SUPER I AD COR. I - VII L. 2

 Prologus

 Prooemium

 Capitulus 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 3

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 4

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 5

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 6

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 7

 Lectio 1

 Lectio 2

Lectio 2

Posita expositione de sapientia quam apostolus loquitur inter perfectos, hic rationem assignat expositionis praedictae, et primo quantum ad hoc, quod eam descripserat per comparationem ad infideles; secundo, quantum ad hoc quod eam descripserat per comparationem ad fideles, ibi nobis autem revelavit deus.

Circa primum duo facit.

Primo proponit quod intendit; secundo probat propositum, ibi si enim cognovissent.

Dicit ergo primo: dictum est quod sapientia quam loquimur non est principum huius saeculi, haec enim sapientia est, quam nemo principum huius saeculi cognovit, quod verum est, de quibuscumque principibus intelligatur.

Saeculares enim principes hanc sapientiam non cognoverunt, quia excedit rationem humani regiminis. Iob XII, 24: qui immutat cor principum populi terrae, et decipit eos, ut frustra incedant per invium. Philosophi etiam eam non cognoverunt, quia excedit rationem humanam. Unde dicitur bar.

C. III, 23: exquisitores prudentiae et scientiae viam sapientiae nescierunt. Daemones etiam eam non cognoscunt, quia excedit omnem creatam sapientiam. Unde dicitur iob XXVIII, 21: volucres caeli quoque latent. Perditio et mors dixerunt: auribus nostris audivimus famam eius.

Deinde cum dicit si enim cognovissent, etc., probat quod dixerat, et primo quidem probat per signum quod non cognoverunt principes dei sapientiam, secundum quod est in se abscondita.

Secundo probat per auctoritatem, quod non cognoverunt eam, secundum quod praeparata est in gloriam nostram, ibi sicut scriptum est.

Dicit ergo primo: recte dico, quod principes huius saeculi dei sapientiam non cognoverunt, si enim cognovissent dei sapientiam, cognovissent utique christum esse deum, qui in hac sapientia continetur, quo cognito, numquam crucifixissent deum gloriae, id est, ipsum christum dominum dantem gloriam suis, secundum illud Ps. XXIII, V. 10: dominus virtutum ipse est rex gloriae; et Hebr. II, 10: qui multos filios in gloriam adduxerat.

Cum enim creaturae rationali sit naturaliter appetibilis gloria, non potest in voluntatem humanam cadere, quod auctorem gloriae interimat.

Quod autem principes crucifixerunt iesum christum, certum est, si intelligatur de principibus qui potestatem habent inter homines.

Dicitur enim in Ps. II, 2: astiterunt reges terrae, et principes convenerunt in unum adversus dominum, et adversus christum eius, quod Act. IV, 27 exponitur de Herode et Pilato, et principibus Iudaeorum qui consenserunt in mortem christi. Sed etiam Daemones operati sunt in mortem christi, persuadendo, secundum illud Io. XIII, 2: cum diabolus iam misisset in cor ut eum traderet, etc.. Sed et Pharisaei, et Scribae in lege periti, qui studium sapientiae dabant, operati sunt ad mortem christi instigando et approbando.

Sed circa hoc duplex oritur dubitatio, quarum prima est de hoc quod dicit deum gloriae crucifixum. Non enim divinitas christi aliquid pati potuit, secundum quam dicitur christus dominus gloriae.

Sed dicendum quod christus est una persona et hypostasis in utraque natura consistens, divina scilicet et humana. Unde potest utriusque naturae nomine designari, et quocumque nomine significetur, potest praedicari de eo id quod est utriusque naturae, quia utrique non supponitur nisi una hypostasis.

Et per hunc modum possumus dicere quod homo creavit stellas, et quod dominus gloriae est crucifixus, et tamen non creavit stellas secundum quod homo, sed secundum quod deus, nec est crucifixus secundum quod est deus, sed inquantum homo.

Unde ex hoc verbo destruitur error Nestorii, qui dixerat unam naturam esse in christo, dei et hominis, quia secundum hoc nullo modo posset verificari quod dominus gloriae sit crucifixus.

Secunda dubitatio est de hoc quod videtur supponere, quod principes Iudaeorum vel Daemones non cognoverunt christum esse deum. Et quidem, quantum ad principes Iudaeorum, videtur hoc astrui per hoc quod dicit Petrus, Act. III, 17: scio quia per ignorantiam hoc feceritis, sicut et principes vestri.

Videtur autem esse contrarium quod dicitur Matth. XXI, 38: agricolae videntes filium, dixerunt intra se: hic est haeres, venite, occidamus eum; quod exponens chrysostomus dicit: manifeste dominus probat his verbis Iudaeorum principes non per ignorantiam, sed per invidiam dei filium crucifixisse.

Solvitur in Glossa quod sciebant, principes Iudaeorum, eum esse qui promissus erat in lege, non tamen mysterium eius quod filius dei erat, neque sciebant sacramentum incarnationis et redemptionis.

Sed contra hoc esse videtur quod chrysostomus dicit quod cognoverunt eum esse filium dei.

Dicendum est ergo quod principes Iudaeorum pro certo sciebant eum esse christum promissum in lege, quod populus ignorabat.

Ipsum autem esse verum filium dei non pro certo sciebant, sed aliqualiter coniecturabant; sed haec coniecturalis cognitio obscurabatur in eis ex invidia et ex cupiditate propriae gloriae, quam per excellentiam christi minui videbant.

Similiter etiam videtur esse de Daemonibus dubitatio.

Dicitur enim Mc. I, 23 ss. Et Lc. IV, 34, quod Daemonium clamavit, dicens: scio quod sis sanctus dei. Et ne hoc praesumptioni Daemonum ascribatur, qui se iactabant scire quod nesciebant, eorum notitia quam habebant de christo per ipsos evangelistas asseritur.

In marco quidem sic scribitur: non sinebat ea loqui, scilicet Daemonia, quoniam sciebant eum christum esse. Et Lucas dicit: increpans non sinebat ea loqui quia sciebant eum esse christum.

Et ad hoc respondetur in libro de quaestionibus novi et veteris testamenti, quod Daemonia sciebant ipsum esse, qui per legem fuit repromissus, quia omnia signa videbant in eo quae dixerunt prophetae, mysterium autem divinitatis eius ignorabant.

Sed contra hoc videtur esse quod Athanasius dicit, quod Daemonia dicebant christum esse sanctum dei, quasi singulariter sanctum: ipse enim naturaliter est sanctus cuius participatione omnes alii sancti vocantur.

Dicendum est autem quod, sicut chrysostomus dicit, non habebant adventus dei firmam et certam notitiam, sed quasdam coniecturas.

Unde Augustinus dicit in IX de civitate dei quod innotuit Daemonibus, non per id quod est vita aeterna, sed per quaedam temporalia sua virtute effecta.

Deinde cum dicit sed sicut scriptum est, probat per auctoritatem quod principes huius saeculi dei sapientiam non cognoverunt, quantum ad hoc quod praedestinata est in gloriam fidelium, dicens: sed sicut scriptum est Is. Lxiv, 4, ubi littera nostra habet: oculus non vidit, deus, absque te, quae praeparasti his qui diligunt te.

Ostenditur autem illa gloria visionis aperte ab hominibus ignorari dupliciter.

Primo quidem quod non subiacet humanis sensibus, a quibus omnis humana cognitio initium sumit. Et ponit duos sensus. Primo visionis quae deservit inventioni, cum dicit quod oculus non vidit, iob XXVIII, 7: semitam eius ignoravit avis, nec intuitus est eam oculus vulturis. Et hoc ideo, quia non est aliquid coloratum et visibile. Secundo ponit sensum auditus, qui deservit disciplinae, dicens nec auris audivit, scilicet ipsam gloriam, quia non est sonus aut vox sensibilis. Io. V, V. 37: neque speciem eius vidistis, neque vocem eius audistis.

Deinde excludit notitiam eius intellectualem, cum dicit neque in cor hominis ascendit. Quod quidem potest intelligi: uno modo ut ascendere in cor hominis dicatur quidquid quocumque modo cognoscitur ab homine, secundum illud Ier. II, V. 50: ierusalem ascendat super cor vestrum: et sic oporteat, quod cor hominis accipiatur pro corde hominis carnalis, secundum illud quod dicitur infra III, 3: cum sint inter vos zelus et contentio, nonne carnales estis, et secundum hominem ambulatis? est ergo sensus quod illa gloria non solum sensu non percipitur, sed nec corde hominis carnalis, secundum illud Io. XIV, 17: quem mundus non potest accipere, quia non videt eum, nec scit eum.

Alio modo potest exponi secundum quod proprie dicitur in cor hominis ascendere id quod ab inferiori pervenit ad hominis intellectum, puta a sensibilibus, de quibus prius fecerat mentionem.

Res enim sunt in intellectu secundum modum eius; res igitur inferiores sunt in intellectu altiori modo quam in seipsis. Et ideo quando ab intellectu capiuntur, quodammodo in cor ascendunt. Unde dicitur Is. Lxv, 17: non erunt in memoria priora, nec ascendent super Cor. Illa vero quae sunt in intellectu superiora, altiori modo sunt in seipsis quam in intellectu. Et ideo quando ab intellectu capiuntur, quodammodo descendunt. Iac. I, V. 17: omne donum perfectum desursum est descendens a patre luminum.

Quia igitur illius gloriae notitia non accipitur a sensibilibus, sed ex revelatione divina, ideo signanter dicit nec in cor hominis ascendit, sed descendit, id scilicet quod praeparavit deus, id est, praedestinavit, diligentibus se, quia essentiale praemium aeternae gloriae charitati debetur, secundum illud io.

C. XIV, 21: si quis diligit me diligetur a patre meo, et ego diligam eum et manifestabo ei meipsum, in quo perfectio aeternae gloriae consistit; et iob XXXVI, 33: annuntiat de ea, id est de luce gloriae, amico suo quod possessio eius sit. Caeterae autem virtutes accipiunt efficaciam merendi vitam aeternam, inquantum informantur charitate.

Deinde cum dicit nobis autem, etc., probat praedictam expositionem de sapientia divina per comparationem ad fideles.

Et primo proponit quod intendit; secundo probat propositum, ibi spiritus enim.

Dicit ergo primo: dictum est quod sapientiam dei nemo principum huius saeculi cognovit, nobis autem deus revelavit per spiritum suum, quem scilicet nobis misit, secundum illud Io. XIV, 26: Paracletus autem spiritus sanctus, quem mittet pater in nomine meo, ille vos docebit omnia, iob c. XXXII, 8: inspiratio omnipotentis dat intelligentiam.

Quia enim spiritus sanctus est spiritus veritatis, utpote a filio procedens, qui est veritas patris, his quibus mittitur inspirat veritatem, sicut et filius a patre missus notificat patrem, secundum illud Matth. XI, 27: nemo novit patrem nisi filius, et cui voluerit filius revelare.

Deinde cum dicit spiritus enim, probat quod dixerat, scilicet quod per spiritum sanctum sit sapientia fidelibus revelata.

Et primo ostendit quod spiritus sanctus ad hoc sit efficax; secundo probat quod hoc in discipulis christi fecerat, ibi nos autem.

Circa primum duo facit.

Primo proponit quod intendit; secundo manifestat propositum, ibi quis enim scit hominum, etc..

Dicit ergo primo: dictum est quod per spiritum sanctum revelavit nobis deus suam sapientiam, et hoc fieri potuit: spiritus enim sanctus omnia scrutatur. Quod non est sic intelligendum, quasi inquirendo quomodo fiant, sed quia perfecte et etiam intima quarumlibet rerum novit, sicut homo quod aliquando diligenter scrutatur. Unde dicitur Sap. VII, 22 s. Quod spiritus intelligentiae sanctus est, omnia prospiciens, et qui capiat omnes spiritus intelligibiles, mundos, subtiles, et non solum res creatas, sed etiam profunda dei perfecte cognoscit. Dicuntur autem profunda ea quae in ipso latent, et non ea quae de ipso per creaturas cognoscuntur, quae quasi superficie tenus videntur esse, secundum illud Sap. XIII, 5: a magnitudine speciei et creaturae cognoscibiliter poterit creator eorum videri.

Deinde, cum dicit quis enim scit hominum, probat quod dixerat de spiritu dei per similitudinem humani spiritus, dicens quis enim scit hominum ea quae sunt hominis, id est, ea quae latent in corde, nisi spiritus hominis, qui in eo est, id est, intellectus? et ideo quae interius latent, videri non possunt.

Signanter autem dicit quis hominum, ne ab horum cognitione etiam deus videatur excludi; dicitur enim Ier. XVII, 9: pravum est cor hominis, et quis cognoscet illud? ego deus probans corda et scrutans renes, quia scilicet secretorum cordis solus deus est cognitor.

Manifesta autem est ratio quare homo ea quae in corde alterius latent scire non potest, quia cognitio hominis a sensu accipitur, et ideo ea quae sunt in corde alterius, homo cognoscere non potest, nisi quatenus per signa sensibilia manifestantur, secundum illud I Reg. XVI, 7: homo videt quae foris patent, deus autem intuetur cor.

Sed nec Angelus bonus, nec malus ea quae in corde hominis latent scire potest, nisi inquantum per aliquos effectus manifestantur, cuius ratio accipi potest ex ipso verbo apostoli, qui dicit ea ratione spiritum hominis cognoscere quae in corde hominis latent quia in ipso homine est; Angelus autem, neque bonus neque malus, illabitur menti humanae, ut in ipso corde hominis sit et intrinsecus operetur, sed hoc solius dei proprium est.

Unde solus deus est conscius secretorum cordis hominis, secundum illud iob XVI, 20: ecce in caelo testis meus, et in excelsis conscius meus.

Secundo similitudinem adaptat ad spiritum dei, dicens ita et quae dei sunt, id est, quae in ipso deo latent, nemo cognoscit, nisi spiritus dei, secundum illud iob c. XXXVI, 26: ecce deus magnus vincens scientiam nostram.

Sed sicut ea quae sunt in corde unius hominis alteri manifestantur per sensibilia signa, ita ea quae sunt dei possunt esse nota homini per sensibiles effectus, secundum illud Sap. XIII, 5: a magnitudine speciei et creaturae, etc.. Sed spiritus sanctus, qui est in ipso deo, utpote patri et filio consubstantialis, secreta divinitatis per seipsum videt, secundum illud Sap. VII, 22: est enim in illa, scilicet dei sapientia, et spiritus intelligentiae sanctus, omnem habens virtutem, omnia prospiciens.

Deinde, cum dicit nos autem, etc., ostendit quomodo cognitio spiritus sancti percipiatur, dicens: licet nullus hominum per se possit scire quae sunt dei, nos autem, spiritu sancto scilicet repleti, non accepimus spiritum huius mundi, sed spiritum qui a deo est.

Nomine autem spiritus vis quaedam vitalis et cognitiva et motiva intelligitur. Spiritus ergo huius mundi potest dici sapientia huius mundi, et amor mundi, quo impellitur homo ad agendum ea quae mundi sunt; hunc autem spiritum sancti apostoli non receperunt, mundum abiicientes et contemnentes, sed receperunt spiritum sanctum, quo corda eorum illuminata sunt et inflammata ad amorem dei, secundum illud Io. XIV, 26: Paracletus autem spiritus sanctus, quem mittet pater in nomine meo, etc., et Num. XIV, 24: servum meum caleb, qui plenus est alio spiritu, et secutus est me, introducam in terram hanc.

Spiritus autem huius mundi errare facit, secundum illud Is. XIX, 3: dirumpetur spiritus Aegypti in visceribus eius, et consilium eius praecipitabo. Ex divino autem spiritu eius consecuti sumus, ut sciamus quae a deo data sunt nobis, ut sciamus de rebus divinis quantum unicuique deus donavit: quia, sicut dicitur Eph. IV, 7, unicuique data est gratia secundum mensuram donationis christi.

Vel potest intelligi spiritum dei donatum sanctis, ut dona spiritualia cognoscant, quae, non habentes, eumdem spiritum ignorant, secundum illud Apoc. II, 17: vincenti dabo manna absconditum, quod nemo scit, nisi qui accipit.

Ex hoc autem accipi potest, quod sicut nemo novit patrem nisi filius, et cui voluerit filius revelare, ut dicitur Matth. XI, 27: ita nemo novit quae sunt dei patris et filii, nisi spiritus sanctus et qui ipsum acceperunt: et hoc ideo, quia sicut filius consubstantialis est patri, ita spiritus sanctus patri et filio.