SUPER I AD COR. I - VII L. 2

 Prologus

 Prooemium

 Capitulus 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 3

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 4

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 5

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 6

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 7

 Lectio 1

 Lectio 2

Lectio 2

Praemissa salutatione et gratiarum actione, hic incipit eos instruere.

Et primo ponitur instructio de his quae ad omnes communiter pertinent, scilicet de his quae pertinent ad ecclesiastica sacramenta.

Secundo instruit eos de his quae ad quosdam pertinebant, XVI cap. De collectis autem quae fiunt in sanctos, etc..

In sacramentis autem tria sunt consideranda.

Primo quidem ipsum sacramentum, sicut baptismus; secundo id quod est res significata et contenta, scilicet gratia; tertio id quod est res significata et non contenta, scilicet gloria resurrectionis.

Primo ergo agit de ipsis sacramentis; secundo de ipsis gratiis, XII cap.

De spiritualibus autem nolo vos, etc., tertio, de gloria resurrectionis, infra XV notum autem vobis facio.

Circa primum tria facit.

Primo determinat ea quae pertinent ad sacramentum baptismi; secundo ea quae pertinent ad sacramentum matrimonii, V cap., ibi omnino auditur inter vos, etc.; tertio ea quae pertinent ad sacramentum eucharistiae, VIII cap., ibi de his autem quae idolis sacrificantur.

Dominus autem, Matth. Ult., discipulis praeceptum dedit de doctrina simul et baptismo, dicens euntes docete omnes gentes, baptizantes, etc.. Et ideo apostolus in prima parte simul cum baptismo agit de doctrina.

Est autem sciendum quod inter Corinthios fideles erat quaedam dissensio propter baptistas et doctores; illi enim qui erant instructi contemnebant alios, quasi qui meliorem doctrinam acceperint, et meliorem baptismum.

Unde circa primum duo facit.

Primo removet contentionem; secundo contentionis causam quae erat in hoc, quod gloriabantur de quibusdam, et alios christi ministros contemnebant, infra III capite et ego, fratres, non potui vobis loqui.

Circa primum tria facit.

Primo proponit admonitionem; secundo admonitionis necessitatem ostendit, ibi significatum est enim mihi, etc.; tertio rationem admonitionis assignat, ibi divisus est christus? etc..

Circa primum duo consideranda sunt.

Primum quidem quod eos inducit ad admonitionem servandam. Uno modo per propriam humilitatem, cum dicit obsecro autem vos, etc.. Prov. XVIII, 23: cum obsecrationibus loquitur pauper. Alio modo per fraternam charitatem, cum dicit fratres, quia scilicet ex affectu fraternae charitatis hoc dicebat.

Prov. XVIII, 19: frater qui iuvatur a fratre, quasi civitas firma. Tertio per reverentiam christi, cum dicit per nomen domini nostri iesu christi, quod est ab omnibus honorandum, et cui oportet omnes esse subiectos. Phil. II, 10: in nomine iesu omne genu flectatur.

Secundo considerandum est quod inducit eos ad tria.

Primo quidem ad concordiam, cum dicit ut idipsum dicatis omnes, id est, omnes eamdem fidem confiteamini, et eamdem sententiam proferatis de his quae sunt communiter agenda. Rom. XV, 6: ut unanimes uno ore honorificetis deum.

Secundo prohibet vitium contrarium virtuti, cum dicit et non sint in vobis schismata, quia unitas ecclesiastica dividi non debet, in cuius signum milites de tunica inconsutili, Io. XIX, 24 dixerunt: non scindamus eam, sed sortiamur de ea cuius sit. Sunt autem proprie schismata, quando, vel propter diversam fidei confessionem, vel propter diversas sententias de agendis, homines unius collegii in diversas separantur partes. Is. XXII, V. 9: scissuras civitatis David videbitis, quia multiplicatae sunt.

Tertio inducit eos ad id per quod possunt schismata vitare, scilicet ad perfectionem. Est enim divisionis causa, dum unusquisque partiale bonum quaerit, praetermisso perfecto bono, quod est bonum totius. Et ideo dicit sitis autem perfecti in eodem sensu, scilicet quo iudicatur de agendis, et in eadem scientia, qua iudicatur de cognoscendis, quasi dicat: per haec perfecti esse poteritis, si in unitate persistatis. Col. III, 14: super omnia charitatem habete, quod est vinculum perfectionis.

Matth. V, 48: estote perfecti sicut pater vester caelestis perfectus est.

Deinde, cum dicit significatum est mihi, ostendit necessitatem praedictae admonitionis, quia scilicet contentionis vitio laborabant, quasi dicat: ideo necesse est vos ad hoc inducere, quia significatum est mihi, fratres mei, ab his qui sunt cloes, id est, in quadam villa Corinthiorum iurisdictioni subiecta, vel cloes potest esse nomen matronae, in cuius domo erant multi fideles congregati, quia contentiones sunt inter vos, contra id quod dicitur Prov. XX, 3: honor est homini qui separat se a contentionibus.

Et modum contentionis exponit, subdens hoc autem dico, id est, contentionem nomino, quod unusquisque vestrum nominat se ab eo a quo est baptizatus et instructus, et dicit: ego quidem sum Pauli, quia erat a Paulo baptizatus et instructus; alius ego autem Apollo, qui scilicet Corinthiis praedicaverat, ut habetur Act. XIX, 1; alius ego vero cephae, scilicet Petri, cui dictum est Io. I, V. 42: tu vocaberis cephas, quod interpretatur Petrus. Quod quidem ideo dicebant, quod putabant a meliori baptista meliorem baptismum dari, quasi virtus baptistae in baptizatis operaretur. Et de hoc pseudoapostoli gloriabantur, secundum illud Ps. XLVIII, 12: vocaverunt nomina sua in terris suis. Alius autem dicit ego autem sum christi, qui solus benedixit, quia solius christi virtus operatur in baptismo christi. Io. I, 33: super quem videris spiritum descendere et manere, ipse est qui baptizat. Et ideo baptizati a solo christo denominantur christiani, non autem a Paulo Paulini. Is. IV, 1: tantummodo invocetur nomen tuum super nos.

Ad huius autem erroris vitationem, dicuntur Graeci hac forma in baptizando uti baptizetur servus christi Nicolaus in nomine patris, et filii, et spiritus sancti, ut detur intelligi quod homo non baptizat interius, sed baptizatur a christo. Quia tamen etiam homo baptizat ministerio, ut membrum et minister christi, ideo ecclesia utitur hac forma in baptizando ego te baptizo in nomine patris, et filii, et spiritus sancti, quod quidem est expressius secundum formam a christo traditam, qui dixit discipulis: docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine patris, et filii, et spiritus sancti, etc., ubi ipsos apostolos dicit baptizantes, secundum quem modum sacramenti minister dicit: ego te baptizo.

Deinde cum dicit divisus est christus? etc., ponit rationem praedictae admonitionis, quare inter eos scissurae et contentiones esse non debebant, et primo ex parte baptismi; secundo ex parte doctrinae, ibi non in sapientia verbi, etc..

Circa primum tria facit.

Primo ponit inconveniens quod ex praedicta contentione sequitur; secundo manifestat quare illud inconveniens sequatur, ibi numquid Paulus crucifixus est, etc.; tertio excludit quamdam falsam suspicionem, ibi gratias ago deo meo, etc..

Dicit ergo primo: dixi quod unusquisque vestrum dicit ego sum Pauli, ego Apollo, et ex hoc sequitur quod christus est divisus. Nec refert utrum interrogative vel remissive legatur.

Hoc autem potest intelligi, uno modo, quasi diceret: per hoc quod inter vos contenditur, christus est divisus a vobis, qui non nisi in pace habitat, secundum illud ps.

Lxxv, 3: in pace factus est locus eius.

Is. LIX, 2: iniquitates vestrae diviserunt inter vos et deum vestrum.

Sed melius aliter hoc potest intelligi, ut sit sensus: per hoc quod creditis baptismum esse meliorem, qui a meliori baptista datur, sequitur quod christus, qui principaliter et interius baptizat, sit divisus, id est, differens in sua virtute et effectu, secundum differentiam ministrorum: quod patet esse falsum per id quod dicitur Eph. IV, 5: unus dominus, una fides, unum baptisma.

Sed adhuc melius hoc intelligitur quod apostolus dicit: ex hoc quod ea quae sunt propria christi aliis attribuitis, quodammodo christum dividitis, plures christos facientes, contra id quod dicitur Matth. XXIII, 10: magister vester unus est christus. Is. XLV, V. 22: convertimini ad me, et salvi eritis, omnes fines terrae, quia ego dominus, et non est alius.

Est autem sciendum quod christus in sacramento baptismi duplicem habet virtutem sibi propriam. Unam quidem divinam, qua simul cum patre et spiritu sancto interius mundat a peccato, et hoc nulli creaturae potuit communicari.

Alia autem est propria virtus secundum humanam naturam, quae est potestas excellentiae in sacramentis, et consistit in quatuor.

Quorum unum est, quod ipse sacramenta instituit; secundum est quod potuit effectum sacramentorum sine sacramento conferre; tertium est quod meritum passionis eius operatur in baptismo et aliis sacramentis; quartum est quod ad invocationem nominis eius sacramenta conferuntur. Hanc autem potestatem excellentiae, et maxime quantum ad ultimum, conferre potuit ministris baptismi, ut scilicet eorum nominibus consecraretur baptismus, sed noluit, ne schisma ex hoc in ecclesia fieret, dum tot reputarentur baptismi, quot essent baptistae.

Et hoc est quod, secundum expositionem Augustini, ioannes baptista de christo nescisse fatetur, utrum scilicet hanc potestatem sibi retineret.

Deinde, cum dicit numquid Paulus, etc., ostendit praedictum inconveniens sequi ex eorum errore quod diversum baptisma esse aestimabant secundum differentiam baptistarum; hoc enim esset, si a baptistis baptismus efficaciam haberet, quod quidem solius est christi.

Hoc autem ostendit dupliciter.

Primo quidem ex parte passionis christi, in cuius virtute baptismus operatur, secundum illud Rom. VI, 3: quicumque baptizati sumus in christo iesu, in morte ipsius baptizati sumus. Et ideo dicit numquid Paulus crucifixus est pro vobis? quasi dicat: numquid passio Pauli causa est nostrae salutis, ut secundum ipsum baptismus habeat virtutem salvandi? quasi dicat: non. Hoc enim proprium est christo, ut sua passione et morte nostram salutem operatus fuerit.

Io. XI, 50: expedit ut unus homo moriatur pro populo, et non tota gens pereat. II cor.

C. V, 14: unus pro omnibus mortuus est.

Sed contra videtur esse quod apostolus dicit Col. I, 24: gaudeo in passionibus meis pro vobis, et adimpleo ea quae desunt passionum christi in carne mea pro corpore eius, quod est ecclesia.

Sed dicendum quod passio christi fuit nobis salutifera non solum per modum exempli, secundum illud I Petr. II, 21: christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum, ut sequamini vestigia eius, sed etiam per modum meriti, et per modum efficaciae, inquantum eius sanguine redempti et iustificati sumus, secundum illud Hebr. Ultimo: ut sanctificaret per suum sanguinem populum, extra portam passus est. Sed passio aliorum nobis est salutifera solum per modum exempli, secundum illud II Cor. I, 6: sive tribulamur, pro vestra exhortatione et salute.

Secundo ostendit idem ex virtute nominis christi, qui in baptismo invocatur.

Unde subdit aut in nomine Pauli baptizati estis? quasi dicat: non. Ut enim dicitur Act. IV, 12, non est aliud nomen datum hominibus, per quod oporteat nos salvos fieri.

Unde et Is. XXVI, 8 dicitur: nomen tuum et memoriale tuum in desiderio animae.

Sed videtur quod in nomine christi homines non baptizentur. Dicit enim Matth. Ult.: docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine patris, et filii, et spiritus sancti.

Dicendum est autem quod in primitiva ecclesia, quia nomen christi multum erat odiosum, ut venerabile redderetur, apostoli in nomine christi baptizabant ex speciali ordinatione spiritus sancti. Unde dicitur act.

C. VIII, 12, quod in nomine christi baptizati sunt viri et mulieres. Et tamen, ut Ambrosius dicit in nomine christi tota trinitas intelligitur.

Christus enim interpretatur unctus, in quo intelligitur non solum ille qui ungitur, qui est filius dei, sed etiam ipsa unctio, quae est spiritus sanctus, et ipse ungens, qui est pater, secundum Ps. XLIV, 8: unxit te deus, deus tuus, oleo laetitiae prae consortibus tuis.

Nunc autem quia nomen christi iam est magnum in gentibus ab ortu solis usque ad occasum, ut dicitur Mal. I, 11, ecclesia utitur forma prius instituta a christo, baptizans in nomine patris, et filii, et spiritus sancti. Et tamen quicumque in hac forma baptizantur, in nomine eius, qui est vere filius dei, baptizantur, secundum illud I io.

C. Ult.: ut simus in vero filio eius, iesu christo. Baptizantur etiam omnes fideles in nomine christi, id est, fide et confessione nominis christi, secundum illud ioel.

C. II, 32: omnis quicumque invocaverit nomen domini, salvus erit. Unde baptizati a christo christiani nominantur, quia, ut dicitur Gal. III, 27: quotquot in christo baptizati estis, christum induistis.

Sic ergo, si solius christi passio, si solius christi nomen virtutem confert baptismo ad salvandum, verum est proprium esse christo, ut ex eo baptismus habeat sanctificandi virtutem.

Unde qui hoc aliis attribuit, dividit christum in plures.

Deinde, cum dicit gratias ago deo meo, excludit quamdam suspicionem.

Quia ibi dixerat: numquid enim Paulus crucifixus est pro vobis? posset aliquis credere quod et si non auctoritate, ministerio tamen plures baptizaverit.

Et circa hoc tria facit.

Primo gratias agit de hoc quod paucos baptizavit; secundo, quibusdam paucis nominatis, quosdam alios addit, ibi baptizavi autem; tertio assignat rationem quare non multos baptizaverit, ibi non enim misit me deus.

Dicit ergo primo gratias ago deo meo, quod neminem vestrum baptizavi, nisi Crispum, de quo Act. XVIII, 8: Crispus archisynagogus credidit domino cum omni domo sua, et caium, ad quem scribitur tertia canonica ioannis.

Et quia gratiarum actio locum non habet, nisi in beneficiis perceptis, consequenter apostolus ostendit qualiter de hoc gratias agat, cum subdit ne quis dicat quod in nomine meo baptizati estis. Est enim optabile sanctis viris, ne ex bonis quae ipsi faciunt, alii sumant occasionem erroris sui, sive peccati.

Et quia Corinthii in eum errorem devenerant, ut se a suis baptistis nominarent, dicentes ego sum Pauli et Apollo, ac si in eorum nominibus essent baptizati, ideo gratias agit de hoc quod de suo ministerio talis error consecutus non fuerit. Et ideo signanter dicit se baptizasse illos qui ab hoc errore immunes erant.

Deinde, cum dicit baptizavi autem, etc., ponit quosdam alios a se baptizatos, ne in eius verbis aliquid veritatis minus appareret.

Unde dicit baptizavi et domum, id est familiam, stephanae, scilicet cuiusdam matronae.

Et quia circa particularia facta memoria hominum labilis est, subdit caeterum nescio, id est in memoria non habeo, si quem alium baptizaverim, in propria persona.

Deinde, cum dicit non enim misit, etc., assignat rationem quare paucos baptizaverit, dicens non enim misit me deus baptizare, sed evangelizare.

Contra quod videtur esse quod dicitur Matth. Ult.: euntes docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine patris, et filii, et spiritus sancti.

Sed dicendum est quod christus apostolos misit ad utrumque, ita tamen quod ipsi per seipsos praedicarent, secundum quod ipsi dicebant Act. VI, 2: non est aequum relinquere nos verbum dei, et ministrare mensis.

Baptizarent autem per inferiores ministros, et hoc ideo quia in baptismo nihil operatur industria vel virtus baptizantis: nam indifferens est utrum per maiorem vel minorem ministrum detur baptismus, sed in praedicatione evangelii multum operatur sapientia et virtus praedicantis, et ideo praedicationis officium per seipsos apostoli tamquam maiores ministri exercebant, sicut et de ipso christo dicitur Io. IV, 2 quod ipse non baptizabat, sed discipuli eius, qui tamen de seipso dicit Lc. IV, 43: quia et aliis civitatibus oportet me evangelizare regnum dei, quia ideo missus sum. Is. Lxi, 1: ad annuntiandum mansuetis misit me.