et illud:
Exurge, ut quid obdormis, Domine (Psal. 43. 23) ? Quis enim possit siccis oculis Paulam narrare morientem? Incidit in gravissimam valetudinem, imo quod optabat,
invenit, ut nos desereret, et plenius Domino jungeretur. In quo languore, Eustochii filiae probata semper
0903 Editi antea
in matre.
in matrem pietas, magis ab omnibus comprobata est. Ipsa assidere lectulo, flabellum tenere, sustentare caput, pulvillum supponere,
fricare pedes, manu stomachum confovere, mollia strata componere, aquam calidam temperare, mappulam ((al.
matulam)) apponere, omnium ancillarum praevenire officia, et quidquid alia fecisset, de sua mercede putare subtractum. Quibus illa
precibus, quibus lamentis et gemitu, inter jacentem matrem, et specum Domini discurrit, ne privaretur tanto contubernio, ne
illa absente viveret: ut eodem feretro portaretur? Sed, o mortalium fragilis et caduca natura, et nisi Christi fides nos extollat
ad coelum, et aeternitas animae promittatur, cum bestiis ac jumentis, corporum una conditio est. Idem occubitus justo
0904 et impio, bono et malo, mundo ac immundo, sacrificanti et non sacrificanti. Sicut bonus, ita et qui peccat. Sicut qui jurat,
ita et is qui juramentum metuit. Similiter et homines et jumenta in favillam et cinerem dissolvuntur.
28.
0904 Aliis verbis codices nostri omnes,
quid diu differo, et dolorem meum in aliis immorando, facio longiorem?
Quid diu immoror, et dolorem meum differendo facio longiorem? Sentiebat prudentissima feminarum adesse mortem, et frigente
alia parte corporis atque membrorum, solum animae teporem in sacro pectore palpitare, nihilominus quasi ad suos pergeret,
722 alienosque desereret, illos versiculos susurrabat ((Ms. S. Maxim.
suffocabat)): Domine, dilexi decorem domus tuae et locum habitationis gloriae tuae (Psal. 25. 8) . Et,
Quam dilecta tabernacula tua, Domine virtutum, concupiscit, et deficit anima mea in atria Domini (Psal. 83. 1) . Et,
Elegi abjecta esse in domo Dei mei, magis quam habitare in tabernaculis peccatorum (Ibid. 11) . Cumque a me interrogaretur, cur taceret, cur nollet respondere
0904 Vocem
inclamanti, quam antiquiores omnes, quibus utimur, Mss. habent, addidimus ex eorum fide.
inclamanti, an doleret aliquid, Graeco sermone respondit, nihil se habere molestiae
0904 Οὐδέν ἐμοί γὲγονε χεῖρον. Vid. Aelian. lib. 2 de Gorgia.
, sed omnia quieta et tranquilla perspicere. Post haec obmutuit, et clausis oculis quasi jam mortalia despiceret, usque ad
expirationem animae, eosdem repetebat versiculos,
0904 Duo Reginae exemplaria,
repetebat versiculos, vix ut aure apposita audire possemus: vel
quod dicebat, exaudidirem, etc. Brevius Cisterciense,
vix ut audirem quod dicebat.
ut quod dicebat, vix audire possemus; digitumque ad os tenens, crucis signum pingebat in labiis. Defecerat spiritus, et anhelabat
in mortem; animaque erumpere gestiens, ipsum stridorem, quo mortalium vita finitur, in laudes Domini convertebat. Aderant
Jerosolymorum ((Joannes)), et aliarum urbium Episcopi, et Sacerdotum inferioris ((al.
inferiores)) gradus, ac Levitarum innumerabilis multitudo. Omne monasterium, virginum et monachorum chori repleverant. Statimque ut
audivit sponsum vocantem,
Surge, veni, proxima mea, speciosa mea, columba mea: Quoniam ecce hyems transiit et recessit, pluvia abiit sibi (Cant. 2. 10. 11) ; laeta respondit:
Flores visi sunt in terra, tempus sectionis advenit (Ibid. 12) . Et
Credo videre bona Domini in terra viventium (Psal. 26. 13) .
29. Ex hinc non ululatus, non planctus, ut inter saeculi homines fieri solet, sed Psalmorum linguis diversis examina ((Ms.
ex animo)) concrepabant. Translataque Episcoporum manibus, et cervicem feretro subjicientibus; cum alii Pontifices lampadas cereosque
praeferrent, alii choros psallentium ducerent, in media Ecclesia speluncae Salvatoris est posita. Tota ad funus ejus, Palaestinarum
urbium turba convenit. Quem monachorum latentium in eremo cellula sua tenuit? Quam virginum cubiculorum secreta
0904 Heic quoque Mss. uno consensu
tenuerunt. Tum Victorius,
sacrilegum putabant.
texerunt? Sacrilegium putabat, qui non tali feminae ultimum reddidisset officium. Viduae et pauperes in exemplum
0905A Dorcadis, vestes ab ea praebitas ostendebant (Act. 9. 39) . Omnis 723 inopum multitudo matrem, et nutritiam ((Mss.
nutriculam)) se perdidisse clamabat. Quodque mirum sit, nihil pallor mutaverat faciem, sed ita dignitas quaedam, et gravitas ora compleverat,
ut eam putares non mortuam, sed dormientem.
0905B Expunximus vocem
Hebraeo, quam antea editi heic praeponebant, et Martianaeus ex una, eaque marginali Cluniacensis Ms. nota asseruit. Caeterum ab aliis
Mss. aberat, nec in ullo unquam nos invenimus. Praeterea, quod notatatum est etiam Bollando, Syriacum erat vulgi isthic idioma,
et pauci sane tunc fuerint, qui Hebraicam linguam ita callerent. Paulo post Reginae liber,
non solum triduo, et donec, etc.
Graeco, Latino, Syroque sermone Psalmi
0905C Vid. supra pag. 705. notam
c.
in ordine personabant: non solum triduo, donec subter Ecclesiam, et juxta specum Domini conderetur; sed per omnem hebdomadam,
cunctis qui venerant, suum funus, et proprias credentibus lacrymas. Venerabilis virgo filia ejus Eustochium, quasi ablactata
super matrem suam, abstrahi a parente non poterat: deosculari oculos, haerere vultui, totum corpus amplexari, et se cum matre
velle sepeliri.
30. Testis est Jesus, ne unum quidem nummum ab ea filiae derelictum, sed, ut ante jam dixi, derelictum magnum aes alienum:
et, quod his difficilius est, fratrum et sororum immensam multitudinem, quos sustentare arduum, et abjicere impium est. Quid
hac virtute mirabilius, feminam nobilissimae familiae, magnis quondam opibus, tanta fide omnia dilargitam, ut ad egestatem
pene ultimam perveniret? Jactent alii pecunias, et in corbonam Dei aera congesta, funalibusque aureis dona pendentia. Nemo
plus dedit pauperibus, quam quae sibi nihil reservavit. Nunc illa divitiis fruitur, et his bonis,
quae nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascenderunt (2. Cor. 2. 9) . Nostram vicem dolemus, et invidere potius gloriae ejus videbimur, si voluerimus diutius flere regnantem.
31. Secura esto, Eustochium, magna haereditate ditata es. Pars tua Dominus: et quo magis gaudeas, mater tua longo martyrio
coronata est. Non solum enim effusio sanguinis in confessione reputatur; Sed Devotae quoque mentis servitus immaculata quotidianum
martyrium est. Illa corona de rosis et violis plectitur ((Ms. S. Max.
texitur)), ista de liliis. Unde et in Cantico scribitur Canticorum:
Fratruelis meus candidus et rubicundus (Cant. 5. 10) ; et in pace, et in bello eadem 724 praemia vincentibus tribuens. Mater inquam tua audivit cum Abraham:
Exi de terra tua, et de cognatione tua, et veni in terram, quam ostendam tibi (Gen. 12. 1) . Et per Jeremiam Dominum praecipientem:
Fugite de medio Babylonis, et salvate animas vestras (Jerem. 48. 6) .
0905D Addit Reatinus Episcopus,
Haec autem exiit de terra sua, quorum in exemplaribus nostris vestigium est nullum. Paulo post
jurulentias promiscue, pro
virulentias, occurrit in Mss. et Rosuveidus legit, cui asserendae lectioni facit illud Celsi l. 11. c. 27.
Caro omnis jurulenta.
Et usque ad diem mortis suae non est reversa in Chaldaeam; nec ollas Aegypti, et virulentias carnium desideravit (Exod.
16. 3) , sed choris comitata virgineis, civis est Salvatoris
0906 effecta, et de parvula Bethleem coelestia regna conscendens, dicit ad veram Noemi:
Populus tuus, populus meus, et Deus tuus, Deus meus (Ruth. 1) .
32. Hunc tibi librum ad duas lucubratiunculas, eodem quem tu sustines dolore, dictavi. Nam quotiescumque stylum figere volui,
et opus exarare promissum, toties obriguerunt digiti, cecidit manus, sensus elanguit. Unde et inculta oratio, votum scribentis
absque ulla elegantia et verborum lepore testatur.
33. Vale, o Paula, et cultoris tui ultimam senectutem, orationibus juva. Fides et opera tua Christo te sociant, praesens facilius
quod postulas, impetrabis.
Exegi monumentum aere perennius (Horat. od. ultim. lib. 3. Carm.) , quod nulla destruere possit vetustas. Incidi elogium sepulcro tuo, quod huic volumini
subdidi, ut quocumque noster sermo pervenerit, te laudatam, te in Bethleem conditam lector agnoscat.
0906 His,
Sequitur titulus sepulcri, Mss. substituunt,
Epitaphium Paulae viduae.
Sequitur titulus sepulchri.
Scipio quam genuit, Pauli fudere parentes,
Graccorum soboles, Agamemnonis inclyta proles,
Hoc jacet in tumulo: Paulam dixere priores,
Eustochii genitrix, Romani prima Senatus:
Pauperiem Christi, et
0906 Martianaeus
Bethleemitica, et mox
Bethleemiti, atque alii quoque
Bethlehemitica, et
Bethlehemiti, quod carminis ratio non patitur, siquidem syllaba prima corripitur ob mutam et liquidam insequentes.
Bethlemitica rura secuta est.
0906 Ms. S. Maximi apud Bollandum,
Et in foribus sepulcri haec habes, etc.
In fronte speluncae.
Aspicis angustum, praecisa in rupe sepulcrum?
Hospitium Paulae est, coelestia regna tenentis.
Fratrem, cognatos, Romam, patriamque relinquens
725
Divitias, sobolem, Bethlemiti conditur antro.
Hic praesepe tuum, Christe, atque hic mystica magi
Munera portantes, hominique, Deoque dedere.
34. Dormivit sancta et beata Paula, septimo Kalendas Februarias, tertia subbati post solis occubitum. Sepulta est quinto Kalend.
earumdem.
0906 Annum denuntiant 404. ex Consularibus Fastis.
Honorio Augusto sexies, et Aristaeneto Consulibus. Vixit in Sancto proposito, Romae annos quinque, Bethleem annos viginti.
Omne vitae tempus implevit, annis quinquaginta sex, mensibus octo, diebus viginti et uno.