SUPER I AD COR. I - VII L. 2

 Prologus

 Prooemium

 Capitulus 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 3

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 4

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 5

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 6

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 7

 Lectio 1

 Lectio 2

Lectio 3

Supra apostolus tripliciter reprehendit Corinthios circa iudicia, nunc autem redit ad reprehendendum peccatum fornicarii, cuius supra V, 1 mentionem fecerat, et in cuius iudicio Corinthii negligentes erant; improbat autem fornicationem quatuor rationibus, quarum prima sumitur ex divina ordinatione; secunda ex unione ad christum, ibi an nescitis quoniam corpora, etc.; tertia ex corporis inquinatione, ibi fugite fornicationem; quarta ex gratiae dignitate, ibi an nescitis, etc..

Circa primum duo facit.

Primo ponit divinam ordinationem; secundo ordinationis finem, ibi deus enim, etc..

Circa primum considerandum est quod aliqui argumentum suae lasciviae sumunt ex ordinatione dei. Qui enim fornicantur, utuntur suo corpore ad usum a deo institutum. Sed hoc excludit, dicens quod esca est ordinata ad ventrem, et venter ad escas, corpus autem hominis non fornicationi, id est, non est ordinatum ad fornicandum, sed domino, id est, ad hoc est ordinatum, ut sit domini nostri iesu christi, et dominus corpori, id est, dominus iesus christus ad hoc datus est hominibus, ut humana corpora suae gloriae conformet, secundum illud Phil. III, 21: reformabit corpus humilitatis nostrae, configuratum corpori claritatis suae.

Sed contra hoc videtur esse quod sicut venter ordinatus est a deo ad usum ciborum; ita quaedam membra humani corporis sunt ordinata a deo ad usum generationis, quibus fornicatio exercetur.

Sed attendenda est differentia quantum ad duo. Primo quidem quod apostolus supra locutus est de uno corporis membro, scilicet de ventre, hic autem loquitur de toto corpore, quod sicut non est ordinatum ad fornicandum, ita nec ad escas sumendum; sed potius usus escarum est propter corpus, corpus autem propter animam, a qua percipit vitam secundum eius conditionem. Et quia omnia ordinantur in deum sicut in finem, ideo corpus debet esse subiectum domino et ei dedicatum.

Et quia supra locutus est de usu escarum in communi absque inordinatione, fornicatio autem est usus inordinatus ex membro fornicatoris.

Unde nec ipsa membra sunt propter fornicationem, sed propter usum generationis ordinata ratione, cui omnia membra corporis deservire debent, sicut etiam venter non propter crapulam et ebrietatem, sed propter convenientem usum ciborum.

Deinde, cum dicit deus vero, etc., ponit finem ordinationis praedictae.

Et primo ponit quid deus circa dominum fecerit, dicens deus vero et dominum, scilicet dominum iesum christum, suscitavit a mortuis, a quo ipse christus petit in Ps. XL, V. 11: tu autem, domine, miserere mei, et resuscita me. Deus autem est et pater, et filius, et spiritus sanctus, unde et ipse christus, qui est filius dei, se suscitavit, et sua virtute resurrexit, secundum illud Ps. III, 6: ego dormivi, et soporatus sum, et exsurrexi, quia dominus suscepit me; et II Cor. Ult.: si crucifixus est ex infirmitate, sed vivit ex virtute dei.

Secundo ponit quid circa nos facturus sit, dicens quod nos suscitabit deus per virtutem suam, per quam scilicet christum suscitavit, secundum illud Rom. VIII, 11: qui suscitavit iesum christum a mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra.

Et est advertendum, quod supra de escis et ventre loquens, quae pertinent ad usum animalis vitae, dixit eas a deo destruendas; nunc autem loquens de corpore et domino, facit mentionem de resurrectione, quia scilicet animali vita cessante natura corporis in melius reformabitur. Unde patet quod non est utendum corpore ad fornicationem, quae impedit futuram incorruptionem, secundum illud Gal. Ult.: qui seminat in carne, de carne et metet corruptionem.

Deinde, cum dicit nescitis, etc., ponit secundam rationem, quae sumitur ex affinitate humani corporis ad christum, quae talis est: membra hominis fornicantis sunt membra meretricis; sed membra hominis sunt membra christi; ergo per fornicationem fiunt membra christi membra meretricis, quod est inconveniens.

Circa quod quatuor facit. Primo ponit maiorem, dicens an nescitis quoniam corpora vestra sunt membra christi? quasi dicat: hoc non debetis nescire, quia quicumque estis regenerati in christo, membra christi estis effecti, secundum illud infra XII, 27: vos estis corpus christi, et membra de membro.

Et hoc non solum quantum ad animas quae ab eo iustificantur, sed etiam quantum ad corpora quae ab eo resuscitabuntur, ut dictum est.

Secundo ponit conclusionem, dicens tollens ergo membra christi, id est, iuste subtrahens servitio christi, cui debent deputari (secundum illud Rom. VI, 13: exhibeatis membra vestra, arma iustitiae, deo), faciam, scilicet eadem, membra meretricis esse fornicando? absit: hoc enim est horrendum sacrilegium. Unde dicitur Mal. II, V. 11: contaminavit Iudas sanctificationem domini quam dilexit, et habuit filiam dei alieni.

Tertio ponit minorem, dicens an nescitis quia qui adhaeret meretrici, scilicet fornicando, unum corpus efficitur? scilicet per immundam commixtionem.

Et ad hoc probandum, inducit auctoritatem Genesis, dicens: inquit, enim Scriptura, scilicet Gen. II, 24: erunt duo, scilicet vir et mulier, in carne una, id est, per mixtionem carnalem una caro efficiuntur, et sic membra unius fiunt membra alterius. Sunt enim haec verba Adae de viro et uxore loquentis, quae apostolus hic etiam ad fornicationem refert, quia secundum speciem naturae non differunt utriusque actus.

Est autem intelligendum, quod, sicut dicit philosophus in libro de generatione animalium, in masculo est principium activum generationis, in foemina est passivum. Et sicut in planta, cuius vita principaliter ordinatur ad generationem, semper est unum corpus, in quo utrumque principium unitur; ita in animalibus quae ordinantur ad altiores actus vitae, non semper est unum corpus habens haec duo principia, sed ex duobus fit unum in actu generationis. Quod quidem non est tantum viri, quia, sicut infra cap. VII, 4 dicitur, vir non habet potestatem sui corporis, sed mulier.

Secundo probat minorem, dicens qui autem adhaeret domino, etc., scilicet per fidem et charitatem, est unus spiritus cum illo, quia scilicet unitur ei unitate spirituali, non corporali. Unde et Rom. VIII, 9 dicitur: si quis spiritum christi non habet, hic non est eius; et Io. XVII, 21 s.: ut sint unum in nobis, sicut nos unum sumus, scilicet per connexionem spiritus: et quia corpus deservit spiritui, consequens est ut etiam corpora nostra, membra eius sint, cui per spiritum unimur, non quidem carnali coniunctione, sed spirituali.

Potest autem ex praemissis duabus rationibus una ratio conflari, ut scilicet quia corpus nostrum non est deputatum fornicationi, sed domino, hoc scilicet modo quod membra nostra sunt membra christi, ut postmodum exponit, non faciamus ea membra meretricis fornicando.

Deinde, cum dicit fugite fornicationem, etc., ponit tertiam rationem, quae sumitur ex corporis inquinatione.

Primo ponit conclusionem intentam, dicens fugite fornicationem. Ubi notandum quod caetera vitia vincuntur resistendo, quia quanto magis homo particularia considerat et tractat, tanto minus in eis invenit unde delectetur, sed magis anxietur: sed vitium fornicationis non vincitur resistendo, quia quanto magis ibi homo cogitat particulare, magis incenditur; sed vincitur fugiendo, id est, totaliter vitando cogitationes immundas, et quaslibet occasiones, ut dicitur Zach. II, 6: fugite de terra Aquilonis, dicit dominus.

Secundo assignat rationem, dicens omne peccatum aliud quodcumque fecerit homo, etc.. Ad cuius evidentiam sciendum quod quaedam peccata non consummantur in carnali delectatione, sed in sola spirituali, ideo spiritualia vitia dicuntur, sicut superbia, avaritia, acedia; fornicatio autem completur maxime in carnali delectatione, et secundum hoc posset intelligi quod hic dicitur omne peccatum quodcumque fecerit homo, extra corpus est, quia scilicet completur praeter sui corporis delectationem. Qui autem fornicatur, in corpus suum peccat, quia scilicet eius peccatum in carne consummatur.

Sed huic expositioni contrarium videtur esse, quod etiam peccatum gulae consummatur in delectatione corporis.

Ad quod posset dici quod peccatum gulae sub luxuria continetur, inquantum ad ipsam ordinatur, secundum illud Eph. V, 18: nolite inebriari vino, in quo est luxuria.

Sed melius potest dici, quod apostolus non dicit qui fornicatur corpore suo peccat, quod congrueret primae expositioni; sed peccat in corpus suum, id est, contra corpus suum, corrumpendo et inquinando illud praeter usum rationis. Unde et Apoc. III, 4: habes pauca nomina in Sardis, qui non inquinaverunt vestimenta sua, id est, corpus; et Apoc. XIX, 4: hi sunt qui cum mulieribus non sunt coinquinati.

Vel aliter secundum Augustinum, hic in Glossa, qui fornicatur, in corpus suum peccat, quia anima eius totaliter carni in illo actu subiicitur, ita quod non possit aliud ibi cogitare. Unde in ps.

XXXI, 9 dicitur: nolite fieri sicut equus et mulus, quibus non est intellectus.

Vel aliter: in corpus suum peccat, id est, contra uxorem suam, quae dicitur corpus viri, contra quam non ita directe sunt alia peccata, sicut viri fornicatio. Unde et I thess.

C. IV, 4 dicitur: ut sciat unusquisque vestrum possidere vas suum in sanctificatione, id est, uxorem suam.

Vel secundum Augustinum potest intelligi de fornicatione spirituali, per quam anima adhaeret per amorem mundo, et recedit a deo, secundum illud Ps. Lxxii, 27: perdes omnes qui fornicantur abs te. Est ergo sensus qui fornicatur, recedens a deo propter amorem mundi, in corpus suum peccat, id est, per corporalem concupiscentiam.

Omne autem aliud peccatum, puta quod homo committit ex oblivione, vel ex ignorantia, seu negligentia, est extra corpus, id est, corporalem concupiscentiam.

Deinde, cum dicit an nescitis, etc., ponit quartam rationem, quae sumitur ex dignitate gratiae, quae quidem ex duobus consurgit, scilicet ex gratia spiritus sancti, et ex redemptione sanguinis christi.

Circa hoc igitur tria facit. Primo proponit dignitatem corporis nostri, quam habet ex gratia spiritus sancti, dicens an nescitis, quasi dicat, ignorare non debetis, quoniam membra vestra, scilicet corporalia, templum sunt spiritus sancti? sicut supra III, 16 dictum est: nescitis quia templum dei estis.

Et huius rationem assignat subdens qui in vobis est. Dicitur autem templum, domus dei; quia igitur spiritus sanctus deus est, conveniens est, quod in quocumque est spiritus sanctus, templum dei dicatur. Est autem spiritus sanctus principaliter quidem in cordibus hominum, in quibus charitas dei diffunditur per spiritum sanctum, ut dicitur Rom. V, 5. Sed secundario etiam est in membris corporalibus, inquantum exequuntur opera charitatis. Unde in Ps. Lxxxiii, 3 dicitur: cor meum et caro mea exultaverunt in deum vivum.

Et ne hanc dignitatem sibi ascriberent, subdit quem habetis a deo, non ex vobis.

Unde Ioel. II, 28: effundam de spiritu meo super omnem carnem; et Act. V, 23: spiritum suum dedit obedientibus sibi.

Secundo ponit dignitatem, quam habent corpora nostra ex redemptione sanguinis christi, dicens et non estis vestri sed iesu christi, secundum illud Rom. XIV, 8: sive vivimus, sive morimur, domini sumus; II Cor. V, 15: qui vivit, iam non sibi vivat.

Rationem huius assignat, dicens empti estis pretio magno, et ideo servi estis eius, qui vos redemit de servitute peccati. Unde infra VII, 22 dicitur: qui liber vocatus est, servus est christi; pretio enim empti estis; et in Ps. XXX, 6: redemisti me, domine deus veritatis.

Dicitur autem pretium redemptionis magnum, quia non est corruptibile, sed aeternam habens virtutem, cum sit sanguis ipsius dei aeterni. Unde I Petr. I, 18 s.: redempti estis de vana vestra conversatione, non corruptibilibus auro vel argento, sed sanguine agni immaculati et incontaminati, iesu christi.

Tertio infert conclusionem intentam, dicens glorificate ergo et portate deum in corpore vestro. Quia enim membra vestra sunt templum dei, in corpore vestro nihil debet apparere, nisi quod ad gloriam dei pertinet, et hoc est glorificare deum in corpore vestro, quia in Ps. XXVIII, 9 dicitur: in templo eius omnes dicent gloriam. Ex. Ult.

Dicitur: operuit nubes tabernaculum testimonii, et gloria domini implevit illud.

Quia vero non estis vestri, sed estis servi dei, debet corpus vestrum portare deum, sicut equus vel aliud animal portat dominum suum.

Unde in Ps. Lxxii, 23 dicitur: ut iumentum factus sum apud te. Portat autem corpus nostrum dominum, inquantum divino ministerio deputatur. Sic ergo homo debet vitare, ne in corpus suum peccet fornicando, quod est contra gloriam dei, et contra ministerium quod corpus nostrum debet deo.