Epistola CXXX.
1107
Alias 8, Scripta eod. anno. 414.
. Ad Demetriadem.
De servanda Virginitate.
Laudat Demetriadem Virginem, Julianae filiam, neptem Probae, quod se Christo consecrarit; hortans ut perseveret, utque statim
obsit instinctibus diaboli sollicitantis ad turpia. De studio, de jejunio, de obedientia, de fugiendis jocis, caeterisque
rebus, quae ad virginis institutum pertinent, praecipit.
1. Inter omnes materias, quas ab adolescentia usque ad hanc aetatem, vel mea, vel notariorum scripsi 976 manu, nihil praesenti
opere difficilius. Scripturus enim ad Demetriadem virginem Christi, quae et nobilitate et divitiis, prima est in orbe Romano,
si cuncta virtutibus ejus congrua dixero, adulari putabor: si quaedam subtraxero, ne incredibilia videantur, damnum laudibus
ejus mea faciet verecundia. Quid igitur faciam? Quod implere non possum, negare non audeo: tanta est aviae ejus et matris,
insignium feminarum, in jubendo auctoritas, in petendo fides, in extorquendo perseverantia. Neque enim ut novum et praecipuum
quiddam a me flagitant, cujus ingenium in hujuscemodi materiis saepe detritum est: sed ne vocis meae, pro virili parte, desit
testimonium in ejus virtutibus explicandis, cujus ut inclyti oratoris utar sententia,
1107 Ciceronis hanc fuisse sententiam in Dialog. de Repub. docet Servius in VI. Aeneidos, ubi eam hisce verbis recitat. «O Fanni
causa difficilis, laudare puerum, non enim res laudanda, sed spes est.» Affertur etiam a Quintiliano
1108 l. 10. c. 3. Vid superiorem epist. ad Gaudentium initio.
Spes magis laudanda est, quam res. Quanquam puellares annos fidei ardore superarit; et inde coeperit, unde alias desisse,
perfectae consummataeque virtutis est.
2. Procul ((al.
sit procul)) obtrectatio: facessat invidia. Nullum in ambitione sit crimen. Ignoti ad ignotam scribimus, dumtaxat juxta faciem corporalem.
Alioquin interior homo, pulchre sibi cognitus est illa notitia, qua et Paulus apostolus Colossenses multosque credentium noverat,
quos ante non viderat. Quantum sit apud me meritum, imo miraculum virginis nostrae, hinc potest aestimari, quod occupatus
in explanatione Templi Ezechielis, quod opus in omnibus Scripturis sanctis, vel difficillimum est: et in ea parte delubri,
in qua Sancta sanctorum, et thymiamatis altare describitur, malui parumper uti hoc diverticulo, ut de altari transirem ad
altare, et hostiam vivam, placentem Deo, ac sine ulla macula, aeternae pudicitiae consecrarem. Scio
1108 quod ad imprecationem
1108 Intellige Aurelium Carthagin. episcopum. Mox erat penes Mart.
operuit.
pontificis, flammeum virginalem sanctum operuerit caput; et illud apostolicae vocis insigne, celebratum sit:
Volo autem vos omnes virginem castam exhibere Christo. Quando astitit regina a dextris ejus, in vestitu deaurato, circumdata varietate. Qua veste polymita, et multarum virtutum
977 diversitate contexta, indutus fuit et Joseph, et regum quondam utebantur filiae. Unde et ipsa sponsa laetatur ac dicit:
Introduxit me rex in cubiculum suum (Cant. 1. 3) . Sodaliumque respondet chorus:
Omnis gloria filiae regis intrinsecus (Ps. 44. 14) . Sed et nostra oratio dabit aliquid emolumenti. Equorum cursus favore pernicior fit. Pugilum fortitudo clamoribus
incitatur: paratas ad praelium acies, strictosque mucrones, sermo Imperatoris accendit. Igitur et in opere praesenti, avia
quidem materque plantaverunt; sed et nos rigabimus, et Dominus incrementum dabit.
3. Rhetorum disciplina est, ab avis et atavis, et omni retro nobilitate, ornare
1108 Alit.
quam laudat, vel
quem laudas.
quem laudes, ut ramorum sterilitatem, radix foecunda compenset, et quod in fructu non teneas, mireris in trunco. Scilicet
nunc mihi Proborum et Olybriorum clara repetenda sunt nomina: et illustre Anicii sanguinis genus, in quo aut nullus, aut rarus
est, qui non meruerit Consulatum. Aut proferendus
1108 Antea erat
Olibrii. Vetus inscriptio Musaei nostri domestici
Holybrium exhibet, aspirata priori littera. Hic porro Demetriadis pater Consulatum egit an. 305 cum Anicio Probino fratre. Caeterum
non
mitii, quemadmodum Erasm. et Martian. sed
Anicii, ut Aldus in Orthographia monet ex Capitolinis lapidibus, aliisque apud Relandum, scribendum est. Vide Gruterianum lapidem
CCCLIII. 2. in quo multa Olybrii nominis decora continentur.
Olybrius virginis nostrae pater, quem immatura morte subtractum Roma congemuit. Vereor plura dicere, ne sanctae matris vulnus
exasperem, et virtutum ejus recordatio, fiat doloris instauratio. Pius filius, vir amabilis, clemens dominus, civis affabilis,
Consul quidem in pueritia; sed morum bonitate Senator illustrior. Felix morte sua, qui non vidit patriam corruentem; imo felicior
sobole, qui Demetriadis proaviae nobilitatem, insigniorem reddidit, Demetriadis filiae perpetua castitate.
4. Verum quid ago? Oblitus propositi, dum admiror juvenem, laudavi aliquid bonorum saecularium, cum in eo mihi virgo magis
nostra laudanda sit, quod haec universa contempserit, quod se non nobilem, non divitiis praepollentem, sed hominem cogitarit.
Incredibilis animi fortitudo, inter gemmas et sericum: inter eunuchorum et puellarum catervas, et adulationem ac ministeria
familiae perstrepentis, et exquisitas epulas, quas amplae domus praebebat abundantia, appetisse eam jejuniorum laborem, asperitatem
vestium, victus continentiam. Legerat enim Domini verba 978 dicentis:
Qui mollibus vestiuntur, in domibus regum sunt (Matth. 11. 8) . Stupebat ad conversationem Eliae et Joannis Baptistae, quorum uterque zona pellicea astrinxit et mortificavit
lumbos suos: alter venisse narratur in spiritu et virtute Eliae, praecursor Domini,
1109 in utero prophetans parentis, et ante diem judicii, judicis voce laudatus
1109 Annotat Grav. et Cypriani lib. de «Eleemosyn. Multum beata mulier et gloriosa, qua etiam ante diem judicii meruit judicis
voce laudari.»
. Annae filiae Phanuelis mirabatur ardorem, quae orationibus atque jejuniis usque ad ultimam senectutem in templo Domino serviebat.
Quatuor virginum filiarum Philippi desiderabat chorum, et unam se illarum esse cupiebat, quae pudicitia virginali, Prophetiae
gratiam consecutae sunt. His et hujuscemodi cogitationibus pascebat animum, nihil ita metuens, quam aviam matremque
1109 Mss. quidam
ostendere, unde verior fortasse et concinnior sensus exorietur, si legas
aviae matrique; nempe earum fugiebat aspectum Demetrias, ne ab austerioris vitae proposito deterreretur, enixasque ad Deum preces fundebat,
ut aviae animum matrisque molliret, quod infra proditur manifestius.
offendere. Quarum cum incitaretur exemplo, voluntate et studiis terrebatur: non quo displiceret eis sanctum propositum, sed
quod pro rei magnitudine, optare id et appetere non auderent. Aestuabat Christi tyruncula. Oderat ornatum suum; et cum Esther
loquebatur ad Dominum:
Tu nosti quod oderim insigne capitis mei (hoc est diadema, quo utebatur quasi regina)
et tantae ducam immunditiae, velut pannum menstruatae (Esther. 14 16) . Aiunt sanctae et nobiles feminae, quae eam viderunt, quae norunt, quas de littore Galliarum ad habitationem
sanctorum Locorum, hostium per Africam compulit saeva tempestas, noctibus et secreto, consciis tantum virginibus Dei, quae
in matris et aviae comitatu erant, nunquam eam linteamine, nunquam plumarum usam mollitie; sed ciliciolum in nuda humo habuisse
pro stratu, jugibus faciem rigasse lacrymis, Salvatoris genibus mente advolutam, ut suum reciperet propositum, ut impleret
desiderium, ut aviae animum matrisque molliret.
5. Quid ultra differo? Cum jam nuptiarum appropinquaret dies, et futuro matrimonio thalamus pararetur: secreto et absque arbitris,
noctemque habens pro solatio, talibus se fertur armasse consiliis. Quid agis, Demetrias? cur pudicitiam tanto pavore defendis?
Libertate opus est et audacia. Quae 979 sic in pace metuis, quid faceres in martyrio
1109 Sic plerique Mss. atque editi, at Martian. cum aliis
perpetrando.
perpetiendo? Quae tuorum vultum ferre non potes, quomodo sustineres tribunalia persecutorum? Si te virorum exempla non provocant,
hortetur faciatque securam beata martyr Agnes quae et aetatem vicit, et tyrannum, et titulum castitatis martyrio consecravit.
Nescis misera, nescis cui virginitatem tuam debeas. Dudum inter barbaras tremuisti manus, aviae matrisque sinu, et palliis
tegebaris. Vidisti te captivam, et pudicitiam tuam, non tuae potestatis. Horruisti truces hostium vultus: raptas virgines
Dei gemitu tacito conspexisti. Urbs tua, quondam orbis caput, Romani populi sepulcrum est; et tu in Libyco littore, exulem
virum, exul ipsa accipies? Quam habitura pronubam? quo deducenda comitatu? Stridor Punicae linguae procacia tibi
1109 Notum quam licentia essent ac lasciva Fescennina, quae cantabantur in nuptiis. Prudentius in Hamartigenia,
Convivale calentis Carmen nequitiae vocat.
Fescennina cantabit. Rumpe moras omnes.
1110
Perfecta Dei dilectio, foras mittit timorem (1. Joan. 4. 18) . Assume scutum fidei, loricam justitiae, galeam salutis, procede ad praelium. Habet et servata pudicitia
martyrium suum. Quid metuis aviam? quid formidas parentem? Forsitan et ipsae velint, quod te velle non credunt. His et aliis
quampluribus inflammata stimulis, omnem corporis cultum, et habitum saecularem, quasi propositi sui impedimenta, projecit:
Pretiosa monilia, et graves censibus uniones, ardentesque gemmae, redduntur scriniis: vili tunica induitur, viliori tegitur
pallio: et insperata aviae genubus repente provolvitur, fletu tantum et planctibus quae esset ostendit. Obstupuit sancta et
gravis femina, alienum habitum in nepte conspiciens. Mater gaudio stabat attonita. Utraque verum non credere, quod verum esse
cupiebant. Haesit vox faucibus, et inter ruborem et pallorem metumque atque laetitiam, cogitationes variae nutabant.
6. Succumbendum est huic loco, neque ((f.
ne quid)) narrare aggrediar, quod dicendo minus faciam. Ad explicandam incredibilis gaudii magnitudinem, et Tulliani fluvius siccaretur
ingenii, et contortae Demosthenis vibrataeque sententiae, tardius languidiusque ferrentur. Quidquid potest cogitare animus,
quidquid 980 sermo potest ((al.
non potest)) explicare, illo in tempore factum est. Certatim in oscula neptis,
1110 Ita ex ingenio, levissima tamen immutatione, emendare placuit, cum antea esset inconcinno sensu,
et filiae mater. Heic quippe neptim cum fitia, et matrem cum avia componit Hieronymus.
et filia, mater, et avia ruunt. Ubertim flere prae gaudio, jacentem manu attollere, amplexarique trepidantem. Agnoscere in
illius proposito mentem suam, et gratulari, quod nobilem familiam, virgo virginitate sua nobiliorem faceret. Invenisse eam
quod praestaret generi, quod Romanae urbis cineres mitigaret. Jesu bone, quid illud in tota domo exultationis fuit? Quasi
ex radice foecunda, multae simul virgines pullularunt, exemplumque patronae et dominae secuta est clientum turba atque famularum.
Per omnes domos fervebat virginitatis professio: Quarum Cum impar esset in carne conditio, unum erat praemium castitatis.
Parum loquor. Cunctae per Africam Ecclesiae quodam exultavere tripudio. Non solum ad urbes, oppida, viculosque: sed ad ipsa
quoque magalia ((al.
mapalia)), celebris fama penetravit. Omnes inter Africam Italiamque insulae, hoc rumore completae ((al.
repletae)) sunt, et inoffenso pede, longius gaudia cucurrere. Tunc lugubres vestes Italia mutavit, et semiruta urbis Romae moenia,
pristinum ex parte recepere fulgorem, propitium sibi existimantes Deum, in alumnae conversione perfecta. Putares extinctam
Gotthorum manum, et colluviem perfugarum atque servorum Domini desuper intonantis fulmine concidisse. Non sic post Trebiam,
Thrasymenum, et Cannas; in quibus locis Romanorum exercituum caesa sunt millia,
1110 Ex Cicerone in Bruto,
post Camensem illam calamitatem primum Marcelli ad Nolam praelio populus se Romanus erexit. Gravius.
Marcelli primum apud Nolam praelio, se populus Romanus erexit. Minori prius gaudio strata Gallorum agmina, auro redempta
1111 nobilitas, et seminarium romani generis in arce cognovit. Penetravit hic rumor Orientis littora, et in mediterraneis quoque
urbibus, christianae gloriae triumphus auditus est. Quae virginum Christi non hujus se societate jactavit? quae mater non
tuum, Juliana, beatum clamavit uterum? Incerta apud infideles sint praemia futurorum. Plus interim recepisti virgo, quam obtulisti.
Quam sponsam hominis una tantum provincia noverat, virginem Christi totus orbis audivit. Solent miseri parentes, et non plenae
fidei 981 Christiano, deformes et aliquo membro debiles filias, quia dignos generos non inveniunt; virginitati tradere.
1111 Proverbium fere obvium in Auctore nostro, qui vitri nomine gemmas vitreas, quae veras imitentur intelligit. Sic Tertullianus
capite 3. libri ad Martyres «Tanti, ait, vitreum, quanti verum margaritum? quis non libentissimo tantum pro vero habeat erogare,
quantum alii pro falso?» Ex Anastasio etiam de Vitis Pontificum discimus, et vitreas gemmas in pretio fuisse aliquo.
Tanti, ut dicitur, vitrum, quanti margaritum. Certe qui religiosiores sibi videntur, parvo sumptu, et qui vix ad alimenta
sufficiat, virginibus dato, omnem censum in utroque sexu, saecularibus liberis largiuntur. Quod nuper in hac urbe dives quidam
fecit Presbyter ut duas filias in proposito virginali inopes relinqueret, et aliorum ad omnem copiam filiorum luxuriae atque
deliciis provideret. Fecerunt hoc multae, proh dolor, nostri propositi feminae; atque utinam rarum esset exemplum, quod quanto
crebrius est, tanto istae feliciores, quae ne plurimarum quidem exempla secutae sunt.
7. Fertur, et omnium christianorum laude celebratur, quidquid fuerat nuptiis praeparatum, a sancta Christi
1111 Aviam intellige et Matrem sic enim
par, ξυνωρίς, vel συνωρίς Graece dicitur, et τὴν ξυνωρίδα τῶν ἅδελφῶν,
par fratrum. Maluimus autem latine reponere
Synoride, ut codices Mss. atque impressi alii habent, quam juxta Martianaeum, σινωρίδε, quod vitiosum est, pro συνωρίδε, imo συνωρίδη.
synoride virgini traditum, ne sponso fieret injuria: imo ut dotata pristinis opibus veniret ad sponsum: Et Quod In Rebus
mundi periturum erat, domesticorum Dei sustentaret inopiam. Quis hoc credat?
1111 Anicia Faltonia Proba Sexti Anicii Petronii Probi, qui Consul fuit an. 371. uxor, avia Demetriadis virginis, ipsiusque matris
Julianae non vere mater, sed socrus, ut ex Augustino lib. de Dono viduitatis c. 19. colligitur. Tres autem peperit filios,
quorum prior Anicius Hermogenianus Olybrius Julianae maritus, et Demetriadis pater. Consul. an. 395. Alter Anicius Probinus
eodem anno Consul. Tertius Anicius Probus Consul. an. 406. Quidam Probam nostram Demetriadis aviam cum Proba Falconia, quae
laudatissimum Vigiliocentonem de Christo composuit, perperam confundunt.
Proha illa omnium dignitatum, et cunctae nobilitatis in orbe romano nomen illustrius, cujus sanctitas et in universos effusa
bonitas, etiam apud barbaros venerabilis fuit; quam trium liberorum, Probini, Olybrii, et Probi, non fatigarunt ordinarii
Consulatus; cum ((al.
et cum)) incensis direptisque omnibus in Urbe captivitas sit, nunc
1111 Olim erat
avitas, quam lectionem sunt qui tueantur, sed Mss. sequi praestat.
habitas venundare dicitur possessiones, et facere sibi amicos de iniquo mamona, qui se recipiant in aeterna tabernacula;
Ut Erubescant Omnis Ecclesiastici ministerii gradus, et cassa nomina monachorum emere praedia, tanta nobilitate vendente.
Vix barbarorum
1112 effugerat manus; et avulsas de complexu suo virgines fleverat, cum subito intolerabili, quod nunquam timuerat,
1112 Nempe Olybrii, qui Demetriadis pater erat, circa an. 409. demortui.
amantissimi filii orbitate percutitur, et quasi 982 futura virginis Christi avia, spe futurorum mortiferum vulnus excepit:
probans in se verum esse, quod in lyrico carmine super justi praeconio dicitur:
Si fractus illabatur orbis,
Impavidum ferient ruinae. (Horat. lib. 3. Carm. Oda. 3).
Legimus in volumine Job:
Adhuc isto loquente, venit alius nuntius (Job. 1) . Et in eodem:
Tentatio, sive (ut melius habetur in Hebraico)
militia est vita hominis super terram (Ibid. 7. 1) . Ad hoc enim laboramus, et in saeculi hujus periclitamur militia, ut in futuro saeculo coronemur. Nec mirum
hoc de hominibus credere, cum Dominus ipse tentatus sit (Matth. 4) . Et de Abraham Scriptura testatur: quod Deus tentaverit
eum (Genes. 22) . Quam ob causam et Apostolus loquitur:
Gaudentes in tribulatione. Et,
scientes, quod tribulatio patientiam operatur: patientia, probationem: probatio, spem: spes autem non confundit (Rom. 5. et seqq.) . Et in alio loco:
Quis nos separabit a caritate Dei ((al.
Christi.))? tribulatio, an angustia? an persecutio? an fames? an nuditas? an periculum? an gladius? Sicut scriptum est: Quia
propter te mortificamur tota die, aestimati sumus ut oves occisionis
(Rom. 8. 35. 36) . Et Isaias hujuscemodi homines cohortatur, dicens:
Qui ablactati estis a lacte, qui avulsi ab ubere, tribulationem super tribulationem exspectate: spem super spem (Isai. 28. 7. 10) .
Non sunt condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis (Rom. 8. 18) . Cur ista replicaverim, sequens sermo monstrabit. Quae de mediomari fumantem viderat patriam, et fragili cymbae,
salutem suam suorumque commiserat, crudeliora invenit Africae littora. Excipitur enim ab eo quem nescias, utrum avarior, an
crudelior fuerit
1112 Heraclianus Africae Comes.
: cui nihil dulce praeter vinum, et pretium; et qui sub occasione partium clementissimi Principis
1112 Honorius.
, saevissimus omnium extitit tyrannorum; et (ut aliquid loquar de fabulis Poetarum) quasi Orcus in tartaro, non tricipitem,
sed multorum capitum habuit Cerberum 983 qui cuncta traheret ac laceraret
1112 Sabinus Heracliani gener.
.
Hic matrum gremiis abducere pactas; negotiatoribus et avidissimis mortalium Syris, nobilium puellarum nuptias vendere: non pupillarum, non viduarum, non virginum
Christi inopiae parcere, magisque manus rogantium spectare quam vultus. Hanc feram Charybdim, Scyllamque succinctam multis
canibus, fugiens barbaros matrona sustinuit; qui nec naufragiis parcerent, nec captivitatibus flecterentur. Imitare crudelis
saltem hostem Romani imperii.
1113
1113 Alaricum intellige, Gothorum Regem, quem Brenno Gallorum Duci ex eo comparat, quod uterque Populi Romani hostis, uterque
Romam obsederit, uterque ut obsidionem eximeret, a Populo Romano argento donatus sit. Pejorem autem in eo Heraclianum facit,
quod transfugas ipsos, qui omnia perdiderant, spoliaret infamis avaritiae causa.
Brennus nostri temporis, tantum quod invenerat tulit: tu quaeris quod non invenis. Et mirantur aemuli (virtus enim semper
invidiae patet) cur tantarum secum pudicitiam tacita proscriptione mereata sit, cum et ille partem dignatus sit accipere,
qui totum potuit auferre: et haec quasi Comiti negare non ausa sit, quae se intelligebat sub nomine privatae dignitatis tyranno
servientem? Sentio me inimicorum patere morsibus? quod adulari videar clarissimae et nobilissimae feminae; qui accusare non
poterunt, si me scierint ((al.
scient)) hucusque tacuisse. Neque enim laudavi in ea unquam antiquitatem generis, divitiarum et potentiae magnitudinem, viro vivente
vel mortuo, quae alii forsitan mercenaria oratione laudaverint. Mihi propositum est stylo ecclesiastico laudare aviam virginis
meae, et gratias agere, quod voluntatem ejus, sua adjuverit voluntate. Alioquin cellula monasterii, vilis cibus, vestisque
contempta, et aetas vicina jam morti, brevisque tempori viaticum, carent omni assentationis infamia. Denique in reliquis partibus,
omnis mihi sermo ad virginem dirigetur, et virginem nobilem, et nobilem non minus sanctitate, quam genere: Cujus Quanto sublimior
ascensus est, tanto lapsus periculosior.
1113 Ex Virgilii Aeneidos lib. 3. ubi ille
nate Dea. Sed quidam codd. Hieronymiani priorem versum immutant, imo tollunt ex amanuensium errore.
Illud tibi nata Deo, pro quo omnia reliquisti, unum praedicam, etc. Ut autem edidimus, legerat etiam olim Aquisgranense Concilium an. 816. sub Ludovico Pio, quod ex hoc loco reliqua hujus
epistolae majori ex parte exscribit, unde et melior quandoque lectio restituitur.
Unum illud tibi nata Deo: praeque omnibus unum.
Praedicam, et repetens, iterumque iterumque monebo,
ut animum tuum sacrae lectionis amore occupes: nec in bona terra pectoris 984 tui sementem lolii avenarumque suscipias:
ne dormiente patrefamilias: (qui est νοῦς, id est,
animus, Deo semper adhaerens) inimicus homo zizania superseminet; sed semper loquaris:
In noctibus quaesivi quem dilexit ((al.
diligit)) anima mea (Cant. 3. 1) ,
ubi pascis, ubi cubas in meridie (Ibid. 1. 6) ? Et,
Inhaesit post te anima mea, me suscepit dextera tua (Ps. 62, 9) . Illudque Jeremiae:
Non laboravi sequens te, neque enim est dolor in Jacob, nec labor in Israel (Jerem. 17) . Quando eras in saeculo, ea quae erant saeculi diligebas. Polire faciem purpurisso, et cerussa ora depingere;
ornare crinem, et alienis capillis turritum verticem struere. Ut taceam de inaurium pretiis, candore margaritarum, Rubri maris
profunda testantium, smaragdorum virore, cerauniorum flammis, hiacynthorum pelago, ad quae ardent et insaniunt studia matronarum.
Nunc autem quia saeculum reliquisti, et secundo post baptismum gradu, inisti pactum cum adversario tuo, dicens ei:
Renuntio tibi, diabole, et saeculo tuo, et pompae tuae, et operibus ((al.
opibus)) tuis, serva foedus quod pepigisti, et esto
1114A consentiens, pactumque custodiens cum adversario tuo, dum es in via hujus saeculi, ne forte tradat te judici, et te de suo
aliquid usurpasse convincat: tradarisque ministro, qui ipse est, et inimicus et vindex; et mittaris in carcerem (Matth. 5)
et in tenebras exteriores, quae quanto a Christo vero lumine separantur, tanto nos majori horrore circumdant; et non inde
exeas, nisi solvas novissimum quadrantem, id est, minimum quodque delictum: quia et pro otioso verbo reddituri sumus rationem
in die judicii (Ibid. 12. 36) .
8. Haec dicta sint, non infausto contra te vaticinio,
1114B Duo Mss.
Sed pavido utique monitorum officio.
sed pavidi cautique monitoris officio, ea quoque in te, quae tuta sunt formidantis.
Si spiritus inquit,
potestatem habentis ascenderit super te, locum tuum ne dimiseris (Eccles. 10. 4) . Quasi in procinctu, et in acie stamus semper ad pugnam. Vult nos loco movere hostis, et de gradu decedere;
sed solidanda vestigia sunt, et dicendum.
Statuit supra petram pedes meos (Ps. 39. 3) ; Et,
Petra refugium leporibus (Ps. 103. 18) , pro quo multi
Herinaceos legunt.
Herinacios animal 985 parvum, et fugax, et spinarum sentibus praegravatum. Sed ideo Jesus spinis coronatus est, et nostra delicta
portavit, et pro nobis doluit, ut de sentibus et tribulationibus feminarum, ad quas dicitur,
In anxietatibus, et doloribus paries mulier, et ad virum
1114C Mss. addunt
tuum post
virum; quemadmodum et hebraeus textus habet, atque in primis graecus, ex quo locum hunc Hieronymus recitat, καὶ πρὸς τὸν ἄνδρα σου
ἠ ἀποστροφὴ σου.
conversio
tua, et ipse tui dominabitur (Genes. 3) , rosae virginitatis, et lilia castitatis nascerentur. Unde et sponsus pascitur inter lilia, et inter eos qui
vestimenta sua non coinquinaverunt, virgines enim permanserunt, audieruntque praeceptum:
Candida sint semper vestimenta tua (Eccl. 9. 8) , et quasi auctor virginitatis et princeps loquitur confidenter:
Ego flos campi, et lilium convallium (Cant. 2. 1) . Petra igitur leporum est, qui in persecutionibus fugiunt de civitate in civitatem; nec timent illud Propheticum:
Periit fuga a me (Ps. 141. 5) .
Montes autem excelsi cervis, quorum colubri cibus sunt, quos educit puer parvulus de foramine, quando pardus et hoedus requiescunt simul; et bos et leo
comedunt paleas, ut nequaquam bos discat feritatem, sed leo doceatur mansuetudinem. Revertamur ad propositum testimonium.
Si spiritus potestatem habentis ascenderit super te, locum tuum ne dimiseris. Post quod sequitur:
Quia curatio quiescere facit peccata maxima. Qui versiculus hunc habet sensum: Si in cogitationes tuas coluber ascenderit, omni custodia serva cor tuum, et cum David
canito:
Ab occultis meis munda me, Domine: et ab alienis parce servo tuo (Ps. 18. 13) , et ad peccatum maximum,
1114D Vide epist. 123. num. 11. not.
quod opere perpetratur, nequaquam parvenies: sed incentiva vitiorum statim in mente jugulabis, et parvulos Babylonis allides
ad petram; in qua serpentis vestigia non reperiuntur, cauteque Domino promittes:
Si
1115
mei non fuerint dominati: tunc immaculatus ero, et emundabor a delicto maximo (Ps. 18. 14) . Hoc est quod alibi Scriptura testatur:
Peccata patrum reddam in filios in tertiam et in quartam generationem (Num. 14. 18) ; ut cogitationes nostras mentisque decretum, non statim puniat, sed reddat in posteris, id est in malis operibus,
et in delictorum perseverantia, quoniam per Amos loquitur:
Super tribus et quatuor impietatibus illius, et illius civitatis, nonne aversabor eam (Amos. 1. 3. et 2. 4) ?
986 9. Haec cursim quasi de prato pulcherrimo sanctarum Scripturarum, parvos flores carpsisse sufficiat pro commonitione
tui; ut et claudas cubiculum pectoris, et crebro signaculo crucis munias frontem tuam, ne exterminator Aegypti in te locum
reperiat; sed primogenita, quae apud Aegyptios pereunt, in tua mente salventur, et dicas cum Propheta:
Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum: cantabo et
psallam. Exurge gloria mea, exurge psalterium et cithara (Psal. 107. 1. et 2) . Quam assumere jubetur et Tyrus, multis peccatorum confossa vulneribus; ut agat poenitentiam, et maculas
pristinae foeditatis, cum Petro amaris lacrymis abluat. Verum nos
1115 Negandi particulam addit Cisterciense exemplar,
Verum nos non ignoremus, etc., quae nobis non probatur lectio, quod ad Hieronymi mentem non sit.
ignoremus poenitentiam, ne facile peccemus. Illa quasi secunda post naufragium miseris tabula sit: in virgine integra servetur
navis. Aliud est quaerere quod perdideris, aliud est possidere quod nunquam amiseris. Unde et Apostolus castigabat corpus
suum, et in servitutem redigebat; ne aliis praedicans, ipse reprobus inveniretur; corporisque ex persona generis humani inflammatus
ardoribus, loquebatur:
Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus (Rom. 7. 24) ? Et iterum:
Scio quia non habitat in me, hoc est, in carne mea bonum: Velle enim adjacet mihi; ut faciam autem bonum, nequaquam. Neque
enim quod volo, bonum, sed quod nolo malum, hoc facio
(Ibid. 18. et 19) . Et denuo:
Qui in carne sunt, Deo placere non possunt. Vos autem non estis in carne, sed in spiritu: si tamen spiritus Dei habitat in
vobis
(Ibid. 8. 8. et 9) .
10. Post cogitationum diligentissimam cautionem, jejuniorum tibi arma sumenda sunt, et canendum cum David:
Humiliavi in jejunio animam meam (Psal. 68 11) . Et,
cinerem tanquam panem manducavi (Psal. 101. 10) . Et,
cum molesti erant mihi, induebar cilicio (Psal. 34. 13) . Eva per cibum ejecta est de paradiso. Elias quadraginta dierum exercitatus jejunio, igneo curru rapitur
in coelum (3. Reg. 19) . Moyses quadraginta diebus ac noctibus, familiaritate et sermone Dei pascitur (Exod. 24. et 34)
; in se verissimum probans quod dicitur:
Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo quod procedit de ore Dei (Matth. 44) . Salvator generis humani, qui virtutum et conversationis suae nobis reliquit
1115 Voculas
a spiritu, ex aliis impressis ac Mss. reposuimus, quorum auctoritatem sequimur etiam paulo post ad Apostoli verba, ubi
sub pedibus vestris legimus juxta Graecum, et Vulgatam, cum antea esset
nostris.
exemplum, 987 post baptismum statim assumitur a spiritu
1116 ut pugnet contra diabolum, et oppressum atque contritum, tradat discipulis conculcandum. Unde et Apostolus loquitur:
Deus
autem conteret Satanam sub pedibus vestris velociter (Rom. 16. 20) . Et tamen hostis antiquus post quadraginta dierum jejunium, per cibum molitur insidias, et dicit:
Si Filius Dei es, die ut lapides isti panes fiant (Matth. 4. 3) . In Lege, mense septimo post clangorem tubarum decimo die mensis totius gentis Hebraeae jejunium est; et
exterminatur illa anima de populo suo, quae saturitatem praetulerit continentiae. In Job scriptum est de dracone:
Virtus ejus in lumbis ejus, et fortitudo illius super umbilicum ventris ejus (Job. 38) . Adversum juvenes et puellas, aetatis ardore hostis noster abutitur, et inflammat rotam nativitatis nostrae,
et implet illud Osee:
Omnes adulterantes, quasi clibanus corda eorum (Osee. 7. 4) , quae Dei misericordia, et jejuniorum rigore ((al.
frigore)) restinguuntur. Haec sunt ignita diaboli jacula, quae simul et vulnerant et inflammant, et a rege Babylonio tribus pueri,
praeparantur, qui succendit fornacem quadraginta novem cubitorum, habens et ipse septem hebdomadas ad perditionem, quas Dominus
observari jusserat ad salutem. Sed quomodo ibi quartus speciem habens quasi filii hominis, immensos mitigavit ardores, et
inter camini aestuantis incendium docuit flammas calorem amittere, et aliud oculis comminari, aliud praebere tactui, sic et
in animo virginali, rore coelesti, et jejuniorum rigore ((al.
frigore)), calor puellaris extinguitur, et in humano corpore, angelorum impetratur conversatio. Quam ob rem et vas electionis de
virginibus se dicit Domini non habere praeceptum (1. Cor. 7) , quia contra naturam, imo ultra naturam est, non exercere quod
nata sis: interficere in te radicem tuam, et sola virginitatis poma decerpere, nescire thorum, omnem virorum horrere contactum,
et in corpore vivere sine corpore.
11. Neque vero immoderata tibi imperamus jejunia, et enormem ciborum abstinentiam, quibus statim corpora delicata 988 franguntur,
et ante aegrotare incipiunt, quam sanctae conversationis jacere fundamenta. Philosophorum quoque sententia est,
1116 Vide in Epitaphio Paulae, sive epist. 108. n. 20. graecam hanc sententiam ubi replicat. Unum illum, quem tacito nomine de
septem sapientibus dicit, Diogenes Laertius tradit Solonem fuisse, cujus graeca verba μηδὲν ἄγαν, vel ὤναι μηδέν ἅγαν cum
vocula
id est, vulgati libri omnes interserunt, Benedictina editione excepta, et Mss. quorum nullum, qui ea retineret, invenimus.
μεσότητας ἀρετὰς, ὐπερβολὰς κακίας εἶναι, quod latinus ita potest sermo resonare,
moderatas esse virtutes, excedentes modum atque mensuram, inter vitia reputari ((al.
deputari)). Unde et unus de septem sapientibus,
ne quid, ait,
nimis. Quod tam celebre factum est, ut comico quoque versu expressunt sit. Sic debes jejunare, ut non palpites, et respirare vix
possis, et comitum tuarum, vel porteris, vel traharis manibus; sed ut fracto corporis appetitu, nec in lectione, nec in Psalmis,
nec in vigiliis solito quid minus facias. Jejunium non perfecta virtus, sed caeterarum virtutum fundamentum est; et sanctificatio
atque pudicitia, sine qua nemo videbit Deum, gradus
1117 praebet ad summa scandentibus, nec tamen si sola fuerit, virginem poterit coronare. Legamus Evangelium sapientium et stultarum
virginum; quarum aliae cubiculum sponsi ingrediuntur: aliae bonorum operum oleum non habentes, exstinctis lampadibus excluduntur
(Matth. 25) . Latus est super jejuniis campus, in quo et nos saepe cucurrimus, et multorum proprii habentur libri, ad quorum
te mittimus lectionem, ut discas quid boni habeat continentia, et quid e contrario mali, saturitas.
12. Imitare
1117 Christum nempe de quo in Luca proditum est, quod erat
subditus Mariae et Joseph.
sponsum tuum: esto aviae matrique subjecta. Nullum virorum, et maxime juvenum, nisi cum illis, videas. Nullum scias, quem
illae nesciant. Saecularis quoque sententia est.
1117 Sumpta sententia ex Catilinae oratione apud Sallustium cap. 20. quam alibi nec uno in loco Hieronymus recitat, ut in Apolog.
contra Ruffinum cap. 2. Sed et noster Zeno Veronensis, ut alios omittamus, Sermone de Patientia,
Tu, inquit,
amicitiam idem velle atque idem quoque nolle docuisti.
Eadem velle, et eadem nolle, ea demum firma amicitia est. Ut appeteres virginitatem, ut Christi praecepta cognosceres, ut scires quid tibi expediret, quid eligere ((al.
diligere)) deberes, illarum te exempla docuerunt: sancta domi instruxit conversatio. Non igitur solum putes tuum esse quod tuum est,
sed earum quae suam in te expressere pudicitiam, et honorabilium nuptiarum, cubilisque immaculati pretiosissimum germinavere
te florem: qui perfectos afferet fructus, si humiliaveris te sub potenti manu Dei, 989 et scriptum semper memineris:
Superbis Deus resistit, humilibus autem dat gratiam (Jacob. 4. 6) . Ubi autem gratia, non operum retributio, sed donantis est largitas; ut impleatur dictum Apostoli:
Non est volentis, neque currentis, sed Dei miserentis (Rom. 9. 16) . Et tamen velle, et nolle nostrum est: ipsumque quod nostrum est, sine Dei miseratione nostrum non est.
13. Eunuchorum quoque tibi, et puellarum ac servulorum mores magis eligantur quam vultuum elegantia, quia in omni sexu et
aetate, et truncatorum corporum violenta pudicitia, animi considerandi sunt, qui amputari, nisi Christi timore non possunt.
Scurrilitas atque Iascivia, te praesente, non habeant locum. Nunquam verbum inhonestum audias: aut si audieris, non
1117 Plerique Mss. quibus et vetustiores editi concinunt,
non irascaris pro
inesceris. Mox Victorius pro
mentes hominum emendandum putavit
mentis homines, quod nos ex Aquisgranensis Synodi lectione, ac uno, alterove Ms. recipimus.
inesceris. Perditae mentis homines uno frequenter levique sermone, tentant claustra pudicitiae. Ridere, et rideri, saecularibus
derelinque. Gravitas tuam personam decet.
1117 M. Crassum quidem semel in vita risisse, alibi quoque ex Lucilio Hieronymus docuit, aut verius ex Cicerone, qui lib. V.
de Finibus id ex Lucilio tradidit; non vero idem unquam de Catone proditum scio. Cum tamen hoc loco idem testimonium ad utrumque
referat, mendum subesse lectioni suspicor, et praecipue huic voci
quoque, cujus loco fortasse legendum sit
nosce, vel
imitare, aut quid simile. Nam veteres etiam membranae post
M. Crassum, relativum
quem addunt, quem si addideris, rectior sensus constabit.
Catonem quoque (illum dico Censorium) et vestrae quondam urbis principem,
1118 qui extrema aetate graecas litteras, nec erubuit censor, nec desperavit senex discere: et M. Crassum semel in vita scribit
risisse Lucilius. Fuerit illa affectata severitas, et gloriam quarens auramque popularem: nos affectus et perturbationes,
quamdiu in tabernaculo corporis hujus habitamus, et fragili carne circumdamur, moderari et regere possumus; amputare non possumus.
Unde et Psalmista dicit:
Irascimini, et nolite peccare (Psal. 4. 5) . Quod Apostolus edisserens.
Sol, inquit,
non occidat super iracundiam vestram (Ephes. 4. 26) ; quia et irasci hominis est, et finem iracundiae imponere, christiani.
14. Superfluum reor te monere contra avaritiam, cum generis tui sit, et habere et calcare divitias, et Apostolus doceat avaritiam
esse idolorum cultum (Ephes. 5. 5) , Dominusque respondeat sciscitanti:
Magister bone, quid boni faciens, vitam aeternam possidebo? Si vis esse perfectus, vade, vende omnia quae habes, et da pauperibus,
et habebis thesaurum in coelis, et veni, sequere me
(Matth. 19. 16. et 21) . Apostolici fastigii est, perfectaeque virtutis, vendere omnia, et pauperibus distribuere, et sic
990 levem atque expeditum, cum Christo ad coelestia subvolare Nobis, imo tibi diligens credita est dispensatio, quanquam
in hoc, omni aetati, omnique personae, libertas arbitrii relicta sit.
Si vis, inquit,
esse perfectus. Non cogo, non impero, sed propono palmam, ostendo praemia: tuum est eligere, si volueris in agone atque certamine coronari.
Et consideremus, quam sapienter sapientia sit locuta:
Vende quae habes. Cui ista praecipiuntur? Nempe illi, cui dictum est:
Si vis esse perfectus. Non partem bonorum tuorum vende: sed
omnia. Cumque vendideris, quid sequitur?
Et da pauperibus. Non divitibus, non propinquis, non ad luxuriam, sed ad necessitatem. Sive ille sacerdos sit, sive cognatus, et affinis, nihil
in illo aliud consideres, quam paupertatem. Laudent te esurientium viscera, non ructantium opulenta convivia. In Actis Apostolorum
(Cap. 4. v. 5) , quando Domini nostri adhuc calebat cruor, et fervebat recens in credentibus fides, vendebant omnes possessiones
suas, et pretia earum ad Apostolorum deferebant pedes, ut ostenderent pecunias esse calcandas: dabaturque singulis, prout
cuique opus erat. Ananias et Sapphira dispensatores timidi, imo corde duplici, et ideo condemnati, quia post votum obtulerunt
quasi sua et non ejus, cui semel ea voverant: partemque sibi alienae substantiae reservaverunt, metuentes famem, quam vera
fides non timet, praesentem meruere vindictam: non crudelitate sententiae, sed correptionis exemplo. Denique et apostolus
Petrus nequaquam imprecatur eis mortem, ut stultus Porphyrius calumniatur; sed Dei judicium prophetico spiritu annuntiat,
ut poena duorum hominum sit doctrina multorum. Ex eo tempore, quo virginitati perpetuae consecrata es, tua, non tua sunt,
imo vere tua, quia Christi esse coeperunt, quae, avia vivente vel matre, ipsarum arbitrio dispensanda sunt. Sin autem obierint,
et somno Sanctorum requieverint (scio enim,
1119 et hoc illas optare, ut te habeant superstitem), cum aetas maturior fuerit, et voluntas gravior, firmiorque sententia,
991 facies quod tibi visum fuerit; imo quod Dominus imperarit (al.
imperat), scitura nihil te habituram, nisi quod in bonis operibus erogaveris. Alii aedificent Ecclesias, vestiant parietes marmorum
crustis; columnarum moles advehant, earumque deaurent capita pretiosum ornatum non sentientia; ebore argentoque valvas, et
gemmis aurata distinguant altaria. Non reprehendo, non abnuo. Unusquisque in sensu suo abundet. Meliusque est hoc facere,
quam repositis opibus incubare. Sed tibi aliud propositum est: Christum vestire in pauperibus, visitare in languentibus, pascere
in esurientibus, suscipere in his qui tecto indigent, et maxime in domesticis fidei, virginum alere monasteria, servorum Dei,
et pauperum spiritu habere curam, qui diebus et noctibus serviunt Domino tuo: qui in terra positi, imitantur angelorum conversationem,
et nihil aliud loquuntur, nisi quod ad laudes Dei pertinet: habentesque victum et vestitum,
1119 Addunt quidam Mss.
his contenti sunt. Paulo supra pro
Virginum alere, etc., erat
Virginem, etc. Nos hujusmodi vitia passim etiam inconsulto lectore, emendavimus.
his gaudent divitiis, qui plus habere nolunt: si tamen servant propositum. Alioqui si amplius desiderant, his quoque quae
necessaria sunt, probantur indigni. Haec ad virginem divitem, et virginem nobilem sum locutus.
15. Nunc tantum ad virginem loquar, id est non ea quae extra te, sed in te sunt, tantum considerans. Praeter psalmorum et
orationis ordinem, quod tibi Hora Tertia, Sexta, Nona, ad Vesperum, Media nocte, et Mane semper est exercendum, statue quot
horis sanctam Scripturam ediscere debeas; quanto tempore legere, non ad laborem, sed ad delectationem et instructionem animae.
Cumque haec finieris spatia, et frequenter te ad figenda genua, sollicitudo animae suscitaverit, habeto lanam semper in manibus,
vel staminis pollice fila deducito, vel ad torquenda subtegmina in alveolis fusa vertantur; aliarumque neta, aut in globum
collige, aut texenda compone. Quae texta sunt, inspice: quae errata, reprehende: quae facienda, constitue. Si tantis operum
varietatibus fueris occupata, nunquam dies tibi longi erunt: sed quamvis aestivis tendantur solibus, breves videbuntur, 992
in quibus aliquid operis praetermissum
1119 Falso et contrario sensu Victorius cum impressis plerisque aliis,
praetermissum non est.
est. Haec observans, et teipsam salvabis, et alias, et eris magistra sanctae conversationis, multarumque castitatem lucrum
tuum facies, Scriptura dicente:
In desideriis est omnis anima otiosi. Nec idcirco tibi ab opere cessandum est, quia Deo propitio nulla re indiges: sed ideo cum omnibus laborandum est, ut per
occasionem operis, nihil aliud cogites, nisi quod ad Domini pertinet servitutem. Simpliciter loquar. Quamvis omnem censum
tuum in pauperes distribuas, nihil apud Christum erit pretiosius, nisi quod manibus tuis ipsa confeceris, vel in usus proprios,
vel in exemplum virginum caeterarum:
1120A vel quod aviae matrique offeras, majora ab eis in refectionem pauperum pretia receptura.
16. Pene praeterii, quod vel praecipuum est. Dum esses parvula, et sanctae ac beatae memoriae Anastasius episcopus romanam
regeret ecclesiam, de Orientis partibus haereticorum saeva tempestas simplicitatem fidei, quae Apostoli voce laudata est,
polluere et labefactare conata est. Sed vir ditissimae paupertatis et apostolicae sollicitudinis, statim noxium perculit caput,
et sibilantia hydrae ora compescuit. Et quia vereor, imo rumore cognovi, in quibusdam adhuc vivere et pullulare venenata plantaria,
illud te pio caritatis affectu praemonendam puto, ut sancti Innocentii, qui apostolicae cathedrae, et supradicti viri successor
et filius est, teneas fidem: nec peregrinam, quamvis tibi prudens callidaque
1120B Martianaeus, paucique alii ex editis libris et Mss.
videatur, quod referunt ad doctrinam. Plurium est, quae nobis probatur lectio, simulque concinnior.
videaris, doctrinam recipias. Solent enim hujuscemodi per angulos mussitare, et quasi justitiam Dei, quaerere.
Cur illa anima, in illa est nata provincia? Quid causae exstitit, ut alii de christianis nascantur parentibus, alii inter
feras et saevissimas nationes, ubi nulla Dei notitia est?
Cumque hoc quasi scorpionis ictu simplices quousque percusserint, et fistulato vulnere, locum sibi fecerint, venena diffundunt.
Putasne frustra infans parvulus, et qui
1120C Expressum ex illo Virgilii versu Eclog. 4.
Incipe parve puer risu cognoscere matrem.
Gravius.
1121 subvertit. Caeterum sumpta sententia ex Cicerone pro Sext. Rescio, ubi de Solone agens, qui in parricidam supplicium nullum
constituisset,
ne, inquit,
non tam prohibere, quam admonere videretur. Grav.
vix matrem risu, et vultus hilaritate cognoscat; qui nec boni aliquid fecit, nec mali daemone corripitur, morbo opprimitur
993 regio, et ea sustinet, quae videmus impios homines non sustinere, et sustinere Deo servientes? Sin autem judicia sunt,
inquiunt, Domini vera, justificata in semetipsis (Psal. 18) , et nihil apud Deum injustum est; ipsa ratione compellimur,
ut credamus animas fuisse in coelestibus, et propter quaedam antiqua peccata damnatas in corporibus humanis, et ut ita loquamur,
sepultas, nosque in valle lacrymarum poenas luere veterum peccatorum. Unde et Propheta dicit:
Priusquam humiliarer, ego peccavi (Psal. 118. 67) . Et:
Educ de carcere animam meam (Psal. 141. 8) . Et:
Iste peccavit, ut caecus ex utero nasceretur, an parentes ejus (Joan. 9. 2) ? et caetera his similia. Haec impia et scelerata doctrina olim in Aegypto et Orientis partibus versabatur,
et nunc abscondite, quasi in foveis viperarum apud plerosque versatur, illarumque partium polluit puritatem, et quasi haereditario
malo, serpit in paucis, ut perveniat ad plurimos: quam certus sum, quod si audieris non recipias. Habes enim apud Deum magistras,
quarum fides norma doctrinae est. Intelligis quid loquar. Dabit enim tibi Deus in omnibus intellectum. Nec statim adversum
saevissimam haeresim, et multo his nequiora, quae dixi, responsionem
1120D Olim in vetusta editione erat
Ordinis pro
hominis; at neutrum revera placet. Porro quod offert Demetriadi opus, non aliud videtur, esse quam ad Avitum epistola, 124. in qua
Origeniani libri περὶ Ἀρχῶν fraudes detegit, et
hominis
1121 flagitabis, ne non tam prohibuisse videar, quam commonuisse: cum praesentis operis sit instituere ((al.
instruere)) virginem, non haereticis respondere. Caeterum omnes fraudulentias eorum, et cuniculos quibus nituntur subvertere veritatem,
in alio opere Deo adjuvante, subvertimus: quod si volueris, prompte libenterque mittemus. Ultroneas enim, aiunt, putere merces;
et pretia facilitate decrescunt ((al.
decrescere)) quae semper in raritate majora sunt.
17. Solet inter plerosque esse certamen, Utrum solitaria, an cum multis vita melior sit: quarum prior praefertur quidem secundae;
sed si in viris periculosa est, ne abstracti ab hominum frequentia, sordidis et impiis cogitationibus pateant; et pleni arrogantiae
et supercilii, cunctos despiciant, armentque linguas suas, vel clericis, vel aliis monachis detrahendo; de quibus rectissime
dicitur:
Filii hominum, dentes eorum arma et sagittae, et lingua eorum 994
gladius acutus (Psal. 56. 5) : quanto magis in feminis, quarum mutabilis fluctuansque sententia, si suo arbitrio relinquatur, cito ad deteriora
delabitur? Novi ego in utroque sexu, per nimiam abstinentiam cerebri sanitatem quibusdam fuisse vexatam. Praecipueque in his,
qui in humectis et frigidis habitaverunt ((al.
habitant)) cellulis: ita ut nescirent quid agerent, quove se verterent: quid loqui, quid tacere deberent. Certe si rudes saecularium
litterarum de tractatibus hominum disertorum quippiam legerint, verbositatem solam discunt, absque notitia Scripturarum; et
juxta vetus elogium: cum loqui nesciant, tacere non possunt: docentque Scripturas quas non intelligunt; et cum aliis persuaserint,
eruditorum sibi assumunt supercilium: prius imperitorum magistri, quam doctorum discipuli. Bonum est igitur obedire majoribus,
parere praefectis ((al.
perfectis)) et post regulas Scripturarum, vitae suae tramitem ab aliis discere: nec praeceptore uti pessimo, scilicet praesumptione
sua. De talibus feminis et Apostolus loquitur:
Quae circumferuntur omni vento doctrinae (Ephes. 4. 14) :
semper discentes, et nunquam ad scientiam veritatis pervenientes (2. Tim. 3. 7) .
18.
Vitanda saecularium consortia.—Matronarum maritis ac saeculo servientium, tibi consortia declinentur, ne sollicitetur animus, et audias, quid vel maritus
uxori, vel uxor locuta sit viro. Venenatae sunt hujuscemodi confabulationes. Super quarum damnatione, saecularem versum assumens
Apostolus, fecit Ecclesiasticum:
Corrumpunt mores bonos confabulationes pessimae (1. Cor. 15) .
1121 Ex Menandro, ut alibi, nec uno in loco notatum est, φθείρουσιν ἥηθη χρῆσθι ὁμιλίαι κακαὶ. Ejus vero metri ratio in Latina
interpretatione, ut Victorius animadvertit, servata in hunc modum fuisset:
Mores bonos colloquia corrumpunt mata.
Cujus Iambici metrum dum verbum servat ex verbo, nequaquam expressit latina translatio. Graves feminae, et maxime viduae,
ac virgines, tibi comites eligantur:
1122 quarum probata est conversatio, sermo moderatus, sancta verecundia. Fuge lasciviam puellarum, quae ornant capita, crines
a fronte demittunt, cutem peliunt, utuntur
1122 Al.
lumentis pro quo
lomentis Gravius probat ex illo Martial. lib. 3.
Lomento rugas uteri quod condere tentas.
pigmentis, adstrictas habent manicas, vestimenta sine ruga, soccosque crispantes: ut sub nomine virginali, vendibilius pereant
((al.
pareant)). Mores enim et studia dominarum, plerumque ex ancillarum et comitum moribus judicantur. Illa tibi sit pulchra, illa amabilis,
illa habenda 995 inter socias quae se nescit esse pulchram; quae negligit formae bonum, et procedens ad publicum, non pectus
et colla denudat, nec pallio revoluto cervicem aperit; sed quae celat faciem, et vix uno oculo, qui viae necessarius est,
patente ingreditur.
19.
Quid fugiendum.—Dubito an loquar: sed velim, nolim, quia crebro fit, dicendum est: non quo haec in te timere debeam, quae ista forsitan nescias,
nec unquam audieris: sed quo per occasionem tui, caeterae praemonendae sint. Cincinnatulos pueros et calamistratos, et peregrini
muris olentes
1122 Victorius maluit
pellicula, utpote quae non ad
olentes, sed verius ad
pueros referenda sit. At olere verbum cum accusandi casu jungitur elegantius. Has autem murinas pelles, quarum usum alibi quoque,
et in Jovinian. lib. 2. acriter reprehendit, Jornandes in Geticis, ab Hunuguris, quae gens Hunnica est, in orbem Romanum tradit
importatas. Vid. sup. epist. 127. n. 1.
pelliculas, de quibus illud
1122 Martialis quidem lib. 2. Epigramm. hujusmodi est versus; apud Arbitrum vero non invenio; sed ex ejus libris quaedam adhuc
desiderari notum: et facile uterque Auctor eamdem potuit usurpasse sententiam, ut multas alias revera habent inter se communes.
Potius Cisterciensis Ms. lectionem expendi velim, ubi pro
Arbitri nomine est
trivii; proprie enim
illud trivii dicitur, pro vulgata populi sermone sententia, cujusmodi haec videtur fuisse.
Arbitri est:
Non bene olet, qui bene semper olet, quasi quasdam pestes et venena pudicitiae virgo devitet: ut taceam de caeteris,
1122 Post Erasm. editor Benedictin.
quarum, quod emendant alii excusi et vetustiores nostri Mss. cum palam sit de juvenibus sermonem esse, qui virgines crebro inviserent.
quorum importuna visitatio et se infamat, et alias; ut etiam si nihil mali perpetretur: tamen hoc sit vel maximum malum,
frustra patere maledictis et morsibus Ethnicorum. Nec hoc de omnibus dicimus, sed de his, quos Ecclesia ipsa reprehendit;
quos interdum abjicit; in quos nonnunquam episcoporum et presbyterorum censura desaevit: ut prope periculosius sit lascivis
puellis ad loca religionis, quam ad publicum procedere. Quae vivunt in monasterio, et quarum simul magnus est numerus, nunquam
solae, nunquam sine matre procedant. De agmine columbarum crebro accipiter unam separat, quam statim invadat et laceret, cujus
carnibus et cruore saturetur. Morbidae oves suum relinquunt gregem, et luporum faucibus devorantur. Scio ego sanctas virgines,
quae diebus festis propter frequentiam populorum, pedem domi cohibent; nec tunc egrediuntur, quando major est adhibenda custodia,
et publicum penitus devitandum. Ante annos circiter triginta, de Virginitate servanda edidi librum (Epist. XX. l. ad Eustochium)
, in quo necesse fuit mihi ire contra vitia,
1123A 996 et propter instructionem virginis, quam monebam, diaboli insidias patefacere. Qui sermo offendit plurimos, dum unusquisque
in se intelligens quod dicebatur, non quasi monitorem libenter audivit, sed quasi criminatorem sui operis aversatus est. Verumtamen
quid profuit armasse exercitum reclamantium, et vulnus conscientiae dolore monstrasse? Liber manet, homines praeterierunt.
Scripsi et ad plerasque virgines ac viduas
1123B Sequimur veteres libros manu exaratos, in quibus fere omnibus ΚΠΟΥΔΑΚΜΑΤΙΑ habetur, non σπουδάσματα, ut alii typis vulgati.
Diminutiva vox est, quae idem fere ac σπουδάσματα, id est
opuscula, sed paulo breviora significat, juxta Graecae linguae ingenium, et analogiam, tametsi apud Graecos auctores aut Lexicographos
non occurrerit.
σπουδασμάτια et quidquid dici poterat, in illis opusculis defloratum est: ut aut superfluo eadem a nobis repetantur, aut
nunc praetermissa, plurimum noceant. Certe et beatus Cyprianus egregium de virginitate volumen edidit, et multi alii, tam
latino sermone, quam graeco; omniumque gentium litteris atque linguis,
1123C Vocem
praecipue, quae in Benedictin. edit. deerat, ex aliis omnibus libris supplevimus. Sed statim graviore mendo laborabant hucusque editi,
in quibus erat
Agnes vita, unde B. Agnetis vitam intendi ex praeconcepta opinione sup. n. 5. testimonio creditum. Illa vero non omnium gentium litteris
atque linguis, sed Ecclesiasticis modo celebrata est, sive non etiam ab Ethnicis, sed a Fidelibus tantum: et martyrium quidem
laudatur prae vita, quae Ambrosio teste,
tredecim annorum fuisse traditur, nec proferenda videatur ad virginitatis singulare exemplar, qua aetate probari vix tum incepit, si martyrium longe splendidius
fecit. Emendamus itaque versis in Graecum litteris ἀγνὴ,
agne, quod est
casta, aut
caelebs βίος ἁγνὸς τῶν ἁφροδισίων,
vita a rebus venereis pura, quod unum abs Hieronymo intendi, ex toto contextu liquet.
praecipue in Ecclesiis ἀγνὴ vita laudata est. Sed hoc ad eas pertineat, quae necdum elegerunt virginitatem, et exhortatione
indigent, ut sciant quale sit, quod eligere debeant. Nobis electa servanda sunt, et quasi inter scorpiones et colubros incedendum,
ut accinctis lumbis, calceatis pedibus, et apprehensis manu baculis, iter per insidias hujus saeculi, et inter venena faciamus;
ut possimus ad dulces Jordanis pervenire aquas, et terram repromissionis intrare, et ad domum Dei ascendere, ac dicere cum
propheta:
Domine, dilexi decorem domus tuae, et locum habitationis gloriae tuae (Ps. 25. 8) . Et illud:
Unam petii a Domino, hanc requiram, ut inhabitem in domo Domini, omnibus diebus vitae meae (Ps. 26. 7) . Felix illa conscientia et beata virginitas, in cujus corde, praeter amorem Christi, qui est sapientia, castitas,
patientia atque justitia, caeteraeque virtutes, nullus alius versatur amor; nec ad recordationem hominis, aliquando suspirat;
nec videre desiderat, quem cum viderit, 997 nolit dimittere. Sanctum virginum propositum, et
1123D Victorio probatur haec alia lectio
coelestium Angelorum consimilem gloriam. Synodus Aquisgranensis
coelestium consimilem gloriam. Placeret quod ferme habet Cisterc. Ms.
Coelestium Angelorum familiam et gloriam. Sed in re nullius fere momenti immutare non placuit.
coelestis Angelorumque familiae gloriam, quarumdam non bene se agentium, nomen infamat. Quibus aperte dicendum est, ut aut
nubant, si se non possunt continere, aut contineant, si nolunt nubere. Digna res risu, imo planctu, incedentibus dominis,
ancilla virgo procedit ornatior, ut pro nimia consuetudine
1124 quam incomptam videris, dominam suspiceris. Nonnullae separata et absque arbitris quaerunt hospitia, ut vivant licentius:
utantur balneis, faciantque quod volunt, et devitent conscientias plurimarum. Haec videmus et patimur, et si aureus nummus
affulserit, inter bona opera deputamus.
20. Finem jungo principio: nec semel monuisse contentus sum. Ama Scripturas sanctas, et amabit te sapientia: dilige eam, et
servabit te: honora illam, et amplexabitur te. Haec monilia in pectore, et in auribus tuis haereant. Nihil aliud noverit lingua,
nisi Christum. Nihil possit sonare, nisi quod sancctum est. Aviae tuae tibi semper ac matris in ore dulcedo versetur: quarum
imitatio forma virtutis est.