SUPER I AD COR. I - VII L. 2

 Prologus

 Prooemium

 Capitulus 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 3

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 4

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 5

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 6

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 7

 Lectio 1

 Lectio 2

Lectio 1

Supra apostolus ostenderat contentionem et divisionem Corinthiorum, qui propter ministros christi, a quibus baptizati et docti erant, ad invicem disceptabant; hic incipit eorum iudicium quod habebant de ministris improbare, ex quo iudicio contentiones in eis procedebant.

Et circa hoc duo facit.

Primo improbat eorum iudicium quantum ad hoc quod quibusdam ministrorum, de quibus gloriabantur, plus attribuebant quam deberent; secundo, quantum ad hoc quod alios christi ministros contemnebant, IV cap., ibi sic nos existimet homo.

Circa primum duo facit.

Primo ostendit detrimentum quod patiebantur propter contentiones ex perverso iudicio provenientes; secundo improbat eorum perversum iudicium, ibi quid igitur est Apollo? circa primum duo facit.

Primo ponit detrimentum quod hactenus passi erant propter eorum defectum; secundo ostendit quod adhuc idem patiuntur, ibi sed nec nunc quidem.

Circa primum tria facit.

Primo ponit detrimentum quod hactenus passi erant propter eorum defectum.

Dixerat enim supra quod apostoli quidem spiritualia documenta spiritualibus tradebant, quae animales homines percipere non poterant: quod eis adaptat, dicens et ego, fratres, qui scilicet inter alios apostolos spiritualibus spiritualia loquor, non potui, scilicet convenienter, vobis loqui quasi spiritualibus, ut scilicet traderem vobis spiritualia documenta, sed quasi carnalibus, scilicet locutus sum vobis. Eosdem enim carnales dicit quos supra animales, quibus oportet tradi ea quae sunt infirmitati eorum accommoda.

Is. XXVIII, 9: quem docebit scientiam, et quem intelligere faciet auditum? ablactatos a lacte, avulsos ab uberibus, id est, carnali conversatione et sensu.

Secundo adhibet similitudinem, dicens tamquam parvulis in christo, id est, parum adhuc introductis in perfectam doctrinam fidei, quae spiritualibus debetur. Hebr.

C. V, 13: omnis qui lactis est particeps, expers est sermonis iustitiae; parvulus enim est: perfectorum autem est solidus cibus.

Tertio rationem assignat, ne credatur ex invidia eis spiritualem doctrinam subtraxisse, contra quod dicitur Sap. VII, 13: quam sine fictione didici, et sine invidia communico.

Unde subditur nondum enim poteratis, quasi dicat: non subtraxi vobis escam propter meam invidiam, sed propter vestram impotentiam, quia verba spiritualia nondum bene poteratis capere, secundum illud Io. XVI, V. 12: adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo.

Deinde, cum dicit sed nec nunc quidem potestis, ostendit quod adhuc idem detrimentum patiuntur.

Et primo quidem ponit impotentiam cui adhuc subiacebant, dicens sed nec nunc quidem potestis, quasi dicat: quod a principio perfectam doctrinam capere non poteratis, non mirum fuit, quia hoc nescire vestrae novitati competebat, secundum illud I petr.

C. II, 2: sicut modo geniti infantes lac concupiscite.

Sed hoc videtur esse culpabile, quod post tantum tempus in quo proficere debuistis, eamdem impotentiam retinetis, secundum illud Hebr. V, 12: cum deberetis magistri esse propter tempus, rursus indigetis doceri, quae sunt elementa sermonum dei.

Secundo assignat praedictae impotentiae rationem, dicens adhuc enim carnales estis, scilicet vita et sensu. Et ideo ea quae sunt spiritus capere non potestis, sed sapitis ea quae sunt carnis, secundum illud Rom. VIII, 5: qui secundum carnem sunt, quae carnis sunt sapiunt.

Tertio ponit rationem probationis inductae, dicens cum enim inter vos sit zelus et contentio, nonne carnales estis, et secundum hominem ambulatis? ubi considerandum est quod recte coniungit zelum et contentionem, quia zelus, id est invidia, est contentionis materia. Invidus enim tristatur de bono alterius, quod ille nititur promovere, et ex hoc sequitur contentio. Unde Iac. III, 16: ubi zelus et contentio, ibi inconstantia et omne opus pravum.

Et similiter e converso charitas, per quam quis diligit bonum alterius, est materia pacis.

Secundo considerandum est quod zelus et contentio non habent locum nisi in carnalibus hominibus, quia ipsi circa bona corporalia afficiuntur, quae simul a pluribus integre possideri non possunt. Et ideo, propter hoc quod aliquis aliquod bonum corporale possidet, alius impeditur a plena possessione illius, et ex hoc sequitur invidia, et per consequens contentio. Sed spiritualia bona, quibus spirituales afficiuntur, simul a pluribus possideri possunt, et ideo bonum unius non est alterius impedimentum, et propter hoc in talibus nec invidia, nec contentio locum habet. Unde Sap. VII, 13: sine invidia communico.

Tertio considerandum est quare homines carnales dicit secundum hominem ambulare, cum tamen homo ex spiritu et carne componatur, quia naturae humanae consonum est, ut spiritus cognitionem a sensibus carnis accipiat. Unde consequenter affectus rationis humanae secundum ea quae sunt carnis movetur, nisi spiritus hominis per spiritum dei supra hominem elevetur. Unde dicitur Eccli. XXXIV, 6: sicut parturientis, cor tuum phantasias patitur, nisi ab altissimo fuerit emissa visitatio.

Est ergo sensus secundum hominem, id est, secundum naturam humanam sibi a dei spiritu derelictam, sicut et in Ps. IV, 3 dicitur: filii hominum, usquequo gravi corde, ut quid diligitis vanitatem et quaeritis mendacium? quarto manifestat probationem inductam, dicens cum enim quis, id est, aliquis vestrum, dicat: ego quidem sum Pauli, quia a Paulo baptizatus et doctus, alius autem: ego Apollo (genitivi casus), per quod denotatur in vobis esse zelus et contentio, nonne homines estis, scilicet carnales et non spirituales, utpote zelum et contentionem habentes pro rebus humanis? qualis enim homo est, talibus rebus afficitur et per affectum inhaeret, secundum illud Osee IX, 10: facti sunt abominabiles, sicut ea quae dilexerunt.

Deinde, cum dicit quid igitur est Apollo? improbat eorum iudicium, quantum ad hoc quod plus ministris attribuebant quam deberent. Et primo ostendit veritatem; secundo excludit errorem, ibi nemo vos seducat; tertio infert conclusionem intentam, ibi itaque nemo glorietur in hominibus.

Circa primum duo facit.

Primo ostendit conditionem ministrorum; secundo agit de eorum mercede, ibi unusquisque propriam mercedem.

Circa primum tria facit.

Primo ponit ministrorum conditionem; secundo ponit similitudinem, ibi ego plantavi, Apollo rigavit; tertio ostendit intentum, ibi itaque neque qui plantat.

Circa conditionem autem ministrorum duo tangit. Primo quod non sunt domini, sed ministri, dicens: vos de Paulo et Apollo gloriamini, igitur quaero a vobis: quid est Apollo, et quid Paulus? id est, cuius dignitatis vel potestatis, ut digne de eis gloriari possitis? et respondet: ministri eius, scilicet dei sunt. Quasi dicat: quod agunt in baptismo et in doctrina, non principaliter agunt sicut domini, sed sicut ministri eius, secundum illud Is. Lxi, 6: ministri dei, dicetur vobis.

Posset autem alicui videri magnum esse, ministrum dei esse, et gloriandum esse in hominibus de ministeriis dei. Et vere esset, si sine hominibus non pateret accessus ad deum, sicut illi qui solent gloriari de ministris regis, sine quibus non patet aditus ad regem. Sed hoc hic locum non habet, quia fideles christi per fidem habent accessum ad deum, secundum illud Rom. V, 2: per quem accessum habemus ad deum per fidem et gratiam istam, in qua stamus, et gloriamur in spe gloriae filiorum dei. Ideo signanter addit cui credidistis, quasi dicat: per fidem iam estis coniuncti deo, non hominibus. Unde supra II, 5 dictum est: ut fides vestra non sit in sapientia hominum, sed in virtute dei. Et ideo primo de deo est vobis gaudendum, quam de hominibus.

Contingit autem quod ministri hominum, vel dominorum, vel artificum primo habeant a seipsis aliquam dignitatem, vel virtutem, ex qua idonei ad ministerium fiunt, sed hoc non est de ministris dei. Et ideo, secundo, ostendit quod tota dignitas et virtus ministrorum est a deo, dicens et unicuique sicut deus divisit, quasi dicat: in tantum aliquis, et unusquisque nostrum habet de virtute ministrandi, inquantum ei deus dedit, unde nec sic nobis est gloriandum. II cor.

C. III, 5 s.: sufficientia nostra a deo, qui idoneos nos fecit ministros novi testamenti.

Deinde, cum dicit ego plantavi, ponit similitudinem ministrorum ex similitudine agricolarum, ubi duplex differentia operationum intelligitur. Una, operationis unius ministri ad operationem alterius. Et quantum ad hoc dicit ego plantavi, id est, in praedicatione ad modum plantantis me habui, quia scilicet primo vobis praedicavi fidem, Is. LI, V. 16: posui verba mea in ore tuo, ut plantes caelos; Apollo rigavit, id est, ad modum rigantis se habuit, qui aquam plantis exhibet ad hoc ut nutriantur et crescant. Et similiter legitur Act. XVIII, 1 s. Quod, cum Paulus multos Corinthiorum convertisset, supervenit Apollo, qui multum contulit his qui crediderunt, publice ostendens per Scripturam esse iesum christum. Eccli.

C. XXIV, 42 dicitur: rigabo hortum meum plantationum.

Secunda differentia est operationis ministrorum, qui exterius operantur plantando et rigando, ad operationem dei, qui interius operatur. Unde subdit sed deus incrementum dedit, interius scilicet operando.

II Cor. IX, 10: augebit incrementa frugum iustitiae vestrae. Sic etiam in rebus corporalibus plantantes et rigantes exterius operantur, sed deus operatur interius per operationem naturae ad incrementa plantarum.

Deinde cum dicit itaque neque qui plantat, neque qui rigat, etc., infert ex praemissis duas conclusiones, quarum prima infertur secundum comparationem ministrorum ad deum, dicens: ex quo Paulus plantavit, et Apollo rigavit, non sunt nisi ministri dei, et non habent aliquid nisi a deo, et non operantur nisi exterius, deo interius operante. Itaque neque qui plantat est aliquid, scilicet principaliter et magnum de quo sit gloriandum, neque qui rigat, sed qui incrementum dat, deus.

Ipse enim per se est aliquid principale et magnum, de quo est gloriandum. Actio enim non attribuitur instrumento, cui comparatur minister, sed principali agenti. Unde Is. XL, V. 17 dicitur: omnes gentes quasi non sint, sic sunt coram eo.

Secundam conclusionem infert pertinentem ad comparationem ministrorum ad invicem, dicens qui plantat autem, et qui rigat, cum sint ministri dei, et nihil nisi a deo habentes, et solum exterius operantes, unum sunt, ex conditione naturae et ministerii ratione: quare scilicet non potest unus alteri praeferri, nisi secundum donum dei, et ita quantum in seipsis est, unum sunt.

Et quia, consequenter, in intentione ministrandi deo unum sunt per concordiam voluntatis, ideo stultum est de his qui unum sunt, dissentire. Ps. Cxxxii, 1: ecce quam bonum et quam iucundum habitare fratres in unum. Rom. XII, 5: multi unum corpus sumus in christo.