SUPER I AD COR. I - VII L. 2

 Prologus

 Prooemium

 Capitulus 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 3

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 4

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 5

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 6

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 7

 Lectio 1

 Lectio 2

Lectio 2

Supra apostolus ostendit qualis sit conditio ministrorum, hic agit de remuneratione eorum. Et primo ponit de mercede bonorum ministrorum; secundo agit de punitione malorum, ibi nescitis quia templum dei estis, etc..

Circa primum tria facit.

Primo promittit ministris mercedem propriam; secundo assignat rationem, ibi dei enim sumus; tertio agit de diversitate mercedis, ibi secundum gratiam dei.

Dicit ergo primo: dictum est, quod neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat, non tamen inutiliter plantat vel rigat, sed unusquisque suam propriam mercedem accipiet, secundum suum laborem. Quamvis enim qui incrementum dat, sit deus, et ipse solus interius operetur, exterius tamen laborantibus mercedem tribuit, secundum illud Ier. XXXI, 16: quiescat vox tua a ploratu, et oculi tui a lacrymis; quia merces est operi tuo. Quae quidem merces est ipse deus, secundum illud Gen. XV, 1: ego protector tuus sum, et merces tua multa nimis.

Pro qua mercede laborantes mercenarii laudantur, secundum illud Lc. XV, 17: quanti mercenarii in domo patris mei abundant panibus? alioquin si pro alia mercede in opere dei aliquis laboret, laudandus non est, secundum illud Io. X, 12: mercenarius autem, cuius non sunt oves propriae, videt lupum venientem, et fugit.

Haec autem merces et communis est omnibus, et propria singulorum: communis quidem, quia idem est quod omnes videbunt, et quo omnes fruentur, scilicet deus, secundum illud iob XXII, 26: super omnipotentem deliciis afflues, et levabis ad deum faciem tuam; Is. XXVIII, 5: in illa die erit dominus exercituum corona gloriae et sertum exultationis populo suo. Et ideo matth.

C. XX, 9 s. Omnibus laborantibus in vinea datur unus denarius.

Propria vero merces erit singulorum: quia unus alio clarius videbit, et plenius fruetur secundum determinatam sibi mensuram. Unde et Dan. XII, 3 illi qui docti sunt, comparantur splendori firmamenti, qui ad iustitiam erudiunt plurimos quasi stellae. Hinc est quod Io. XIV, 2 dicitur: in domo patris mei mansiones multae sunt, propter quod etiam hic dicitur unusquisque propriam mercedem accipiet.

Ostendit autem secundum quid attendatur mensura propriae mercedis, cum subdit secundum suum laborem. Unde et in Ps. Cxxvii, 2 dicitur: labores manuum tuarum, quia manducabis, beatus es et bene tibi erit.

Non tamen propter hoc designatur aequalitas secundum quantitatem laboris ad mercedem, quia, ut dicitur II Cor. IV, 17: quod in praesenti est momentaneum et leve tribulationis nostrae, supra modum in sublimitate aeternum gloriae pondus operabitur in nobis.

Sed aequalitatem designat proportionis, ut scilicet ubi est potior labor, ibi sit potior merces.

Potest autem intelligi labor esse potior tripliciter. Primo quidem secundum formam charitatis, cui respondet merces essentialis praemii, scilicet fruitionis et visionis divinae. Unde dicitur Io. XIV, 21: qui diligit me, diligetur a patre meo, et ego diligam eum, et manifestabo ei meipsum. Unde qui ex maiori charitate laborat, licet minorem laborem patiatur, plus de praemio essentiali accipiet.

Secundo ex specie operis; sicut enim in rebus humanis ille magis praemiatur qui in digniori opere laborat, sicut architector quam artifex manualis, licet minus laboret corporaliter: ita etiam in rebus divinis ille qui in nobiliori opere occupatur, maius praemium accipiet quantum ad aliquam praerogativam praemii accidentalis, licet forte minus corporaliter laboret. Unde aureola datur doctoribus, virginibus et martyribus.

Tertio ex quantitate laboris, quod quidem contingit dupliciter. Nam quandoque maior labor maiorem mercedem meretur, praecipue quantum ad remissionem poenae, puta quod diutius ieiunat vel longius peregrinatur, et etiam quantum ad gaudium quod percipiet de maiori labore. Unde Sap. X, 17 dicitur: reddidit, deus scilicet, iustis mercedem laborum suorum. Quandoque vero est maior labor ex defectu voluntatis. In his enim quae propria voluntate facimus, minorem laborem sentimus. Et talis magnitudo laboris non augebit, sed minuet mercedem. Unde dicitur Is. XL, 31: assument pennas ut aquilae, current et non laborabunt, volabunt et non deficient; et ibi praemittitur: deficient pueri et laborabunt.

Deinde, cum dicit dei enim sumus, assignat rationem eius quod dixerat.

Et primo ponit rationem; secundo adhibet similitudinem, ibi dei agricultura estis.

Dicit ergo primo: recte quilibet nostrum mercedem accipiet, dei enim sumus adiutores, scilicet secundum nostros labores.

Contra quod videtur esse quod dicitur iob c. XXVI, 2: cuius adiutor es, numquid imbecillis? et Is. XL, 13: quis adiuvit spiritum domini? dicendum est autem, quod dupliciter aliquis alium adiuvat. Uno modo augendo eius virtutem, et sic nullus potest esse dei adiutor.

Unde et post praemissa verba iob subditur: et sustentas brachium eius qui non est fortis. Alio modo obsequendo operationi alterius, sicut si minister dicatur domini adiutor, in quantum exequitur opus eius aut ministerium artificis, et hoc modo ministri dei sunt eius adiutores, secundum illud II Cor. VI, 1: adiuvantes autem exhortamur.

Sicut ergo ministri hominum exequentes eorum opera, mercedem ab eis accipiunt secundum suum laborem, ita et minister dei.

Secundo adhibet similitudinem simplicis operis, scilicet agriculturae et aedificationis.

Populus quidem fidelis ager est a deo cultus, in quantum per operationem divinam fructum boni operis deo acceptum producit, secundum illud Rom. VII, 4: sitis alterius qui ex mortuis resurrexit, ut fructificetis deo, et Io. XV, 1 dicitur: pater meus agricola est.

Et hoc est quod primo dicitur dei agricultura estis, id est, quasi ager a deo cultus, et fructum ferens eius opere, et populus fidelis est quasi domus a deo aedificata, inquantum scilicet deus in eis habitat, secundum illud Eph. II, 22: et vos coaedificamini in habitaculum dei.

Et ideo secundo dicitur dei aedificatio estis, id est aedificium a deo constructum, secundum illud Ps. Cxxvi, 1: nisi dominus aedificaverit domum, etc.. Sic igitur ministri dei sunt adiutores, inquantum laborant in agricultura et aedificatione fidelis populi.

Deinde, cum dicit secundum gratiam dei, etc., agit de diversitate mercedis, et quia merces distinguitur secundum distinctionem laboris, ut dictum est, ideo primo agit de diversitate laboris; secundo de diversitate mercedis, ibi si quis superaedificat.

Circa primum duo facit.

Primo ponit distinctionem laborum; secundo subiungit admonitionem, ibi unusquisque autem videat, etc..

Circa primum duo facit. Primo, relicta similitudine agriculturae quam supra prosecutus fuerat, sub similitudine aedificationis suum proprium laborem describit, dicens secundum gratiam dei quae data est mihi, ut sapiens architectus fundamentum posui.

Ubi considerandum est quod architectus dicitur principalis artifex, et maxime aedificii, ad quem pertinet comprehendere summam dispositionem totius operis, quae perficitur per operationem manualium artificum.

Et ideo dicitur sapiens in aedificio, quia simpliciter sapiens est qui summam causam cognoscit, scilicet deum, et alios secundum deum ordinat. Ita sapiens in aedificio dicitur qui principalem causam aedificii, scilicet finem, considerat, et ordinat inferioribus artificibus quid sit propter finem agendum.

Manifestum est autem quod tota structura aedificii ex fundamento dependet, et ideo ad sapientem architectum pertinet idoneum fundamentum collocare. Ipse autem Paulus fundamentum spiritualis aedificii collocavit Corinthiis, unde supra dixit: ego plantavi.

Sicut enim se habet fundamentum in aedificio, sic plantatio in plantis.

Per utrumque enim significatur spiritualiter prima praedicatio fidei. Unde et ipse dicit Rom. XV, 20: sic autem praedicavi evangelium, non ubi nominatus est christus, ne super alienum fundamentum aedificarem, et ideo se comparat sapienti architecto.

Hoc autem non suae virtuti attribuit, sed gratiae dei. Et hoc est quod dicit secundum gratiam dei quae data est mihi, qui scilicet me aptum et idoneum ad hoc ministerium fecit.

Infra XV, 10: abundantius omnibus laboravi, non autem ego, sed gratia dei mecum.

Secundo describit laborem aliorum, dicens alius autem, id est, quicumque inter vos laborat, superaedificat, fundamento a me posito.

Quod quidem potest ad duo referri. Uno quidem modo inquantum aliquis superaedificat fidei in seipso fundatae profectum charitatis et bonorum operum. I Petr. II, 5: et ipsi tamquam lapides vivi superaedificamini.

Alio modo ad doctrinam, per quam quis fundatam fidem in aliis perfectius manifestat.

Unde Ier. I, 10 dicitur: ut aedifices et plantes.

Et secundum hoc idem significat haec superaedificatio, quod supra rigatio.

Deinde, cum dicit unusquisque autem, etc., subiungit monitionem, dicens: dictum est quod ad alios pertinet superaedificare, unusquisque autem videat, id est, diligenter attendat, quomodo superaedificet, id est, qualem doctrinam fidei fundatam in aliis superaddat, vel qualia opera fidei in se fundatae habeat. Prov. IV, 25: oculi tui videant recta, et palpebrae tuae praecedant gressus tuos.

Secundo respondet tacite quaestioni, quare scilicet admoneat alios de superaedificatione et non de fundatione, vel potius assignat rationem quare dixerit quod ad alios pertinet superaedificare, dicens fundamentum aliud nemo potest ponere, praeter id quod positum est, scilicet a me, quod est iesus christus, qui habitat in cordibus vestris per fidem, ut dicitur Eph. III, 17. Et de fundamento dicitur Is. XXVIII, 16: ecce ego mittam in fundamentis sion lapidem angularem, probatum, pretiosum, id est, in fundamento fundatum.

Sed contra videtur esse quod dicitur Apoc. XXI, 14: murus civitatis habens fundamenta duodecim, et in ipsis duodecim nomina apostolorum. Non ergo solus christus est fundamentum.

Dicendum est autem, quod duplex est fundamentum.

Unum quidem quod per se habet soliditatem, sicut rupes aliqua supra quam aedificium construitur, et huic fundamento christus comparatur. Ipse enim est petra de qua dicitur Matth. VII, 25: fundata enim erat supra firmam petram. Aliud est fundamentum, quod habet soliditatem non ex se, sed ex alio solido subiecto, sicut lapides qui primo supponuntur petrae solidae. Et hoc modo dicuntur apostoli esse fundamentum ecclesiae, quia ipsi primo superaedificati sunt christo per fidem et charitatem. Unde dicitur Eph. II, 20: superaedificati supra fundamentum apostolorum.

Deinde cum dicit si quis superaedificat, etc., agit de mercedis differentia quantum ad hoc, quod quidam eam accipiunt sine detrimento, quidam cum detrimento.

Et circa hoc tria facit.

Primo docet quod diversitas operationum manifestatur ex retributione; secundo ostendit quando manifestatur, ibi dies enim domini; tertio ostendit quomodo manifestatur, ibi si cuius opus, etc..

Circa primum considerandum est quod apostolus intendens ostendere diversitatem superaedificationis, sex ponit, videlicet tria contra tria. Ex una quidem parte aurum, argentum, et lapides pretiosos; et ex alia parte lignum, foenum et stipulam, quorum tria, scilicet aurum, argentum, et lapides pretiosi habent quamdam inclytam claritatem simul et inconsumptibilitatem et pretiositatem.

Alia vero tria obscura sunt, et facile ab igne consumuntur, et vilia sunt. Unde per aurum, argentum et lapides pretiosos intelligitur aliquid praeclarum et stabile; per lignum vero, foenum et stipulam aliquid materiale et transitorium.

Dictum est autem supra quod superaedificatio potest intelligi, et quantum ad opera quae unusquisque superaedificat fidei fundamento, et quantum ad doctrinam quam aliquis doctor vel praedicator superaedificat in fundamento fidei ab apostolis fundatae.

Unde ista diversitas quam hic apostolus tangit, ad utramque superaedificationem referri potest.

Quidam ergo referentes haec ad superaedificationem operum, dixerunt quod per aurum, et argentum, et lapides pretiosos intelliguntur bona, quae quis fidei superaddit.

Sed per lignum, foenum, et stipulam debent intelligi peccata mortalia quae quis facit post fidem susceptam. Sed ista expositio penitus stare non potest.

Primo quidem quia peccata mortalia sunt opera mortua, secundum illud Hebr. IX, 14: mundabit conscientias nostras ab operibus mortuis. In hoc autem aedificio nihil aedificatur nisi vivum, secundum illud I Petr. II, V. 5: et ipsi tamquam lapides vivi superaedificamini.

Unde qui cum fide habet peccata mortalia, non superaedificat, sed magis destruit vel violat, contra quem dicitur infra: si quis templum dei violaverit, disperdet illum deus.

Secundo, quia peccata mortalia magis comparantur ferro, vel plumbo, vel lapidi, tum propter gravitatem, tum quia etiam non renovantur per ignem, sed semper in eo manent in quo sunt: peccata vero venialia comparantur ligno, foeno et stipulae, tum propter levitatem, tum etiam quia ab eis aliquis de facili expurgatur per ignem.

Tertio, quia secundum hanc expositionem videtur sequi, quod ille qui moritur in peccato mortali, dummodo fidem retineat, finaliter salutem consequatur, licet primo aliquas poenas sustineat. Sic enim sequitur: si cuius opus arserit, detrimentum patietur, ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per ignem.

Quod quidem contrariatur manifeste sententiae apostoli qua dicitur infra VI, 9 s.: neque fornicarii, neque idolis servientes, etc.

Regnum dei possidebunt; et Gal. V, 21: qui talia agunt, regnum dei non possidebunt.

Non est autem alicui salus nisi in regno dei.

Nam qui ab eo excluduntur, mittuntur in ignem aeternum, ut dicitur Matth. XXV, 41.

Quarto quia fides non potest dici fundamentum, nisi quia per eam christus habitat in nobis, cum supra dictum sit quod fundamentum est ipse christus iesus. Non enim habitat christus in nobis per fidem informem, alioquin habitaret in Daemonibus, de quibus scriptum est Iac. II, 19: et Daemones credunt et contremiscunt. Unde quod dicitur Eph. III, 17, habitare christum per fidem in cordibus nostris, oportet intelligi de fide per charitatem formata, cum scriptum sit I Io. IV, 16: qui manet in charitate in deo manet, et deus in eo. Haec est fides quae per dilectionem operatur, ut dicitur infra XIII, 4: charitas non agit perperam. Unde manifestum est quod illi qui operantur peccata mortalia, non habent fidem formatam, et ita non habent fundamentum.

Oportet ergo intelligere quod tam ille qui superaedificat fundamento aurum, argentum, lapides pretiosos, quam etiam ille qui superaedificat lignum, foenum, stipulam, vitet peccata mortalia.

Ad horum ergo distinctionem intelligendum est, quod actus humani ex obiectis speciem habent.

Duplex est autem obiectum humani actus, scilicet res spiritualis et res corporalis, quae quidem obiecta differunt tripliciter. Primo quidem quantum ad hoc quod res spirituales sunt perpetuae, res autem corporales sunt transitoriae. Unde II Cor. IV, 18: quae videntur, temporalia sunt; quae autem non videntur, aeterna. Secundo, quantum ad hoc quod res spirituales in seipsis claritatem habent, secundum illud Sap. VI, 13: clara est et quae numquam marcescit sapientia. Res corporales obscuritatem habent ex materia.

Unde dicitur Sap. II, 5: umbrae transitus est tempus nostrum. Tertio, quantum ad hoc quod res spirituales sunt pretiosiores et nobiliores rebus corporalibus; unde Prov. III, 15 dicitur de sapientia: pretiosior est cunctis opibus; et Sap. VII, 9: omne aurum in comparationem illius, arena est exigua, et tamquam lutum aestimabitur argentum in conspectu illius.

Et ideo opera quibus homo innititur rebus spiritualibus et divinis comparantur auro, argento et lapidi pretioso, quae sunt solida, clara et pretiosa. Ita tamen quod per aurum designentur ea quibus homo tendit in ipsum deum per contemplationem et amorem; unde dicitur Cant. V, 11: caput eius aurum optimum. Caput enim christi est deus, ut dicitur I Cor. XI, 3. De quo auro dicitur Apoc. III, 18: suadeo tibi emere a me aurum ignitum, id est sapientiam cum charitate. Per argentum significantur actus, quibus homo adhaeret spiritualibus credendis, et amandis, et contemplandis; unde in Glossa refertur argentum ad dilectionem proximi, propter quod et in Psalmo LXVII, 14 pennae columbae describuntur deargentatae, cuius superior pars, id est, posteriora describuntur esse in pallore auri. Sed per lapides pretiosos designantur opera diversarum virtutum, quibus anima humana ornatur; unde dicitur Eccli. L, 10: quasi vas auri solidum ornatum omni lapide pretioso. Vel etiam mandata legis dei, secundum illud Ps. Cxviii, 127: dilexi mandata tua super aurum et topazion.

Opera vero humana quibus homo intendit rebus corporalibus procurandis, comparantur stipulae, quae vilia sunt, namque fulgent et facile comburuntur; habent tamen quosdam gradus, prout quaedam sunt aliis stabiliora, quaedam vero facilius consumptibilia; nam ipsi homines inter creaturas carnales et digniores sunt, et per successionem conservantur.

Unde comparantur lignis, secundum illud iudic. IX, 8: ierunt ligna sylvarum ut eligerent super se regem. Caro autem hominis facilius corrumpitur per infirmitatem et mortem; unde comparatur foeno, secundum illud Is. XL, 6: omnis caro foenum. Ea vero quae pertinent ad gloriam huius mundi facillime transeunt, unde stipulae comparantur; unde in Ps. Lxxxii, 14 sequitur: pone illos ut rotam et ut stipulam ante faciem venti.

Sic ergo superaedificare aurum, et argentum et lapides pretiosos, est superaedificare fidei fundamento ea quae pertinent ad contemplationem sapientiae divinorum, et amorem dei, et devotionem sanctorum, et obsequium proximorum, et ad exercitium virtutum.

Superaedificare vero lignum, foenum et stipulam, est superaddere fidei fundamento ea quae pertinent ad dispositionem humanarum rerum, et ad curam carnis, et ad exteriorem gloriam.

Sciendum tamen quod contingit aliquem hominem id intendere tripliciter.

Uno modo ita quod in his finem constituat; et cum hoc sit peccatum mortale, per hoc homo non superaedificat sed, everso fundamento, aliud fundamentum collocat. Nam finis est fundamentum in rebus appetibilibus quae quaeruntur propter finem.

Alio modo aliquis intendit uti praedictis rebus totaliter ordinans eas in dei gloriam; et quia opera specificantur ex fine intento, hoc iam non erit aedificare lignum, foenum et stipulam, sed aurum, argentum et lapides pretiosos.

Tertio modo aliquis licet in his finem non constituat, nec vellet propter ista contra deum facere, afficitur tamen istis magis quam deberet, ita quod per haec retardatur ab his quae dei sunt, quod est peccare venialiter: et hoc proprie est superaedificare lignum, foenum, stipulam, non quia ipsa superaedificentur proprie loquendo, sed quia opera ad temporalium curam pertinentia habent venialia adiuncta propter vehementiorem affectum ad ipsa, quae quidem affectio, secundum quod magis et minus inhaeret, ligno, foeno et stipulae comparatur. Et dupliciter potest distingui.

Uno modo secundum permanentiam rerum spiritualium, ut prius dictum est, alio modo secundum vehementiam adhaesionis.

Sciendum tamen quod et illi qui spiritualibus rebus intendunt, non omnino possunt absolvi a cura rerum temporalium, nec etiam qui in charitate rebus temporalibus intendunt, sunt omnino a rebus spiritualibus vacui, sed studio diversificantur. Nam quidam studium vitae suae ordinant ad spiritualia, temporalibus vero non intendunt, nisi inquantum requirit necessitas corporalis vitae. Quidam vero studium vitae suae applicant ad temporalia procuranda, utuntur tamen spiritualibus rebus ad directionem vitae suae. Primi igitur superaedificant aurum, argentum et lapides pretiosos; secundi vero superaedificant foenum, lignum et stipulam.

Ex quo patet, quod illi qui superaedificant aurum, argentum et lapides pretiosos, habent aliquid de peccatis venialibus, sed non in quantitate notabili, propter hoc quod modicum attingunt de cura temporalium rerum. Illi etiam qui superaedificant lignum, foenum, stipulam, habent aliquid stabile, pretiosum et praeclarum, sed in minori quantitate, scilicet inquantum diriguntur per bona spiritualia.

Potest autem et haec diversitas referri ad superaedificationem doctrinae. Nam illi qui fidei ab apostolis fundatae per suam doctrinam superaedificant solidam veritatem et claram, sive manifestam, et ad ornamentum ecclesiae pertinentem, superaedificant aurum, argentum, lapides pretiosos. Unde Prov. X, 20: argentum electum labia iusti.

Illi vero qui fidei ab apostolis fundatae superaddunt in doctrina sua aliqua inutilia, et quae non sunt manifesta, nec veritatis ratione firmantur, sed sunt vana et inania, superaedificant lignum, foenum, stipulam. Unde dicitur Ier. XXIII, 28: qui habet somnium, narret somnium, et qui habet sermonem meum, loquatur sermonem meum vere. Quid paleis ad triticum? qui vero falsitatem doceret, non superaedificaret, sed magis subverteret fundamentum.

Dicit ergo si quis superaedificat, vel operando, vel docendo, super fundamentum hoc, id est, super fidem formatam in corde, vel super fidem fundatam ab apostolis et praedicatam, aurum, argentum aut lapides pretiosos, id est spiritualia opera vel praeclaram doctrinam, vel lignum, foenum, stipulam, id est corporalia opera, vel frivolam doctrinam, uniuscuiusque opus manifestum erit, scilicet in divino iudicio, quale sit.

Non enim latet per humanam ignorantiam.

Nam quidam videntur superaedificare aurum, argentum, lapidem pretiosum, qui tamen superaedificant lignum, foenum, stipulam, in rebus spiritualibus corporalia meditantes, puta lucrum vel favorem humanum; quidam vero videntur superaedificare lignum, foenum, stipulam, qui tamen aedificant aurum, argentum et lapidem pretiosum, quia in administratione temporalium nihil nisi spiritualia cogitant. Unde et sophon. I, 12 dicitur: scrutabor ierusalem in lucernis, et Lc. XII, V. 2: nihil opertum quod non reveletur.

Deinde, cum dicit dies enim domini, ostendit quando haec manifestatur.

Et primo ponit tempus manifestationis, cum dicit dies enim domini declarabit. Circa quod sciendum est quod tunc dicitur esse tempus et dies alicuius rei, quando est in optimo statu et maximo sui posse. Unde eccle.

III, 1 dicitur: omnia tempus habent.

Quando ergo homo suam voluntatem implet, etiam contra deum, tunc est dies hominis.

Unde dicitur Ier. XVII, 16: diem hominis non desideravi, tu scis. Dies vero domini dicitur quando voluntas domini completur de hominibus, qui per eius iustitiam vel praemiabuntur vel damnabuntur, secundum illud Ps. Lxxiv, 3: cum accepero tempus, ego iustitias iudicabo.

Unde secundum triplex dei iudicium tripliciter potest intelligi dies domini.

Erit nempe quoddam iudicium generale omnium, secundum illud Matth. XII, V. 41: viri Ninivitae surgent in iudicio. Et secundum hoc dies domini dicitur novissimus dies iudicii, de quo II Thess. II, 2: non terreamini quasi instet dies domini. Et secundum hoc intelligitur dies domini declarabit, quia in die iudicii manifestabitur differentia humanorum meritorum. Rom. II, 16: in die quando iudicabit dominus occulta hominum.

Aliud autem est particulare iudicium quod fit de unoquoque in morte ipsius, de quo habetur Lc. XVI, 23: mortuus est dives, et sepultus est in inferno, mortuus est autem mendicus, et portatus est ab Angelis in sinum Abrahae. Et secundum hoc dies domini potest intelligi dies mortis, secundum illud I Thess. V, 2: dies domini sicut fur in nocte veniet. Sic ergo dies domini declarabit, quia in morte uniuscuiusque eius merita patent.

Unde dicitur Prov. XI, 7: mortuo homine impio, nulla erit ultra spes; et eiusdem XIV, V. 32: sperat autem iustus in morte sua.

Tertium autem est iudicium in hac vita, inquantum deus per tribulationes huius vitae interdum homines probat. Unde dicitur infra XI, 32: cum iudicamur, a domino corripimur, ut non cum hoc mundo damnemur.

Et secundum hoc dicitur dies domini, dies temporalis tribulationis, de quo dicitur sophon.

I, 14: vox diei domini amara, tribulabitur ibi fortis. Dies ergo domini declarabit, quia in tempore tribulationis affectus hominis probatur. Eccli. XXVII, 6: vasa figuli probat fornax, et homines iustos tentatio tribulationis.

Secundo ostendit per quod fiet ista declaratio, quia per ignem, unde sequitur quia in igne revelabitur, scilicet dies domini.

Nam dies iudicii revelabitur in igne, qui praecedet faciem iudicis, exurens faciem mundi, et involvens reprobos, et iustos purgans: de quo dicitur in Ps. Xcvi, 3: ignis ante ipsum praecedet, et inflammabit in circuitu inimicos eius. Dies autem domini, qui est dies mortis, revelabitur in igne Purgatorii, per quem purgabitur si quid in elementis invenietur purgandum, de quo potest intelligi quod dicitur iob XXIII, 10: probabit me quasi aurum quod per ignem transit. Dies vero qui est dies tribulationis divino iudicio permissae, revelabitur in igne tribulationis, de quo dicitur Eccli. II, 5: in igne probatur aurum et argentum, homines vero acceptabiles in camino tribulationis.

Tertio ponit effectum manifestationis, cum subdit et uniuscuiusque opus quale sit, ignis probabit, quia scilicet per quemlibet ignium praedictorum probantur merita hominis vel demerita: unde in ps.

XVI, 3 dicitur: igne me examinasti, et non est inventa in me iniquitas.

In his tribus quae hic apostolus ponit, primum est conclusio duorum sequentium.

Si enim dies domini revelatur in igne, et ignis probat quale sit uniuscuiusque opus, consequens est quod dies domini declaret differentiam operum humanorum.

Deinde cum dicit si cuius opus, ostendit modum praedictae manifestationis.

Et primo quantum ad bona opera, cum dicit si cuius, id est, alicuius opus, quod ipse superaedificavit, manserit, scilicet in igne, ille, scilicet qui superaedificavit, mercedem accipiet. Ier. XXXI, 16: est merces operi tuo.

Et Is. XL, 10: ecce merces eius cum eo.

Dicitur autem aliquod opus in igne permanere illaesum dupliciter. Uno modo ex parte ipsius operantis, quia scilicet ille qui hoc facit opus, scilicet bonae doctrinae, vel quodcumque bonorum operum, propter huiusmodi opus non punitur, inquantum scilicet nec torquebitur igne Purgatorii, nec igne qui praecedit faciem iudicis, nec etiam aestuat igne tribulationis. Qui enim non immoderate temporalia dilexit, consequens est quod non nimis doleat de eorum amissione.

Dolor enim causatur ex amore rei quae amittitur.

Unde superfluus amor superfluum generat dolorem.

Alio modo potest intelligi ex parte ipsius operis: quolibet enim praedictorum iudiciorum superveniente homini, permanet et opus bonae doctrinae, vel quodcumque aliud bonum opus. Nam igne tribulationis superveniente, non cessat homo neque a vera doctrina, neque a bono opere virtutis; utrumque autem horum permanet homini quantum ad meritum et in igne Purgatorii et in igne qui praecedit faciem iudicis.

Secundo ostendit diem quantum ad mala opera, dicens si cuius, id est, alicuius, opus arserit, scilicet per aliquem ignium praedictorum, detrimentum patietur, scilicet qui hoc operatus est, non tamen usque ad damnationem. Unde subdit: ipse autem salvus erit, scilicet salute aeterna, secundum illud Is. XLV, 17: salvatus est Israel in domino salute aeterna. Sic tamen quasi per ignem, quem scilicet prius sustinuit, vel in hac vita, vel in fine huius vitae, vel in fine mundi. Unde dicitur in Ps. Lxv, 12: transivimus per ignem et aquam, et eduxisti nos in refrigerium. Et Is. XLIII, 2 s.: cum transieris per ignem, non combureris, et flamma non comburet te, quia ego dominus deus salvator tuus.

Dicitur autem opus alicuius ardere dupliciter. Uno modo ex parte operantis, inquantum scilicet aliquis affligitur igne tribulationis propter immoderatum affectum quo superflue terrena diligit, et punitur igne Purgatorii, vel igne qui praecedet faciem iudicis propter peccata venialia, quae circa curam temporalium commisit, sive etiam per frivola et vana quae docuit.

Alio modo ardet opus in igne ex parte ipsius operis, quia scilicet tribulatione superveniente, homo non potest vacare nec doctrinae vanae, nec terrenis operibus, secundum illud Ps. Cxlv, 4: in illa die peribunt omnes cogitationes eorum. Nec etiam igne Purgatorii vel praecedente faciem iudicis remanebit ei aliquid praedictorum vel ad remedium vel ad meritum. Et similiter dupliciter patitur detrimentum, vel inquantum ipse punitur, vel inquantum perdit id quod fecit, et quantum ad hoc dicitur Eccli. XIV, 20 s.: omne opus corruptibile in fine deficiet, et qui operatur illud ibit cum illo, et omne opus electum in fine iustificabitur, et qui operatur illud honorificabitur in illo.

Quorum primum pertinet ad eum qui superaedificat lignum, foenum et stipulam, quod est opus in igne ardens; secundum autem pertinet ad eum qui superaedificat aurum, argentum et lapides pretiosos, quod est opus manens in igne absque detrimento.