Sive Bibliotheca Universalis, Integra, Uniformis, Commoda, Oeconomica, Omnium Ss. Patrum, Doctorum Scriptorumque Ecclesiasticorum Qui Ab Aevo Apostoli

 Sive Bibliotheca Universalis, Integra, Uniformis, Commoda, Oeconomica, Omnium Ss. Patrum, Doctorum Scriptorumque Ecclesiasticorum Qui Ab Aevo Apostoli

 Elenchus Rerum Quae In Hoc Volumine Continentur.

 Elenchus Rerum Quae In Hoc Volumine Continentur.

 Sigliorum Explicatio.

 Sigliorum Explicatio.

 Praefatio, In Qua, Post Enumeratas Sancti Cypriani Operum Editiones, De S. Martyris Doctrina Pluribus Disseritur. Auctore D. Prudentio Maran, O. S. B.

 Praefatio, In Qua, Post Enumeratas Sancti Cypriani Operum Editiones, De S. Martyris Doctrina Pluribus Disseritur. Auctore D. Prudentio Maran, O. S. B.

 I.—Cypriani Sententia De Unitate Et Infallibilitate Ecclesiae.

 II.—Refelluntur Qui Episcopos Apud Cyprianum Jure Divino A Presbyteris Distingui Negant.

 III.—Primatus Ecclesiae Romanae A S. Cypriano Semper Agnitus.

 IV.—De Dissensione S. Cypriani Cum S. Stephano.—Nullum Baptisma Probatum Stephano, Nisi Quod Ex Praescripta A Christo Forma Datum Esset.

 V.—S. Cyprianus Sententiam Adversariorum Minus Intellexit.—De Baptismo In Christi Nomine.—Stephani Sententia Orta Ab Apostolis.

 VI.—Quibus Potissimum Rationibus Sese S. Cyprianus Defenderit.—Nec Sacramenta A Malis In Ecclesia Administrata, Nec Traditionem Rejecit.

 VII.—Confirmationem Non Confundit S. Cyprianus Cum Impositione Manuum In Haereticos Redeuntes.—Confirmationem Inter Sacramenta Numerat.

 VIII.—Poenitentiae Sacramentum Ex S. Cypriani Testimoniis Defenditur.—Quam Necessarium Judicaverit, Quam Sancte Administrari Voluerit Ostenditur.—Nonn

 IX.—Utrum In Africa Ante S. Cyprianum Gravissimis Criminibus Negata Fuerit Communio Post Poenitentiam.

 X.—Utrum Nova Sub S. Cypriano Inducta Sit Disciplina, Ac Pristina Severitas In Solos Apostatas Et Desertores Retenta?

 XI.—Utrum S. Cyprianus Lapsis In Decursu Poenitentiae Morientibus Pacem Negaverit, His Tantum Exceptis Qui Libellos A Martyribus Acceperant.

 XII.—Utrum Concilium Carthaginense Poenitentiam Sacrificatis Per Totum Vitae Tempus Imposuerit.

 XIII.—De Christi In Eucharistia Praesentia.

 XIV.—De Communione Sub Utraque Specie.

 XV.—S. Cypriani Sententia De Sacrificio, De Purgatorio Et Invocatione Sanctorum.

 XVI.—De Christi Divinitate, Ejusque Gratia.

 Vita Sancti Cypriani, Cura D. Prudentii Maran O. S. B. Adornata.

 Vita Sancti Cypriani, Cura D. Prudentii Maran O. S. B. Adornata.

 I.—De S. Cypriano Nondum Christiano.—Distinguendus Est A Cypriano Antiocheno.

 II.—De S. Cypriani Conversione.—Catechumenus Bona Sua Distribuit, Seque Voto Continentiae Obstrinxit.—Incertum Quo Anno Et Tempore Baptizatus.

 III.—De Studiis Et Scriptis S. Cypriani A Baptismo Usque Ad Ordinationem.

 IV.—Cyprianus Presbyterium Et Sacerdotium Statim Accipit.—Quo Anno Ordinatus Episcopus.—Res Gestae Et Scriptae In Primordiis Episcopatus.

 V.—De Persecutione Decii Ejusque Initiis, Ac De Magno Lapsorum Et Confessorum Numero.

 VI.—In Quo Positum Eorum Delictum Qui Libellatici Appellati Sunt.

 VII.—Cyprianus Secedit In Persecutione Justissimis De Causis.

 VIII.—De Litteris Cleri Romani Carthaginem Missis, Postquam Cyprianum Secessisse Nuntiatum Est.

 IX.—De Prima Cypriani Romanorum Litteris Responsione.—De Tredecim Litteris Ante Secundam Responsionem Scriptis Et Simul Cum Illa Romam Perlatis, Ex Qu

 X.—Ordo Epistolarum Cypriani Ante Decimam Quintam Ad Romanos Scriptam Ac Primo De Quinta Et Nona.—Referenda Ad Aliud Tempus Trigesima Septima.

 XI.—Quinque S. Cypriani Litterae De Lapsis.—Facinus Presbyterorum Qui Communionem Lapsis Dederant, Non Dissimulavit.—Non Suspensionem Sed Excommunicat

 XII.—De Epistola XV S. Cypriani Et Pluribus Aliis Paulo Post Novo Tumultu Exorto Scriptis.

 XIII.—De Epistola Celerini Ad Lucianum Et Responso Luciani.

 XIV.—Scribit S. Cyprianus Ad Clerum De Ordinatione Saturi Et Optati.—Variae Lapsorum Ad Sanctum Cyprianum Litterae.—Clerus Removet A Communione Sua Ga

 XV.—Persecutio Recrudescit: Pax Futura S. Cypriano Revelatur.—Res Interim Ab Eo Gestae Et Scriptae Anno 250 Exeunte Recensentur.

 XVI.—Vicarios Pro Se Mittit Cyprianus.—Minae Felicissimi.

 XVII.—Schisma Felicissimi Anno 251 Ineunte.—Novatus Unus Ex Quinque Schismaticis Presbyteris.—De Epistola XL Cypriani.

 XVIII.—Redit Cyprianus Persecutione Sopita, Et Cum Collegis Deliberat De Causa Lapsorum Sed Ante Concilium Scribit Librum De Lapsis.

 XIX.—Prudentia Sancti Cypriani In Comprimendo Schismate Novatiani, Et Confirmando Episcopatu S. Cornelii.

 XX.—Quo Tempore Erupit Schisma Novatiani.

 XXI.—Quo Tempore Ordinatus Novatianus.

 XXII.—Ordo Rerum A Sancto Cypriano Gestarum In Causa Cornelii.

 XXIII.—Novi Conatus Novatiani.—Reditus Confessorum Romanorum In Ecclesiam Hortatu Cypriani: Id Ante Concilium Romanum Anni 251 Contigisse Ostenditur.

 XXIV.—De Gestis Et Scriptis S. Cypriani Anno 252, Ante Persecutionem.

 XXV.—Persecutio Revelatur Cypriano.—Hortatur Thibaritanos Ad Certamen.—Lapsis Poenitentibus Pacem Restituit In Concilio, Quod Ab Alio Idibus Maii Habi

 XXVI.—S. Cornelio Gratulatur Confessionis Laudem S. Cyprianus.—Confessores Carthaginenses Cohortatur Per Epist. LXXXI, Quam In Hac Persecutione Script

 XXVII.—Mira Charitas S. Cypriani In Pestis Calamitate.—Religionem Defendit Adversus Demetrianum.—Totius Ecclesiae Carthaginensis Prolixa In Redimendis

 XXVIII.—De Libris Et Epistolis Post Persecutionem Scriptis Sub Valeriano Atque In Primordiis Stephani Papae, Anno 253 Et 254.

 XXIX.—Dissensiones De Baptismo Exortae Anno 253 Exeunte: Ac S. Stephanus Ante Cum Orientalibus Quam Cum Afris Certavit.

 XXX.—Ordo Et Series Rerum In Africa Gestarum Anno 255 Et 256, Usque Ad Concilium Tertium Carthaginense.

 XXXI.—De Concilio Tertio Carthaginensi—Mittit Cyprianus Rogatianum Diaconum Ad Firmilianum.—De Epistola Firmiliani Ad Cyprianum.

 XXXII.—Nonnullae Observationes Adduntur In Hanc De Baptismo Controversiam.

 XXXIII.—De Epistola LXIII Cypriani Adversus Eos Qui Aquam Solam In Matutino Sacrificio Adhibebant.

 XXXIV.—Confessio Et Martyrium Cypriani.

 XXXV.—De Libris Cypriano Adscriptis, Ac Primum De Tribus Epistolis A Baluzio Vulgatis.—Recensentur Libri De Spectaculis, De Laude Martyrii, De Rebapti

 XXXVI.—De Singularitate Clericorum, Epistola Celsi Ad Vigilium, Et Nonnullis Aliis.

 XXXVII.—De S. Cypriani Antiocheni Poenitentia, Et Aliis Duobus Libellis Ad Eum Pertinentibus.

 Notitia Codicum Manuscriptorum Qui Ad Hanc Editionem Adornandam Adhibiti Fuere.

 Notitia Codicum Manuscriptorum Qui Ad Hanc Editionem Adornandam Adhibiti Fuere.

 D. Prud. Maran.

 Index Capitum Quae In Praefatione, Et Vita S. Cypriani, Nunc Primum Adornata, Continentur.

 Index Capitum Quae In Praefatione, Et Vita S. Cypriani, Nunc Primum Adornata, Continentur.

 Ordo Epistolarum Sancti Cypriani Quem Pamelius Et Baluzius Secuti Sunt, Comparatus Cum Ordine Editionis Oxoniensis.

 Ordo Epistolarum Sancti Cypriani Quem Pamelius Et Baluzius Secuti Sunt, Comparatus Cum Ordine Editionis Oxoniensis.

 Tractatus.

 Opuscula Vulgo Adscripta Sancto Cypriano, Ex Editionibus Oxoniana Et Baluziana.

 Ordo Epistolarum Alphabeticus.

 Ordo Epistolarum Et Tractatuum Sancti Cypriani, Accommodatus Ad Ea Quae In Vita S. Martyris Disseruimus.

 Ordo Epistolarum Et Tractatuum Sancti Cypriani, Accommodatus Ad Ea Quae In Vita S. Martyris Disseruimus.

 Divi Thascii Caecilii Cypriani Episcopi Carthaginensis Et Martyris Operum Pars Prima.—Epistolae.

 Divi Thascii Caecilii Cypriani Episcopi Carthaginensis Et Martyris Operum Pars Prima.—Epistolae.

 Epistola Prima. Ad Donatum

 Epistola II.

 Epistola III.

 Epistola IV.

 Epistola V.

 Epistola VI. (Erasm., I, 5 Pamel., VII Rig., Baluz., Paris., VI Oxon., Lips., XIII.)

 Epistola VII.

 Epistola VIII.

 Epistola IX.

 Epistola X.

 Epistola XI.

 Epistola XII.

 Epistola XIII.

 Epistola XIV.

 Epistola XV. (Erasm., II. 4. Pamel., XVI. Rig., Baluz., Paris., XV. Oxon., Lips. XXXVII.)

 Epistola XVI.

 Epistola XVII.

 Epistola XVIII. (Pamel., XIX. Rigalt., Baluz., Paris., XVIII. Oxon., Lips. XXIV.)

 28

 Epistola XX.

 Epistola XXI.

 Epistola XXII.

 ((Nota.))

 D. Pr. Maran.

 33

 Epistola XXV.

 Epistola XXVI.

 Epistola XXVII.

 Epistola XXVIII.

 Epistola XXIX.

 Epistola XXX. (Pamel., Rigalt., Baluz., XXX. Paris., XXIX. Oxon., Lips., XXXVI. Novat. opp. ed. Jackson. p. 309.)

 42

 Epistola XXXII.

 46 Epistola XXXIII.

 47

 Epistola XXXV.

 Epistola XXXVI.

 50

 51

 52

 Epistola XL. (Erasm., I, 8. Pamel., Rigalt., Baluz., XL. Paris., XXXIX. Oxon., Lips., XLIII.)

 Epistola XLI. (Erasm., II, 11. Pamel., Rigalt., Baluz., XLI. Paris., XL. Oxon., Lips., XLIV.)

 56 Epistola XLII.

 58 Epistola XLIII.

 Epistola XLIV.

 59 Epistola XLV.

 (Vide tom. III.)

 60 Epistola XLVI.

 (Vid. tom. III.)

 61 Epistola XLVII.

 (Vid. tom. III.)

 62 Epistola XLVIII.

 (Vid. tom. III.)

 63 Epistola XLIX.

 (Vid. tom. III.)

 64

 65 Epistola LI.

 Epistola LII. (Erasm., IV, 2. Pamel., Rigalt., Baluz., LII. Paris., LI. Coustant., Epist. Rom. Pont., I, p. 159: Galland., Bibl. vett. Pp. III, p. 347

 76

 Epistola LIV. (Erasm., I, 2. Pamel., Rigalt., Baluz., LIV. Paris., LIII. Oxon., Lips., LVII. Coustant., Epist. Rom. Pont., I, p. 167. Galland., Bibl.

 79 Epistola LV.

 90 Epistola LVI.

 Epistola LVII. (Erasm., I, 1. Pamel., Rigalt., Baluz., LVII. Paris., LVI. Oxon., Lips., LV.)

 96 Epistola LVIII.

 97 Epistola LIX.

 99

 Epistola LXI.

 102 Epistola LXII.

 Epistola LXIII.

 Epistola LXIV. (Erasm., I, 7. Pamel., Rigalt., Baluz., LXIV. Pariss., LXIII. Oxon., Lips., LXV.)

 Epistola LXV.

 Epistola LXVI.

 Epistola LXVII. (Erasm., III, 13. Pamel., Rigalt., Baluz., LXVII. Paris., LXVI. Lips., Oxon., LXVIII. Coustant., Epist. Rom. Pont. 4. p. 211.)

 117 Epistola LXVIII.

 121 Epistola LXIX.

 Epistola LXX. (Erasm., 1, 2. Pamel., Rigalt., Baluz., Oxon., Lips., LXX. Paris., LXIX. Routh., Rell. scr. III, p. 84 et 135.)

 126 Epistola LXXI. ad Quintinum,

 128 Epistola LXXII.

 129 Epistola LXXIII. de Haeret. bapt.,

 138 Epistola LXXIV. ad Pompeium

 142 Epistola LXXV. Script. Ecclesiasticor. Opusc. praecip.,

 151 Epistola LXXVI.

 158 Epistola LXXVII.

 Epistola LXXVIII. (Pamel., Rigalt., Baluz., LXXVIII. Paris., Oxon., Lips., LXXXII.)

 Epistola LXXIX.

 163

 Epistola LXXXI. (Erasm., IV, 1. Pamel., Rigalt., Baluz., LXXXI. Paris., LXXX. Oxon., Lips., VI.)

 Epistola LXXXII.

 Epistola LXXXIII.

 Epistola Cornelii Papae Ad Cyprianum.

 Ad Plebem Carthaginis.

 Ad Turasium Presbyterum.

 Thascii Caecilii Cypriani Episcopi Carthaginensis Et Martyris Operum Pars II. Opuscula. Liber De Habitu Virginum. Liber De Lapsis. Liber De Unitate Ec

 Thascii Caecilii Cypriani Episcopi Carthaginensis Et Martyris Operum Pars II. Opuscula. Liber De Habitu Virginum. Liber De Lapsis. Liber De Unitate Ec

 173

 173

 Argumentum.

 I. Disciplina custos spei, retinaculum fidei, dux Continete disciplinam, ne forte irascatur Dominus, et pereatis a via recta, cum exarserit cito ira e

 Liber De Lapsis.

 Liber De Lapsis.

 Argumentum.

 Liber De Unitate Ecclesiae.

 Liber De Unitate Ecclesiae.

 Argumentum.

 204 Liber De Oratione Dominica.

 204 Liber De Oratione Dominica.

 Argumentum.

 Liber Ad Demetrianum.

 Liber Ad Demetrianum.

 Argumentum.

 Liber De Idolorum Vanitate. Quod Idola DII Non Sint, Et Quod Deus Unus Sit, Et Quod Per Christum Salus Credentibus Data Sit .

 Liber De Idolorum Vanitate. Quod Idola DII Non Sint, Et Quod Deus Unus Sit, Et Quod Per Christum Salus Credentibus Data Sit .

 Argumentum.

 229 Liber De Mortalitate.

 229 Liber De Mortalitate.

 Argumentum.

 237 Liber De Opere Et Eleemosynis.

 237 Liber De Opere Et Eleemosynis.

 247 Liber De Bono Patientiae.

 247 Liber De Bono Patientiae.

 Argumentum.

 Liber De Zelo Et Livore.

 Liber De Zelo Et Livore.

 Argumentum.

 Epistola Ad Fortunatum De Exhortatione Martyrii .

 Epistola Ad Fortunatum De Exhortatione Martyrii .

 Praefatio.

 Capitula Libri Sequentis.

 De Exhortatione Martyrii.

 Cap. I,—Quod Idola DII Non Sint, Et Quod Nec Elementa Vice Deorum Colenda Sint.

 Cap. II.—Quod Deus Solus Colendus Sit.

 Cap. III.—Quae Comminatio Dei Sit Adversus Eos Qui Idolis Sacrificant.

 Cap. IV.—Non Facile Ignoscere Deum Idololatris.

 Cap. V.— 265

 Cap. VI.—Quod, Redempti Et Vivificati Christi Sanguine, Nihil Christo Praeponere Debeamus.

 Caput VII.—Ereptos De Faucibus Diaboli, Et De Laqueis Saeculi Liberatos, Non Debere Denuo Ad Saeculum Reverti, Ne Perdant Quod Evaserint.

 Caput VIII.—Insistendum Esse Et Perseverandum In Fide Et Virtute, Et Coelestis Ac Spiritalis Gratiae Consummatione, Ut Ad Palmam Et Coronam Possit Per

 Caput IX.—Ad Hoc Pressuras Et Persecutiones Fieri, Ut Probemur.

 Caput X.—Timendas Non Esse Injurias Et Poenas Persecutionum, Quia Major Est Dominus Ad Protegendum, Quam Diabolus Ad Impugnandum.

 Caput XI.—Ante Praedictum Esse Quod Nos Mundus Odio Habiturus Esset, Et Quod Persecutiones Adversum Nos Excitaret, Et Quod Nihil Novum Christianis Acc

 Caput XII.—Quae Spes Et Merces Maneat Justos Et Martyres Post Conflictationes Hujus Temporis Et Passiones.

 Caput XIII.—Plus Nos Accipere In Passionis Mercede, Quam Quod Hic Sustinemus In Ipsa Passione.

 Testimoniorum Libri Tres Adversus Judaeos.

 Testimoniorum Libri Tres Adversus Judaeos.

 275 Capitula.

 Testimoniorum Liber Primus.

 Caput I.—Judaeos In Offensam Dei Graviter Deliquisse, Quod Dominum Dereliquerint

 Caput II.—Quod Prophetis Non Crediderint Et Eos Interfecerint.

 Cap. III.—Ante Praedictum Quod Dominum Neque Cognituri Neque Intellecturi Neque Recepturi Essent.

 Cap. IV.—Quod Scripturas Sanctas Intellecturi Judaei Non Essent, Intelligi Autem Haberent In Novissimis Temporibus Postea Quam Christus Venisset.

 Cap. V.—Nihil Posse Judaeos Intelligere De Scripturis, Nisi Prius Crediderint In Christum.

 Cap. VI.—Quod Hierusalem Perdituri Essent, Et Terram Quam Acceperant Relicturi.

 Cap. VII.—Item Quod Essent

 Cap. VIII.—Quod Circumcisio Prima Carnalis Evacuata Sit, Et Secunda Spiritalis Repromissa Sit.

 Cap. IX.—Quod Lex Prior, Quae Per Moysen Data Est, Cessatura Esset.

 Cap. X.—Quod Lex Nova Dari Haberet.

 Cap. XI.—Quod Dispositio Alia Et Testamentum Novum Dari Haberet.

 Cap. XII.—Quod Baptisma Vetus Cessaret Et Novum Inciperet.

 Cap. XIII.—Quod Jugum Vetus Evacuaretur Et Jugum Novum Daretur.

 Cap. XIV.—Quod Pastores Veteres Cessaturi Essent, Et Novi Inciperent.

 Cap. XV.—Quod Domus Et Templum Dei Christus Futurus Esset, Et Cessaret Templum Vetus, Et Novum Inciperet.

 Cap. XVI.—Quod Sacrificium Vetus Evacuaretur, Et Novum Celebraretur.

 Cap. XVII.—Quod Sacerdotium Vetus Cessaret, Et Novus Sacerdos Veniret, Qui In Aeternum Futurus Esset.

 Cap. XVIII.—Quod Propheta Alius, Sicut Moyses, Promissus Sit, Scilicet Qui Testamentum Novum Daret, Et Qui Magis Audiri Deberet.

 Cap. XIX.—Quod Duo Populi Praedicti Sint, Major Et Minor, Id Est Vetus Judaeorum, Et Novus, Qui Esset Ex Nobis, Futurus.

 Cap. XX.—Quod Ecclesia, Quae Prius Sterilis Fuerat, Plures Filios Habitura Esset Ex Gentibus, Quam Quot Synagoga Ante Habuisset.

 Cap. XXI.—Quod Gentes Magis In Christum Crediturae Essent.

 Cap. XXII.—Quod Panem Et Calicem Christi Et Omnem Gratiam Ejus Amissuri Essent Judaei, Nos Vero Accepturi Et Quod Christianorum Novum Nomen Benedicer

 Cap. XXIII.—Quod Ad Regnum Coelorum Magis Gentes Quam Judaei Perveniant.

 Cap. XXIV.—Quod Solo Hoc Judaei Accipere Veniam Possint Delictorum Suorum, Si Sanguinem Christi Occisi Baptismo Ejus Abluerint, Et In Ecclesiam Ejus T

 Liber Secundus.

 Capitula.

 Cap. I.—Christum Primogenitum Esse, Et Ipsum Esse Sapientiam Dei, Per Quem Omnia Facta Sunt.

 Cap. II.—Quod Sapientia Dei Christus Et De Sacramento Incarnationis Ejus Et Passionis, Et Calicis Et Altaris, Et Apostolorum Qui Missi Praedicaverunt

 Cap. III.—Quod Christus Idem Sit Sermo Dei.

 Cap. IV.—Quod Christus Idem Manus Et Brachium Dei Sit.

 Cap. V.—Quod Idem Angelus Et Deus Christus.

 Cap. VI.—Quod Deus Christus.

 Cap. VII.—Quod Christus Deus Venturus Esset Illuminator Et Salvator Generis Humani.

 Cap. VIII.—Quod Cum A Principio Filius Dei Fuisset, Generari Denuo Haberet Secundum Carnem.

 Cap. IX.—Quod Hoc Futurum Esset Signum Nativitatis Ejus, Ut De Virgine Nasceretur Homo Et Deus, Hominis Et Dei Filius.

 Cap. X.—Quod Et Homo Et Deus Christus, Ex Utroque Genere Concretus, Ut Mediator Esse Inter Nos Et Patrem Posset.

 Cap. XI.—Quod De Semine David Secundum Carnem Nasci Haberet.

 Cap. XII.—Quod In Bethlehem Nasceretur.

 Cap. XIII.—Quod Humilis In Primo Adventu Suo Veniret.

 Cap. XIV.—Quod Ipse Sit Justus Quem Judaei Occisuri Essent.

 Cap. XV.—Quod Ipse Dictus Sit Ovis Et Agnus Qui Occidi Haberet, Et De Sacramento 291

 Cap. XVI.—Quod Idem Et Lapis Dictus Sit.

 Cap. XVII.—Quod Deinde Idem Lapis Mons Fieret Et Impleret Totam Terram.

 Cap. XVIII.—Quod In Novissimis Temporibus Idem Mons Manifestaretur, Super Quem Gentes Venirent, Et In Quem Justi Quique Ascenderent.

 Cap. XIX.—Quod Ipse Sit Sponsus, Ecclesiam Habens Sponsam, De Qua Filii Spiritales Nascerentur.

 Cap. XX.—Quod Cruci Illum Fixuri Essent Judaei.

 Cap. XXI.—Quod In Passione Crucis Et Signo Virtus Omnis Sit Et Potestas.

 Cap. XXII.—Quod In Hoc Signo Crucis Salus Sit Omnibus Qui In Frontibus Notentur .

 Cap. XXIII.—Quod Medio Die In Passione Ejus Tenebrae Futurae Essent.

 Cap. XXIV.—Quod A Morte Non Vinceretur, Nec Apud Inferos Remansurus Esset.

 Cap. XXV.—Quod Ab Inferis Tertio Die Resurgeret.

 Cap. XXVI.—Quod, Cum Resurrexisset, Acciperet A Patre Omnem Potestatem, Et Potestas Ejus Aeterna Sit.

 Cap. XXVII.—Quod Perveniri Non Possit Ad Deum Patrem Nisi Per Filium Ejus Jesum 296

 Cap. XXVIII.—Quod Ipse Judex Venturus Sit.

 Cap. XXIX.—Quod Ipse Sit Rex In Aeternum Regnaturus.

 Cap. XXX.—Quod Ipse Sit Judex Et Rex .

 Liber Tertius .

 Capitula.

 302

 Cap. II—In Opere Et Eleeomosynis, Etiamsi Per Mediocritatem Minus Fiat, Ipsam Voluntatem Satis Esse.

 Cap. III—Agapen Et Dilectionem Fraternam Religiose Et Firmiter Exercendam.

 Cap. IV.—In Nullo Gloriandum, Quando Nostrum Nihil Sit.

 Cap. V.—Humilitatem Et Quietem In Omnibus Tenendam.

 Cap. VI.—Bonos Quosque Et Justos Plus Laborare, Sed Tolerare Debere, Quia Probantur.

 Cap. VII.—Non Contristandum Spiritum Sanctum, Quem Accepimus.

 Cap. VIII.—Iracundiam Vincendam Esse, Ne Cogat Delinquere.

 Cap. IX.—Invicem Se Fratres Sustinere Debere.

 Cap. X.—In Deum Solum Fidendum Et In Ipso Gloriandum Esse.

 Cap. XI.—Eum Qui Fidem Consecutus Est, Exposito Priore

 Cap. XII.—Non Jurandum.

 Cap. XIII.—Non Maledicendum.

 Cap. XIV.—Numquam Mussitandum, Sed Circa Omnia Quae Accidunt Benedicendum Deum.

 Cap. XV.—Ad Hoc Tentari Homines A Deo Ut Probentur .

 Cap. XVI.—De Bono Martyrii.

 Cap. XVII.—Minora Esse Quae In Saeculo Patimur Quam Sit Praemium Quod Promissum Est.

 Cap. XVIII.—Dilectioni Dei Et Christi Nihil Praeponendum.

 Cap. XIX.—Voluntati Non Nostrae, Sed Dei, Obtemperandum.

 Cap. XX.—Fundamentum Et Firmamentum Spei Et Fidei Esse Timorem.

 Cap. XXI.—Non Temere De Altero Judicandum.

 Cap. XXII.—Accepta Injuria, Remittendum Et Ignoscendum.

 Cap. XXIII.—Vicem Malis Non Reddendam.

 Cap. XXIV.—Non Posse Ad Patrem Perveniri Nisi Per Filium Ejus Jesum Christum

 Cap. XXV.—Ad Regnum Dei, Nisi Baptizatus Et Renatus Quis Fuerit, Pervenire Non Posse.

 Cap. XXVI.—Parum Esse Baptizari Et Eucharistiam Accipere, Nisi Quis Factis Et Opere Proficiat.

 Cap. XXVII.—Baptizatum Quoque Gratiam Perdere Quam Consecutus Sit, Nisi Innocentiam Servet.

 Cap. XXVIII.—Non Posse In Ecclesia Remitti Ei Qui In Deum Deliquerit.

 Cap. XXIX.—De Odio Nominis Ante Praedictum.

 Cap. XXX.—Quod Quis Deo Voverit Cito Reddendum.

 Cap. XXXI.—Eum Qui Non Crediderit Jam Judicatum Esse.

 Cap. XXXII.—De Bono Virginitatis Et Continentiae.

 Cap. XXXIII.—Nihil Patrem Judicare, Sed Filium, Et Patrem Ab Eo Non Honorificari A Quo Non Honorificatur Filius.

 Cap. XXXIV.—Fidelem Gentiliter Vivere Non Oportere .

 Cap. XXXV.—Deum Ad Hoc Patientem Esse, Ut Nos Poeniteat Peccati Nostri Et Reformemur.

 317 Cap. XXXVI.—Mulierem Ornari Saeculariter Non Debere.

 Cap. XXXVII.—Fidelem Non Oportere

 Cap. XXXVIII.—Servum Dei Innocentem Esse Debere, Ne Incidat In Poenam Saecularem.

 Cap. XXXIX.—Datum Nobis Esse Exemplum Vivendi In Christo.

 Cap. XL.—Non Jactanter Nec Tumultuose Operandum.

 Cap. XLI.—Inepte Et Scurriliter Non Loquendum.

 Cap. XLII.—Fidem In Totum Prodesse, Et Tantum Nos Posse Quantum Credimus.

 Cap. XLIII.—Posse Eum Statim Consequi Qui Vere Crediderit.

 Cap. XLIV.—Fideles Inter Se Disceptantes Non Debere Gentilem Judicem Experiri.

 Cap. XLV.—Spem Futurorum Esse, Et Ideo Fidem Nostram Circa Quae Promissa Sunt Patientem Esse Debere.

 Cap. XLVI.—Mulierem In Ecclesia Tacere Debere.

 Cap. XLVII.—Delicto Et Merito Nostro Fieri Ut Laboremus, Nec Dei Opem In Omnibus Sentiamus.

 Cap. XLVIII.—Non Foenerandum.

 319 Cap. XLIX.—Inimicos Quoque Diligendos.

 Cap. L.—Sacramentum Fidei Non Esse Profanandum.

 Cap. LI.—Quod Nemo In Opere Suo Extolli Debeat.

 Cap. LII.—Credendi Vel Non Libertatem In Arbitrio Positam.

 Cap. LIII.—Dei Arcana Perspici Non Posse, Et Ideo Fidem Nostram Simplicem Esse Debere.

 Cap. LIV.—Neminem Sine Sorde Et Sine Peccato Esse.

 Cap. LV.—Non Hominibus, Sed Deo, Placendum.

 Cap. LVI.—Deum Nihil Latere Ex His Quae Geruntur.

 Cap. LVII.—Fidelem Emendari Et Reservari .

 Cap. LVIII.—Neminem Contristari Morte Debere, Cum Sit In Vivendo Labor Et Periculum, In Moriendo Pax Et Resurgendi Securitas .

 Cap. LIX.—De Idolis Quae Gentiles Deos Putant.

 Cap. LX.—Ciborum Nimiam Concupiscentiam Non Appetendam.

 Cap. LXI.—Possidendi Concupiscentiam Et Pecuniam Non Appetendam.

 Cap. LXII.—Matrimonium Cum Gentilibus Non Jungendum.

 Cap. LXIII.—Grave Delictum Esse Fornicationis.

 Cap. LXIV.—Quae Sunt Carnalia Quae Mortem Pariant, Et Quae Spiritalia Quae Ad Vitam Ducant.

 Cap. LXV.—Omnia Delicta In Baptismo Deponi.

 Cap. LXVI.—Disciplinam Dei In Ecclesiasticis Praeceptis Observandam.

 Cap. LXVII.—Praedictum Quod Disciplinam Sanam Aspernaturi Essent.

 Cap. LXVIII.—Recedendum Ab Eo Qui Inordinate Et Contra Disciplinam

 Cap. LXIX.—Non In Sapientia Mundi Nec In Eloquentia Esse Regnum Dei, Sed In Fide Crucis Et In Virtute Conversationis.

 Cap. LXX.—Parentibus Obsequendum.

 Cap. LXXI.—Patres Quoque Asperos Esse Circa Filios Non Oportere.

 Cap. LXXII.—Servos, Cum Crediderint, Plus Dominis Carnalibus Servire Debere.

 Cap. LXXIII.—Item Dominos Mitiores Esse Debere.

 Cap. LXXIV.—Viduas Probatas Quasque Honorandas.

 Cap. LXXV.—Suorum, Et Maxime Fidelium, Curam Plus Unumquemque Habere Debere.

 Cap. LXXVI.—Majorem Natu Non Temere Accusandum.

 Cap. LXXVII.—Peccantem Publice Objurgandum.

 Cap. LXXVIII.—Cum Haereticis Non Loquendum.

 Cap. LXXIX.—Innocentiam Fidenter Petere Et Impetrare.

 Cap. LXXX.—Nihil Licere Diabolo In Hominem, Nisi Deus Permiserit.

 Cap. LXXXI.—Mercedem Mercenario Cito Reddendam.

 Cap. LXXXII.—Non Augurandum.

 Cap. LXXXIII.—Cirrum In Capite Non Habendum

 Cap. LXXXIV.—Non Vellendum.

 Cap. LXXXV.—Surgendum Cum Episcopus Et Presbyter Veniat.

 Cap. LXXXVI.—Schisma Non Faciendum, Etiamsi In Una Fide Et In Eadem Traditione Permaneat Qui Recedit.

 Cap. LXXXVII.—Fideles Simplices Cum Prudentia Esse Debere.

 Cap. LXXXVIII.—Fratrem Non Circumveniendum.

 Cap. LXXXIX.—Subito Venire Finem Mundi.

 Cap. XC.—Uxorem A Viro Non Recedere, Aut Si Recesserit, Innuptam Manere.

 Cap. XCI.—Tantum Unumquemque Tentari Quantum Potest Sustinere.

 Cap. XCII.—Non Quicquid Licet Esse Faciendum.

 Cap. XCIII.—Praedictum Quod Haereses Futurae Essent.

 Cap. XCIV.—Cum Timore Et Honore Eucharistiam Accipiendam.

 Cap. XCV.—Bonis Convivendum

 327 Cap. XCVI.—Factis, Non Verbis, Operandum.

 Cap. XCVII.—Et Ad Fidem Et Ad Consecutionem Properandum.

 Cap. XCVIII.—Catecuminum Peccare Jam Non Debere.

 Cap. XCIX.—Judicium Secundum Tempora Futurum, Vel Aequitatis Ante Legem, Vel Legis Post Moysen.

 Cap. C. Gratiam Dei Gratuitam Esse Debere.

 Cap. CI.—Spiritum Sanctum In Igne Frequenter Apparuisse.

 Cap. CII.—Correptionem Bonos Quosque Libenter Audire Debere.

 Cap. CIII.—A Multiloquentia Temperandum.

 Cap. CIV.—Non Mentiendum.

 Cap. CV.—Frequenter Emendandos Qui Delinquunt In Domestico Ministerio.

 Cap. CVI.—Injuria Accepta, Patientiam Tenendam, Et Ultionem Deo Relinquendam .

 Cap. CVII.—Non Detrahendum.

 Cap. CVIII.—Non Esse Proximo Insidiandum.

 Cap. CIX.—Infirmos Visitandos.

 Cap. CX.—Susurrones Maledictos Esse.

 Cap. CXI.—Sacrificia Malorum Acceptalia Non Esse.

 Cap. CXII.—Gravius Judicari De His Qui In Saeculo Plus Habuerunt Potestatis.

 Cap. CXIII.—Viduam Et Pupillos Protegi Oportere.

 Cap. CXIV.—Dum In Carne Est Quis, Exomologesin Facere Debere.

 Cap.—CXV. Adulationem Perniciosam Esse.

 Cap. CXVI.—Plus Ab Eo Diligi Deum, Cui In Baptismo Plura Peccata Dimittuntur.

 Cap. CXVII.—Fortem Congressionem Esse Adversus Diabolum, Et Ideo Fortiter Nos Stare Debere, Ut Possimus Vincere.

 Cap. CXVIII.—Item, De Antichristo, Quod In Hominem Veniat

 Cap. CXIX.—Grave Fuisse Jugum Legis, Quod A Nobis Abjectum Est, Et Leve Esse Jugum Domini, Quod A Nobis Susceptum Est.

 Cap. CXX.—Orationibus Insistendum.

 339 Liber De Spectaculis.

 339 Liber De Spectaculis.

 Argumentum.

 Liber De Laude Martyrii.

 Liber De Laude Martyrii.

 Argumentum.

 Ad Opera D. Cypriani Genuina Appendices.

 Prolegomena De Scriptis Sancti Cypriani Operibus Dubiis, Deperditis, Atque Eidem Suppositis.

 Prolegomena De Scriptis Sancti Cypriani Operibus Dubiis, Deperditis, Atque Eidem Suppositis.

 Articulus I. D. Cypriani opera dubia.

 Articulus II. Divo Cypriano supposita opera.

 Articulus III. De quibusdam S. Cypriani operibus deperditis.

 Appendix Prima. Opuscula Dubia.

 Appendix Prima. Opuscula Dubia.

 Liber De Disciplina Et Bono Pudicitiae. Epistola Ignoti Auctoris.

 Liber De Disciplina Et Bono Pudicitiae. Epistola Ignoti Auctoris.

 Monitum.

 Monitum.

 Appendix Secunda. Opuscula Supposita.

 Appendix Secunda. Opuscula Supposita.

 Liber De Aleatoribus. Tractatus Perperam Cypriano Adscriptus.

 Liber De Aleatoribus. Tractatus Perperam Cypriano Adscriptus.

 De Singularitate Clericorum. Tractatus Cypriano Perperam Adscriptus. Necnon Augustino Et Origeni Juxta Quosdam.

 De Singularitate Clericorum. Tractatus Cypriano Perperam Adscriptus. Necnon Augustino Et Origeni Juxta Quosdam.

 De Duodecim Abusionibus Saeculi Tractatus, Perperam Cypriano Et Augustino Adscriptus.

 De Duodecim Abusionibus Saeculi Tractatus, Perperam Cypriano Et Augustino Adscriptus.

 Caput Primum.

 Caput II.

 Caput III.

 Caput IV.

 Caput V.

 Caput VI.

 Caput VII.

 Caput VIII.

 Caput IX.

 Caput X.

 Caput XI.

 Caput XII.

 Liber De Duplici Martyrio, Ad Fortunatum, Incerto Auctore.

 Liber De Duplici Martyrio, Ad Fortunatum, Incerto Auctore.

 Oratio Cypriani Antiocheni, Pro Martyribus.

 Oratio Cypriani Antiocheni, Pro Martyribus.

 Oratio Cypriani Antiocheni, Quam Sub Die Passionis Suae Dixit.

 Oratio Cypriani Antiocheni, Quam Sub Die Passionis Suae Dixit.

 De Montibus Sina Et Sion Tractatus Ignoti Auctoris, Adversus Judaeos.

 De Montibus Sina Et Sion Tractatus Ignoti Auctoris, Adversus Judaeos.

 Tractatus Adversus Judaeos Qui Insecuti Sunt Dominum Nostrum Jesum Christum, Incerto Auctore.

 Tractatus Adversus Judaeos Qui Insecuti Sunt Dominum Nostrum Jesum Christum, Incerto Auctore.

 Coena, Cypriano Falso Inscripta.

 Coena, Cypriano Falso Inscripta.

 De Revelatione Capitis Beati Joannis Baptistae Tractatus, Incerto Auctore.

 De Revelatione Capitis Beati Joannis Baptistae Tractatus, Incerto Auctore.

 De Pascha Computus.

 De Pascha Computus.

 Monitio Ad Lectorem. Johannes Wallis S. T. P. Geometriae Professor Oxonii. S.

 Incipit Expositio Bissexti. Aliter, Caecilii Cypriani De Pascha Computus Inchoat.

 W. Ad calcem codicis Rhemensis, habetur haec tabella, sed confusa et depravata, quam, ne quid deesse videatur, hic apponimus.

 Appendix Tertia.

 Appendix Tertia.

 Dissertatio De Cypriani Libris Ad Demetrianum, Et De Idolorum Vanitate. Auctore D. Nicol. Le Nourry. O. S. B.

 Dissertatio De Cypriani Libris Ad Demetrianum, Et De Idolorum Vanitate. Auctore D. Nicol. Le Nourry. O. S. B.

 Caput Primum. De libro ad Demetrianum.

 Articulus Primus. Analysis hujus libri.

 Articulus II. Ostenditur Cyprianum Carthaginis Episcopum et martyrem esse verum hujus libri parentem quis ille, et utrum primus in Africa martyr fuer

 Articulus III. De hujus libri titulo, et utrum contra solum Demetrianum scriptus sit.

 Articulus IV. Quis fuerit Demetrianus, ad quem hic liber directus fuit, an proconsul aut inferioris ordinis judex?

 Articulus V. Quibus rationibus Cyprianus ad hunc librum scribendum et divulgandum compulsus sit.

 Caput II. De hujus libri argumento, aetate, codicibus manuscriptis, editionibus, et quorumdam notis.

 Articulus Primus. De hujus lucubrationis argumento, et utrum Cyprianus suscepto vindicis Christianae religionis officio non plene, sicut contendit Lac

 Articulus II. De libri hujus aetate.

 Articulus III. De hujus libri manuscriptis codicibus.

 Articulus IV. De hujus libri editionibus.

 Articulus V. De variis in hunc librum annotationibus.

 Caput III. Novae In Hunc Librum Observationes.

 Articulus Primus. De sacrae Scripturae auctoritate, et quibusdam illius locis.

 Articulus II. Quomodo Cyprianus Deum exsistere demonstret ex recta humani corporis statura, ex solis et aliarum rerum creatione, atque ex publica daem

 Articulus III. Credendum Christo, qui sanguinis sui pretio hominem sacro Baptismate regenerat, de duplici mortis illius signo de poenitentia, ac quo

 Articulus IV. Utrum Cyprianus ignes purgatorios negaverit, quam diserte asserat aeternas fore poenas damnatorum, quorum brevis oculorum fructus perpet

 Articulus V. Quanta iniquitate ethnici condemnaverint Christianos, nec defensos, nec auditos quam mirabilis fuerit eorum, quorum numerus semper augeb

 Caput IV. Expenduntur Cypriani argumenta, quibus Demetrianum aliosque gentiles refellit, qui Christianos publicarum belli, famis, et pestis calamitatu

 Articulus Primus. Primum Cypriani argumentum ex mundi senio desumptum examinatur.

 Articulus II. Quam luculenter Cyprianus demonstret publicas calamitates non ideo accidisse, quia Christiani verum Deum venerabantur, sed quia ethnici

 Articulus III. Quomodo Cyprianus probaverit neutiquam Christianos, sed Gentiles bellorum fuisse causam.

 Articulus IV. Qua ratione Cyprianus ostendat non Christianos, sed gentiles sterilitatis et famis esse causam.

 Articulus V. Tantum abesse ut ethnici Deum, eorum criminibus offensum, curaverint pestis tempore placare, quin potius illum gravioribus flagitiis irri

 Articulus VI. Quanta misericordiae opera Christiani exhibuerint quibuslibet peste infectis morientibus, ac mortuis.

 Articulus VII. Cur Christiani, plane innocentes, iisdem publicis calamitatibus, ac scelerati gentiles affligebantur.

 Caput V. De Cypriani Libro De Idolorum Vanitate.

 Articulus Primus. Analysis hujus libri.

 Articulus II. De hujus libri auctore, titulo, initio, integritate, argumento et cur aliquando epistolae nomine inscribatur.

 Articulus III. Quo tempore, et quam festinanter hic liber a Cypriano scriptus fuerit.

 Articulus IV. De hujus libri manuscriptis et editis codicibus ac variorum in illum notis.

 Caput VI. Novae In Hunc Librum Observationes.

 Articulus Primus. De iis, quae Cyprianus ex Tertulliano et Minucio Felice excerpsit, ac quomodo duobus aliis in libris ea sacrae Scripturae testimonii

 Articulus II. Quam luculenter Cyprianus asserat orthodoxum de suprema Christi divinitate, et sanctissimae Trinitatis mysterio documentum.

 Articulus III. De Christo homine, ac quo sensu dici potuerit, Spiritus sanctus carne induitur.

 Articulus IV. De idololatriae origine, et ridiculis quibusdam Romanorum diis, in dubio aut notho hujus libri fragmento notatis, ac de crudeli Consulum

 Carmen Ad Felicem, De Resurrectione Mortuorum. ( E Veterum Scriptor. et Monum. amplissima Collectione, tom.

 Carmen Ad Felicem, De Resurrectione Mortuorum. ( E Veterum Scriptor. et Monum. amplissima Collectione, tom.

 Observatio Praevia D. Edm. Martene.

 I.

 II.

 III.

 IV.

 V.

 VI.

 VII.

 VIII.

 IX.

 X

 XI.

 XII.

 XIII.

 XIV.

 XV.

 Explicit.

 Appendix Quarta.

 Appendix Quarta.

 Oxoniensis Editionis Selectae In Cyprianum Notae.

 Oxoniensis Editionis Selectae In Cyprianum Notae.

 Epistola Prima.

 Epistola II.

 Epistola III.

 Epistola IV.

 Epistola V.

 Epistola VI.

 Epistola VII.

 Epistola VIII.

 Epistola IX.

 Epistola X.

 Epistola XI.

 Epistola XII.

 Epistola XIII.

 Epistola XIV.

 Epistola XV.

 Epistola XVI.

 Epistola XVII.

 Epistola XVIII.

 Epistola XX.

 Epistola XXI.

 Epistola XXII.

 Epistola XXIII.

 Epistola XXIV.

 Epistola XXV.

 Epistola XXVI.

 Epistola XXVII.

 Epistola XXVIII.

 Epistola XXIX.

 Epistola XXX.

 Epistola XXXI.

 Epistola XXXII.

 Epistola XXXIII.

 Epistola XXXIV.

 Epistola XXXV.

 Epistola XXXVI.

 Epistola XXXVII.

 Epistola XXXVIII.

 Epistola XXXIX.

 Epistola XL.

 Epistola XLI.

 Epistola XLII.

 Epistola XLIII.

 Ann. DCCLII. Epistola LIV.

 Epistola LVI.

 Epistola LVIII.

 Ann. CCLIII. Epistola LXII.

 Epistola LXIII.

 Epistola LXIV.

 Epistola LXV.

 Anno CCLIV. Epist. LXVI.

 Ann. CCLVI. Epistola LXXXVI.

 Ann. CCLVII. Epistola LXXVII.

 Epistola LXXVIII.

 Epistola LXXIX.

 Epistola LXXX.

 Epistola LXXXI.

 Circa Ann. CCXLVI. Ad Donatum Liber De Gratia Dei.

 Ann. CCXLVII. De Idolorum Vanitate Liber.

 Circa Ann. CCXLVIII. Testimoniorum Ad Quirinum Adversus Judaeos

 Circa Ann. CCXLVIII. Testimoniorum Ad Quirinum Adversus Judaeos

 Praefatio In Duos Libros Priores.

 Liber Primus.

 Testimoniorum Liber Secundus.

 Circa Ann. CCXLIX. Testimoniorum Liber Tertius.

 De Habitu Virginum.

 De Unitate Ecclesiae Liber.

 De Lapsis.

 De Oratione Dominica.

 De Mortalitate.

 De Exhortatione Martyrii.

 In Librum De Exhortatione Martyrii.

 In Ad Demetrianum.

 In Librum De Opere Et Eleemosynis.

 In Librum De Bono Patientiae.

 In Librum De Zelo Et Livore.

 Martin. Jos. Routh. S. T. P. Collegii S. Magdalenae Oxon. Praesidis, In Quatuor D. Cypriani Libros Annotationes Selectae. (E Script. Ecclesiastic. opu

 Martin. Jos. Routh. S. T. P. Collegii S. Magdalenae Oxon. Praesidis, In Quatuor D. Cypriani Libros Annotationes Selectae. (E Script. Ecclesiastic. opu

 In Librum De Idolorum Vanitate.

 In Librum De Mortalitate.

 In Librum De Opere Et Eleemosynis.

 In Librum De Zelo Et Livore.

 S. Cypriani Exhortatio Ad Poenitentiam.

 S. Cypriani Exhortatio Ad Poenitentiam.

 Monitum.

 Joannis Chrysostomi Trombellii Praefatio.

 Exhortatio S. Cypriani De Poenitentia Incipit.

 De Titulo, Ac Meta, Seu Argumento Superioris Opusculi.

 De Titulo, Ac Meta, Seu Argumento Superioris Opusculi.

 Caput Primum.

 Caput II.

 Index Rerum Et Verborum.

 Index Rerum Et Verborum.

 Numeri Romani tomum, Arabici autem columnas indicant. Ad tomum IV recurritur quoties tomi numerus deficit. Ratio hujus est quod opera nostri Cypriani

 A

 B

 C

 D

 E

 F

 G

 H

 I

 J

 L

 M

 N

 O

 P

 Q

 R

 S

 T

 U

 V

 X

 Z

 Syllabus Rerum Quae In Hoc Tomo Continentur.

 Syllabus Rerum Quae In Hoc Tomo Continentur.

 Finis Tomi Quarti.

Liber De Duplici Martyrio, Ad Fortunatum, Incerto Auctore.

0881C I. Multifariam multisque modis ago gratias, Fortunate mihi in Domino charissime, divinae benignitati quod et tuam pietatem excitavit ad exstimulandum officium meum, ut unico libello commilitonibus nostris materiam subministrarem, unde sibi, gratia Spiritus opitulante, munimenta telaque fabricarentur adversus persecutionum incursus; et mihi quod petebas conanti, non dedignata est adesse, et quod utriusque nostrum operam non passa est esse steririlem, hoc est quod mei Fortunati pium desiderium bene fortunavit, et ministri sui officium voluit esse gregis sui beneficium. Scribis enim ex eo libro multum roboris et alacritatis accessisse strenuis, timidioribus autem et infirmis tantum animorum esse additum, ut ex his quoque per Dei gratiam, certam victoriam 0881D nobis promittere debeamus: eoque libentius obtemperavi posterioribus tuis litteris, quibus orat tua charitas, ut, quoniam hoc auspiciis Domini nostri Jesu Christi bene successit, addam volumen alterum de duplici martyrii genere: quorum unum exhibetur cum saevit tortorum immanitas, alterum occultius quidem est, sed nihilominus fortem animum postulat, multaque divinitus armatura communitum. Utinam et hoc munus Christi Spiritus per me fratribus et commilitonibus nostris largiri dignetur, et quod dederit 0882C bene prosperare! Quemadmodum enim nihil sanctum nisi illo sanctificante, nihil potens nisi illo corroborante, ita nihil felix, nihil auspicatum, nisi illo prosperante. Sane, et vestris precibus et Domini bonitate fretus, aggrediar.

II. Martyr, ut iis quoque notum est qui graece nesciunt, testem sonat. Quamquam autem, post exortam Evangelicae veritatis lucem, ecclesiastica consuetudo cognominis hujus honorem proprie tribueret iis qui in tormentis usque ad mortem perdurarunt in professione nominis Jesu Christi, et evangelicum instrumentum sanguine suo velut obsignarunt apud incredulos, omnis tamen piorum vita testimonium reddit Deo. Non quod ille cujusquam egeat testimonio, qui ex se fons est aeternae gloriae, ut nec ullis hominum 0882D honoribus fieri possit honoratior, nec ullis mortalium ignominiis obscurior; sed tamen ita visum est aeterno illius divinoque consilio, ut suam bonitatem, sapientiam ac potentiam apud homines per homines velit illustrari; sicut mundum gubernari voluit per Angelos, cum Angelorum ministerio non egeat, multaque hominibus per homines largiatur quae per se dare poterat, qui quicquid vult nutu potest, et cui voluisse fecisse est. Et quamquam, ut dixi, ad illam ineffabilem majestatem nulla pertingit ignominia; 0883A tamen in Scripturis ita loquitur, quasi per nos honoretur, vel ignominia afficiatur. Nam in Deuteronomio cum Moyse expostulat, quod apud populum ob laticis penuriam murmurantem in Cades deserti Sin, ad aquas contradictionis non sanctificarit ipsum inter filios Israel, et ob hanc offensam non est illi nec Aaroni datum ingredi terram promissam, ac tot annis exspectatam,sed tantum e montis vertice procul aspicere licuit.

III. Porro quod dictum est sanctificare pro glorificare, qui litteras Hebraeorum callent, affirmant esse sermonis illius proprietatem. Quod ipsum tamen ex aliis Scripturarum locis liquere potest, si minus illorum testimonio fidimus, quandoquidem et in oratione Dominica, Sanctificetur nomen tuum (Matth. 0883B VI, 9) dictum est, pro glorificetur, sive clarificetur, nomen tuum. Sic et Corinthios exhortatur ut glorificent ac bajulent Deum in corpore suo. Sicut enim nomen Dei glorificatur vita piorum hominum, in quibus ipse per Spiritum suum operatur quicquid faciunt boni, ita e diverso polluitur et infamatur malefactis eorum qui se Dei cultores profitentur. Quemadmodum et militis virtus aut servi probitas redundat in gloriam ducis aut heri, ita militis ignavia, aut servi nequitia, dedecori est duci aut hero, propterea quod horum mores magna ex parte pendent ab illorum moribus in quorum potestate sunt. Qui etiamsi prorsus absunt ab omni culpa, tamen popularis existimatio solet dominorum mores ex servorum moribus aestimare. Unde etiam hic videmus divinam 0883C Scripturam frequenter juxta mortalium affectus loquentem, velut in Levitico de eo qui de semine suo dedisset idolo Moloch, dicit: Quia polluit nomen sanctum meum (Levit. LXX, 3) . At quod ab hominibus sanctificatum est pollui potest, Dei vero nomen in se semper est gloriosum, apud homines tantum contaminatur, quemadmodum mendax infamia non polluit virum integrum. Sic et apud Ezechielem clamat nomen suum fuisse pollutum inter Gentes impiis moribus Israelitarum. Quin et beatissimus Paulus scribens Romanis, ex auctoritate Prophetae dicit, appellans Judaeos, legem profitentes, sed ea quae lex vetat facientes: Nomen Dei blasphematur inter Gentes (Rom. II, 24) . Et in oratione Dominica, sicut attigi modo, ex auctoritate Redemptoris, oramus ut sanctificetur 0883D nomen Dei Patris, hoc est ut inclarescat et illustretur apud homines, utique per homines, vel potius in hominibus. Illustratur autem si Spiritus illius regnet in nobis, et si illius voluntati obtemperetur in terris, quemadmodum in coelis nulla est rebellio. Quoniam autem homines ex sese nihil habent virtutis, quicquid per nos recte geritur cedit in gloriam Dei, et ideo thesaurum divinae potentiae promit interdum ex vasis 0884A fictilibus; ut sublimitas sit virtutis Dei, et non ex nobis.

IV. Ergo quamquam omnis piorum vita martyrio suo glorificat Deum et Christum filium ejus, nullum tamen est illustrius testimonium apud homines, quam sanguinis, hoc est vitae propter Deum contemptae et mortis fortiter toleratae. Reddiderunt et miracula testimonium divinae potentiae, praesertim apud incredulos: nam his proprie data sunt signa, quemadmodum scribit beatus Apostolus; sed semper efficacius fuit sanguinis profusi testimonium. Quot morbos insanabiles verbo sanarat Dominus! quot caecos illustrarat! quot mancos, paralyticos ac debiles restituerat! quot exanimes ad vitam revocarat! Et tamen pauci credebant in eum, et audiebat: In Beelzebub 0884B ejecit daemonia (Luc. XI, 15) . Caeterum, ubi ventum est ad sanguinem, ibi dejectum est Satanae regnum, ibi subactus est mundus. Commemorat et Joannes evangelista triplex in terra testimonium, Spiritus, aqua et sanguis, quod efficacissimum est postremo recensens loco. Spiritum in columbae specie descendentem super Jesum videre meruit Joannes Baptista; an alii viderint incertum. Certe hoc testimonium Joanni datum est, quo desineret dubitare de Domino Jesu an ille esset qui baptizaret Spiritu et igni. Aquae testimonium vidit Joannes evangelista, nec satis constat solusne viderit, an cum multis. Erat quidem hoc ingens mysterium sacri lavacri quo delentur peccata: sed vidit aquam simul effluere cum sanguine, qui nisi adfuisset, inefficax erat aqua. 0884C Quid enim prodest aboleri peccata, nisi succedat vita justitiae quam confert sanguis? Quamquam hi tres unum sunt: unus enim Deus est, qui per Spiritum, aquam et sanguinem declarat hominum generi virtutem ac bonitatem suam: aut ideo dicuntur unum esse, quoniam undique sibi constat testimonium, nec ulla ex parte dissonat; quemadmodum quos arctissima jungit amicitia, propter summum animorum consensum, unus animus esse dicuntur.

V. Ac, juxta sensum crassiorem, haec tria praecipua sunt in homine vitae argumenta atque etiam instrumenta. Quamdiu enim pulmonis officio attrahitur vicissim ac redditur halitus, certum vitae indicium est: unde loquendi consuetudine, spirare dicuntur qui vivunt, et expirasse qui vitam finierunt. Quin et 0884D anima latinis flatus dicitur, ad graecae vocis imitationem, qui ventum ἄνεμον vocant. Super haec, sunt in ipso homine subtilissimi spiritus, a corde ubi fontem habent sparsi per universum corpus, sed praecipue per arterias commeantes, licet et aliis partibus omnibus mixti; hi si subito evolent, mortem praesentem afferunt: sin includantur, lenta aegrotatione consumunt hominem. Adest et humor 0885A quidam naturalis, quem, ut arbitror, medici phlegma vocant, sparsus et ipse per universum corpus. Hujus usum numquam sentimus evidentius quam in sensu gustus: nisi enim hic admixtus sit inter linguam et palatum, nullum erit palati judicium. Et tamen haec sic mixta sunt in homine, ut non sit sanguis absque spiritu et phlegmate, et pariter ad tuendam vitam conferunt omnia. Videmus quodvis animal mori simul atque sanguis effluxerit; et, consumpto humore quem medici radicalem vocant, non aliter moritur homo, quam extinguitur lucerna consumpto oleo. Sed nimium diu moramur in contemplatione naturae; quod tamen non inutiliter factum opinor a nobis, ut dilucidius fiat charitati vestrae mysterium in cujus contemplatione ideo versamur lubentius, quia salubrius. 0885B Nam, juxta naturae considerationem, tunc ista magnam vim habent cum in vivo corpore sua munia peragunt, ac, juxta mysticam philosophiam, tunc demum plurimum valent cum corpus relinquunt.

VI. Nemo miratus est Dominum humano more spirantem ac respirantem: sed, cum in cruce clamore valido emisisset spiritum, simul intellectum est illum et verum fuisse hominem et verum Deum: hominem, quod juxta naturae ordinem et ubi vitalem flatum emisisset, desiit vivere; Deum, quod simul cum ingenti clamore mortuus est, declarans se volentem ac spontaneum deponere vitam, quod humanarum virium nemo nescit non esse. Sensit efficax testimonium spiritus vicinus Centurio; sic enim narrat beatus Marcus: Videns autem Centurio 0885C qui ex adverso stabat, quia sic exspirasset, ait: Vere hic homo Filius Dei erat (Marc. XV, 39) . Quid morte abjectius juxta carnem? sed nihil morte potentius juxta spiritum. Erat et illud praeter naturae cursum quod e latere exanimati corporis sanguis et aqua profluit, ut absolveretur triplex testimonium. Totum effudit spiritum ut nos respiraremus: quicquid erat humoris aquei reliquum, expressit, ut nos ablueremur: quicquid resederat in corde sanguinis, emisit, ut nos confirmaremur. Atque haud scio an perperam faciam haec tria inter se conferens, cum sint unum, non natura, sed in mysterio. Si qua tamen est discretio, sanguis in testimonium ratione potissimum celebratur, quod in hoc Scriptura testatur esse vitam animantis, et ob id a cibis submovebatur edicto legis. 0885D Praeterea magis est expositus hominum oculis sanguis quam spiritus aut aqua.

VII. Vita Domini, qui summus fuit martyr, quique et hodie pugnat et vincit in martyribus plurimis, fuit offendiculo. Non jam loquor de Pharisaeis et Scribis, ipsis etiam cognatis ac fratribus fuit detestabilis, cum dicerent illum in furorem versum; sed mors illius non solum piis, sed impiis etiam fuit admirabilis, 0886A nec alibi magis verum fuit, quod Dei virtus in infirmitate perficitur (II Cor. XII, 9) . Ibi fracta est Satanae tyrannis, ibi devicti sunt inferi, ibi triumphatum est de diabolo, ibi dejectus orcus, coelum apertum. Nimirum hoc erat quod instante mortis tempore deprecabatur Dominus: Pater, clarifica filium tuum, ut filius tuus clarificet te (Joan. XVII, 1) . Quid homine mortuo contemptius? Quis enim veli Caesarem mortuum metuat? Sed Christi morte quid efficacius? Velum templi scissum est a summo usque ad imum, terra concussa est, saxa discissa sunt, aperta sunt monumenta, revixerunt sepultorum corpora, sol medio die obtexit faciem suam (Matth. XXVII) . Numquam per omnem vitam magis declaravit potentiam suam: mox, refractis omnibus mortis repagulis, 0886B vivum se discipulis exhibuit. Nimirum hoc est efficax illud sacrosancti sanguinis testimonium, qui solus potuit dirimere maceriam quae Deum ab hominum genere separabat: solus potuit unica litura delere totum illud chirographum quod erat contra nos, et Satanae in nos jus vindicabat. Neque enim sanguis hircorum aut vitulorum potuit abolere peccatum; umbrae erant illa et typi futurorum. Nec ullius hominis sanguis poterat tollere peccatum mundi, praeter unici illius agni sanguinem cui Baptista tribuit testimonium, dicens: Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi (Joan. I, 29) .

VIII. Plus est tollere peccatum quam peccata, et peccatum, non hujus aut illius, sed mundi. Corpus enim peccati mundum universum occuparat: hoc per 0886C Christum esse sublatum, sanguis ipsius pro nobis effusus reddit evidens testimonium, melius pro nobis loquens, ut inquit Apostolus, quam sanguis Abel. Siquidem ille, clamans de terra, loquebatur vindictam: at Christi sanguis, de cruce clamans, pacem loquitur et reconciliationem. Quin idem sanguis, quoniam a nobis bibitur, si modo digne bibitur, clamat in cordibus nostris verba pacifica et solatii plena. Et illic triplex est testimonium, licet spiritali quodam modo. Clamat Spiritus, qui nobis arrhabonis loco datus est: Abba pater, testificans quod sumus filii Dei (Rom. VIII, 16) . Clamat aqua, per quam renati sumus, quod condonata sunt nobis omnia peccata; et si quis adhuc dubitat, accedit sanguinis testimonium, clamantis: quid adhuc haesitas, quid adhuc pavitas tyrannum 0886D Satanam? ecce pretium quo te redemit Dei Filius. Nisi te salvum voluisset Deus, non tradidisset Unigenitum suum in mortem.

IX. Nemo majorem charitatem habet, quam ut animam suam ponat pro amicis suis (Joan. XV, 13) . Si non est majus eximiae benevolentiae testimonium, quam si quis vitam impertiat amico, gravius est Dominici sanguinis testimonium, qui pro inimicis effusus est. 0887A Effusus pro inimicis, fecit amicos ac filios Dei: atque ut consideremus hanc fore perpetuam amicitiam, reliquit nobis edendam carnem suam, reliquit bibendum sanguinem; ut per eadem aleremur per quae sumus redempti. Sanguinis aspersione confirmatum est vetus Testamentum, quemadmodum ad Hebraeos scribens praeclare docet beatissimus Paulus: Christi sanguine consignatum et corroboratum est novum Testamentum, hoc est testamentum et pactum gratiae et remissionis peccatorum, per sanguinem Agni immaculati, qui in se recipere dignatus est totius mundi peccatum, quod omnes ex Adam contrahunt qui prodeunt in hanc vitam, et cujus contagio peccant quicumque peccant. Tanta autem est Christi sublimitas, ut fortasse non oporteat quemquam caeterorum 0887B hominum cum illo conferre, nisi ipse nobis tantam fiduciam praebuisset, qui non dedignatus sit discipulos suos vocare amicos, servulos suos vocare fratres et cohaeredes. Quemadmodum igitur ille suo mirabili testimonio clarificavit Patrem in hoc mundo, atque etiam in coelis: ita testimonium illius quodammodo consummatur testimonio sanctorum, quasi sit una passio Domini et servorum. Id ne quis existimet parum religiose dictum, beatus Paulus nobis patrocinatur, ita scribens ad Colossenses: Qui nunc gaudeo in passionibus, pro vobis, et adimpleo ea quae desunt passionum Christi in carne mea pro corpore ejus, quod est Ecclesia (Coloss. I, 24) . Quis enim nescit, fratres, quam uberem proventum effudit Ecclesiae seges, Apostolorum ac caeterorum martyrum sanguine irrigata? 0887C Quo plus sanguinis effusum est, hoc magis effloruit multitudo fidelium; hoc latius sparsit suas propagines illa beata vitis a Christo stirpe surgens, et occupans orbem universum, quacumque patet ab Oriente ad Occidentem, ab Aquilone usque ad Austrum.

X. Ecce, fratres dilectissimi, a Domini redemptoris temporibus anni fluxerunt plus minus ducenti quadraginta; jamque hujus vitis palmites pene latius se sparserunt quam Romanum imperium, efferas etiam nationes musto Spiritus inebriantes, et quos nulla ferri vis domare potuit, emollit sanguis illius Agni candidi. Qui naturae causas scrutantur, narrant adamantem nullae chalybis duritiei cedentem, hircino 0887D sanguine maceratum, ictu malleorum dissilire: nullus autem adamas corde saxeo peccatorum durior. Hoc igitur cor ferreum, cor saxeum, cor plusquam adamantinum, emollit sanguis Christi, et hujus martyrum, qui supplerunt quod illius passionibus deerat. Hoc argumento summus ille pastor, et ut Petrus ait, princeps pastorum, testificatus est se esse pastorem bonum, quia animam suam posuit pro ovibus, nobis 0888A exemplum praebens, ut qui pro nostra qualicumque portione vices illius gerimus, parati simus et ipsi pro grege Dominico sanguinem fundere, nisi malumus videri mercenarii quam pastores. Domini verbis congruunt verba discipuli. Cum enim dixisset se gaudere in passionibus, quibus consummaret passiones Christi, perpetiens et ipse pro corpore Christi, quod est Ecclesia, qualia passus erat Dominus; causam adjecit cur ea libenter pateretur: Cujus, inquit, factus sum minister secundum dispensationem Dei, quae data est mihi in vobis, ut impleam verbum Dei (Coloss. I, 25) . Et alio quodam in loco scribit se replevisse Evangelium. Sicut ergo mortibus martyrum consummantur passiones Christi, ita sanguine pastorum confirmantur promissa Christi. Nullum enim instrumentum 0888B indubitabilius, quam quod tot martyrum sanguine signatum est. Hoc nimirum est implere verbum Dei, hoc est replere Evangelium.

XI. Sed interim gravissimus dolor oboritur animo meo, dilecti, dum mecum reputo, cum adhuc recens ille Christi sanguis fervere debeat in cordibus fidelium, tam multos esse in quibus refrixit charitas: atque hoc gravius discrucior, quod tales non paucos pastores habeat Ecclesia, qui, non solum non opponunt corpora sua adversus luporum incursus, verumetiam ipsi lupos agunt, dum mactant ac perdunt animas simplicium, ipsi ventri suo, quaestui, et ambitioni servientes, adeoque non implent verbum Dei, ut illud cauponentur potius et impiis dogmatibus adulterent; nec cogitant quod ille pastorum 0888C Princeps severissimo judicio reposcet singulas oves, pro quibus redimendis sanguinem suum fuderat, de manibus eorum. Sed illos suum manet supplicium: nunc melius est ut, omissis querelis, nos invicem ad officium quod Christo debemus exhortemur.

XII. Triplex a Christo testimonium accepimus, triplex illi testimonium reddamus oportet. Rudimenta fideliter tradamus baptizandis, perfectiora baptizatis. Confirmemus illos fructibus Spiritus ad coelestem vitam provocantes, et si res postulet, libenter etiam vitam commisso nobis gregi impendamus, nostraque morte vicissim Deum clarificemus. Et ne cui videatur mirum morte hominum glorificari Deum, audi beatum Joannem in Evangelio de Petro, cui Dominus 0888D praedixerat fore, ut ubi senuisset, ab alio cingeretur et duceretur quo nollet, ita loquentem: significans qua morte esset glorificaturus Deum. Quotquot igitur ab orbe conditio propter Deum, propter justitiam ac pietatem mortui sunt, morte sua glorificaverunt Deum. Nam eleemosynas, jejunia, precationes, aliaque pietatis exercitamenta simulant etiam hypocritae: mortem nemo suscepit alacriter, nisi qui 0889A certo persuasum haberet, nihil adversi posse accidere iis qui persistunt in charitate Dei.

XIII. Neque tamen statim martyr est qui occiditur: occiduntur et sicarii et piratae; non supplicium facit martyrem, sed causa. Quod si qui leguntur sibi fortiter conscivisse necem, aut infirmitas erat morte quaerens dolorum finem, aut ambitio, aut dementia. Nec hoc est testimonium praebere Deo, id facere quod et Deo displicet, et gentium etiam legibus prohibetur. Plurimum interest inter barbaricam immanitatem et martyrum modestissimam constantiam, in se imbecillem, in Christo fortem. Sunt qui certis artibus corpus stupefaciunt, ne sentiant cruciatus: hoc modo se quidem malefici muniunt adversus carnificum manus. Sunt et affectus impotentes, qui sensum 0889B adimunt animo, ita ut vel mortem impavidi perferant. Sed placidum illud ac mansuetum, illud humiliter sublime et sublimiter humile non videmus nisi in Christi martyribus. Non obtuentur trucibus oculis carnificem, non minitantur tyranno: magis dolent de illorum caecitate quam de suis afflictionibus. Scilicet clamat et in illis Christus: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt (Luc. XXIII, 34) . Non aliud spectant quam in coelum, ubi spem omnem habent repositam. Sic ipse Dominus velut agnus sine voce ad mactationem ductus est: et si quam edidit vocem, ea magis declaravit animum mitem ac placidum, quam ullum potuisset silentium. Quam blanda oratione compellat Judam proditorem! quam placide respondit caesus alapa! quam nihil ferocius loquitur Annae 0889C et Caiphae! quam tranquille respondit Pilato! Denique, cum Pharisaei, veluti victores, moverent capita sua, amarissimis conviciis in illum debacchantes, ille mitissimus clamat: Pater ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt.

XIV. Non igitur mori per se testimonium est; sed sic mori est testimonium praebere Deo. Stephanus juvenis inter homicidas, agnus inter lupos, stabat placido angelicoque vultu et ad Domini exemplum orabat pro lapidantibus, nec alibi habet oculos quam in coelum. Illic videre meruit cujus praesidio superior erat persequentibus. Qui vero timet Deum, non metuit hominum saevitias. Qui ex animo diligit vitam coelestem, facile vilem habet animam; atque illi, cum beato Paulo, vivere Christus est, mori lucrum (Phil. I, 0889D 21) . An non ingens lucrum est hanc et brevem et innumeris malis contaminatam vitam cum sempiterna felicitate commutare? Hic Dominus, quemadmodum et in caeteris omnibus, sese formam nobis exhibuit. Quum enim instaret extremus actus martyrii, quem aiunt in fabulis oportere esse optimum, secessit, abjecit sese in terram, prolixe atque etiam frequenter, 0890A ac sanguineo sudore madescens, nostrae naturae in se expressit imbecillitatem, ante testatus animi taedium ac tristitiam usque ad mortem, ne nos in desperationem caderemus si, cum omnia mortem praesentem intentant, horrorem naturae senserimus. Nisi enim adesset sensus dolorum, nihil haberet admirabile martyrium: sed superare dolorem, corona dignum est. Horrere mortem, naturae est, vincere naturam animi fortitudine, gratiae est. Omnia potest Paulus, sed in eo qui ipsum corroborat. Sed quibus praesidiis vincitur naturae infirmitas? Si nos totos humi prosternamus, hoc est, si nihil omnino tribuamus viribus nostris; si vigilemus et oremus instanter; si nostram voluntatem divinae voluntati submittamus, dicamusque illa ex animo, ex toto corde: 0890B Transeat hic calix, si fieri potest; sed fiat, non sicut ego volo, sed sicut tu vis (Matth. XXVII, 7, 36) .

XV. Novi ego ac flevi quosdam magna animi fortitudine praeditos, qui, jam coronae proximi, defecerunt, et quem diu professi fuerant, abnegarunt. Quid fuit in causa? Dimoverant oculos suos ab eo qui solus robur dat infirmis, intermiserant orationem, ac coeperant ad humana praesidia respicere. Contemplabantur suae naturae vincula, considerabant aculeos, ungulas, candentes laminas, ferrum et ignem, reliquumque carnificinae apparatum, etiam aspectu horrendum, et cruciatuum atrocitatem cum suis viribus conferebant, et ideo victoriam amiserunt e manibus. Ubi quis ita cogitat: «Hoc possum, illud perpeti non possum;» numquam feliciter peraget martyrium. 0890C Sed qui se totum tradit divinae voluntati, non alio spectans quam ad illius opem, is demum firmus est et invictus. Hoc autem fieri non potest, nisi adsit vera ac vivida fides, nihil haesitans, nihil disquirens: ne cogitaveris quanta sit tyranni saevitia, quanta hominis imbecillitas, sed quanta sit Domini virtus, qui certat ac vincit in membris suis.

XVI. Ergo, ut a digressione reflectamus ad id quod erat constitutum, quemadmodum Domini mors potentior erat quam vita, ita voluit martyrum suorum mortem esse potentem. Quid enim infirmius quam vinciri, damnari, caedi, cruciari, occidi, et ad carnificis arbitrium praebere corpus? Haec species interdum misericordiam movet etiam saevissimis tyrannis. Verum, ubi jam monumenta martyrum pelluntur 0890D morbi, rugiunt daemones, terrentur monarchae, coruscant miracula, concidunt idola: tum apparet quam sit efficax ac potens martyrum sanguis. Praesentia infirma, epistolae graves (II Cor. X, 10) , audivit beatissimus Gentium Doctor; hoc et ad martyres recte accommodabitur; vita infirma et contempta, mors gravis ac potens. Jam non est par omnium martyrum in 0891A tormentis alacritas, quemadmodum nec omnes eodem genere mortis defunguntur. Tres illi beati pueri in mediis flammis invenere refrigerium, et septi innocuo elemento, velut in conclavi canebant hymnum Domino. Daniel item citra noxam, leonum sodalitio est usus. Beatus Andreas, ut habet humana quidem historia, sed satis probatae fidei, gaudens sibique gratulans ibat ad crucem. Alii diutius ac variis cruciatibus subinde moriuntur, nec tamen morte datur finire dolorem. Est igitur et illud veri martyris, hoc quoque totum arbitrio Dei committere. Novit ille quid expediat nobis et quid ad ipsius gloriam maxime conducibile sit. Tantum illud assidue cogitandum est: Sive vivimus sive morimur, Domini sumus (Rom. XIV. 8) . Nec sibi quisquam displiceat, si corpore pariter et 0891B animo sentiat gravem ac diutinam molestiam, tantum fidat ei cui certat: is non patietur quemquam tentari supra id quod potest, sed faciet etiam cum tentatione proventum (I Cor. X, 13) . Quosdam electos interdum patitur in tormentis deficere, ut agnoscant imbecillitatem suam, atque eosdem post fortissimos reddit in certamine. Hac dispensatione Petrus ter abnegavit Dominum, ut, edoctus quam nihil posset suis viribus, confirmaret fratres suos. Quomodo autem confirmaret? Ut sibi diffisi, fiduciam omnem collocarent in Domino.

XVII. Sed jam tempus est ut de altero martyrii genere disseramus charitati tuae, de quo etiam accuratius est disputandum, quod occultum sit et omnium temporum commune; neque enim semper saeviunt 0891C Nerones, Diocletiani, Decii ac Maximini, numquam tamen cessat diabolus exercere Christi militiam professos. Et fortassis erunt posthac, donante Christo, tempora quibus nullae tyrannorum persecutiones affligent Ecclesiam: numquam tamen defutura sunt certamina, numquam martyria quibus homines pii glorificent Deum. Ecclesia quidem adhuc in hoc exilio militans, peculiaribus gaudiis applaudit iis qui in professione nominis Jesu animas suas fideliter deposuerunt, et ad horum memorias magna cum alacritate concurritur: sed coeleste theatrum, Angelorum myriades et justorum cum Christo regnantium innumerabilis populus applaudunt omnibus qui sinceram fidem et charitatem invictam, quam habent erga Dominum Jesum, integritate et innocentia vitae testificantur.

0891D XVIII. Nec solum professione fidei, quae juxta Paulum, ore fit ad salutem, glorificatur Deus, verum etiam confessione commissorum. Haec ne temere ex nobis ipsis loqui videamur, adducenda sunt Scripturarum testimonia. Ergo, nisi piorum vita cederet in gloriam Dei, Christus non diceret in Evangelio: Ut videant opera vestra bona, et glorificent patrem vestrum 0892A qui in coelis est (Matth. V, 16) ; nec Paulus Apostolus scriberet Galatis: Et in me glorificabant Deum (Gal. I, 24) . Confirmatur hoc et per repugnantium ex his quae diximus. Etenim, si nomen Dei polluitur ac dehonestatur impia vita sui populi, utique bona illius vita cohonestatur. Damnatur apud Apostolum et philosophorum impia sapientia, qui, cum Deum cognovissent, non tamen eum ut Deum glorificaverunt (Rom. I, 21) . Sapientiam profitebantur, et summam exhibebant stultitiam. Itaque, cum Deum esse profiterentur, tamen, turpiter viventes et idolis sacrificantes, falso testimonio quodammodo obscurabant Dei gloriam, quasi nec justus esset nec verax, aut quasi non unus esset, sed multi, aut quasi saxis esset assimilis. Id autem evidentius etiam testatur beatissimus Paulus, 0892B scribens ad Corinthios: Empti, inquit, estis pretio magno, glorificate et portate Deum in corpore vestro (I Cor. VI, 20) . Ideo Deus redemit nos pretio sanguinis sui ut, semel a peccatis expurgati, deinceps vitam ipso dignam ageremus.

XIX. Ac symbolum imperatoris gestamus impressum frontibus nostris. Quid si gerens signum Christi, praestet opera Belial? nonne dedecoratur ille cujus insignia gerimus? Contra sicut imperator sibi placet de milite praestrenuo, sic existimans illius virtutem ipsi decori et ornamento esse: sic Deus gloriatur in his quos redemit, quos lavit, quos sanctificavit, quos Spiritus donativo dignatus est, si vitae sanctimonia declararint Domini gratiam in ipsis non fuisse vacuam. Si Paulus gloriatur in discipulorum pietate, 0892C gaudium et coronam suam illos appellans, qui nihil erat nisi dispensator alieni muneris, annon Dominus magis gloriatur super his pro quibus mortuus est? Jam quod in libro Job ad hunc modum Satanae loquitur Dominus: Num animadvertisti servum meum Job, quomodo non sit ei similis super terram, homo simplex et rectus ac timens Deum, et recedens a malitia (Job. I, 8) ? nonne sermonem profert de suo cultore gloriantis? Beatus autem Paulus splendidiore etiam verbo usus est, scribens secundam ad Corinthios Epistolam: Deo autem gratia, qui semper triumphat nos in Christo Jesu, et odorem notitiae suae manifestat per nos in omni loco: quia Christi bonus odor sumus Deo (II Cor. II, 4) . Melius est nomen bonum super unguenta pretiosa (Eccli. VII, 2) . Scriptura gloriosam famam 0892D appellare solet odoramenta. Non tamen Deus gloriatur hominum more, sibi placens ac gestiens, sed nostram salutem ducit gloriam, et ideo subjecit Apostolus: In his qui salvi fiunt, et in his qui pereunt. Quomodo glorificatus Deus in his qui salvi fiunt? quoniam illius illustratur misericordia. Quomodo in his qui pereunt? quoniam in his declaratur illius justitia.

0893A XX. Nunc ipse sermonis cursus nos eo deduxit ut doceamus et peccatorum confessione glorificari Deum. Hic occurrit protinus ex libro Jesu Nave Achan, qui, quoniam, contra divinum edictum, sustulerat ex anathemate pallium coccineum insigne, ac ducentos siclos argenti, ac linguam auream siclorum quinquaginta, populus Israel terga vertit hostibus. Itaque Josue dixit Achan: Fili mi, da gloriam Domino Deo Israel, et confitere, atque indica mihi quid feceris, ne abscondas (Josue VII, 19) . Confessus, dedit poenas, et aversus est furor Domini. Ea confessio clarificavit Dei justitiam ac sapientiam: sapientiam, quod illius oculis nihil esset abstrusum; justitiam, quod non sine causa passus esset hostes adversus Israelem invalescere, quodque leges ipsius nullus hominum 0893B impune violat. Nihil erat magni quod suffuratus erat Achan: magnum tamen erat documentum universo populo, quantum periculum sit Dei jussa negligere, eique velle imponere quasi quidquam illum fugeret, aut quasi faveret praevaricatoribus. Atque ille quidem cum esset Judaeus, ob unicum peccatum, quod ipsi leve videbatur, severissimas poenas dedit, lapidatus ab universo populo, corporis interitu salutem animae redimens. Non enim judicat Deus bis in idipsum.

XXI. Sed quae poena manet illos qui, post tantam Evangelii lucem et gratiam, postea quam semel illuminati sunt, gustaverunt etiam donum coeleste, et participes facti sunt Spiritus sancti, gustaverunt aeque bonum Dei verbum virtutesque saeculi venturi, in multa atque immania crimina relabuntur, crucifigentes 0893C sibimetipsis Filium Dei et ostentui habentes? Qui hoc sunt etiam miserabiliores, quod, cum tales sint, aspernantur tamen poenitentiae salutaris remedium, contemnunt Ecclesiam maternum gremium offerentem et ad sanitatis instaurationem invitantem. Ejusmodi defectio quantam putas ignominiam inurit Ecclesiae? Nec ea ignominia non potest pertinere ad Christum qui est caput Ecclesiae, et per omnia suum esse ducit quod est corporis ac membrorum ipsius. E diverso, quanta totius Ecclesiae exultatio cum qui lapsus est, per poenitentiam Ecclesiae reconciliatur? Ac ne putemus hoc gaudium apud nos tantum esse, Dominum audiamus in Evangelio κατὰ Lucam loquentem: Ita dico vobis, quod gaudium erit in coelo super uno peccatore poenitentiam agente, quam super nonaginta 0893D novem justos, qui non indigent poenitentia (Luc. XV, 9) . Nam haec clausula finit parabolam de pastore qui, relictis nonaginta novem ovibus, unam quae a grege aberraverat multo labore quaesitam ac tandem inventam, imposuit humeris suis, et caulae restituit. Simili sententia claudit parabolam de muliere quae drachmam perditam invenerat: Ita, dico vobis, gaudium erit coram Angelis Dei super uno peccatore 0894A poenitentiam agente (Ibid.) . Nec tamen hoc sic accipiendum est, quasi Deo et ejus Angelis gratius sit post lapsum redire ad pietatem, quam citra lapsum perseverare in innocentia: sed Scriptura suo more loquitur secundum affectus humanos, illud testatum esse volens Deo gratissimam esse peccatorum conversionem: Non enim quaerit mortem peccatoris, sed magis ut convertatur et vivat (Ezech. XVIII, 32) .

XXII. Atque interdum piorum hominum lapsus, quamvis enormes, divina dispensatione vertuntur in summum Ecclesiae profectum. Sic lapsus est Apostolorum princeps, sic Paulus gentium doctor, sic Maria Magdalene, quibus nunc Ecclesia praecipue gloriatur, quorum lapsus cesserunt in stabilimentum ac solatium domus Dei. Praeterea non hic loquitur de vere justis, 0894B sed de justitia pharisaica, quemadmodum alibi dicit: Non est opus sanis medico, sed male habentibus (Matth. IX, 12) . At non erant sani quibus hoc dicebat Dominus, sed, Legis qualicumque observatione tumidi, sibi videbantur sani, et ideo non desiderabant medicum.

XXIII. Haec cum ad hunc habeant modum, desiderate frater, conemur assiduis exhortationibus excitare fidelium animos, ut tota etiam vita martyrium, hoc est testimonium, reddat Deo; quod adeo negligendum non est, ut, nisi ea praecesserit, martyrium quod sanguine perhibetur non sit martyrium. Frustra enim cervicem praebueris carnifici, nisi prius occideris membra quae sunt super terram, hoc est affectus qui militant adversus spiritum, odium, invidiam, avaritiam, libidinem: quibus quicumque servit, Deum 0894C quodam modo abnegavit, et, Christum ore profitens, vita Satanam deum confitetur. Nec hic sermo debet cuiquam videri durior, cum sit verax ac salutaris: quidquid homo quivis Deo anteponit, sibi deum facit, nec possumus duobus servire dominis: unus enim est Deus ex toto corde, ex tota anima, ex totis viribus diligendus.

XXIV. Quisquis igitur ore dicit: «Credo in unum Deum,» et servit avaritiae, aut libidini, aut luxui, sibi mentitur sibique repugnat, aliud lingua sonans, aliud animo celans; voce tantum testimonium perhibens Deo, cum vita Satanam colat. Efficacius autem est vitae quam linguae testimonium: Non omnis qui dicit: Domine, Domine, intrabit in regnum, sed qui facit voluntatem 0894D Patris coelestis (Matth. VII, 21) . Habent et opera suam linguam facundiam, etiam tacente lingua. Ideo Dominus in Evangelio κατὰ Joannem ita loquitur: Opera quae dedit mihi Pater ut perficiam ea, ipsa opera quae ego facio testimonium perhibent de me (Joan. V, 36) . Quemadmodum igitur bona opera profitentur Deum, ita mala quodam modo loquuntur: Non est Deus, nec scientia in excelso. Quis non contremiscat, 0895A quis non inhorrescat, quis non laceret vestimenta sua, quis non obturet aures suas, si tales voces audiat ex Christiano? Quantus horror, quantus dolor occupat animos nostros cum quis, victus tormentis, jussus abnegare Christum, abnegat, et ad Jovis statuam thus adolet? Quam trepidamus metuentes ne Deus iratus fulmen in nobis vibret irae suae, ne terra dehiscens nos absorbeat? ut interdum unius impietas supplicii consortio multos involvat; et sunt scelera tam immania, ut vidisse quoque aut audisse sit detestabile. Sed cur alias in simili crimine tam sumus conniventes? cur et nobis adeo blandimur et aliis? At vide quid de talibus loquitur Apostolus scribens Tito: Profitentur se nosse Deum, factis autem negant (Tit. I, 16) . Idem in priore ad Timotheum de vidua quae negligit familiam: Si qua 0895B autem suorum, maxime domesticorum, curam non habet fidem negavit, et est infideli deterior (I Tim. V, 8) . Si fidem negavit quae negligentius habet suam familiam, quid dicturum putas de his qui se totos dediderunt mammonae et ventri? De Christianis utique loquitur Paulus scribens Philippensibus, cum ait; Quorum finis interitus, quorum deus venter est (Phil. III, 19) . Quos eosdem taxat, scribens Romanis: Hujusmodi Christo Domino non serviunt, sed suo ventri (Rom. XVI, 18) . Servire, juxta Scripturarum consuetudinem, dixit pro colere. Ventrem colunt, eum quem habent pro deo. Jam de avaritia manifestius etiam pronuntiat, scribens ad Colossenses: Mortificate, inquit, membra vestra quae sunt super terram, fornicationem, immunditiam, libidinem, concupiscentiam 0895C malam et avaritiam, quae est simulacrorum servitus (Col. III, 5) .

XXV. Execramur eos qui procumbunt ad Dianae simulacrum: quanto justius eos execramur qui toto pectore serviunt mammonae, qui illi quotidie sacrificant? Et si avarus est idololatra, qui pecuniae studio tenetur, qui quod haereditate obvenit aut industria partum est recondit, nec erogat in egenos; quid censendum est de his qui lenocinio, qui foenore, qui rapto, qui fraude, qui calumniis, qui opprimendis pauperibus rem accumulant? Atque haec idolorum servitus non solum invenitur inter Christianos, verum etiam, quod gemendum est, inter episcopos. Porro temulentia adeo communis est Africae nostrae, ut propemodum non habeant pro crimine. Annon videmus 0895D ad martyrum memorias Christianum a Christiano cogi ad ebrietatem? An hoc levius crimen esse ducimus, quam hircum immolare Baccho? Mihi videtur multo gravius, si rem recta ratione velimus expendere. Cum tyrannus dicit: «Abnega Christum, et immola Jovi, et esto amicus noster; aut morere:» saepe lingua negat, corde reclamante, et manus adolet thus, cum animus intus adoret Christum: quamquam hoc quoque gravissimum est crimen, tamen aliquam impietatis culpam elevat humanae naturae imbecillitas. Ibi Satanas 0896A tibi loquitur voce tyranni: at quid tibi dicit idem per tuam concupiscentiam: «Abnega Christum, et este dives: sacrifica Mammonae, et Christo nuntium remitte.» Quid est quod pollicetur? aurum et argentum, inutilem materiam nisi exerceas. Nec dicit, «Morere,» sed, «Oblecta oculos;» immo potius hoc dicit: «Lucrare pecuniam, ad breve tempus habiturus, perde in aeternum animam tuam.» Et tamen hic sponte submittis genua Satanae, et, abnegato Christo, te totum illi mancipas. Quid autem Christus? «Meus esto, et vive in aeternum; contemne divitias illas temporarias, et ego tibi centuplum reponam in hoc saeculo, et vitam aeternam in futuro. Relinque terram, et accipe coelum.» Ac Deus ista pollicens deseritur; et diabolus tam nihili res easque falso promittens, adoratur. O foedam 0896B defectionem! o turpem idololatriam! o iniquam permutationem! Quo praemio sollicitavit humani generis primos auctores? Ostendit pomum, et dedit mortem. Mendacio fefellit: Non moriemini, sed eritis sicut dii, scientes bonum et malum (Gen. III, 4, 5) . Atque illi delusi, qualem dominum deseruerunt, et ad quem defecerunt? a qua felicitate exciderunt, et in quas aerumnas semet conjecerunt? Sed idem ille tenebrarum princeps qui Evae locutus est per serpentem, nobis loquitur per satellites suos ac ministros, per lenas et lenones, per eos qui pelliciunt ad amorem pecuniae, ad ambitionem, ad voluptatem, avocantes a sinceritate quae est in Christo Jesu. Idem ille loquitur nobis per concupiscentias nostras, quae vivunt in membris nostris. Nec dicit quod homo tyrannus, 0896C «Aut mihi obtempera, aut morere;» nec ostentat carceres, catenas, uncinos, sartagines, aut caminos incensos, non cruces, laqueos aut gladios; sed tantum: «Contemne Deum, renuntia vitae coelestis haereditati, et committe adulterium, et capies voluptatem.» Sed qualem? Momentaneam, et corporis tantum, quot autem amaritudinibus conditam? infamia, periculo, super omnia vero secreto conscientiae cruciatu. Haec est esca diaboli, hoc auctoramentum. Stipendium porro quale est? Dicat majore cum fide beatus Apostolus: Stipendium peccati mors est (Rom. VI, 23) . Quae mors? corporis, quam solam minitatur et inferre potest tyrannus homo? non, sed mors gehennae, quae finem nescit. Plus potest homo tyrannus quam diabolus Ille quadammodo cogit hominis naturam, nihil 0896D aliud potest quam sollicitare: dejicere non potest, nisi assentiaris, contempsisse vicisse est.

XXVI. Major itaque venia debetur Christum in tormentis abneganti, quam sponte assentienti diabolo, cui credidisse est Christum abnegasse. Ille mendax est et omnis mendacii pater, illius promissa, quantumcumque fronte blandiantur, nihil aliud sunt quam prestigiae pellicientes in exitium. Ne quis itaque sic sibi blandiatur: «Sum peccator, amo pecuniam, servio libidini, studeo honoribus, indulgeo vindictae, 0897A deditus sum voluptatibus: sed Christum non abnegavi.» At reclamat tibi Dominus ipse: Non potes duos dominos colere (Matth. VI, 24) . Et interim horres abominandum thurificati aut libellati cognomen, ipse fortasse thurificatis aut libellatis deterior. Illos humanus metus violentior, quam ut Dominis natura possit vincere, eo compulit, ut impias voces promant lingua, reclamante conscientia; tu tam vili mercedula sollicitatus, sponte deficis ad eum a cujus tyrannide te Christus suo sanguine redemit: cujus jam totus es factus, quemadmodum ait Apostolus: Empti estis pretio magno, et: Jam non estis vestri (I Cor. VI, 20, 19) . Hujus militiam professus est ad salutare lavacrum, huic dedisti nomen, hujus sacramentis initiatus es, accepisti donativum et pignus Spiritus, ne quid dubitares 0897B de promisso stipendio, simulque diabolo denuntiasti perpetuas inimicitias, renuntiasti omnibus illius pompis ac voluptatibus; exsufflasti, exsibilasti, jurasti in verba Redemptoris: cumque tot vitiis servias, tibi places quod nondum sis thurificatus aut libellatus.

XXVII. Si quis miles juratus in verba Caesaris, profugeret ad Turcam, et ex illius arbitrio faceret ea quae sciret ingratissima Caesari; nonne comprehensus ad supplicium raperetur ut desertor, ut perjurus, ut perfuga? Quis autem audiret eum ita defendentem; «Non sum desertor, non abnegavi Caesarem? Annon mox audiret: «Quid refert si lingua tacuit? Reipsa abnegasti, et plusquam abnegasti, qui non solum deserueris militiam, verum etiam ad tyrannum et hostem imperatoris tui irreconciliabilem transfugeris.» 0897C Merito fidelium aures abominantur apostatae vocabulum: verum hoc non ibi tantum exsecrandum est, cum incenso thusculo aut scripto libello renuntiatur professioni nominis Christi; sed ubicumque contemptis Christi legibus, obtemperatur Satanae. Nec enim refert quid sonet lingua; quae si sonet Christum, cum animus sit deditus criminibus, non est professio, sed hypocrisis, abnegatura Christum si metus urgeat qui premit thurificatos aut libellatos. Atque in his rebus quae sic inter se pugnant, ut neutra ferat alterius consortium, quoties hanc amplectimur, aliam abdicavimus; quoties unam rejecimus, alteram agnoscimus. Cujusmodi sunt lux et tenebrae, bellum et pax, mors et vita, Deus et Belial; quemadmodum testatur et beatus Paulus in secunda ad Corinthios: 0897D Quae enim participatio justitiae cum iniquitate? aut quae societas luci ad tenebras? quae autem conventio Christi ad Belial? Adhaesisse Belial, est abnegasse Christum, utcumque lingua aut habitu Christum profitearis.

XXVIII. De hoc si quis simpliciorum dubitarit, dabo argumentum crassum et evidens. Fingamus tyrannum 0898A ita loqui Christiano: «Incende thus Jovi;» nihil addentem nec exigentem ut Christum abneget: si adoleverit, nonne cunctis manifestum erit illum hoc ipso Christum abnegasse, quod Jovi fecerit thymiama, etiamsi nihil proferat impium in Christum? Quemadmodum qui magicis artibus utuntur (a quo malo nos Domini misericordia liberavit, sicut a caeteris omnibus quibus, juxta veterem hominem quondam ambulantes, tenebamur), tacite Christum abnegant, dum cum daemonibus habent foedus. Jam, si Machabaei fratres una cum matre maluerunt tot cruciatibus exanimari, quam carne suilla vesci, sic aestimantes eum Deum Legis auctorem negare, quisquis sciens ac volens legis praecepta violat, quo pacto sibi blanditur qui in luxu, temulentia, avaritia, rapinis, 0898B adulteriis aliisque criminibus consenescunt, quae gentium etiam leges noluerunt esse impunita? Et cum tot modis Christum abnegent, cum toties immolent daemonibus, pro Christianis haberi postulant? Atque in his sunt qui palam ista committunt, ac propemodum etiam gloriantur in rebus pessimis; adeo non pudet aut piget admissorum! et tamen audent venire in Ecclesiam sanctorum, audent misceri gregi Dominico. Tales interdum tolerat Ecclesia, ne provocati magis etiam perturbent populum Dei: sed quid prodest non ejici coetu piorum, si merueris ejici? Nam ejici remedium est, et gradus ad recuperandam sanitatem: ejectionem meruisse, summa malorum est. Ac frustra miscetur coetui sanctorum in templo manufacto, si submotus est a consortio Dei et ab universo corpore 0898C mystico Christi.

XXIX. Oportet autem et illud considerare quantopere Christiani abhorrent ab idolothytis et ab ingressu fanorum, atque ab ipsis etiam simulacris. Cum beatus Paulus clamet neque idolum esse aliquid neque idolothytum, multo minus fanum ex lapidibus constructum est aliquid: et tamen plurimorum animus ea religione tenetur, ut mortem oppetant citius quam gustent idolis immolatum: et inexpiabile piaculum esse ducant, si ingrediantur fanum Jovis aut Apollinis aut Dianae, seque putent contactu simulacri vehementer contaminari. Equidem probo talium religionem, si sibi constet in omnibus. Nunc, proh dolor! videre est quosdam in his pene superstitiose trepidos, in aliis ubi gravior erat metuendi causa, nimium 0898D esse securos. Per se non inquinat animam contactus idoli, nec ingressus fani, nec esus idolothyti: sed per se polluit conscientiam amor pecuniae, incestus, rapina, hypocrisis et his similia monstra. Quam vero congruit horrere fani ingressum, nec horrere in templo Spiritui consecrato victimas immolare daemoniis? 0899A Clamat sanctus Paulus scribens Corinthiis: Nescitis quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis? Si quis autem templum Dei violaverit, disperdet illum Deus (I Cor. III, 16) . Rursus in eadem Epistola: An nescitis quoniam membra vestra templum sunt sancti Spiritus qui in vobis est, quem habetis a Deo, et non estis vestri? (I Cor. VI, 19.) Quod si Christianorum pectora sibi consecravit Deus, ut in illis inhabitet per Spiritum suum, illic deliciatur et inambulat, illic amat sibi offerri victimam puram in omni loco. Et qui in hoc templum Deo sacrum, ejecto sancto Spiritu, inducit abominationes quas in mystica visione conspexit Ezechiel; qui illic sedem facit Mammonae, Veneri, Como, Baccho, aliisque portentis; qui ibi daemonibus immolat spurcissimas hostias, veretur ingredi 0899B fanum gentium ne contaminetur. Proinde nemo sibi frustra blandiatur, Deus non irridetur (Gal. VI) , constet sibi nostra religio, nec alios detestamur, ipsi gravioribus obnoxii criminibus: nec alibi simus religiose timidi, alibi impudenter impii. Sed, Christum semel professi, tota vita reddamus illi testimonium, et undique glorificemus illum, obedientes illius praeceptis; ut in hoc cognoscant homines quod vere fidimus illi, quod ex animo diligimus illum, et quod non simulate ad sacrum lavacrum adduximus nos illius militiae.

XXX. Beatus Apostolus praedixit nulli pie vivere volenti in Christo Jesu defuturam persecutionem. Sideest tyrannus, si tortor, si spoliator, non deerit concupiscentia, martyrii materiam quotidianam nobis 0899C exhibens. Postremo haec ipsa mala quae secum defert vita mortalium, quaeque piis cum impiis communia, sunt, martyrii coronam nobis parabunt, si placide, si cum gratiarum actione pertulerimus. Neque privati sunt martyrii gloria quicumque violenta morte consummati non sunt. Quis autem ausit vel Abraham patriarcham, vel hujus filium Isaac, vel beatum Job eximere e martyrum numero? Quae carnificinae gravius torserunt corpus, quam Patriarchae mentem torquebant naturae affectus, cum incunctanter ad Dei jussum appareret immolare filium unicum et unice charum, in quo tota spes erat illi posteritatis? Quid defuit Isaac martyrio, qui, nihil obmurmurans, passus est se colligari et imponi busto, nec expavit in cervicem vibratam machaeram? Cujus autem martyrium 0899D audebimus conferre cum his quae passus est Job?

XXXI. Quod si quis adhuc diffidit sermoni nostro, certe beati Pauli verbis non poterit diffidere. Is scribens ad Hebraeos, orsus ab Abel usque ad Gedeonem, ingentem sanctorum catalogum recenset, in quo plures sunt qui non defuncti sunt morte violenta; immo 0900A pauci sunt qui sic mortui sunt; et tamen de omnibus pronuntiat: Et hi testimonio fidei probati inventi sunt (Hebr. XI, 39) , perspicue declarans etiam vita bona peragi martyrium fidei. Ecclesiae quidem usus discernit illos, cognominibus appellans eos qui violenta morte decesserunt; confessores, qui constanter in cruciatibus ac minis mortis professi sunt nomen Domini Jesu, parati mortem oppetere, vel potius martyrii supremam coronam ambientes. Apud Deum tamen quicumque carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis, quicumque Christo vere commortui sunt, eique in Baptismo consepulti sunt, ut jam non sibi vivant, neque mundo cui semel mortui sunt, sed ei qui pro ipsis est mortuus, martyres sunt, nec martyrum corona fraudabuntur: in primis autem 0900B monachi, qui vere monachi sunt, ac virgines quae vere virgines sunt. Neque enim locus desertus, saccus pro veste, legumen pro cibo, neque jejunia, neque chamenniae monachum absolvunt; sub his involucris interdum latet animus valde mundanus. Quod ita deprehenditur, si ad munus aliquod ecclesiasticum vocentur: ibi videas quosdam ex illis facillime vinci deliciis, impatientiores injuriarum, appetentiores vindictae quam quivis alius sit ex media plebe. Quid causae est? Quoniam corpus exercuerunt magis quam animum; cum beatus Paulus doceat quod exercitatio corporalis ad modicum utilis sit, pietas ad omnia valeat (I Tim. IV, 18) .

XXXII. Non haec dixerim, quod improbandi sint qui talibus modis castigant corpus suum et in servitutem 0900C redigunt: sed quod Satanas, mille instructus artibus, nonnumquam illudit incautis, transfigurans se in angelum lucis, et ex hujusmodi corporum exercitamentis inducit illis falsam sanctimoniae persuasionem; cumque intus madeant spiritalibus vitiis, et sibi et aliis habentur pii. Talis erat justitia Pharisaeorum, cui praelata est, judice Christo, Publicani injustitia. Ita sunt et virgines fatuae, quae solidam existimant pietatem corpus habere viro intactum, cum animus avaritia, superbia, invidia et obtrectatione sit corruptissimus. Sunt et falso viduae, quae, dum vivunt in deliciis, Christo mortuae sunt. In summa tamen, quisquis vere Christianus, cujusque status aut ordinis, habet certamina sua, habet crucem suam; quam si patienter tollit, si constanter sustinet, testimonio 0900D suo glorificat Dominum, tantum ne sibi vindicet laudem bonorum operum: hoc enim non est glorificare Deum, sed clarificare seipsum.

XXXIII. Habet unusquisque fidelium agones suos, habet adversarium diabolum, habet agonothetam Deum, habet theatrum non solum Ecclesiae et Angelorum, sed et infidelium; quemadmodum dicit Paulus 0901A ad Corinthios: Spectaculum facti sumus mundo et Angelis et hominibus (I Cor. IV, 9) . Si vincimus, gloriantur Angeli, gloriantur et fidelium Ecclesiae, gloriatur et ipse Christus in membris suis. Sin vincimur ignavia nostra, triumphat Satanas cum angelis suis, insultant nobis increduli, ac Deum contumeliis afficiunt, dicentes: «Ecce qui jactant se redemptos a tyrannide Satanae, qui praedicant se mortuos mundo, nihilo minus vincuntur a cupiditatibus suis quam nos, quos dicunt adhuc teneri sub regno Satanae. Quid prodest illis Baptismus, quo dicunt exui veterem hominem cum actibus suis, et indui novum qui secundum Deum creatus est? Quid prodest illis Spiritus sanctus, cujus arbitrio dicunt se temperari? Cur semper in ore habent: Evangelium, Evangelium; 0901B cum tota vita discrepet ab Evangelii praeceptis?» Quanto creditis pudore suffunditur Ecclesia, cum haec ingeruntur ab hostibus, nec habet quo refellat opprobria! Nonne videmus totum Ecclesiae coetum demittere vultus atque erubescere, quoties aliqua virgo quae Christo nupserat, dilapsa ex angelico contubernio, defecit ad stuprum aut conjugium? Quantus moeror occupat omnium nostrum animos, sed praecipue pastorum, si quando Christi miles, tormentis inferior, renuntiavit imperatori suo! Quantus autem ex adverso Satanae triumphus!

XXXIV. Itaque, fratres dilectissimi, si vere diligimus Deum, si quotidie petimus ex animo: Sanctificetur nomen tuum; summo studio advigilemus, nec ubi polluamus nomen illius, sed et morte et vita glorificemus 0901C illum, juxta beati Pauli monita: Viventes sine querela ut simplices filii Dei, sine reprehensione in medio nationis pravae et perversae, inter quos luceamus sicut luminaria in mundo, verbum vitae continentes, ad gloriam Christi Jesu regis et agonothetae nostri, qui suum esse ducit quicquid in membris ipsius geritur. Patiamur cum illo, ut cum illo glorificemur in die Domini. Nos hic illum clarificemus apud homines, ut ille nos clarificet claritate sua coram Angelis suis, cum, ut inquit beatus Paulus, venerit glorificari in sanctis suis. Nemo coronatur nisi legitime certaverit. Et hi qui corruptibilem coronam ambiunt, ab omnibus se abstinent (I Thess. I, 9; II Timoth. II, 5; I Cor. IX) , nihil non facientes quod ad victoriam conducit: quid nos facere convenit ut 0901D assequamur illam immortalis vitae coronam incorruptibilem et immarcescibilem in coelis?

XXXV. Hic si quis roget quo pacto quis possit esse martyr sine sanguinis effusione: quisquis hoc animo sequitur justitiam, ut mortem citius admissurus sit, quam velit a justitia deflectere, huic prompta voluntas pro martyrio deputabitur. Deus enim non aestimat quemquam ex eventu rerum, sed ex affectu. 0902A Cur enim ille fraudetur martyrii gloria, per quem non stetit quominus martyrium peregerit? Ut contra, mercedem apostatae feret quisquis hoc animo vivit, ut Christum negaturus sit si jactura bonorum, aut corporis cruciatus, aut mors sit accipienda. Qui ob paululum pecuniae pejerat, an is verebitur abnegare Christum, si tota res periclitetur, si intentetur infamia, carcer et mors? Qui ob febriculam ad incantatricum remedia confugit, an is malit cruciatus morte tristiores perferre, quam Christo renuntiare? Immo, qui toties ob brevem carnis delectatiunculam, ob momentaneam gloriam, deficit a Christo, vitam habebit vilem pro Christo? Nec hunc tyrannus fecit apostatam, sed ad tyrannum accessit apostata. Ut autem est similis certandi ratio, ita iisdem armis 0902B fratrum animi communiendi sunt ad has pugnas quibus ostendimus confirmandos ad martyrium. Fides est quae pugnat et superat in martyribus: nec quisquam defecit in tormentis, nisi fidei defectu.

XXXVI. Orandus igitur assidue Deus, ut fidem in nobis augeat: est enim Dei donum, illi debetur omnis victoriae gloria. Ingeramus illorum animis et infigamus quam horrendum crimen sit omnis idololatria, quam severe punita sit a Deo sub Lege vetere: quot millia trucidarit Moyses ob vitulum aureum. Deinde proponatur comparatio manifestae idololatriae, cum immolatur simulacris, et occultae, cum, contempto Deo, obeditur per concupiscentiam Satanae. Deinde conferatur inter se Deus fons omnis boni, et diabolus omnis malitiae princeps. Ostendatur et inaequalitas 0902C contubernii: in altera parte sunt filii Dei, concives Angelorum, et haeredes beatae immortalitatis; in altera filii Belial, societas omnium daemonum et haeredes gehennae. Conferatur et impar malitiae genus, comparentur diversa stipendia. Haec si prius fuerint persuasa, et intimis infixa visceribus, facilis erit victoria. Nunc fides multis natat in labiis, cum in corde aut nulla sit, aut vehementer langueat. Quis enim non profitetur, quod in Deuteronomio legimus: Audi, Dominus Deus tuus Dominus unus est. Et: Dominum Deum tuum adorabis et illi soli servies (Deuter. VI) ? Quis non quotidie recitat ore: Credo in Deum Patrem omnipotentem? At non credit in Deum, qui non in eo solo collocat totius felicitatis suae fiduciam; nec unum habet Deum ac Dominum, 0902D qui per scortationem, per luxum et avaritiam Satanae facit imperata; nec illi soli servit qui servit ventri, qui deditus est huic mundo, qui in pravo positus est.

XXXVII. Ethnici putant plures esse deos, et hoc tibi videris perfectus Christianus, quod persuasum habes unum esse Deum? quid magni facis? Idem credunt Judaei, qui quotidie blasphemant in synagogis 0903A suis: idem credunt daemones et contremiscunt. Si vere credis in Deum, crede justum et veracem: justum in remunerandis piis et puniendis impiis, veracem in promissis. Crede non esse spem salutis, nisi per Filium ejus, quem pro nobis omnibus tradidit in mortem: crede nihil accidere mali posse iis qui se totos illius voluntati tradiderunt et in illo perseverant. Hoc est credere in Deum Patrem, hoc est credere in Filium ejus, hoc est credere in Spiritum sanctum, unum Deum, et Ecclesiam sanctam, mysticum Christi corpus, extra quam non est salus, et in qua non est pernicies.

XXXVIII. Quisquis in tali petra pedes animi fixerit, adversus omnes tentationum incursus stabit immobilis. Exempli gratia: lacessitus es convicio, suggerit 0903B tibi caro vindictae cupiditatem, priusquam respondeas sic cogita tecum: Hunc maledicum hominem subornavit diabolus, ut me dejiciat, ac dejectum perdat; sed ausculta quid suadeat imperator tuus cui militas: Beati, inquit, mites, quoniam ipsi possidebunt terram. Et: Mea est vindicta, et ego retribuam. Quid suadet fortissimus ille Christi dux Paulus: Non nosmetipsos vindicantes, charissimi, sed date locum irae. Diabolus dicit: «Fruere vindicta, et perde vitam aeternam.» Deus dicit: «Vince in bono malum, et noli resistere malo: et accipe cum Filio meo possessionem regni coelestis.» Mox dispice utri potius expediat obtemperare. Dicit tibi per concupiscentiam tuam diabolus: «Moechare, et fruere temporaria corporis voluptate, et esto meus servus et cohaeres gehennae.» 0903C Audi potius quid dicat tibi Deus: «Sperne temporariam voluptatem, et accipe centuplum, bonae conscientiae gaudium in hoc saeculo, et vitam aeternam in futuro: et expende utri potius sit auscultandum.» Suggerit tibi per carnis affectum veluti per Evam Satanas: «Vive genialiter.» Ex adverso dicit Christus: Beati qui lugent, quoniam ipsi consolationem accipient. Ad eumdem modum de caeteris tentationibus, objice tentatori clypeum Scripturarum, in quibus tibi loquitur Deus, non minore fide, quam si tibi coram ore ad os loqueretur. Ex his torrentibus sume tibi lapides, quibus dejicias superbum Goliath. Habes exemplum a Domino tuo, sic ille prostravit diabolum: nec dejicias animum si saepius invadat, ac subinde majoribus machinis aggrediatur: nihil potest adversus 0903D eum qui tecum est. Dic illud Joannis: Major est qui in nobis est, quam qui in isto mundo. Succurrat illud Domini dictum: Confidite, quoniam ego vici mundum. His orationibus si Christi miles fuerit exercitatus ad conflictum, in dies comperiet suum antagonistam debiliorem.

XXXIX. Nec tamen remittendae sunt excubiae, si quando hostis simulabit tranquillitatem; sed observans illius insidias, dicat cum beato Abacuc: Super custodiam meam stabo, et gradum figam super petram, 0904A omni custodia servans cor meum, ne qua pateat aditus obambulanti quaerentique quem devoret. Tutissimum autem cordis munimentum est sobrietas cum instanti oratione, jugique Scripturarum meditatione: Omnis enim Scriptura divinitus inspirata, utilis est ad docendum, ad arguendum, ad corripiendum, ad erudiendum in justitia, ut perfectus sit homo Dei, ad omne opus bonum instructus (II Tim. III, 16) . Ex hac igitur colligendae sunt sententiae, quas ad manum et velut in procinctu habeas, ut his protinus serpentem caput erigentem dejicias. Nullus est enim animorum morbus, cui non praesens remedium divina Scriptura suppeditaret. Hinc comparanda sua exempla piorum sed praecipue Christi, quibus se quisque vel animet vel consoletur.

0904B XL. Venio nunc ad illa mala quae vel ipsam naturam hominis comitantur, vel fortuito videntur inferri. Haec quoque pius animus, et ad pugnandum instructus, sibi vertet in materiam coronae. Exemplo faciam, quod dico, clarius. Excutitur aliquis facultatibus suis, sive bello, sive naufragio, sive rapina. Ne protinus hic cogitet laqueum, aut rationem malis artibus sarciendi quod periit; sed ita secum loquatur: «Dominus est qui tentat me an diligam ipsum ex toto corde. Ipse dedit, ipse abstulit, sit nomen Domini benedictum. Gratias agat quod acceperit ex Domini benignitate, agat gratias quod amiserit ad probationem fidei. Si haec dixerit eo animo quo dixit sanctus Job, cum illo mercedem accipiet. Dominus aestimat, non quantum quis perdat, sed quam patienter: 0904C quemadmodum non respicit quantum aliquis largiatur egentibus, sed quo animo. Habet aliquis filium unice charum, eo te mors orbat praematura, pestilentia spoliat te charissimis, sponsa, liberis, amicis; ferto patienter, et dic: «Domino ita visum, et sic fortassis et nobis expediebat et nostris: sit nomen Domini benedictum.» Sunt et morbi qui non minus atroces habent cruciatus, quam ulla potest inferre tortorum saevitia, veluti pleuritis, ischiasis, podagra, paralysis, calculus, renum et vesicae exulceratio. Tale si quid acciderit, ne mens exasperetur ad impatientiam, ne lingua erumpat in voces blasphemas, sed cum beato David et Heli sacerdote dicat: Dominus est, faciat quod bonum est in oculis ipsius. Ita mala quae non inferuntur ob Christi professionem, 0904D vertemus nobis in coronam, et Christo in gloriam. Ac fiet fortasse ut Dominus, nostra tolerantia propitiatus, aut auferat afflictiones aut mitiget; quod si non fit, tamen hac ratione faciemus ut quod animo impatienti fuisset intolerabile, fiat patientia mitius. His atque hujusmodi argumentis non desinemus nos invicem exhortari, ad illustrandam Domini gloriam, cujus titulum et insignia gerimus. Praestemus illi martyrium in suo quisque statu et ordine, non solum in adversis, verum etiam in prosperis. In 0905A adversis agnoscamus amorem patris flagellantis nos ad correctionem, et gratias agamus charitati qua diligit nos, ut filios, quos abdicare non vult, sed emendatos recipere. In prosperis aeque gratias agamus illius bonitati, qua consolatur nos ut tentationum pondus 0906A possimus sustinere: ita fiet ut tota vita nostra nihil aliud sit quam testimonium, declarans apud credentes et incredulos sapientiam, bonitatem, misericordiam ac veritatem Dei Patris, et Filii illius Jesu, et Spiritus sancti. Amen.