SUPER I AD COR. I - VII L. 2

 Prologus

 Prooemium

 Capitulus 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 3

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 4

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 5

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 6

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 7

 Lectio 1

 Lectio 2

Lectio 1

Postquam apostolus prosecutus est ea, quae pertinent ad baptismi sacramentum, hic incipit prosequi ea quae pertinent ad matrimonium. Et primo arguit peccatum contrarium matrimonio, scilicet fornicationem; secundo agit de ipso matrimonio, c. VII, ibi de quibus autem scripsistis, etc..

Circa primum duo facit.

Primo ponit culpam; secundo redarguit eam, ibi non est bona gloriatio, etc..

Circa primum duo facit.

Primo ponit culpam cuiusdam fornicarii; secundo culpam aliorum, qui peccatum fornicarii tolerabant, ibi et vos inflati estis, etc..

Circa primum, primo ponit tria, quae pertinent ad culpae gravitatem.

Primo namque ostendit peccatum esse notorium, dicens: non sine causa quaesivi, an velitis quod in virga veniam ad vos. Est enim in vobis aliquid dignum virga disciplinae, quia fornicatio auditur inter vos omnino, secundum publicam formam; contra quod dicitur Eph. V, 3: fornicatio autem nec nominetur in vobis; Is. III, 9: peccatum suum quasi sodoma praedicaverunt, nec absconderunt.

Secundo aggravat peccatum ex comparatione, cum dicit et talis fornicatio, qualis nec inter gentes licita reputatur vel invenitur. Apud gentiles enim simplex fornicatio non reputabatur peccatum. Unde apostoli Act. XV, 20, ad hunc errorem excludendum, gentilibus ad fidem conversis imposuerant, quod abstineant se a fornicatione.

Erat tamen quaedam fornicationis species, quae et apud gentiles illicita habebatur. Et ideo dicit ita ut uxorem patris aliquis habeat, sicut dicitur Gen. XLIX, 4: effusus es sicut aqua, non crescas, quia ascendisti cubile patris tui, et maculasti stratum eius. Hoc autem erat horribile etiam apud gentiles, utpote contrarium naturali rationi existens. Per naturalem enim reverentiam filii ad parentes secundum omnem statum et legem pater et mater a matrimonio excluditur. Ut sic etiam possit intelligi, quod habetur Gen. II, 24: propter hoc relinquet homo patrem et matrem, scilicet in contractu matrimonii, et adhaerebit uxori suae. Sicut autem ibi subditur: vir et mulier erunt duo in carne una. Et ideo uxor patris repellitur a matrimonio: sicut persona patris vel matris, secundum illud Lev. XVIII, 8: turpitudinem uxoris patris tui ne discooperias, turpitudo enim patris tui est.

Deinde, cum dicit vos inflati estis, ponit culpam eorum qui hoc peccatum tolerabant. Et primo reprehendit eorum tolerantiam; secundo supplet quod illi negligebant ibi ego quidem, etc..

Circa primum notat in eis tria vitia.

Primo superbiam, cum dicit et vos inflati estis, scilicet vento superbiae, reputantes vos innocentes ex comparatione peccatoris, sicut, Lc. XVIII, 11, Pharisaeus dicebat: non sum sicut caeteri hominum, velut etiam hic publicanus.

Sap. IV, 19: disrumpam illos inflatos sine voce.

Secundo tangit eorum iniustitiam, cum dicit et non magis luctum habuistis, scilicet patiendo causam peccatoris, sicut Ier. IX, 1 dicitur: quis dabit capiti meo aquam, et oculis meis fontem lacrymarum, ut plorem die ac nocte interfectos filiae populi mei? vera enim iustitia, ut dicit Gregorius, compassionem habet, non dedignationem.

Tertio tangit eorum iudicii negligentiam ut tollatur de medio vestrum qui hoc opus fecit. Talis enim compassio viri iusti ad peccatorem vulnerat et liberat, secundum illud Prov. XXIII, 14: tu virga percutis eum, et animam eius de inferno liberabis. Per hoc etiam alii corriguntur, secundum illud prov.

C. XIX, 25: pestilente flagellato, stultus sapientior erit. Unde Eccle. VIII, 11: quia non profertur cito contra malos sententia, absque ullo timore filii hominum perpetrant mala.

Debet autem ad correctionem aliorum interdum peccator separari, ubi de contagione timetur, secundum illud Prov. XXII, 10: eiice derisorem, et exibit cum eo iurgium, cessabuntque causae et contumeliae.

Deinde, cum dicit ego quidem absens corpore, etc., supplet eorum negligentiam, sententiam proferens contra peccatorem.

Et circa hoc tria facit.

Primo ponit auctoritatem iudicantis; secundo modum iudicandi, ibi congregatis vobis, etc.; tertio sententiam iudicis, ibi tradere huiusmodi, etc..

Circa primum duo facit. Primo ponit auctoritatem ministri, scilicet sui ipsius.

Videbatur autem contra iudiciarium ordinem, ut condemnaret absentem, secundum illud Act. XXV, 16: non est consuetudo Romanis condemnare aliquem, priusquam is qui accusatur, praesentes habeat accusatores; sed hoc apostolus excusat, dicens ego quidem absens corpore, praesens autem spiritu, id est, affectu et sollicitudine mentis, secundum illud Col. II, 5: et si corpore absens sum, sed spiritu vobiscum sum, gaudens et videns ordinem vestrum. Vel praesens spiritu, quia per spiritum cognoscebat ea quae apud ipsos agebantur, ac si praesens esset, sicut et eliseus dixit IV Reg. V, 26: nonne cor meum in praesenti erat, quando reversus est homo de cursu suo? et quia sum spiritu praesens, iam iudicavi, id est, sententiam condemnationis ordinavi in eum, qui sic operatus est.

Secundo ponit auctoritatem principalis domini, dicens in nomine domini nostri iesu christi, id est, vice et auctoritate, seu cum virtute et invocatione nominis eius, secundum illud Col. III, 17: omne quodcumque facitis verbo aut opere, in nomine domini nostri iesu christi facite.

Deinde, cum dicit congregatis vobis in unum, ostendit modum iudicandi, ubi tria tangit: primo fidelium congregationem, cum dicit congregatis vobis. Ea enim, quae gravia sunt, multorum concordi deliberatione punienda sunt. Unde et antiquitus iudices sedebant in portis, ubi populus congregabatur, secundum illud Deut. XVI, 18: iudices constitues in omnibus portis tuis. Unde dicitur in Ps. Cx, 1: in consilio iustorum et congregatione magna opera domini. Et Matth. XVIII, 20: ubi sunt duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio.

Secundo adhibet suum assensum, cum dicit et meo spiritu, id est, mea voluntate et auctoritate, secundum illud quod dixerat: praesens autem spiritu.

Tertio adhibet auctoritatem principalis domini, scilicet christi, dicens cum virtute domini nostri iesu christi, ex qua iudicium ecclesiae habet robur firmitatis, secundum illud Matth. XVIII, 18: quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in caelis.

Deinde, cum dicit tradere huiusmodi, etc., ponit condemnationis sententiam, circa quam tria ponit. Primo poenam, cum dicit tradere huiusmodi Satanae supple: iudicavi.

Quod potest dupliciter intelligi.

Primo quod, sicut dicitur Matth. X, 8, dominus dedit apostolis potestatem spirituum immundorum, ut eiicerent eos, et per eamdem potestatem poterant imperare spiritibus immundis, ut vexarent corporaliter quos hac poena iudicabant dignos. Mandavit ergo apostolus Corinthiis in eius auctoritate tradere praedictum fornicarium Satanae corporaliter vexandum.

Unde ponit, secundo, huius sententiae effectum, cum dicit in interitum carnis, id est, ad vexationem carnis et afflictionem in qua peccavit, secundum illud Sap. XI, 17: per quae peccat quis, per haec et torquetur.

Tertio ponit fructum, cum dicit ut spiritus salvus sit in die domini nostri iesu christi, id est, ut salutem consequatur in die mortis, vel in die iudicii, sicut supra tertio expositum est et sic impletur quod ibi subditur: ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per ignem, poenae scilicet temporalis.

Non enim apostolus Satanae tradidit peccatorem, ut eius potestati perpetuo subiaceret, sed ut carnis vexatione ad poenitentiam convertatur, secundum illud Is. XXVIII, 19: sola vexatio intellectum dat auditui. Est autem haec sententia apostoli, quam dominus servavit iob II, 6, ubi Satanae dixit: ecce in manu tua est, scilicet caro eius, verumtamen animam illius serva, scilicet illaesam.

Alio modo intelligi potest quod dicitur tradere huiusmodi Satanae, scilicet per excommunicationis sententiam, per quam aliquis separatur a communione fidelium, et a participatione sacramentorum, et privatur ecclesiae suffragiis, quibus homo munitur contra impugnationem Satanae, propter quod de ecclesia dicitur Cant. IV, 9: terribilis ut castrorum acies ordinata, scilicet Daemonibus.

Quod autem subditur in interitum carnis, intelligitur, ut scilicet ab ecclesia separatus, et tentationibus Satanae expositus liberius ruat in peccatum, secundum illud Apoc. Ult.: qui in sordibus est, sordescat adhuc. Vocat autem peccata mortalia carnis interitum, quia, ut dicitur Gal. Ult., qui seminat in carne, de carne et metet corruptionem.

Subdit autem ut spiritus salvus sit, ut scilicet peccatorum turpitudinem cognoscens confundatur et poeniteat, et sic sanetur, secundum illud Ier. XXXI, 19: confusus sum et erubui, quoniam sustinui opprobrium adolescentiae meae.

Potest etiam intelligi, ut spiritus eius, scilicet ecclesiae, id est spiritus sanctus ecclesiae salvus sit fidelibus in diem iudicii, ne scilicet perdant eum per contagium peccatoris, quia, ut dicitur Sap. I, 5. Spiritus sanctus disciplinae effugiet fictum, etc..