SUPER I AD COR. I - VII L. 2

 Prologus

 Prooemium

 Capitulus 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 3

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 4

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 5

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 6

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 7

 Lectio 1

 Lectio 2

Lectio 2

Supra apostolus memoravit duplicem culpam, scilicet Corinthii fornicatoris, et aliorum qui eius peccatum tolerabant, hic utramque culpam redarguit.

Primo culpam tolerantium eius peccatum; secundo culpam fornicatoris, ibi corpus autem non fornicationi, etc..

Circa primum duo facit.

Primo redarguit in Corinthiis negligentiam iudicii; secundo redarguit in eis quaedam alia vitia circa iudicium, VI cap. Audet aliquis, etc..

Circa primum duo facit.

Primo redarguit eos qui fornicatorem a se non separaverunt; secundo reprobat falsum intellectum quem ex verbis suis conceperant, ibi scripsi vobis in epistola, etc..

Circa primum duo facit.

Primo reprehendit quod fecerant; secundo ostendit quid faciendum sit, ibi expurgate vetus fermentum, etc..

Circa primum duo facit. Primo reprehendit culpam praeteritam quantum ad suam radicem. Dixerat enim supra quod ex inflatione sequitur in eis incompassio, et ex incompassione correctionis negligentia.

Arguit ergo primo Corinthiorum elationem, dicens non est bona gloriatio vestra, qua scilicet defectibus aliorum gloriamini, quasi vos sitis innocentes.

Debet enim unusquisque in domino gloriari de bonis sibi divinitus datis, non de aliis, secundum illud Gal. VI, 4: opus autem suum unusquisque probet, et sic in semetipso gloriam habebit, et non in alio. Praecipue autem malum est de malis aliorum gloriari.

Dicitur enim in Ps. LI, 3: quid gloriaris in malitia? secundo assignat rationem eius quod dixerat, dicens an nescitis quod modicum fermentum totam massam corrumpit? quasi dicat: hoc ignorare non potestis.

Est autem sciendum quod in fermento duo possunt considerari. Primo sapor quem tribuit pani, et secundum hoc per fermentum significatur sapientia dei, per quam omnia quae sunt hominis sapida redduntur, et secundum hoc dicitur Matth. XIII, 33: simile est regnum caelorum fermento, quod acceptum mulier abscondit in farinae satis tribus, donec fermentatum est totum.

Secundo, in fermento potest considerari corruptio, et secundum hoc per fermentum potest intelligi uno modo peccatum, quia scilicet per unum hominis peccatum omnia opera eius corrupta redduntur, puta per peccatum simulationis, quod comparatur fermento.

Lc. XII, 1: attendite a fermento Pharisaeorum, quod est hypocrisis. Alio modo per fermentum potest intelligi homo peccator, et ad hoc inducitur haec similitudo.

Sicut enim per modicum fermentum tota massa pastae corrumpitur, ita per unum peccatorem tota societas inquinatur.

Unde Eccli. XI, 34: ab una scintilla augetur ignis, et ab uno doloso augetur sanguis. Et hoc quidem contingit, dum per peccatum unius alii provocantur aliqualiter ad peccandum.

Vel etiam dum peccanti consentiunt, saltem non corrigendo, dum possunt corrigere, secundum illud Rom. I, 32: digni sunt morte, non solum qui faciunt ea, sed etiam qui consentiunt facientibus. Et ideo Corinthiis non erat gloriandum de peccato unius, sed magis cavendum, ne peccato unius omnes inquinarentur ex eius consortio, secundum illud Cant. II, 2: sicut lilium inter spinas, sic amica mea inter filias, ubi dicit Glossa: non fuit bonus, qui malos tolerare non potuit.

Deinde, cum dicit expurgate vetus fermentum, ostendit quid de caetero sit faciendum. Et primo ponit documentum; secundo rationem assignat, ibi Pascha nostrum, etc..

Dicit ergo primo quia modicum fermentum totam massam corrumpit, ideo expurgate vetus fermentum, id est, expurgate vos, abiiciendo a vobis vetus fermentum, id est fornicarium, qui peccando rediit in vetustatem corruptionis antiquae, secundum illud baruch III, 11: inveterasti in terra aliena, coinquinatus es cum mortuis. Quod quidem dicit, quia per separationem unius peccatoris tota societas expurgatur. Unde et, egresso Iuda, dominus dixit Io. XIII, 31: nunc clarificatus est filius hominis.

Potest etiam per vetus fermentum intelligi antiquus error, secundum illud Is. XXVI, 3: vetus error abiit, vel etiam corruptio originalis peccati, secundum illud Rom. VI, 6: vetus homo noster simul crucifixus est, vel etiam quodcumque peccatum actuale, secundum illud Col. III, 9: expoliantes vos veterem hominem cum actibus suis: horum enim admonitione homo expurgatur.

Ponit autem consequenter purgationis effectum, dicens ut sitis nova conspersio.

Dicitur autem conspersio commixtio aquae et farinae novae, antequam admisceatur fermentum. Remoto ergo fermento a fidelibus, id est peccatore, vel peccato, remanent sicut nova conspersio, id est, in puritate suae novitatis, secundum illud Ps. Cii, 5: renovabitur ut aquilae iuventus tua; Eph. IV, V. 23: renovamini spiritu mentis vestrae.

Deinde ponit modum debitum expurgationis cum dicit sicut estis azymi, id est, sine fermento peccati. Dicitur enim ab a, quod est sine, et zyma, quod est fermentum. Unde dominus Matth. XVI, 6 dicit discipulis cavete a fermento Pharisaeorum et sadducaeorum.

Deinde, cum dicit etenim Pascha nostrum, assignat rationem eius quod dixerat, scilicet quare fideles debent esse azymi, quae quidem ratio sumitur ex mysterio passionis christi. Unde primo proponit ipsum mysterium; secundo concludit propositum, ibi itaque epulemur, etc..

Circa primum considerandum est quod inter caetera sacramenta legalia celeberrimum erat agnus paschalis, qui, ut praecipitur Ex. XII, 1 ss., immolabatur ab universa multitudine filiorum Israel in memoriam illius beneficii, quo Angelus percutiens primogenita Aegypti pertransivit domos Iudaeorum, quorum fores linitae essent sanguine agni. Unde nomen Paschae sumitur, secundum quod ibi dicitur est enim phase, id est, transitus domini, et ultimo virtute huius beneficii transivit populus mare rubrum, ut dicitur Ex. XIV, 15 ss..

Ille enim agnus figura fuit christi innocentis, de quo dicitur Io. I, 29: ecce agnus dei. Sicut ergo ille agnus figuralis immolabatur a filiis Israel, ut populus dei liberaretur ab Angelo percutiente, et ut transirent mare rubrum, liberati de servitute Aegypti, ita christus est occisus a filiis Israel, per cuius sanguinem populus dei liberatur a diaboli impugnatione et servitute peccati per baptismum quasi per mare rubrum. Ille autem agnus figuralis Pascha Iudaeorum dicebatur, quia in signum transitus immolabatur. Unde dicitur Matth. XXVI, 17: ubi vis paremus tibi comedere Pascha? id est, agnum paschalem.

Dicit ergo apostolus: ideo debetis esse azymi, etenim, id est, quia, sicut figurale Pascha veteris populi est agnus immolatus, ita Pascha nostrum, id est, novi populi, est christus immolatus, cuius etiam immolationi convenit nomen Paschae, tum significatione linguae Hebreae, quod significat transitum, Ex. XII, 11: est enim phase, id est, transitus, tum significatione linguae Graecae, prout nomen Paschae significat passionem. Christus enim per passionem, qua fuit immolatus, transivit ex hoc mundo ad patrem, ut dicitur Io. XIII, 1.

Deinde, cum dicit itaque epulemur, concludit propositum.

Ad cuius evidentiam considerandum est, quod, sicut legitur Ex. XII, 8, agnus paschalis post immolationem manducabatur cum azymis panibus. Sicut ergo agnus figuralis fuit figura nostri Paschae immolati, ita figuralis observantia paschalis debet conformari observantiae novi Paschae. Ergo quia christus immolatus est Pascha nostrum, itaque epulemur, scilicet manducantes christum, non solum sacramentaliter, secundum illud Io. VI, V. 54: nisi manducaveritis carnem filii hominis, et biberitis eius sanguinem, non habebitis vitam in vobis, sed spiritualiter fruendo sapientia eius, secundum illud Eccli. XXIV, V. 29: qui edunt me, adhuc esurient, et qui bibunt me, adhuc sitient, et sic cum gaudio spirituali, secundum illud Ps. XLI, 5: in voce exultationis et confessionis, sonus epulantis.

Deinde determinat modum epulandi secundum conformitatem veritatis ad figuram, dicens non in fermento veteri, neque in fermento malitiae, et nequitiae. Mandabatur enim Ex. XII, 15, quod omne fermentum non inveniretur in domibus manducantium agnum paschalem. Fermentum autem habet et vetustatem et corruptionem.

Unde per remotionem fermenti, primo quidem potest intelligi amotio observantiae praeceptorum veteris legis, quae per passionem christi est mortificata, secundum illud lev.

C. XXVI, 10: vetera, novis supervenientibus, proiicietis. Secundo, per remotionem fermenti potest intelligi remotio corruptionis peccati, sicut supra dictum est, quod modicum fermentum totam corrumpit massam. Et quantum ad hoc subdit neque in fermento malitiae et nequitiae, ut malitia referatur ad perversitatem operis, secundum illud Iac. I, V. 21: abiicientes omnem immunditiam et abundantiam malitiae. Per nequitiam vero intelligitur fraudulenta machinatio. Prov. XXVI, V. 25: quando sumpserit vocem suam, non credideris ei, quoniam septem nequitiae sunt in corde eius.

Vel secundum Glossam cum dicit non in fermento veteri, removet vetustatem peccati in communi. Quod autem subdit neque in fermento malitiae et nequitiae, explicat peccatum per partes; ut malitia dicatur peccatum quod committitur in seipsum, nequitia peccatum quod committitur in alium.

Excluso ergo modo indebito epulandi, determinat modum convenientem, subdens sed in azymis sinceritatis et veritatis, id est, sinceritate et veritate, quae significantur per azyma.

Ponitur autem sinceritas contra corruptionem peccati, quod significavit, cum dixit non in fermento malitiae et nequitiae. Nam sincerum dicitur quod est sine corruptione. Unde II Cor. II, 17 dicitur: non sumus sicut plurimi adulterantes verbum dei, sed ex sinceritate in christo loquimur. Veritas vero ponitur contra figuras veteris legis, sicut Io. I, V. 17 dicitur veritas et gratia per iesum christum facta est, quia scilicet verum Pascha cum veritate et non cum figuris celebrare debemus. Unde secundum Glossam per sinceritatem intelligitur innocentia a vitiis, seu novitas vitae: per veritatem autem iustitia bonorum operum, vel rectitudo, quae fraudem excludit.