SUPER I AD COR. I - VII L. 2

 Prologus

 Prooemium

 Capitulus 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 3

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 4

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 5

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 6

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 7

 Lectio 1

 Lectio 2

Lectio 4

Supra ostendit apostolus quod modus docendi, qui est in sapientia verbi, non convenit doctrinae christianae, ratione materiae quae est ipsa crux christi, hic ostendit quod praedictus docendi modus non convenit doctrinae christianae, ratione doctorum, secundum illud Prov. XXVI, 7: in derisum est in ore stulti parabola; et eccli.

C. XX, 22: ex ore fatui reprobabitur parabola.

Quia igitur primi doctores fidei non fuerunt sapientes sapientia carnali, non erat eis conveniens ut in sapientia verbi docerent.

Circa hoc ergo duo facit.

Primo ostendit quomodo primi doctores fidei non fuerunt sapientes sapientia carnali et in rebus humanis defectum patiebantur; secundo ostendit quomodo talis defectus est in eis per christum suppletus, ibi ex ipso autem vos estis.

Circa primum tria facit.

Primo excludit a fidei primis doctoribus excellentiam saecularem; secundo astruit eorum subiectionem quantum ad saeculum, ibi sed quae stulta sunt mundi; tertio rationem assignat, ibi ut non glorietur.

Dicit ergo primo: dictum est quod stultum est dei, sapientius est hominibus, et hoc considerare potestis in ipsa vestra conversione.

Videte enim, id est diligenter considerate, vocationem vestram, quomodo scilicet vocati estis: non enim per vos ipsos accessistis, sed ab eo vocati estis. Rom. VIII, V. 30: quos praedestinavit, hos et vocavit.

I Petr. II, 9: de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum.

Inducit autem eos ut considerent modum suae vocationis, quantum ad eos per quos vocati sunt, sicut Is. LI, 2 dicitur: attendite ad Abraham patrem vestrum, et ad Saram quae genuit vos.

A quibus vocationis ministris primo excludit sapientiam, cum dicit quia non multi, eorum per quos vocati estis, sapientes secundum carnem, id est in carnali sapientia et terrena. Iac. III, 15: non est ista sapientia desursum descendens, sed terrena, animalis, diabolica. Baruch III, 23: filii Agar exquisierunt sapientiam, quae de terra est. Dicit non multi, quia aliqui pauci erant etiam in sapientia mundana instructi, sicut ipse, et ut barnabas, vel Moyses in veteri testamento, de quo dicitur Act. VII, 22, quod eruditus erat Moyses in omni sapientia Aegyptiorum.

Secundo excludit saecularem potentiam, cum dicit non multi potentes, scilicet secundum saeculum. Unde et Io. VII, 48 dicitur: numquid aliquis ex principibus credidit in eum? et Bar. III, 16 dicitur: ubi sunt principes gentium? exterminati sunt, et ad inferos descenderunt.

Tertio excludit excellentiam generis, cum dicit non multi nobiles. Et aliqui inter eos nobiles fuerunt, sicut ipse Paulus, qui in civitate Romana se natum dicit, Act. XXII, 25, et Rom. Ult. De quibusdam dicit qui sunt nobiles in apostolis.

Deinde, cum dicit sed quae stulta sunt, etc., ponit e converso eorum abiectionem quantum ad mundum, et primo defectum contrarium sapientiae, cum dicit quae stulta sunt mundi, id est, eos qui secundum mundum stulti videbantur, elegit deus ad praedicationis officium, scilicet piscatores illiteratos, secundum illud Act. IV, 13: comperto quod homines essent sine litteris et idiotae, admirabantur. Is. XXXIII, 18: ubi est litteratus, ubi verba legis ponderans? et hoc ut confundat sapientes, id est eos qui de sapientia mundi confidunt, dum ipsi non cognoverunt quae sunt simplicibus revelata.

Matth. XI, 25: abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis.

Is. XIX, 12: ubi sunt nunc sapientes tui? annuntient tibi.

Secundo ponit defectum contrarium potentiae, dicens et infirma mundi, id est homines impotentes secundum mundum, puta rusticos et plebeios, elegit deus ad praedicationis officium. In cuius figura dicitur III Reg. XX, 14: ego tradens eos in manu tua per pedissequos principum provinciarum; et Prov. IX, 3 dicitur quod sapientia misit ancillas ut vocarent ad arcem. In utrisque autem primorum praedicatorum infirmitas designatur.

Et hoc ideo ut confundat fortia, id est potentes huius mundi. Is. II, 17: incurvabitur omnis sublimitas hominum, et humiliabitur altitudo virorum.

Tertio ponit defectum contrarium nobilitati, in quo possunt tria considerari.

Primo quidem claritas generis, quam ipsum nomen nobilitatis designat. Et contra hoc dicit et ignobilia mundi, id est qui secundum mundum sunt ignobiles. Infra IV, 10: vos nobiles, nos autem ignobiles.

Secundo, circa nobilitatem considerantur honor et reverentia quae talibus exhibentur, et contra hoc dicit et contemptibilia, id est homines contemptibiles in hoc mundo elegit deus ad praedicationis officium, secundum illud Ps. Lxxviii, 4: facti sumus opprobrium vicinis nostris, et his qui in circuitu nostro sunt.

Tertio, in nobilitate consideratur magna opinio quam homines de eis habent. Et contra hoc dicit et ea quae non sunt, id est quae non videntur esse in saeculo, elegit deus ad praedicationis officium. Iob XXX, 2: quorum virtus manuum erat mihi pro nihilo, et vita ipsa putabantur indigni. Et hoc ideo ut destrueret ea quae sunt, id est eos qui in hoc mundo aliquid esse videntur. Is. XXIII, V. 9: dominus exercituum cogitavit hoc, ut detraheret superbiam omnis gloriae, et ad ignominiam deduceret universos inclytos terrae.

Deinde assignat causam dictorum dicens: ideo non elegit in saeculo excellentes sed abiectos, ut non glorietur omnis caro, etc., id est ut nullus pro quacumque carnis excellentia glorietur per comparationem ad dominum. Ier. IX, 23: non glorietur sapiens in sapientia sua, et non glorietur fortis in fortitudine sua et non glorietur dives in divitiis suis.

Ex hoc enim quod deus mundum suae fidei subiecit, non per sublimes in mundo, sive in saeculo, sed per abiectos, non potest gloriari homo quod per aliquam carnalem excellentiam salvatus sit mundus. Videretur autem non esse a deo excellentia mundana, si deus ea non uteretur ad suum obsequium.

Et ideo in principio quidem paucos, postremo vero plures saeculariter excellentes deus elegit ad praedicationis officium. Unde in Glossa dicitur, quod nisi fideliter praecederet piscator, non humiliter sequeretur orator. Et etiam ad gloriam dei pertinet, dum per abiectos sublimes in saeculo ad se trahit.

Deinde cum dicit ex ipso autem vos estis, ne praedicatores fidei tamquam non excellentes, sed abiecti in saeculo contemnerentur, ostendit quomodo deus praedictum defectum in eis supplet. Et circa hoc tria facit.

Primo ostendit cui sit attribuenda salus mundi, quae praedicatorum ministerio facta est, dicens: dictum est quod vocati estis non per excellentes sed per abiectos in saeculo, ex quo patet quod vestra conversio non est homini attribuenda sed deo. Et hoc est quod dicit ex ipso autem, id est ex virtute dei, vocati estis in christo iesu, id est ei iuncti et incorporati per gratiam. Eph. II, V. 10: ipsius enim factura sumus, creati in christo iesu in operibus bonis.

Deinde ostendit quomodo deus praedictos defectus in praedicatoribus suis supplet per christum. Et primo quantum ad defectum sapientiae, cum dicit qui, scilicet christus, factus est nobis praedicantibus fidem, et, per nos, omnibus fidelibus, sapientia, quia ei inhaerendo, qui est dei sapientia, et participando ipsum per gratiam, sapientes facti sumus. Et hoc a deo, qui nobis christum dedit et nos ad ipsum traxit, secundum illud Io. VI, 44: nemo potest venire ad me, nisi pater, qui me misit, traxerit eum. Deut.

C. IV, 6: haec est vestra sapientia et intellectus coram populis.

Secundo quantum ad defectum potentiae, dicit et iustitia, quae propter sui fortitudinem thoraci comparatur Sap. V, 19: induet pro thorace iustitiam. Dicitur autem christus nobis factus iustitia, inquantum per eius fidem iustificamur, secundum illud Rom. III, V. 22: iustitia autem dei per fidem christi iesu.

Tertio quantum ad defectum nobilitatis subdit et sanctificatio, et redemptio. Sanctificamur enim per christum, inquantum per eum deo coniungimur, in quo consistit vera nobilitas, secundum illud I Reg. II, 30: quicumque honorificaverit me, glorificabo eum, qui autem contemnunt me, erunt ignobiles.

Unde dicitur Hebr. Ult.: iesus ut sanctificaret per suum sanguinem populum, extra portam passus est. Factus est autem nobis redemptio, inquantum per ipsum redempti sumus de servitute peccati, in quo vere ignobilitas consistit. Unde in Ps. XXX, 6 dicitur: redemisti me, deus veritatis.

Tertio assignat dictorum causam, cum dicit ut quemadmodum scriptum est, Ier. IX, 23 s., qui autem gloriatur, in domino glorietur; ubi nostra littera habet: in hoc glorietur scire et nosse me.

Dicit enim: si salus hominis non provenit ex aliqua excellentia humana, sed ex sola virtute divina, non debetur homini gloria, sed deo, secundum illud Ps. Cxiii, 1: non nobis, domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam. Eccli. Ult.: danti mihi sapientiam, dabo gloriam.