Supra apostolus posuit documenta de contractu matrimonii, hic instruit eos qui iam matrimonium contraxerunt de matrimonio non dissolvendo: et primo docet eos qui sunt in matrimonio iuncti, ut in matrimonio maneant; secundo ponit utilem doctrinam quantum ad omnes status vel conditiones hominum, ibi unumquemque sicut vocavit deus, etc..
Circa primum duo facit: primo agit de indissolubilitate matrimonii quantum ad eos qui sunt unius cultus; secundo quantum ad eos qui sunt in dispari cultu, ibi nam caeteris ego dico, etc..
Circa primum duo facit: primo ponit praeceptum de indissolubilitate matrimonii; secundo docet quid sit servandum quando matrimonium quodammodo separatur, ibi quod si discesserit, etc..
Dicit ergo primo: dixi non nuptis, id est, virginibus et viduis, quod melius est eis si sic permanserint, his autem qui matrimonio sunt iuncti non patet eadem conditio: his enim praecipio non ego, scilicet indicta mihi auctoritate, sed dominus, hoc praecepit.